Columelle
De
l'agriculture
L'économie rurale
livre XI
texte latin
traduction française - bilingue
Tome troisième de Columelle ; trad. nouvelle par M. Louis Du Bois
C. L. F. Panckoucke, 1846. Bibliothèque latine-française. Seconde série
Quae intra villam agi debeant ab homine officio villicationis praeposito. I. [1] Claudius Augustalis, tam ingenuae naturae, quam eruditionis adulescens, conplurium studiosorum et praecipue agricolarum sermonibus instigatus extudit mihi, cultus hortorum prosa ut oratione conponerem. Nec me tamen fallebat hic eventus rei, quum praedictam materiam carminis legibus implicarem. [2] Sed tibi, Publi Silvine, pertinaciter expetenti versificationis nostrae gustum, negare non sustinebam, facturus mox, si conlibuisset, quod nunc aggredior, ut olitoris curam subtexerem villici officiis : quae quamvis primo Rei rusticae libro videbar aliquatenus exsequutus; quoniam tamen ea simili desiderio noster idem Augustalis saepius flagitabat, numerum, quem iam quasi consummaveram, voluminum excessi, et hoc undecimum praeceptum rusticationis memoriae tradidi [3] Vilicum fundo familiaeque praeponi convenit aetatis nec primae nec ultimae; nam servitia sic tirunculum contemnunt, ut senem, quoniam alter nondum novit opera ruris, hic exsequi iam non potest; atque hunc adulescentia negligentem, senectus illum facit pigrum. Media igitur aetas huic officio est aptissima : poteritque ab anno tricesimo usque in sexagesimum, si non interveniant fortuita corporis vitia, satis validi fungi muneribus agricolae. [4] Quisquis autem destinabitur huic negotio, sit oportebit idem scientissimus robustissimusque, ut edoceat subiectos, et ipse commode faciat, quae praecipit. Siquidem nihil recte sine exemplo docetur, aut discitur, praestatque vilicum magistrum esse operariorum, non discipulum, quum etiam de patre familiae prisci moris exemplum Cato dixerit: "Male agitur cum domino, quem vilicus docet." [5] Itaque in Oeconomico Xenophontis, quem Marcus Cicero Latino sermoni tradidit, egregius ille Ischomachus Atheniensis, rogatus a Socrate, utrumne, si res familiaris desiderasset, mercari villicum tamquam fabrum an a se instituere consueverit : "Ego vero, inquit, ipse instituo. Etenim qui, me absente, in meum locum substituitur, et vicarius meae diligentiae succedit, is ea, quae ego, scire debet." Sed haec nimium prisca, et eius quidem temporis sunt, quo idem Ischomachus negabat, quemquam rusticari nescire. [6] Nos autem memores ignorantiae nostrae vigentis sensus adulescentulos, corporisque robusti, peritissimis agricolis conmendemus, quorum monitionibus vel unus ex multis (nam est difficile erudire) non solum rusticationis, sed imperandi consequatur scientiam. Quidam enim, quamvis operum probatissimi artifices, imperitandi parum prudentes, aut saevius aut etiam lenius agendo, rem dominorum corrumpunt. [7] Quare, sicut dixi, docendus, et a pueritia rusticis operibus edurandus, multisque prius experimentis inspiciendus erit futurus vlilicus : nec solum an perdidicerit disciplinam ruris, sed an etiam domino fidem ac benivolentiam exhibeat, sine quibus nihil prodest villici summa scientia. Potissimum est autem in eo magisterio scire, et existimare, quale officium et qualis labor sit cuique iniungendus : nam nec valentissimus possit exsequi, quod imperatur, si nesciat, quid agat; nec peritissimus, si sit invalidus. [8] Qualitas itaque cuiusque rei consideranda est; quippe aliqua sunt opera tantummodo virium, tamquam promovendi onera portandique : aliqua etiam sociata viribus et arti, ut fodiendi arandique, segetes et prata desecandi : nonnullis minus virium, plus artis adhibetur, sicut putationibus insitionibusque vineti : plurimum etiam scientia pollet in aliquibus, ut in pastione pecoris, atque eiusdem medicina. [9] Quorum omnium officiorum vilicus, quod iam dixi prius, aestimator bonus esse non potest, nisi fuerit etiam peritus, ut in unoquoque corrigere queat perperam factum; neque enim satis est reprehendisse peccantem, si non doceat recti viam. Libenter igitur eadem loquor : tam docendus est futurus villicus, quam futurus figulus aut faber. Et haud facile dixerim, num illa tanto expeditiora sint discentibus artificia, quanto minus ampla sunt.
[10] Rusticationis autem
magna et diffusa materia est, partesque si velimus eius percensere,
vix numero conprehendamus. [11] nam nec oratoria disciplina deseritur, quia perfectus orator nusquam repertus est; nec philosophia, quia nullus consummatae sapientiae : sed e contrario plurimi semet ipsos exhortantur vel aliquas partes earum addiscere, quamvis universas percipere non possint. Etenim quae probabilis ratio est obmutescendi, quia nequeas orator esse perfectus; aut in socordiam conpelli, quia desponderis sapientiam?
[12] Magnae rei,
quantulumcumque possederis, fuisse participem, non minima est
gloria. [13] Igitur complurium agrestium formatus artibus, qui susceperit officium villicationis, in primis convictum domestici, multoque magis exteri vitet. Somni et vini sit abstinentissimus, quae utraque sunt inimicissima diligentiae : nam et ebrioso cura officii pariter cum memoria subtrahitur; et somniculoso plurima effugiunt. Quid enim possit aut ipse agere, aut cuiquam dormiens imperare?
[14] Tum etiam sit a venereis
amoribus aversus : quibus si se dediderit, non aliud quidquam possit
cogitare, quam illud, quod diligit; nam vitiis eiusmodi pellectus
animus, nec praemium iucundius, quam fructum libidinis, nec
supplicium gravius, quam frustrationem cupiditatis, existimat. [15] Siquidem Ischomachus idem ille, "Malo, inquit, unius agilem atque industriam quam decem hominum neglegentem et tardam operam." [16] Quippe plurimum adfert mali, si operario tricandi potestas fiat : nam ut in itinere conficiendo saepe dimidio maturius pervenit is qui naviter et sine ullis concessationibus permeavit, quam is, qui quum sit una profectus, umbras arborum, fonticulorumque amoenitatem, vel aurae refrigerationem captavit : sic in agresti negotio dici vix potest, quid navus operarius ignavo et cessatore praestet. [17] Hoc igitur custodire oportet villicum, ne statim a prima luce familia cunctanter et languide procedat, sed velut in aliquod proelium cum vigore et alacritate animi praecedentem eum tamquam ducem strenue sequatur; variisque exhortationibus in opere ipso exhilaret laborantes : et interdum, tamquam deficienti succursurus, ferramentum auferat parumper, et ipse fungatur eius officio, moneatque sic fieri debere, ut ab ipso fortiter sit effectum. [18] Atque ubi crepusculum incesserit, neminem post se relinquat, sed omnes subsequatur more optimi pastoris, qui e grege nullam pecudem patitur in agro relinqui. Tum vero, quum tectum subierit, idem faciat, quod ille diligens opilio : nec in domicilio suo statim delitiscat, sed agat cuiusque maximam curam; sive quis (quod accidit plerumque) sauciatus in opere noxam ceperit, adhibeat fomenta : sive aliter languidior est, in valetudinarium confestim deducat, et convenientem ei ceteram curationem adhiberi iubeat; [19] eorum vero, qui recte valebunt, non minor habenda erit ratio, ut cibus et potio sine fraude a cellariis praebeatur: consuescatque rusticos circa larem domini, focumque familiarem semper epulari, atque ipse in conspectu eorum similiter epuletur sitque frugalitatis exemplum : nec nisi sacris diebus accubans coenet, festosque sic agat, ut fortissimum quemque, et frugalissimum largitionibus prosequatur, nonnumquam etiam mensae suae adhibeat, et velit aliis quoque honoribus dignari. [20] Tum etiam per ferias instrumentum rusticum, sine quo nullum opus effici potest, recognoscat, et saepius inspiciat ferramenta; eaque semper duplicia comparet, ac subinde refecta custodiat, ne si quod in opere vitiatum fuerit, a vicino petendum sit : quia plus in operis servorum avocandis, quam in pretio rerum eiusmodi dependitur. [21] Cultam vestitamque familiam utiliter magis habeat, quam delicate, id est munitam diligenter a frigoribus et imbribus; quae utraque prohibentur optime pellibus manicatis et sagaceis cucullis : idque si fiat, omnis pene hiemalis dies in opere tolerari possit. Quare tam