RETOUR À L’ENTRÉE DU SITE

ALLER A LA TABLE DES MATIERES DE DICTYS DE CRETE.

 

 DICTYS DE CRETE.

 

Histoire de la Guerre de Troie

LIVRE V

traduction française

livre I - livre II - livre III - livre IV

 

 

 

 

LIBER QUINTUS.

CAPUT I.

Antenore Talthybioque civitatem ingressis, cuncti populares sociique, cognita re, propere concurrunt, cupientes dignoscere quae apud Graecos actitata essent : quibus Antenor in proximum diem relatum differt : atque ita dimisso conventu, disceditur. Tum inter epulas, quum Talthybius interesset, filios suos monere Antenor, nihil his in vita custodiendum, quam uti antiquissimam ducerent cum Graecis amicitiam : dein singulorum probitatem, fidem atque innocentiam commemorando, admiratus. Ita finito convivio quietum disceditur. At lucis principio, omnibus jam in consilio expectantibus audire, si quis modus tantis malis fieret, cum Talthybio ipse venit neque rnulto post Aeneas, dein Priamus cum residuis regulis. Denique ubi ea, quac a Graecis audierat, dicere jussus est, hoc modo disseruit:

CAPUT II.

« Grave, Trojani principes vosque socii, grave bellum nobis extitisse adversum Graeciam, gravius vero multoque durius, mulieris causa hostes effectos quam amicissimos, qui inde jam a Pelope orti adfinitatis etiam jure nobis conjuncti sunt. Namque si praeterita mala summatim attingere oporteat, en umquam civitas nostra depressa aerumnis ad requiem emersit? Unquamne nobis defuere fletus aut sociis imminutae calamitates? quando non amici parentes propinqui filii denique in bello amissi? et, ut ex me reliquorum luctuum memoriam recenseam, quidnam in Glauco filio toleravi? cujus interitus, quamquam acerbus mihi, tamen non ita dolori fuit, quam tempus illud, quo adjunctus Alexandro ad raptum Helenae comitatum sui praebuit. Sed praeteritorum satias, futuris saltem parcendum ac consulendum est. Graeci homines custodes fidei ac veritatis, principes benevolentiae atque officiorum. Testis his rebus Priamus, qui ipso strepitu discordiarum fructum tamen misericordiae eorum tulit; neque inferendo bellum quicquam prius temeratum ab his, quam perfidiam in ipsa legatione insidiasque ab nostris experti sunt, in qua re, dico enim quod sentio. Priamus ejusque filii auctores, in his etiam Antimachus; qui recens amissis liberis, iniquitatis suae poenas luit. Haec omnia in gratiam Helenae gesta, scilicet ejus mulieris, quam ne Graeci quidem recipere gestiunt. Retineatur igitur in civitale ea foemina, ob quam nulla gens, nulli populi amici usquam, aut non infesti huic regno. Nonne sponte supplices ut recipiant eam rogabimus? non omni modo satisfaciemus laesis jam totiens per nos? non in futurum saltem reconciliabimus tales viros? Ego quidem abibo hinc jam et discedam longius, neque committam, ut ulterius intersim malis nostris. Fuit tempus quo manere in hac civitate jucundum erat; socii, amici, propinquorum salus, patria denique incolumis attinuere in hunc diem. Contra nunc quid horum non imminutum, aut in totum sublatum nobis est? Non feram me cum his morari, quorum opera cuncta mihi cum patria concidere. Et eos quidem quos in bello fortuna eripuit, utcumque jam sepelivimus, concedentibus ultro veniam hostibus : sed postquam deorum arae atque delubra, sanguine humano per scelus infecta sunt, hoc etiam amisimus : quippe, quibus majora supplicia post mortem carissimorum quam in ipsa amissione subeunda sunt. Quae ne accidant, nunc saltem providete. Auro atque hujusmodi aliis praemiis, redimenda patria est. Multae in hac civitate dites damus, singuli pro facultatibus in medium consulamus. Postremo offeratur pro vita hostibus, quod mox interitu nostro ipsorum futurum est. Templorum etiam, si necesse erit, ornamentis, pro incolumitate patriae utendum est. Solus suas opes intus custodiat Priamus, solus divitias potiores civibus suis teneat : his etiam quae cum Helena rapta sunt, incubet, videatque quem ad finem utendum putet patriae calamitatibus. Nos victi jam sumus malis nostris. »

CAPUT III.

Haec atque alia cum lacrimis disserente eo, cuncti simul gemitum edunt; tendentes ad caelum manus, annuere; tot adversis rebus Priamum singuli vel inter se omnes finem miseriarum deprecantur. Ad postremum uno ore patriam redimendam clamant. In queis Priamus dilanians caput fletu quam miserabili, non solum jam se, ait, odio diis, verum suis hostem effectum : quippe cui non amicus antea, non propinquus, non denique civis inveniri posset, qui aerumnis suis ingemesceret. Namque optasse haec non nunc demum, verum vivis Alexandro atque Hectore agi coepta. Sed quoniam praeterits revocare nulli concessum est, praesentium habendam futurisque adhibendam rationem. Se namque omnium quae haberet ad redemptionem patriae potestatem dare : quam rem Antenori agendam permittere. Caeterum se quoniam odio jam suis esset, abire e conspectu, consentientem his quae inter se decernerent.

CAPUT IV.

Tum separato rege, placet, uti Antenor ad Graecos redeat exploratum voluntatem certam, adjunctusque ei uti voluerat, Aeneas: ita composita re, disceditur. Sed media ferme nocte, Helena clam ad Antenorem venit, suspicans tradi se Menelao, et ob id iram derelictae domus metuens : itaque eum orat, uti inter caetera sui quoque apud Graecos commemorationem faceret, ac pro se deprecaretur : caeterum, ut cognitum est, post Alexandri interitum invisa ei apud Troiam fuere omnia, desideratusque ad suos reditus. At lucis initio, quibus imperatum erat, ad naves veniunt, decretum civium cunctis narrant : itaque cum quibus antea ad confirmanda quae tempus monebat, secedunt. Ibi quum multa de republica ac summa rerum dissererent, voluntatem quoque Helenae docent, veniamque orant. Et ad postremum confirmant inter se proditionis pactionem. Dein ubi tempus visum est, cum Ulisse et Diomede ad Trojam veniunt, cohibito Ajace ab Aenea, scilicet ne qua insidiis opprimeretur talis vir, quem solum Barbari non secus quam Achillem metuebant. Igitur postquam duces Graeci in civitate conspecti sunt, cuncti cives tollunt spe animos, existimantes finem belli atque discordiarum. Itaque propere senatus habitus, ubi nostris praesentibus decernitur, primum omnium Antimachum ex omni Phrygia exulandum, scilicet auctorem tanti mali. Dein super conditione pacis tractari coeptum.

CAPUT V.

Inter quae repente strepitus ex Pergame, ubi regia Priami erat, clamorque ingens editur. Qua re turbati, qui in consilio erant, foras prosiliunt, credentes insidias tentatas solito a regulis. Itaque in templum Minervae propere concedunt. At paulo post, ex his qui ex arce descenderant, cognoscitur Alexandri filios, quos ex Helena susceperat, casu camerae exstinctos : hique erant Bunomus, Corithus, atque Idaeus. Quare consilio dilato, duces nostri ad Antenorem abeunt, ibique acceptis epulis pernoctant. Praeterea cognoscunt ab Antenore editum quondam oraculum Trojanis, maximo exitio civitati fore, si Palladium, quod in templo Minervae esset, extra moenia tolleretur : namque id antiquissimum signurn caelo sublapsum, qua tempestate Ilus templum Minervae extruens, prope summum fastigii pervenerat, ibique inter opera, quum necdum tegumen superpositum esset, sedem sibi occupavisse, idque signum ligno fabrefactum esse. Hortantibus dein nostris, uti secum ad ea omnia eniteretur, facturum se quae cuperent, reepondit. Atque his praedicit, publice se in consilio super qualitate eorum quae postulaturi essent, exertius disserturum, scilicet ne qua suspicio sui apud Barbaros oriretur. Ita composito negotio, cum luce simul Antenor ac reliqui proceres ad Priamum vadunt; nostri ad naves redeunt.