vestem servitiorum, quam, ut dixi, ferramenta bis debebit omnibus mensibus recensere : nam frequens recognitio nec inpunitatis spem nec peccandi locum praebet. [22] Itaque mancipia vincta, quae sunt ergastuli, per nomina quotidie citare debebit atque explorare, ut sint diligenter compedibus innexa; tum etiam custodiae sedes an tuta et recte munita sit : nec, si quem dominus aut ipse vinxerit, sine iussu patrisfamiliae resolvat. Sacrificia nisi ex praecepto domini facere nesciat : haruspicem, sagamque sua sponte non noverit; quae utraque genera vana superstitione rudes animos infestant. [23] Non urbem, non ullas nundinas, nisi vendendae aut emendae rei necessariae causa, frequentaverit; neque enim coloniae suae terminos egredi debet, nec absentia sua familiae cessandi aut delinquendi spatium dare. Semitas, novosque limites in agro fieri prohibeat. Hospitem, nisi ex amicitia domini, quam rarissime recipiat; ad ministeria sua conservos non adhibeat; nec ulli terminos egredi, nisi magna coegerit necessitas, permittat. [24] Pecuniam domini neque in pecore, nec in aliis rebus promercalibus occupet; haec enim res avocat vilici curam, et eum negotiatorem potius facit, quam agricolam : nec umquam sinit eum cum rationibus domini paria facere; sed ubi aeris numeratio exigitur, res pro nummis ostenditur. Itaque tam istud vitandum habebit, quam hercule fugiendum venandi aut aucupandi studium, quibus rebus plurimae operae avocantur. [25] Iam illa, quae etiam in maioribus imperiis difficulter custodiuntur, considerare debebit ne aut crudelius aut remissius agat cum subiectis : semperque foveat bonos et sedulos, parcat etiam minus probis, et ita temperet, ut magis eius vereantur severitatem, quam ut saevitiam detestentur; poteritque id custodire, si maluerit cavere, ne peccet operarius, quam, quum peccaverit, sero punire. Nulla est autem vel nequissimi hominis amplior custodia, quam cotidiana operis exactio. [26] Nam illud verum est M. Catonis oraculum: "Nihil agendo homines male agere discunt." Itaque curabit villicus, ut iusta reddantur; idque non aegre consequetur, si semper se repraesentaverit. [27] Sic enim et magistri singulorum officiorum diligenter exsequentur sua munia : et familia, post operis exercitationem fatigata, cibo quietique potius ac somno, quam maleficiis, operam dabit. In universa porro villlicatione, sicut in cetera vita, pretiosissimum est intellegere quemque, nescire se quod nesciat, semperque cupere, quod ignoret, addiscere : [28] nam etsi multum prodest scientia, plus tamen obest inprudentia, vel neglegentia, maxime in rusticatione; cuius disciplinae caput semel est fecisse, quidquid exegerit ratio culturae : nam, quamvis interdum emendata sit perperam facti vel inprudentia vel neglegentia, res tamen ipsa iam domino decoxit, nec mox in tantum exuberat, ut et iacturam capitis amissi restituat, et quaestum resarciat. [29] Praelabentis vero temporis fuga quam sit inreparabilis, quis dubitet? Eius igitur memor praecipue semper caveat, ne improvidus ab opere vincatur. Res est agrestis insidiosissima cunctanti : quod ipsum expressius vetustissimus auctor Hesiodus hoc versu significavit: Ἀιεὶ δ' ἀμβολιεργὸς ἀνὴρ ἄταισι παλαίει Quare vulgare illud de arborum positione rusticis usurpatum, "Serere ne dubites," id villicus ad agri totum cultum referri iudicet, credatque, praetermissas non duodecim horas, sed annum perisse, nisi sua quaque die, quod instat, effecerit : [30] nam quum propriis pene momentis fieri quidque debeat, si unum opus tardius, quam oporteat, peractum sit, ceterae quoque, quae sequuntur, culturae, post iusta tempora serius adhibentur, omnisque turbatus operis ordo spem totius anni frustratur. Quare necessaria est menstrui cuiusque officii monitio ea, quae pendet ex ratione siderum caeli.
[31] Nam, ut ait Vergilius,
[32] in hac autem ruris disciplina non desideratur eiusmodi scrupulositas; sed, quod dicitur, pingui Minerva, quamtumvis utile continget villico tempestatis futurae praesagium, si persuasum habuerit, modo ante, modo post, interdum etiam stato die orientis vel occidentis competere vim sideris; nam satis providus erit, cui licebit ante multos dies cavere suspecta tempora. Quid quoque mense faciendam sit, temporibus accommodando opera. II. [1] Itaque praecipiemus, quid quoque mense faciendum sit, sic temporibus accommodantes opera ruris, ut permiserit status caeli : cuius varietatem mutationemque, si ex hoc commentario fuerit praemonitus villicus, aut numquam decipietur, aut certe non frequenter. Et ne desciscamus ab optimo vate, [qui ait ille] : "Vere novo terram proscindere incipiat." [2] Novi autem veris principium non sic observare rusticus debet, quemadmodum astrologus, ut exspectet certum illum diem, qui veris initium facere dicitur : sed aliquid etiam sumat de parte hiemis, quoniam consumpta bruma, iam intepescit annus, permittitque clementior dies opera moliri. [3] Possit igitur ab Idibus Ianuariis (ut principem mensem Romani anni observet) auspicari culturarum officia : quorum alia ex pristinis residua consummabit, atque alia futuri temporis inchoabit. Satis autem erit per dimidios menses exsequi quodque negotium, quia neque praefestinatum opus nimium immature videri possit ante quindecim dies factum, nec rursus post totidem nimium tarde.
[4] Idibus ianuariis, ventosa
tempestas, et incertus status.
[5] IX kalend. febr., ex
occasu pristini sideris significat tempestatem; interdum etiam
tempestas. [6] Hoc igitur semestrium, et deinceps sequentia tempestatibus adnotatis percensuimus, quo cautior villicus, ut iam dixi, vel abstinere possit operibus, vel festinationem adhibere. Itaque ab idibus ianuariis, quod habetur tempus inter brumam et adventum favonii, si maior est vineae vel arbusti modus, qudcquid ex autumno putationis superfuit, repetendum est, sed ita, ne matutinis temporibus vitis saucietur : quoniam pruinis et gelicidiis nocturnis adhuc rigentes materiae ferrum reformidant. [7] Itaque dum hae regelatae sinuntur, usque in horam secundam vel tertiam poterunt vepres attenuari, ne incremento suo agrum occupent, segetes emundari, acervi virgarum fieri, ligna denique confici, ut tum demum tepenti iam die putatio administretur. Apricis etiam et macris aut aridis locis prata iam purganda, et a pecore sunt defendenda, ut faeni sit copia.
[8] Siccos quoque et pingues
agros tempestivum est proscindere : nam et uliginosi, et mediocris
habitus sub aestatem vervagendi sunt; macerrimi vero et aridi post
aestatem, primo autumno arandi, et subinde conserendi. [9] Eodemque mense ante kalend. febr. sariendae segetes autumnales, sive illae seminis adorei sunt, quod quidam far vennuculum vocant, seu tritici : earumque tempestiva sarritio est, quum enata frumenta quattuor fibrarum esse coeperunt. Hordeum quoque maturum, quibus superest opera, nunc demum sarire debebunt.
[10] Sed et faba eandem
culturam exigit, si iam coliculus eius in quattuor digitos
altitudinis creverit; nam prius sarruisse nimium teneram non
expedit. [11] Vineae, quae sunt palatae et ligatae, recte iam fodiuntur. Surculi, qui primi florem adferunt, statim circa idus inserendi sunt, ut cerasiorum, tuburum, amygdalorum, persicorumque. Ridicis vel etiam palis conficiendis idoneum tempus est; nec minus in aedificia succidere arborem convenit; sed utraque melius fiunt luna decrescente ab vicesima usque in tricesimam : quoniam omnis materia sic caesa iudicatur carie non infestari. [12] Palos una opera caedere et exputatos acuere centum numero potest; ridicas autem querneas, sive oleagineas findere, et dedolatas utraque parte exacuere numero sexaginta, item ad lucubrationem vespertinam palos decem, vel ridicas quinque conficere, totidemque per antelucanam lucubrationem. [13] Materies si roborea est, ab uno fabro dolari ad unguem debet per quadratos pedes XX : haec erit vehis una. Pinus autem V et XX pedum aeque ab uno expeditur, quae et ipsa vehis dicitur : nec minus ulmus et fraxinus pedum XXX; cupressus autem pedum XL : tum etiam sexagenum pedum abies, atque populus, singulis operis ad unguem quadrantur, atque omnes eae mensurae similiter vehes appellantur.