CAPUT VI.

Dein ubi justa pueris farca sunt, post diem tertium Idaeus supradictos duces accitum venit : queis praesentibus Lampus, caeterique quorum consilium praevalebat, multa disserere, atque docere ea quae antea gesta essent temere et inconsulte, non per se, quippe qui contempti despectique a regulis, arbitrio alieno agerent. Caeterum quod arma adversus Graecos tulissent, non sponte factum : namque qui sub imperio alieno agerent, expectandum his, atque exsequendum esse nutum ejus qui teneat. Ob quae dignum esse Graecos data venia consulere eis, qui semper auctores pacis fuerint : caeterum a Trojanis ob maleconsulta satis poenarum exactum. Dein multo hinc atque inde habito sermone, ad postremum de modo praemiorum agi coeptum. Tum Diomedes quinque millia talentorum auri, ac totidem argenti optat : praeterea tritici centena millia, eaque per annos decem. Tum silentio habito a cunctis, Antenor, non Graecorum more agere eos adversum se ait, sed barbaro : namque quod impossibilia postularent, palam fieri, praetextu pacis bellum eos instruere : caeterum auri tantum atque argenti ne tum quidem priusquam in auxilia conducta dilaceraretur, civitati fuisse. Quod si permanere in eadem avaritia vellent, superesse Trojania, uti clausis portis, incensisque intus deorum aedificiis, ad postremum idem sibi cum patria exitium peterent. Contra Diomedes:

« Non civitatem vestram consideratum Argis venimus, verum adversum vos dimicaturi. Quodcirca sive etiam nunc bellare in animo est, parati Graeci : sive, ut ais, igni dabitis Ilium, non prohibebimus : quippe Graecia affectis injuria, ulcisci hostes suos finis est. »

Tum Panthus in proximum diem veniam deliberandi orat. Ita nostri ad Antenorem abeunt, atque inde in aedem Minervae.

CAPUT VII.

Interim cognoscitur in apparatu rerum divinarum portentum ingens : namque aris composita sacrorum consueta, mox subjectus ignis non comprehendere, neque consumere uti antea, sed aspernari. Qua re turbati populares, sirnul uti fidem nuncii noscerent, ad aram Apollinis confluunt, atque ibi superpositis exetorum partibus, ubi flamma admota est, repente cuncta quae inerant disturbata, ad terram decidunt : quo spectaculo perculsis atque attonitis omnibus, subito avis aquila stridore magno immittit sese, atqae extorum partem eripit, moxque supervolans ad naves Graecorum pergit, ibique raptum omittit. Id vero Barbari non jam leve aut in obscuro, sed palam perniciosum credere. Interim Diomedes cum Ulisse dissimulantes quae gerebantur, obambulare in foro, circumspicientes landantesque praeclara operum civitatis ejus. At apud naves auspicio tali motis omnium animis Calchas uti bonum animum gererent hortatur; brevi quippe dominos fore eorum quae apud Trojam essent.

CAPUT VIII.

Caeterum Hecuba, re cognita, placatum deos egreditur, ac praecipue Minervam atque Apollinem, queis cum dona multa, tum victimas opimas admovet : sed in adolendo quae sacra aris reddebantur, eodem modo restingui ignes, ac repente interire visi. Inter quae tam sollicita Cassandra deo plena, victimas ad Hectoris tumulum transferri imperat : deos quippe aspernari jam sacrificia, indignatos ob commissum paullo ante scelus in Apollinem. Ita tauris qui immolati erant, ad rogum Hectoris, sceuti imperabatur, apportatis, moxque igni subjecto, consumuntur cuncta. Inde ubi jam vesperarat, domum discessum : atque eadem nocte Antenor clam in templum Minervae venit, ubi multis precibus vi mixis Theano, quae ei templo sacerdos erat impulit, uti Palladium sibi traderet : habituram namque magna ejus rei praemia. Ita perfecto negotio ad nostros venit, hisque promissum offert, :verum id Graeci obvolutum bene, quo ne intellegi a quoquam posset, vehiculo ad tentotia Ulissis per necessarios fidosque suas remittunt. At lucis principio postquam senatus coactus, et nostrl ingressi sunt. Antenor veluti iracundiam Graecorum metuens, veniam eorum orare, quae adversum eos pro patria exertius disseruisset. Dein Ulisses, non se his moveri, neque indignari, sed quod finis in tractando non adhiberetur, maxime quum opportunum ad navigandum tempes brevi praetervolet. Tum multo invicem habito sermone, ad postremum binis millibus talentorum auri atque argenti rem decidunt : quod uti ad suos referrent, Graeci ad naves abeunt. Ibi conductis ducibus, cuncta dicta gestaque exponunt : Palladium etiam ablatum per Antenorem docent. Dein ex omnium sententia, reliquus miles rem cognoscit.