[14] His etiam diebus maturi
agni et reliqui fetus pecudum nec minus maiora quadripedia
charactere signari debent.
[15] VII idus febr., Callisto
sidus occidit; favonii spirare incipiunt.
[16] Reliquae partes vinearum
propter brumam [vel frigora] omissae, nunc palandae et alligandae
sunt, ne postea tumentes gemmae laedantur, et oculi adterantur; item
vinearum fossio iisdem locis peragenda, arbustorumque sive putatio,
sive alligatio finienda est, quorum iusta certa esse non possunt.
[17] Pastinatio quoque, quae mense decembri vel ianuario coepta est, iam nunc includenda, et vitibus conserenda est. Pastinatur autem terreni iugerum ita, ut solum in altitudinem trium pedum defodiatur operis LXXX :vel in altitudinem dupondii semissis, operis L; vel ad bipedalium, cui est altitudo duorum pedum, operis XL. [18] Haec tamen in agro sicco surculis conserendis minima pastinationis mensura est; nam oleribus deponendis possit vel sesquipedalis altitudo satisfacere, quae plerumque in singula iugera triginta operis conficitur. Hoc eodem tempore stercoris pars in prata egerenda, pars oleis et ceteris arboribus inspargenda: quin etiam vinearia diligenter facienda, malleolusque quam [recentissimus] curiosissime pangendus. [19] Populos et salices, et fraxinos, prius quam frondeant, plantasque ulmorum nunc ponere utile est, ante autem satas nunc exputare et circumfodere, ac summas earum aestivas radices amputare. Sarmenta, vineis nondum fossis, atque arbustis et segetibus ramos, aut rubos, quidquid denique iacens, fodientem, vel alio genere terram molientem, potest impedire, nunc egerere, et ad sepem applicare oportet; rosaria nova conserere, vel antiqua curare; arundineta nunc ponere, vel etiam pristina colere; salicta facere, vel deputare, runcare, ac fodere; genistam semine, vel plantis in pastinato, vel etiam sulco deponere.
[20]
Trimestrium quoque satio non est aliena huic tempori, quamvis
tepidis regionibus melius administretur per mensem ianuarium.
[21] XIII et XII kalend.
martii, favonius, vel auster cum grandine et
nimbis.
[22] VII kalend. martii, ventosa tempestas; hirundo conspicitur.
[23] Nec tamen deterior etiam
inter kalend. et idus sequentis mensis, utique si, non sit
ferventissima regio; si vero etiam magis frigida, vel melior.
Insitio quoque arborum atque vitium tepidis locis hoc tempore
commode administrabitur.
[24] VI nonas martii, Vindemiator apparet, quem Graeci
Τρυγητῆρα dicunt;
septentrionales venti. [25] His diebus commode instruuntur horti, de quibus suo loco dicam secretius, ne inter hanc quasi turbam operum neglegentius olitoris officia descripsisse videar, aut nunc ordinem reliquarum culturarum coeptum interrupisse. [26] Igitur a kalendis martii eximia est vitium putatio usque in decimim kalend. aprilium, si tamen se gemmae nondum moveant; surculi quoque silentes ad insitionem nunc praecipue utiliterque leguntur, et ipsa insitio vitium atque arborum longe nunc est optima. Frigidis quoque locis et umidis vitium satio nunc praecipua est, sed et ficulnea cacumina iam tumentia utilissime ponuntur. Sarritura quoque frumentorum iteratur egregie : modios tres una opera recte sarit. [27] Prata purgare, et a pecore defendere iam tempestivum est : locis quidem calidis et siccis etiam a mense ianuario, ut supra diximus, id fieri debet : nam frigidis vel a Quinquatribus prata recte submittuntur. [28] Scrobes omnis generis, quos eris autumno consiturus, hoc tempore praeparare oportebit : eorum quaternarii, hoc est quoquoversus pedum IV, si est commodum terrenum, XIV ab uno fiunt; ternarii autem XVIII. Ceterum ad deponendas vites, vel non magni incrementi arbores, sulcus, qui sit pedum centum et viginti, latitudine bipedanea, in altitudinem deprimi debet dupondii semissis, eumque similiter una opera efficit. [29] Rosarium serotinum perfossum et cultum habere, iam tempus est. Oleis laborantibus circum radices amurcam, quae salem non habeat, nunc conveniet infundere : maximis sex congii, mediocribus arboribus urna satisfaciunt, ceteris aestimanda erit portio; sed tamen quae nihil vitii habuerint, aliquanto laetiores fient, si amurca rigentur insulsa.
[30] Nonnulli hoc optimum tempus
esse seminariis instituendis dixerunt; tum etiam baccas lauri et
myrti, ceterorumque viridium semina in areolas disserere
praeceperunt; orthocissos et hederas ab idibus februariis, vel etiam
kalend. martiis poni oportere iidem censuerunt.
[31] XVII kalend. april., Nepa occidit; hiemat. [32] Ab Idibus eadem, quae supra utique peragenda sunt. Optime autem uliginosa et pinguia loca nunc demum proscinduntur; at quae mense ianuario vervacta fecimus, nunc ultima parte Martii sunt iteranda; et si quae pergulae vitium generosarum, vel si quae in agris aut vepribus singulares arbores maritae a putatoribus relictae sunt, ante kalend. april. utique deputari debent; post quem diem sera et infructuosa fit eiusmodi rerum cultura. [33] Milii quoque et panici haec prima satio est, quae peragi debet circa idus april. utriusque seminis sextarii quini singula iugera occupant. Quin etiam pecus lanatum, ceteraque quadripedia tempus idoneum est castrandi. Locis autem tepidis ab idibus februarii usque in idus aprilis; in locis frigidis ab idibus martii usque in idus maias omnia recte pecora castrantur.
[34] Kalend. aprilis, Nepa occidit mane, tempestatem significat.
[35] Pridie idus aprilis, Suculae celantur; hiemat.
[36] Decimo octavo kalend.
maias, ventosa tempestas et imbres; nec hoc
constanter.
[37] Tertio kalend. maias, mane Capra exoritur;
austrinus dies, interdum
pluviae. [38] Sed et prima pampinatio recte inchoatur, dum prorepentes oculi digito decuti possint; si qua praeterea in vineis aut fossor disturbavit, aut neglegentia omisit, diligens vinitor restituere debet, et fracta iuga considerate, resarcire, aut disiectos palos reponere, ita ne teneros pampinos explantet. Eodem tempore secundi foetus pecudes signari oportet.
[40] VI idus maias, Vergiliae totae apparent;
favonius aut forus,
interdum etiam pluviae. [41] Hoc mense seminaria omnia crebre fodere oportebit; sed et a kalendis martiis usque in idus septembres, omnibus mensibus, non solum seminariis, sed etiam novellis vineis danda fossio est. Iisdem diebus, ubi praegelidum et pluvium caelum est, oleae putantur et muscantur. Ceterum tepidis regionibus duobus temporibus anni facere istud oportebit : primo ab idibus octobribus usque in idus decembres, iterum ab idibus februariis usque in idus martias, si tamen arbor librum non remittit. [42] Hoc eodem mense in pastinato seminario novissima positio est olearis taleae, eamque oportet, quum panxeris, fimo et cinere mixtis oblinere, et superponere muscum, ne sole findatur : sed hoc idem opus melius fiet ultima parte mensis martii, vel prima mensis aprilis, et ceteris temporibus, quibus praecepimus seminaria plantis vel ramis conserere.
[43] Idinus maiis, Fidis mane
exoritur; auster aut euonotus; interdum dies humidus. [44] Ab idibus usque in kalend. iunias, veteranam vineam, priusquam florere incipiat, iterum fodere oportet, eamdemque, et ceteras omnes vineas identidem pampinare. Quod si saepius feceris, puerilis una opera iugerum vineti pampinabit. Quibusdam regionibus, oves nunc tondentur, et pecoris nati aut amissi ratio accipitur; item qui lupinum stercorandi agri causa sevit, nunc demum aratro subvertit.
[47] Quae ratio colligit, ut per autumnum facile possint uno iugo tritici obseri modii centum quinquaginta, ceterorumque leguminum modii centum. Iisdem his diebus area triturae praeparanda est, ut quaeque res desecta erit, in eam conferatur. Vinearum quoque cultus, quibus maior est modus iteratus esse debet.
[48] Ante
solstitium pabulum, si facultas est, vel nunc, vel etiam
superioribus XV diebus, qui fuerunt ante kalend. iunii,
praeberi pecori oportet. A kalend. autem iuniis, si iam defecit
viridis herba, usque in ultimum autumni frondem caesam praebebimus.