CAPUT IX.

Ob quae placet universis, mitti Minervae donum quam honoratissimum. Tum accitus ad eam rem Helenus, cuncta. quae clam se gesta orant, ac si praesens adfuisset, ordine exponit, additque finem jam advenisse Trojanarum rerum : quippe quo maxime sustentaretur summa civitatis ejus, Palladium fuisse; quo ablato, exitium ingruere : caeterum donum Minervae fatale Trojanis esse, equum ligno fabrefactum forma ingenti, cujus magnitudine muri solvendi essent, adnitente atque administre Antenore : dein recordatus parentem Priamum residuosque fratres, fletum edit miserabilem, consternatusque per dolorem atque obstupefactus ruit. Tum Pyrrhus collectum eum, refectumque animi, ad se deducit, custodesque addit, veritus ne qua per eum hostibus quae gesta erant, patefierent. Quod ubi Helenus persensit, Pyrrhum uti bonum animum gereret hortatur, securum sui, secretorumque : namque se cum eo etiam post patriae excidium, multis tempestatibus in Graecia moraturum. Itaque ut Heleno plaecerat, multa materies, quae apta hujusmodi fabricae videbatur, per Epeum atque Ajacem Oilei advecta.

CAPUT X.

Interim firmatores pactae pacis ad Trojam eunt, decem lecti duces, Diomedes, Ulisses, Idomeneus, Ajax Telamonius, Nestor, Meriones, Thoas, Philocteta Neoptolemus, atque Eumelus : quos ubi in foro animadvertere populares, laeti animos tollunt, finem jam aerumnarum credentes. Itaque singuli, plures, uti quisque occurrerat, benigne abeunt, salutant, atque gratulantes exosculantur. Tum Priamus pro Heleno orare Graecos, multisque adhibitis precibus, commendare carissimum sibi, et inter caeteros dilectum magis propter prudentiam. Dein ubi tempus visum est, convivium publice coeptum in honore ducum, coitaeque pacis, Antenore deserviente Graecis, atque omni modo benigne exhibente cuncta. At lucis initio senes omnes in aedem Minervae conveniunt. In queis Antenor refert, missos a Graecis super conditionibus praedictae pacis, decem Iegatos viros : quos ubi deduci in senatum placuit, et dextrae invicem datae atque acceptae sunt, statuunt inter se uti proximo die, campi medio atque in ore omnium aras statuant, in queis fidem pacis jurisjurandi religionibus firmarent. Queis perfectis, Diomedes atque Ulisses jurare occipiunt, permansuros se in eo quod sibi cum Antenore convenisset, testesque in eam rem Jovern summum, Terramque rnatrem, Solem, Lunam atque Oceanurn fore. Dein excisis in partes duas hostiis quae ad eam rem admotae erant, ita uti pars ad solem, residuum ad naves spectaret, per medium transeunt. Dein Antenor in eadem verba placitum confirmat. Ita perfecto negotio, ad suos quisque abeunt. Caeterum Barbari Antenorem summis efferre laudibus, advenientem singuli quasi deum venerari : solum quippe omnium credere auctorem pacis ejus, coitaeque cum Graecis amicitiae. Ita sopito jam exinde bello, passim, uti quisque partium voluerat, nunc Graeci cum Trojanis, rursusque hi apud naves amice agere. Interim ubi foedus intervenerat, cuncti Barbarorum socii qui bello residui erant, gratulantes interventu pacis ad suos discedunt, ne opperientes quidem praemia tantorum discriminum atque aerumnarum, scilicet veriti, ne qua pacti fides apud Barbaros dissolveretur.