[49] XIII kalend. iulii, sol introitum Cancro facit; tempestatem
significat. [50] His diebus eadem, quae supra. Sed et viciam in pabulum secare oportet, priusquam siliquae eius durentur; hordeum metere; fabam serotinam ducere; fabam maturam conterere, et paleas eius diligenter recondere; hordeum terere, paleasque omnis recondere; alveos castrare, quas subinde nono quoque aut decimo die a kalend. maias considerare et curare oportet; nunc autem si sunt pleni atque operculati favi, demetendi sunt : sin autem maiore parte vacant, aut sine operculis adaperti sunt, nondum esse maturos significatur : itaque mellatio est differenda. Quidam in provinciis transmarinis vel hoc vel sequente mense sesama serunt.
[51] Kalend. iuliis, favonius vel
auster, et calor.
[52] His diebus eadem, quae supra. Sed et proscissum vervactum
optime nunc iteratur, et silvestris ager decrescente luna utilissime
exstirpatur.
[53] Septimo kalend.
augustas, Canicula apparet; caligo aestuosa. [54] His diebus locis temperatis et maritimis messis conficitur, et intra dies triginta, qua desecta est, stramenta praecisa in acervum congeruntur. Iugerum stramentorum opera una desecat, quibus remotis, priusquam sol acrior exurat terram, omnes arbores, quae fuerant in segete, circumfodere et adobruere oportet; iItem quibus magna sementis praeparatur, nunc debent iterare. [55] Nam de fodiendis colendisve novellis vineis, saepius iam dixi, nullum esse mensem omittendum, donec autumnale aequinoctium conficiatur. Meminisse autem oportebit, ut per hos et augusti mensis dies antelucanis et vespertinis temporibus frondem pecudibus caedamus. Item quascumque vineas culturi sumus, ne per aestum, sed mane usque in tertiam, et a decima usque in crepusculum fodiamus.
[56] Quibusdam regionibus,
sicut in Cilicia et Pamphylia, hoc mense sesama seruntur; Italiae
autem regionibus humidis possunt ultimo mense iun. seri. Quin etiam
tempus est ficulneis arboribus caprificum suspendere, quod quidam
existimant idcirco fieri debere, ne fructus decidat, et ut celerius
ad maturitatem perveniat.
[57] VII idus augusti, Aquarius occidit medius; nebulosus aestus.
[58] XIII kalend. septembr.,
sol in Virginem transitum facit; hoc et
sequenti die tempestatem significat; interdum et tonat. Hoc eodem
die Fidis occidit.
[59] Pridie kalend. septemb.,
Andromeda vespere exoritur, interdum
hiemat. [60] Quibusdam locis, ut in Baetica, maritimis regionibus, et in Africa vindemia conficitur; sed frigidioribus regionibus pulverationem faciunt, quam vocant rustici occationem, quum omnis gleba in vineis refringitur, et resolvitur in pulverem. Hoc eodem tempore priusquam vineae pulverentur, si perexilis est, vel rara ipsa vitis, lupini modii tres vel quattuor in singula iugera sparguntur et ita inoccantur; qui, quum fruticaverint, prima cum fossione conversi satis bonum stercus vineis praebent. [61] Multi etiam, si pluvius est status caeli, sicut suburbana regione Italiae, pampinis vitem spoliant, ut percoqui fructus possint, nec putrescere imbribus. At e contrario locis calidioribus, ut modo nominatis provinciis, circa vindemiam adumbrantur, vel stramentis, vel aliis tegmentis, uvae, ne ventis aut caloribus exarescant. [62] Hoc idem tempus est aridis uvis ficisque conficiendis, de quibus, quemadmodum passae fiant, suo loco dicemus, quum villicae persequemur officia. Felix quoque aut carex, ubicumque nascitur, augusto mense recte exstirpatur, melius tamen circa Idus Iulias ante Caniculae exortum.
[63] Kalendis septembr., calor.
[64] His diebus, locis maritimis et calidis, vindemia, et cetera, quae
supra scripta sunt, commode administrantur. Iteratio quoque
arationis peracta esse debet, si serius terra proscissa est; sin
autem celerius, etiam tertiatum solum esse convenit. Hoc etiam
tempore, qui consueverunt vina condire, aquam marinam praeparant, et
advectam decoquunt : de qua conficienda praecipiam, quum villicae
officia persequar.
[65] XV kalend. octobr., Arcturus exoritur;
favonius aut africus,
interdum eurus, quem quidam vulturnum appellant.
[66] X kalend. octobr., Argo navis occidit; tempestatem significat,
interdum etiam pluviam. [67] His diebus vindemiae plurimis regionibus fiunt, quarum maturitatem alii aliter interpretati sunt : quidam quum vidissent partem aliquam uvarum virescere, crediderunt tempestivam esse vindemiam; quidam quum coloratas et perlucidas uvas animadvertissent; nonnulli etiam quum pampinos ac folia decidere considerassent. Quae omnia fallacia sunt : quoniam immaturis uvis omnia eadem possunt accidere, propter intemperiem solis aut anni. [68] Itaque nonnulli gustu explorare maturitatem temptaverunt, ut sive dulcis esset sapor uvae, sive acidus, proinde aestimarent. Sed et haec ipsa res habet aliquam fallaciam; nam quaedam genera uvarum numquam dulcedinem capiunt propter austeritatem nimiam. [69] Itaque optimum est, quod nos fecimus, ipsam naturalem contemplari maturitatem. Naturalis autem maturitas est, si quum expresseris vinacea, quae acinis celantur, iam infuscata, et nonnulla praeter modum nigra fuerint: nam colorem nulla res vinaceis potest adferre, nisi naturae maturitas, praesertim quum ita media parte acinorum sint, ut et a sole aestivante, et a ventis protegantur, humorque ipse non patiatur ea percoqui aut infuscari, nisi suapte natura. [70] Hoc igitur quum exploratum habuerit villicus, sciat vindemiam sibi esse faciendam. Sed antequam fructum cogere incipiat, cuncta praeparanda erunt superiore, si fieri possit, mense; si minus, certe ut ante quindecim dies dolia partim picata, partim defricata, et diligenter lota marina vel aqua salsa, et recte siccata;
[71] tum et opercula, colaque, et cetera, sine
quibus probe confici mustum non potest; torcularia vero et fora
diligenter emundata, lotaque, et, si res ita exegerit, picata;
praeparataque habeat ligna, quibus defrutum et sapam decoquat; tum
etiam salem atque odoramenta, quibus condire vina consueverit, multo
ante reposita esse oportet.
[72] Tum etiam lupini
haec erit praecipua satio, quem quidam vel ab area protinus in agrum
deferri putant oportere. Milium et panicum hoc tempore demetitur,
quo faseolus ad escam seritur; nam ad percipiendum semen ultima
parte octobris circa kalend. novembris melius obruitur.
[73] Quarto non. octobris, Auriga occidit mane, Virgo desinit occidere;
significat nonnumquam tempestatem.
[74] Sexto idus octobris, Vergiliae exoriuntur vespere;
favonius et interdum
africus cum pluvia. [75] Iugerum agri recipit tritici modios quattuor vel quinque, farris adorei modios novem vel decem, hordei modios quinque vel sex, milii vel panici sextarios quattuor vel quinque, lupini modios octo vel decem, faseoli modios quattuor, pisi modios tres vel quattuor, fabae modios sex, lentis modium unum paulo amplius, lini seminis modios octo vel decem, cicerculae modios tres vel quattuor, ciceris modios tres vel quattuor, sesami sextarios quattuor vel quinque, viciae pabularis modios septem vel octo, viciae seminalis modios quinque vel sex, ervi modios quattuor vel quinque, farraginis hordeaceae modios septem vel octo, siliquae modios sex, medicae singulos cyathos serere oportet in areolis longis pedum denum, latis pedum quinum. Cannabis grana sex in pede quadrato ponuntur.
[76] Idibus octobris et sequenti biduo interdum tempestas, nonnumquam rorat.
[77] Tertiodecimo et
duodecimo kalend. novembr.,solis exortu, Vergiliae incipiunt
occidere; tempestatem significat.
[78] Septimo kalend.
novembr., Nepae frons exoritur; tempestatem significat.