CAPUT XI.

Interim apud naves, uti Heleno placuerat, equus tabulatis extruitur per Epeum fabricatorem ejus operis : cui edito in immensum, ima quae sub pedibus erant, rotis interpositis suspenderat, scilicet quo attractu motus facilius foret : quem offerri donum Minervae maximum, omnium ore agitabatur. Caeterum apud Trojam auri atque argenti praedictum pondus, per Antenorem atque Aeneam summo studio in aedem Minervae portabatur. Et Graeci, postquam auxilia sociorum dimissa cognitum est, impensius pacem atque amicitiam agitavere nullo exinde Barbarorum interfecto aut vulnerato; quo magis sine ulla discordiarum suspicione apud hostes fuere. Dein equum compactum adfabre, confixumque ad muras movent praenuntiato Trojanis, uti cum summa religione susciperent, Minervae scilicet sacrum, dicatumque. Quare magna vis hominum partis egressa, summa laetitia, sacrificioque domum excipit, attrahitque propius moenia. Sed postquam magnitudine operis impediri per portas ingressum animadvertere, consilium destruendorum desuper murorum capiunt, neque quisquam secus prae tali studio decernebat. Ita inviolatum multis tempestatibus murorum opus, Neptunique, ut perhibebatur, atque Apollinis maxima monumenta, nullo dilectu civium manibus dissolvuntur. Sed postquam major pars operis dejecta est, consulta a Graecis intercessum, confirmantibus non se passuros intra moenia duci equum, priusquam praedietum auri atque argenti pondus susceperint. Ita intermisso opere, semirutisque moenibus, Ulisses cunctos civitatis Trojanae artifices, ad reficiendas naves conducit. Composita dein universa classe, ubi cuncta navigio instructa, et praemium persolutum est, jubent nostri peragere incoepta. Itaque destructa murorum parte, cum joco, lasciviaque induxere equum, feminis inter se atque viris certatim attrahere festinantibus.

CAPUT XII.

Interim Graeci ubi cuncta navibus imposita sunt, incensis omnium tabernaculis ad Sigaeum secedunt, ibique noctem opperiuntur : fessis dein multo vino atque somno Barbaris, quae utraque per laetitiam securitatemque pacis intervenerant, multo silentio ad civitatem navigant, servantes signum quod igni elato Sinon, ad eam rem clam positus, sustulerat : moxque omnes postquam intravere moenia, divisis inter se civitatis locis, ubi signum datum agnovere, caedere eos, quos fors obiecerat, atque obtruncare passim per domos atque vias, loca sacra profanaque, et si qui persenserant, priusquam armare se, aut aliud pro salute capere quirent, opprimere : prorsus nulla requies stragis atque funerum, quum palam et in ore suorum liberi, parentesque magno inspectantium gemitu necarentur, moxque ipsi qui spectaculo carissimorum interfuerant, miserandum in modum interirent. Neque segnius per totam urbem incendiis gestum, positis prius defensoribus ad domum Aeneae atque Antenoris. Interim Priamus re cognita, ad aram Jovis ante aedificialis confugit, multique ex eo loco ad reliqua deorum templa : in queis Cassandra in aedem Minervae. Sed postquam universos qui in manus venerant, foede, atque inultos obtruncavere, occipiente luce domum in qua Helena erat, aggrediuntur. Ibi Menelaus Deiphobum, quem post Alexandri interitum Helenae matrimonium intercepisse, supra docuimus, exsectis primo auribus, brachiisque ablatis, deinde naribus, ad postremum truncatum omni ex parte, foedatumque summo cruciatu necat. Dein Priamum Neoptolemus sine ullo aetatis atque honoris dilectu retinentem utraque manu aram jugulat. Caeterum Cassandram Oilei Aiax e sacro Minervae captivam abstrahit.

CAPUT XIII.

Hoc modo consumptis cum civitate Barbaris, deliberatio inita super his qui ab deorum aris auxilium vitae imploraverant decretumque ab omnibus, uti per vim avulsi necarentur: tantus doter injuriae, et ob id studium extingnendi Trojani nominis incesserat. Ita comprehensi qui cruciatum praedictae noctis subterfugerant, trepidantes ac vice pecorum interficiuntur. Dein more belli, per templa ac semiustas domos, populatio rerum omnium, et per dies plurimos, ne quis hostium evaderet, studium inquirendi. Interim ad coacervandum auri atque argenti materiam opportuna loca destinantur, et alia ob preciosam vestem. Igitur ubi satias Trojani sanguinis tenuit, et urbs incendiis complanata est, initium solvendae per praedam militiae capiunt, primo a feminis captivis, puerisque adhuc imbellibus. Itaque ex his prima omnium Helena sine sorte Menelao conceditur : dein Polyxena suadente Ulisse, per Neoptelemum Achilli inferias missa :  Agamemnoni a Cassandra datur, postquam forma ejus captus, quin palam desiderium fateretur, dissimulare nequiverat; Aethram et Clymenam, Demophoon atque Athamas habuere : reliquarum sors agi coepta, atque ita Neoptolemo Andromacha (adiunctis postquam id evenerat filiis ejus in honorem tanti ducis), Ulissi Hecuba obvenere. Hactenus nobilium feminarum cessera servitia. Alii, ut, quemque sors contigerat praedam, aut ex captivis, quantum pro merito distribuebatur, habuere.

CAPUT XIV.

Interim super Palladio ingens certamen inter se ducibus exortum, Ajace Telamonis expostulante in munus sibi, pro his quae in singulos universosque virtute atque industria sua contulerat. Quare coacti pene omnes, simul uti ne laederetur animus tanti viri, cujus praeclara facinora vigiliasque pro exercitu, in animo retinebant, concedunt Ajaci, contradicentibus solis omnium Diomede atque Ulisse : sua quippe opera id ablatum ; contra Ajax affirmare, non labore aut virtute eorum rem gestam : Antenorem namque contemplations communis amicitiae, abstulisse. Tum Diomedes honori ejus per verecundiam concedens, a certamine destitit. Igitur Ulisses cum Ajace summa vi contendere inter se, atque invicem industriae meritis expostulare, adnitentibus Ulissi Menelao atque Agamemnone, ob servatam paullo ante opera ejus Helenam. Namque post captum Ilium Ajax recordatus eorum quae tantis tempestatibus propter mulierem experti perpessique essent, primus omnium interfici eam jusserat; jamque approbantibus consilium Ajacis multis bonis, Menelaus amorem conjugii etiam tunc retinens, singulos ambiendo orandoque ad postremum perfecerat, uti intercessu Ulissis, Helena incolumis sibi traderetur. Itaque veluti judicio amborum merita spectantes, queis etiam nunc bellum in manibus atque hostiles multae nationes circumstreperent, nullo dilectu virorum fortium, spretisque Ajacis tot egregiis facinoribus, ac frumenti quod ex Thracia advexerat, per totum exercitum distributione, Ulissi Palladium tradunt.

CAPUT XV.

Quare cuncti duces, qui memores virtutum Ajacis nihil praeferendum ei censuerant quique secuti gratiam Ulissis; impugnaverant talem virum, studio in partes discedunt. Interim Ajax indignatus, et ob id victus dolore animi, palam atque in ore omnium vindictam se sanguine eorum a quibus impugnatus esset, exacturum denuntiat. Itaque ex eo Ulisses, Agamemnon ac Menelaus custodiam sui augere, et quo tutiores essent, summa ope invigilare. At ubi nox aderat, discedentes, uno ore omnes lacerare utrumque regem, neque abstinere maledictis; quippe queis magis libido desideriumque in femina, quam summa militiae potiora forent. At lucis principio Ajacem in medio exanimem offendunt : perquirentesque mortis genus, animadvertere ferro interrectum. Inde ortus per duces atque exercitum tumultus ingens, ac dein seditio brevi adulta, quum ante jam Palamedem virum domi belloque prudentissimum nunc Ajacem, inclytum tot egregiis pugnis; atque utrosque insidiis eorum circumventos ingemescerent. Ob quae supradicti reges veriti, ne qua vis ab exercitu pararetur, intrus clausi firmatique per necessarios, manent. Interim Neoptolemus advecta ligni materia, Ajacem cremat : reliquiasque urnae aureae conditas, in Rhoeteo sepeliendas procurat, brevique tumulum exstructum consecrat in honorem tanti ducis. Quae si ante captum Ilium accidere potuissent, profecto magna ex parte promotae res hostium, ac dubitatum de summa rerum fuisset. Igitur Ulisses veritus vim offensi exercitus, clam Ismarum aufugit : atque ita Palladium apud Diomedem rnanet.