[79] Per hos dies quaecumque semina differri debent, arbusculaeque omnis generis recte ponuntur; ulmi quoque vitibus recte maritantur, ipsaeque vites in arbustis et vineis commode propagantur; seminaria runcare et fodere tempus est, tum etiam arbores ablaqueare, nec minus vineas, easdemque putare, itemque in arbustis vitem deputare; seminaria, quae suo tempore pampinata non sunt, arbusculaeque ficorum in seminariis putari, et ad singulos stilos redigi debent : quae tamen melius, dum tenera sunt, per germinationem pampinantur. Sed quum omnia in agricultura strenue facienda sint, tum maxime sementis.
[80] Vetus est agricolarum proverbium, maturam sationem
saepe decipere solere, seram numquam, quin mala sit. [81] Lupinum nisi in florem verteris, nihil agrum stercoraveris: sed nec ulla res magis vacuis operariis aut seritur aut conditur; nam et primis temporibus ante ullam sementem possis id obrui, et novissimis post coactos fructus tolli.
[82] Sementi
facta inoccare oportet, quod sparseris. Duo iugera tres operae
commode occabunt, arboresque, quae intererunt, ablaqueabunt; quamvis
antiqui singulis operis singula iugera sarriri et occari velint : quod
an recte fieri possit, adfirmare non ausim.
[83]
Iisdem temporibus, si sit, fraxineam; si minus, orneam; si nec haec
sit, iligneam frondem bubus recte praebebimus. Glandis quoque non
inutile est singulis iugis modios singulos dare : nec tamen amplius,
ne laborent, nec minus diebus XXX praebueris; nam si
paucioribus diebus datur, ut ait Hyginus, per ver scabiosi boves
fiunt. Glans autem paleis immiscenda est, atque ita bubus adponenda.
[84] Kalendis novembribus et postridie, caput Tauri occidit; pluviam
significat. [85] His diebus usque in idus, quae superiore mense facere non potueris, adhuc tolerabiliter efficies. Sed et proprie hoc observabis, ut pridie, quam plenilunium sit; si minus, certe ipso plenilunio, omnem, quam saturus es, fabam uno die spargas; sed postea licebit ab avibus et pecore defensam obruas : eamque, si ita competierit lunae cursus, ante idus novembr. occatam habeas quam pinguissimo et novo loco : si minus, quam stercoratissimo. [86] Satis erit in singula iugera vehes stercoris comparare numero decem et octo : vehis autem stercoris una habet modios octoginta; ex quo colligitur, oportere in denos quoquoversus pedes, modios quinos stercoris spargere. Quae ratio docet, universo iugero satisfacere modios MCCCCXL. [87] Tum etiam convenit oleas ablaqueare, et si sunt parum fructuosae, vel cacuminibus retorridae frondis, magnis arboribus quaternos modios stercoris caprini circumspargere, in ceteris autem pro magnitudine portionem servare. Eodem tempore vineis ablaqueatis columbinum stercus ad singulas vites, quod sit instar unius sextarii, vel urinae hominis congios, vel alterius generis quaternos sextarios stercoris infundere. Iugerum vinearum, in senos pedes positarum, duae operae oblaqueant.
[88] Idibus novembr., dies incertus, saepius tamen placidus.
[89] Undecimo kalend.
decembris, Sucula mane occidit; hiemat. [90] His diebus, quae praeterita erunt superioribus, opera consequi oportet. Et, si non plurimum serimus, optimum est intra kalend. decembris sementem fecisse. Sed etiam longis noctibus ad diurnum tempus aliquid adiiciendum est; nam multa sunt, quae in lucubratione recte agantur. Sive enim vineas possidemus, pali et ridicae possunt dolari, exacuique; sive regio ferulae vel corticis ferax est, apibus alvaria fieri debent; sive palmae spartive fecunda est, fiscinae sportaeque; seu virgultorum, corbes ex vimine. [91] Ac ne cetera nunc persequar, nulla regio non aliquid adfert, quod ad lucubrationem confici possit : nam inertis est agricolae exspectare diei brevitatem, praecipue in his regionibus, in quibus brumales dies horarum novem sunt, noctesque horarum quindecim. [92] Possit etiam salix decisa pridie ad lucubrationem expurgari, et ad vitium ligamina praeparari. Quae si natura minus lenta est, ante dies quindecim praecidenda, et purgata in stercore obruenda est, ut lentescat. Sin autem iam pridem caesa exaruit, in piscina maceranda est; tum etiam per lucubrationem ferramenta acuere, et ad ea facere, vel facta manubria aptare, quorum optima sunt ilignea, deinde carpinea, post haec fraxinea.
[93] Kalend. decembris dies incertus, saepius tamen placidus.
[94] Sextodecimo kalend.
ianuarii, sol in Capricornum transitum facit; brumale
solstitium, ut Hipparcho placet : itaque tempestatem saepe
significat. [95] His diebus, qui religiosius rem rusticam colunt, nisi si vinearum causa pastines, negant debere terram ferro commoveri. Itaque quidquid citra id genus effici potest, id ab his comprehenditur, ut olea legatur, et oleum conficiatur, ut vitis paletur, et capite tenus adligetur, ut iuga vineis imponantur, et capistrentur. [96] Ceterum palmare, id est materias alligare, hoc tempore non expedit, quia plurimae propter rigorem, qui fit ex frigore, franguntur. Possunt etiam his diebus cerasi, et tubures, et armeniacae, atque amygdalae, ceteraeque arbores, quae primae florent, inseri commode. Nonnulli tamen etiam legumina serunt.
[97] Kalend. ianarii, dies incertus.
[98] Per hos quoque dies abstinent terrenis operibus religiosiores
agricolae, ita tamen ut ipsis kalendis ianuariis auspicandi causa
omne genus operis instaurent. Ceterum differant terrenam molitionem
usque in proximas idus. [99] Mense ianuario paleas cum ervi macerati sextariis sex, vel paleas cum cicerculae fresae semodio, vel frondis corbem pabulatorium modiorum viginti, vel paleas quantum velint, et faeni pondo viginti, vel adfatim viridem frondem ex siliquis et lauru vel (quod his omnibus praestat) farraginem hordeaceam dabit siccam : februario mense idem, martio idem vel, si opus facturi sunt, faeni pondo quinquaginta. [100] Aprili frondem querneam et populneam; ex kalendis ad idus, vel paleas, et faeni pondo quadraginta. Maio pabulum adfatim. Iunio ex kalendis frondem adfatim. Iulio idem. Augusto idem, vel paleas ex ervo pondo quinquaginta. [101] Septembri frondem adfatim. Octobri frondem et ficulnea folia. Novembri ad idus frondem vel folia ficulnea, quae sint corbis unius. Ex idibus glandis modium unum paleis immixtum, et lupini macerati modium unum paleis inmixtum, vel maturam farraginem. Decembri frondem aridam, vel paleas cum ervi semodio macerato, vel lupini, quod ex semodio macerato exierit, vel glandis modium unum, ut supra scriptum est, vel farraginem. Prosa de cultu hortorum, et herbis hortensibus. III. [1] Et quoniam percensuimus opera, quae suis quibusque temporibus anni vlilicum exsequi oporteret, memores polliciti nostri subiungemus cultus hortorum, quorum aeque curam suscipere debebit, ut et quotidiani victus sui levet sumptum, et advenienti domino praebeat, quod ait poeta, inemptas ruris dapes. [2] Democritus in eo libro, quem Georgicon appellavit, parum prudenter censet eos facere, qui hortis exstruant munimenta, quod neque latere fabricata maceries perennare possit, pluviis ac tempestatibus plerumque infestata, neque lapides supra rei dignitatem poscat inpensa : si vero amplum modum sepire quis velit, patrimonio esse opus. Ipse igitur ostendam rationem, qua non magna opera hortum ab incursu hominum pecudumque munimus. [3] Vetustissimi auctores vivam sepem structili praetulerunt, quia non solum minorem inpensam desideraret, verum etiam diuturnior immensis temporibus permaneret : itaque vepres efficiendi consitis spinis rationem talem reddiderunt. [4] Locus, quem saepire destinaveris, ab aequinoctio autumnali, simulatque terra maduerit imbribus, circumvallandus est duobus sulcis tripedaneo spatio inter se distantibus; modum altitudinis eorum abunde est esse bipedaneum : sed eos vacuos perhiemare patiemur praeparatis seminibus, quibus obserantur; ea sint vastissimarum spinarum, maximeque rubi et paliuri et eius, quam Graeci vocant κυνόσβατον, nos sentem canis appellamus. [5] Horum autem ruborum semina quam maturissima eligi oportet, et ervi moliti farinae immiscere : quae quum est aqua consparsa, illinitur vel nauticis veteribus funibus, vel quibuslibet aliis restibus. Siccati deinde funiculi reponuntur in tabulato : mox ubi bruma confecta est, intermissis quadraginta diebus, circa hirundinis adventum, quum iam favonius exoritur, post idus feb., si qua in sulcis per hiemem constitit aqua, exhauritur, resolutaque humus, quae erat autumno regesta, usque ad mediam sulcorum altitudinem reponitur. [6] Praedicti deinde funes de tabulato prompti explicantur, et in longitudinem per utrumque sulcum porrecti obruuntur, sed ita, ut non nimium supergesta terra semina spinarum, quae inhaerent toris funiculorum, enasci possint. Ea fere citra tricensimum diem prorepunt : atque ubi coeperunt aliquod incrementum habere, sic insuesci debent, ut in id spatium, quod sulcis nteriacet, inclinentur. [7] Oportebit autem virgeam saepem interponere, quam superscendant sentes utriusque sulci, et sit, quo interdum quasi adminiculo, priusquam corroborentur, adquiescant. Hunc veprem manifestum est interimi non posse, nisi radicitus effodere velis; ceterum etiam post ignis iniuriam melius renasci, nulli dubium est. Et haec quidem claudendi horti ratio maxime est antiquis probata. [8] Locum autem [prius] eligi conveniet, si permittit agri situs, iuxta villam, praecipue pinguem, quique adveniente rivo, vel si non sit fluens aqua, fonte puteali possit irrigari. Sed ut certam perennitatis puteus habeat fidem, tum demum effodiendus est, quum sol ultimas partes Virginis obtinebit, id est mense septembri ante aequinoctium autumnale : siquidem maxime explorantur vires fontium, quum ex longa siccitate aestatis terra caret umore pluviatili.
[9] Providendum est autem, ne hortus areae
subiaceat, ne per trituram venti possint paleas aut pulverem in eum
perferre : nam utraque sunt holeribus inimica. [10] At ubi loci natura neque manu illatam, neque suae spontis aquam ministrari patitur, nullum quidem aliud auxilium, est quam hiemales pluviae. Potest tamen etiam in siccissimis locis opus custodiri, si depressius pastinetur solum : eiusque abunde est gradum effodere tribus pedibus, ut in quattuor consurgat regestum. [11] At ubi copia est rigandi, satis erit non alto bipalio, id est minus quam duos pedes ferramento novale converti. Sed curabimus, ut ager, quem vere conseri oportet, autumno circa kalendas novembr. pastinetur : quem deinde velimus autumno instruere, mense maio convertamus, ut aut hiemis frigoribus, aut aestivis solibus et gleba solvatur, et radices herbarum necentur : nec multo ante stercorare debebimus : et quum sationis adpropinquabit tempus, ante quintum diem exherbandus erit locus, stercorandusque, et ita diligenter fossione iterandus, ut fimo terra conmisceatur. [12] Optimum vero stercus est ad hunc usum asini, quia minimum herbarum creat; proximum vel armenti, vel ovium, si sit anno maceratum : nam quod homines faciunt, quamvis habeatur excellentissimum, non tamen necesse est adhibere, nisi aut nudae glareae, aut sine ullo robore solutissimae arenae, quum maior scilicet vis alimenti desideratur. [13] Igitur solum, quod conserere vere destinaverimus, post autumnum patiemur effossum iacere brumae frigoribus et pruinis inurendum : quippe e contrario sicut calor aestatis, ita vis frigoris excoquit terram, fermentatamque solvit. Quare peracta bruma tum demum stercus iniicietur, et circa idus ianuarias humus refossa in areas dividitur; quae tamen sic informandae sunt, ut facile runcantium manus ad dimidiam partem latitudinis earum perveniant, ne, qui prosequuntur herbas, semina proculcare cogantur : sed potius per semitas ingrediantur et alterna vice dimidias areas eruncent. [14] Haec, ante sationem quae facienda sunt, dixisse abunde est; nunc quid quoque tempore vel colendum, vel serendum sit, praecipiamus. Et primum de his generibus loquendum est, quae possunt duobus seri temporibus, id est autumno et vere. Sunt autem semina brassicae, et lactucae, cinarae, erucae, nasturtii, coriandri, chaerephylii, anethi, pastinacae, siseris, papaveris : haec enim vel circa kalendas septembr. vel melius ante kalendas martias februario seruntur.
[15] Locis vero siccis, aut tepidis, qualia sunt
Calabriae et Apuliae maritima, possunt circa idus ianuarias terrae
conmitti. Rursus quae tantum autumno conseri debent (si tamen vel
maritimum, vel apricum agrum incolimus), haec fere sunt, allium, cepae
capitula, ulpicum, sinape. [16] Ergo post kalendas ianuar. confestim recte ponetur lepidium. Mense autem februario vel planta vel semine ruta, atque asparagus, et iterum cepae semen et porri; nec minus si vernum et aestivum fructum voles habere, Syriacae radicis et rapae napique semina obrues; nam alii et ulpici ultima est huius temporis positio. [17] At circa kalend. martii locis apricis licet porrum, si iam ingranduit, transferre. Item panacem ultima parte martii mensis. Deinde circa kalendas apriles aeque porrum atque inulam, et serotinam plantam rutae. Item ut maturius enascatur, cucumis, cucurbita, capparis, serenda est; nam semen betae, quum Punicum malum florebit, tum demum optime seritur.
[18] Porri autem caput circa
idus maias tolerabiliter adhuc
transfertur. Post hoc, nihil ingruente aestate obrui debet, nisi semen
apii, si tamen rigaturus es : sic enim optime per aesatem provenit.
[19] Nunc de iis, quae aliquam curam desiderant, singulis loquar, quaeque praeteriero intellegi oportebit nullam postulare operam nisi runcatoris : de qua semel hoc dicendum est, omni tempore consulendum esse, ut herbae exterminentur. [20] Ulpicum, quod quidam alium Punicum vocant, Graeci autem ἀφροσκόροδον appellant, longe maioris est incrementi, quam alium : idque circa kalendas octobr., antequam deponatur, ex uno capite in plura dividetur; habet enim velut alium plures cohaerentis spicas, eaeque quum sint divisae, liratim seri debent, ut in pulvinis positae minus infestentur hiemis aquis. [21] Est autem lira similis ei porcae, quam in sationibus campestribus rustici faciunt, ut uliginem vitent : sed haec in hortis minor est facienda, et per summam partem eius, id est in dorso inter palmaria spatia, spicae ulpici vel alii (nam id quoque similiter conseritur) disponendae sunt. Sulci lirarum inter se distent semipedali spatio. Deinde quum ternas fibras emiserunt spicae, sariantur : nam quo saepius id factum est, maius semina capiunt incrementum; deinde ante quam caulem faciant, omnem viridem superficiem intorquere, et in terram prosternere conveniet, quo vastiora capita fiant. [22] Regionibus autem pruinosis neutrum horum per autumnum seri debet : nam brumali tempore corrumpuntur : quod fere mense ianuario mitescit, et idcirco frigidis locis tempus optimum est alium vel ulpicum ponendi circa Idus praedicti mensis. Sed quandocumque vel conseremus, vel iam matura in tabulatum reponemus, servabimus, ut iis horis, quibus aut obruentur, aut eruentur, ut luna infra terram sit ; nam sic sata, et rursus sic recondita, existimantur neque acerrimi saporis exsistere neque mandentium halitus inodorare.
[23] Multi tamen haec
ante kalendas ianuar. mediis diebus serunt mense decembri, si
caeli tepor et situs terrae permittit. [24] Est autem frigidis et pluviis regionibus positio eius optima post idus aprilis; cuius depressae plantae quum tenuerint, quantum olitoris ratio patitur, saepius sarta et stercorata melius convalescit, pleniorisque incrementi et coliculum facit, et cymam. Nonnulli hanc eandem locis apricioribus a kalendis martiis deponunt : sed maior pars eius in cymam prosilit, nec postea hibernum caulem amplum facit, quum est semel desecta. Possis autem vel maximos caules bis transferre; idque si facias, plus seminis et maioris incrementi praebere dicuntur. [25] Lactuca totidem foliorum, quot brassica transferri debet; locis quidem apricis et maritimis optime autumno ponitur, mediterraneis et frigidis contra : hieme non aeque commode dispergitur; sed huius quoque radix fimo liniri debet, maioremque copiam desiderat aquae, sicque fit tenerioris folii. [26] Sunt autem conplura lactucae genera, quae suo quidque tempore seri oportet : eaorum quae fusci est vel purpurei, aut etiam viridis coloris, et crispi folii, uti Caeciliana, mense ianuario recte differtur. At Cappadocia, quae pallido et pexo densoque folio viret, mense februario : quae deinde candida est, et crispissimi folii, ut in provincia Baetica et finibus Gaditani municipii, mense martio recte pangitur.