CAPUT XVI.

Ceterum post abscessum Ulissi Hecuba, quo servitium morte solveret, multa ingerere maledicta, impr•ecarique infesta omina in exercitum : quare motus miles, lapidibus obrutam necat, sepulchrumque apud Abydum statuitur, appellaturque Cynossema, ob linguae proterviam impudentemque petulantiam. Per idem tempus Cassandra deo repleta, multa in Agamemnonem adversa praenuntiat: insidias quippe ei ex occulto caedemque domi per suos compositam; praeterea universo exercitui profectionem ad suos incommodam, exitialemque. Inter quae Antenor, cum suis Graeeos orare, omitterent iras atque urgente navigii tempore in commune consulerent. Praeterea omnes duces ad se epulatum deducit : ibique singulos quam maximis donis replet. Tunc Graeci Aeneae suadent, secum uti in Graeciam naviget, ibi namque ei simile cuim caeteris ducibus jus, regnique eandem potestatem fore. Neoptolemus filios Hectoris Heleno concedit : praeterea reliqui duces auri atque argenti quantum singulis visum est. Dein consilio habito decernitur, uti per triduum funus Ajacis publice susciperetur. Itaque exactis his diebus, cuncti reges comam tumulo ejus deponunt. Atque exin contumeliis Agamemnonem, fratremque agere, eosque non Atridas, sed Plisthenidas, et ob id ignobiles appellare. Quare coacti, simul uti odium sui apud exercitum per absentiam leniretur, orant uti sibi abire e conspectu eorum sine noxa concedant. Itaque consensu omnium primi navigant, deturbati expulsique ab ducibus. Caeterum Ajacis filii, Aeantides Glauca genitus, atque Eurysaces ex Tecmessa Teucro traditi.

CAPUT XVII.

Dein Graeei veriti ne per moram interventu hiemis, quae ingruebat, ab navigando excluderentur, deductas in mare naves, remigibus reliquisque nauticis instrumentis complent. Atque ita cum his quae singuli praeda multorum annorum quaesiverant, discedunt. Aeneas apud Trojam manet, qui post Graecorum profectionem cunctos ex Dardano, atque ex proxima peninsula adit, orat uti secum Antenorem regno exigerent. Quae postquam praeverso de se nuncio, Antenori cognita sunt, regrediens ad Trojam, imperfecto negotio aditu prohibetur. Ita coactus cum omni patrimonio ab Troja navigat, devenitque ad mare Hadriaticum, multas interim gentes Barbaras praevectus. Ibique constituit his qui secum navigaverant, civitatem, appellatam Corcyram Melaenam. Caeterum apud Trojam postquam fama est Antenorem regno potitum, cuncti, qui bello residui nocturnam civitatis cladem evaserant, ad eum confluunt, brevique ingens coalita multitudo : tantus amor erga Antenorem, atque opinio sapientiae incesserat : fitque princeps amicitiae ejus rex Cebrenorum Oenideus.

Haec ego Gnosius Dictys, comes Idomenei conscripti, oratione ea quam maxime inter tam diversa loquendi genera consequi ac comprehendere potui, litteris Punicis, ab Cadmo Danaoque traditis. Neque sit mirum cuiquam, si quamvis Graeci omnes, diverso tamen inter se sermone agunt, quum ne nos quidem unius ejusdemque insulae, simili lingua, sed varia permixtaque utamur. Igitur ea quae in bello evenere Graecis ac Barbaris, cuncta sciens perpessusque magna ex parte, memoriae tradidi. De Antenore ejusque regno quae audieram, retuli. Nunc reditum nostrorum narrare juvat.