[27] Est et Cyprii generis ex albo rubicunda, levi et
tenerrimo folio, quae usque in idus april. commode disponitur.
Fere tamen aprico caeli statu, quibus locis aquarum copia est, paene
toto anno lactuca seri potest. Quae quo tardius caulem faciat, quum
aliquod incrementum habuerit, exiguam testam media parte accipiat;
eo quasi onere coercita in latitudinem se diffundit. [28] Cinarae subolem melius per autumni aequinoctium disponemus; semen commodius circa kalendas martii seremus; eiusque plantam ante kalendas novemb. deprimemus, et multo cinere stercorabimus : id enim genus stercoris huic oleri videtur aptissimum. [29] Sinapi atque coriandrum, nec minus eruca et ocimum, ita uti sata sunt, sua sede immota permanent : neque est eorum cultus alius, quam ut stercorata runcentur; possunt autem non solum autumno, sed et vere conseri. Plantae quoque sinapis prima hieme translatae plus cymae vere adferunt. Panax utroque tempore levi et subacta terra rarissime disseritur, quo maius incrementum capiat : melius tamen eius verna satio est. [30] Porrum si sectivum facere velis, densius satum praeceperunt priores relinqui : et ita quum increverit, secari. Sed nos docuit usus,longe melius fieri, si differas, et eodem more, quo capitatum modicis spatiis, id est inter quaternos digitos depangas et quum convaluerit, deseces. [31] In eo autem, quod magni capitis efficere voles, servandum est, ut ante quam translatum deponas, omnes radiculas amputes, et fibrarum summas partes intondeas; tum testulae, vel conchae, quasi sedes singulis subiectae seminibus adobruuntur, ut fiant capita latioris incrementi. [32] Cultus autem porri capitati assidua sarritio et stercoratio est; nec aliud tamen sectivi, nisi quod totiens rigari et stercorari, saririque debet, quoties demetitur. Semen eius locis calidis mense ianuario, frigidis februario seritur. Cuius incrementum quo maius fiat, raris linteolis conplura grana illigantur, atque ita obruuntur. Enatum autem differri debet in iis locis, quibus aqua subministrari non potest, circa aequinoctium autumni; at quibus possis humorem praebere, mense maio recte transferuntur. [33] Apium quoque possis plantis serere, nec minus semine; sed praecipue aqua laetatur; et ideo secundum fontem commodissime ponitur; quod si quis id velit lati folii facere, quantum seminis possint tres digiti comprehendere, raro linteolo illiget, et ita in areolas dispositum relege ; vel si crispae frondis id fieri maluerit, semen eius inditum pilae, et saligneo palo pinsitum, exspoliatumque, similiter [in] linteolis ligatum obruat.
[34] Potest etiam citra hanc operam fieri crispum qualitercumque
satum, si, quum est natum, incrementum eius supervoluto cylindro
coerceas. Satio eius est optima post idus maias usque in solstitium
:
nam teporem desiderat. [35] Pastinaca, et siser, atque inula, convalescunt alte pastinato et stercorato loco : sed quam rarissime ponenda sunt, ut maiora capiant incrementa. Inulam vero intervallo trium pedum seri convenit, quoniam vastos facit frutices, et radicibus, ut oculus harundinis, serpit; nec est alius cultus horum omnium, nisi ut sarritionibus herbae tollantur. Commodissime autem deponentur prima parte septembris vel ultima augusti parte. [36] Atrum holus, quod Graecorum quidam vocant ἱπποσέλινον, nonnulli σμύρνιον, pastinato loco semine debet conseri, maxime iuxta maceriam, quoniam et umbra gaudet, et qualicumque convalescit loco : idque quum semel severis, si non totum radicitus tollas, sed alternos frutices in semen submittas, aevo manet, parvamque sarritionis exigit culturam. Seritur a Vulcanalibus usque in kalend. septembris, sed etiam mense ianuario. [37] Menta dulcem desiderat uliginem; quam ob causam iuxta fontem mense martio recte ponitur. Cuius si forte semina defecerunt, licet de novalibus silvestre mentastrum colligere, atque ita inversis cacuminibus disponere : quae res feritatem detrahit, et edomitam reddit. [38] Rutam autumno semine satam mense martio differre oportet in apricum, et cinerem aggerare, runcarique donec convalescat, ne herbis enecetur; sed velata manu debet runcari; quam nisi contexeris, perniciosa nascuntur ulcera. Si tamen per ignorantiam nuda manu runcaveris et prurigo atque tumor incesserit, oleo subinde perungito; eiusdem frutex pluribus annis permanet innoxius, nisi si mulier, quae est in menstruis, contigerit eum, et ob hoc exaruerit. [39] Thymum, et transmarina cunila, et serpyllum, sicut priore libro iam retuli, magis alvaria curantibus quam oolitoribus, studiose conseruntur; sed nos ea condimentorum causa (nam sunt quibusdam esculentis aptissima) non alienum putamus etiam in hortis habere. Locum neque pinguem, neque stercoratum, sed apricum desiderant, ut quae macerrimo solo per se maritimis plerumque regionibus nascantur. [40] Hae res et semine, et plantis circa aequinoctium vernum seruntur; melius tamen est thymi novellas plantas disponere; quae quum subacto solo depressae fuerint, ne tarde comprehendant, aridi thymi fruticem contundi oportet, atque ita pinsito illo pridie, quam volueris uti, aquam medicare; quae quum sucum eius perceperit, depositis fruticibus infunditur, donec eos recte confirmet. [41] Ceterum cunela vivacior est, quam ut impensius curanda sit. Lepidium quum ante kalend. martias habueris dispositum, velut porrum sectivum demetere poteris; rarius tamen : nam post kalend. novembr. secandum non erit, quoniam frigoribus violatum emoritur : biennio tamen sufficiet, si diligenter sartum et stercoratum fuerit; multis etiam locis vivacitatem suam usque in annos decem prorogat. [42] Beta florente Punico malo semine obruitur, et simul atque quinque foliorum est, ut brassica, differtur aestate, si riguus est hortus : at si siccaneus, autumno, quum iam pluviae incesserint, disponi debebit. Chaerephyllum, itemque holus atriplicis, quod Graeci vocant ἀτράφασυν, circa kalend. octobr. obrui oportet non frigidissimo loco : nam si regio saevas hiemes habet, post idus februarias semina disserenda sunt, suaque sede patienda. Papaver et anethum eandem habent conditionem sationis quam chaerephyllum et ἀτράφασυς. [43] Sativi asparagi, quam corrudam rustici vocant, semina fere biennio praeparantur. Ea cum pingui et stercoroso loco post idus februarias sic obrueris, ut quantum tres digiti seminis comprehendere queunt, singulis fossulis deponas, fere post quadragensimum diem inter se implicantur, et quasi unitatem faciunt. Quas radiculas sic illigatas atque connexas olitores spongias appellant; easque, post quatuor et viginti menses, in locum apricum, et bene madidum, stercorosumque transferri convenit. [44] Sulci autem inter se pedali mensura distantes fiunt non amplius dodrantalis altitudinis, in quam ita spongiolae deprimuntur, ut facile superposita terra germinent; sed in locis siccis partibus sulcorum imis disponenda sunt semina, ut tamquam in alveolis maneant; at uliginosis e contrario in summo porcae dorso collocanda, ne humore nimio laedantur. [45] Primo deinde anno, quum ita consita sunt, asparagum, quem emiserint, infringi oportet : nam si ab imo vellere volueris, adhuc teneris invalisque radiculis, tota spongiola sequetur. Reliquis annis non erit decerpendus, sed radicitus vellendus : nam nisi ita fiat, stirpes praefractae angunt oculos spongiarum, et quasi excaecant, nec patiuntur asparagum emittere. Ceterum stilus, qui novissime autumnali tempore nascitur, non omnis est tollendus, sed aliqua pars eius in semen submittenda est. [46] Deinde quum spinam fecerit, collectis seminibus ipsis, scopiones ita uti sunt, in suo loco perurendi sunt, et deinde sulci omnes consariendi, herbaeque eximendae; mox vel stercus, vel cinis iniiciendus, ut tota hieme succus eius cum pluviis manans ad radicem perveniat. Vere deinde, priusquam coeperit germinare, capreolis, quod genus bicornis ferramenti est, terra commoveatur, ut et facilius stilus emicet, et relaxa humo plenioris crassitudinis fiat [radix]. [47] Raphani radix bis anno recte seritur, februario mense, quum vernum fructum exspectamus, et augusto mense circa Vulcanalia, quum maturum : sed haec satio sine dubio melior habetur. Cura est eius, ut terra stercorata et subacta obruatur; post, ubi ceperit aliquod incrementum, subinde aggeretur : nam si super terram emerserit, dura et fungosa fiet. [48] Cucumis et cucurbita, quum copia est aquae, minorem curam desiderant : nam plurimum iuvantur humore; sin autem sicco loco seri debuerint, quo rigationem ministrare non expediat, mense februario sesquipedali altitudine fossa facienda est, ppst idus deinde martias, quasi tertia pars altitudinis sulci stramentis inditis tegenda, mox stercorata terra usque in dimidium sulcum adgerenda, positisque seminibus tam diu est aqua praebenda, donec enascantur : atque ubi convalescere coeperint, adiecta humo incrementa eorum prosequenda sunt, donec sulcus coaequetur. Sic exculta semina sine rigatione tota aestate satis valebunt, fructumque iucundioris saporis, quam rigua praebebunt. [49] Aquosis autem locis primo quoque tempore (non tamen ante kalend. mart.) semen ponendum est, ut differri possit aequinoctio confecto; idque de media parte cucurbitae semen inverso cacumine ponito, ut fiat incrementi vastioris : nam sunt ad usum vasorum satis idoneae, sicut Alexandrinae cucurbitae, quum exaruerunt. [50] At si esculentae merci praeparabis, recto cacumine de collo cucurbitae sumptum semen serendum erit, quod prolixior et tenuior fructus eius enascatur, qui scilicet maius aeris invenit pretium. Sed custodiendum est, ut quam minime ad eum locum, in quo vel cucumeres, aut cucurbitae consitae sunt, mulier admittatur : nam fere contactu eius languescunt incrementa virentium; si vero etiam in menstruis fuerit, visu quoque suo novellos fetus necabit. [51] Cucumis tener et iucundissimus fit, si, antequam seras, semen eius lacte maceres; nonnulli etiam, quo dulcior exsistat, aqua mulsa idem faciunt. Sed qui praematurum fructum cucumeris habere volet, confecta bruma stercoratam terram inditam cophinis obserat, modicumque praebeat humorem; deinde quum enata semina fuerint, tepidis diebus, et insolatis iuxta aedificium sub divo ponat, ita ut ab omni afflatu protegantur; ceterum frigoribus ac tempestatibus sub tectum referat : idque tam diu faciat, dum aequinoctium vernum confiat; postea totos cophinos demittat in terram; sic enim praecoquem fructum habebit. [ 52] Possunt etiam, si sit operae pretium, vasis maioribus rotulae subiici, quo minore labore producantur, et rursus intra tecta recipiantur; sed nihilominus specularibus integi debebunt, ut etiam frigoribus serenis diebus tuto producantur ad solem. [53] Hac ratione fere toto anno Tiberio Caesari cucumis praebebatur. Nos autem leviore opera istud fieri apud Aegyptiae gentis Bolum Mendesium legimus, qui praecipit aprico et stercoroso loco alternis ordinibus ferulas, alternis rubos in hortis consitas habere; deinde eas confecto aequinoctio paululo infra terram secare, et ligneo stilo laxatis vel rubi vel ferulae medullis stercus inmittere, atque ita semina cucumeris inserere, quae scilicet incremento suo coeant rubis et ferulis; nam ita non sua, sed quasi materna radice aluntur : sic insitam stirpem frigoribus quoque cucumeris praebere fructum. Satio secunda eius seminis fere Quinquatribus observatur. [54] Capparis plurimis provinciis sua sponte novalibus nascitur. Sed quibus locis eius inopia est, si serenda fuerit, siccum locum desiderabit; isque debebit ante circumdari fossula, quae repleatur lapidibus et calce, vel Punico luto, ut sit quasi quaedam lorica, ne possint eam perrumpere praedicti seminis frutices, qui fere per totum agrum vagantur, nisi munimento aliquo prohibiti sunt. [55] Quod tamen non tantum incommodum est (subinde enim possunt exstirpari), quantum, quod noxium virus habent, succoque suo sterile solum reddunt. Cultu aut nullo, aut levissimo contenta est : quippe quae res etiam in desertis agris citra rustici operam convalescat. Seritur utroque aequinoctio. [56] Cepina magis frequenter subactam postulat terram, quam altius conversam. Itaque ex kalendis novembris proscindi solum debet, ut hiemis frigoribus et gelicidiis putrescat, intermissisque quadraginta diebus, tum demum iterari, et interpositis uno ac viginti diebus tertiari, et protinus stercorari : mox bidentibus aequaliter perfossum in areas disponi, deletis radicibus omnibus. [57] Deinde ad kalendas februarias sereno die conveniat semina spargi : quibus aliquid satureiae semen intermiscendum erit, ut eam quoque habeamus : nam et viridis esui est iucunda, nec arida inutilis ad pulmentaria condienda. Sed cepina vel saepius, certe non minus debet quam quater sariri; cuius si semen excipere voles, capita maxima generis Ascalonii, quod est optimum, mense februario disponito, quaternorum, vel etiam quinum digitorum spatiis distantia, et quum coeperint virere, ne minus ter consarito; [58] deinde quum fecerint caulem, humilioribus quasi canteriolis interpositis rigorem stilorum conservato; nam nisi arundines transversas in modum iugatae vineae crebre disposueris, thalli ceparum ventis prosternuntur, totumque semen excutietur : quod scilicet non ante legendum est, quam quum maturescere coeperit, coloremque nigrum habere. Sed nec patiendum est, ut perarescat, ut totum decidat, verum integri thalli vellendi sunt, et sole siccandi. [59] Napus et rapa duas sationes habent, et eandem culturam, quam raphanus; melior est tamen satio mensis augusti. Iugerum agri quatuor sextarios seminis eorum poscit, sed ita ut radicis Syriacae super hanc mensuram paulo plus, quam heminam seminis recipiat. [60] Qui aestate ista seret, caveat, ne propter siccitates pulex adhuc tenera folia prorepentia consumat; idque ut vitetur, pulvis [etiam], qui supra cameram invenitur, vel etiam fuligo, quae supra focos tectis inhaeret, colligi debet : deinde pridie quam satio fiat, commisceri cum seminibus et aqua conspergi, ut tota nocte sucum trahat : nam sic macerata postero die recte obserentur. [61] Veteres quidem auctores, ut Democritus, praecipiunt, semina omnia succo herbae, quae sedum appellatur, medicare, eodemque remedio adversus bestiolas uti; :quod verum esse nos experientia docuit. Sed frequentius tamen, quoniam eius herbae larga non est facultas, fuligine et pulvere praedicto utimur, satisque commode tuemur his incolumitatem plantarum. [62] Rapae semina Hyginus putat post trituram iacentibus adhuc in area paleis inspargi debere, quoniam fiant laetiora capita, quum subiacens soli duritia non patiatur in altum descendere; nos istud saepe frustra temptavimus : itaque rapum, et raphanum, et napum melius existimamus subacta terra obrui; servantque adhuc antiquorum consuetudinem religiosiores agricolae, qui, quum ea serunt, precantur, ut et sibi, et vicinis nascantur. [63] Locis frigidis, ubi timor est, ne autumnalis satio hiemis gelicidiis peruratur, arundinibus humiles cantherii fiunt, iisque virgae transeversae imponantur, et virgis stramenta supra iaciuntur, et sic a pruinis semina defenduntur. Ubi vero apricis regionibus post pluvias noxia incesserunt animalia, quae a nobis appellantur urucae, Graece autem κάμπαιi nominantur, vel manu colligi debent, vel matutinis temporibus frutices holerum concuti; sic enim dum adhuc torpent nocturno frigore, si deciderint, non amplius in superiorem partem prorepunt. [64] Id tamen supervacuum est facere, si ante sationem semina, uti iam praedixi, suco herbae sedi macerata sunt :nihil enim sic medicatis nocent urucae. Sed Democritus in eo libro, qui Graece inscribitur περὶ Ἀντιπαθῶν, affirmat, has ipsas bestiolas enecari, si mulier, quae in menstruis est, solutis crinibus et nudo pede unamquamque aream ter circumeat : post hoc enim decidere omnes vermiculos, et ita emori. [65] Hactenus praecipiendum existimavi de cultu hortorum, et officiis villici : quem quamvis instructum, atque eruditum omni opere rustico esse oportere, prima parte huius exordii censuerim; quoniam tamen plerumque evenit, ut eorum, quae didicerimus, memoria nos deficiat, eaque saepius ex commentariis renovanda sint, omnium librorum meorum argumenta subieci, ut quum res exegisset, facile reperiri possit, quid in quoque quaerendum, et qualiter quidque faciendum sit. |