RETOUR À L’ENTRÉE DU SITE

ALLER A LA TABLE DES MATIERES DE DICTYS DE CRETE.

 

 DICTYS DE CRETE.

 

Histoire de la Guerre de Troie

LIVRE I

traduction française

 

 

PROLOGUS

Dictys, Cretensis genere, de Gnoso civitate, iisdem temporibus quibus et Atridae fuit, peritus vocis ac litterarum Phoenicum, quae a Cadmo in Achaiam fuerant delatae. Hic fuit socius Idomenei, Deucalionis filii, et Merionis, ex Molo, qui duces cum exercitu contra Ilium venerant, a quibus ordinatus est, ut annales belli Trojani conscriberet. Igitur de toto hoc bello sex volumina in tilias digessit phoeniceis litteris : quae jam reversus senior in Cretam, praecepit moriens ut secum sepelirentur. Itaque, ut ille jusserat, memoratas tilias in stagnea arcula repositas eius tumulo condiderunt. Verum secutis temporibus, tertiodecimo anno Neronis imperii, in Gnoso civitate terrae motus facti, cum mulla, tum etiam sepulchrum Dictys ita patefecerunt, ut a transeuntibus arcula viseretur. Pastores itaque praetereuntes quum hanc vidissent, thesaurum rati, sepulchro abstulerunt : et aperta ea invenerunt tilias incognitis sibi litteris conscriptas : continuoque ad suum dominum, Eupraxidem quemdam nomine, pertulerunt : qui agnitas quaenam essent, litteras Rutilio Rufo illius insulae tunc consulari obtulit. Ille cum ipso Eupraxide ad Neronem oblata sibi transmisit, existimans quaedam in his secretiora contineri. Haec igitur quum Nero accepisset, advertissetque puniras esse litteras, harum peritos ad se evocavit : qui quum venissent, interpretati sunt omnia. Quuumque Nero cognovisset, antiqui viri haec esse monumenta, qui apud Ilium fuerat, jussit in graecum sermonem ista transferri : e quibus Troiani belli verior textus innotuit. Tunc Eupraxidem muneribus et romana civitate donatum ad propria remisit. Annales verto nomine Dictys inscriptos in graecam bibliothecam recepit. Quorum seriem, qui sequitur textus, ostendit.

L. SEPTIMIUS Q. ARADIO,  S. D.

Ephemeridem belli Trojani, Dictys Cretensis, qui in ea militia cum Idomeneo meruit, conscripsit litteris punicis, quae tum Cadmo et Agenore auctoribus per Graeciam frequentabantur. Dein post multa saecula conlapso per vetustatem apud Gnoson, olim cretensis regni sedem, sepulcro eius, pastores quum eo devenissent, forte inter caeteram ruinam loculum stanno affabre clausum offendere : ac thesaurum rati, mox dissolvunt; non aurum, neque aliud quidquam praedae, sed libros ex philira in lucem prodituri. At ubi spes frustrata est, ad Praxim dominum loci eos deferunt. Qui commutatos litteris atticis, nam oratio graeca fuerat, Neroni Romano Caesari obtulit, pro quo plurimis ab eo donatus est. Nobis quum in rnanus forte libelli venissent, avidis verae historias cupido incessit, ea uti erant, latine disserere : non magis confisi ingenio, quam ut otiosi animi desidiam discuteremus. Itaque priorum quinque voluminum, quae bello contracta gestaque sunt, eumdem numerum servavimus. Residua quinque de reditu Graecorum, in unum redegimus, atque ad te misimus. Tu Rufine mi, ut par est, fave coeptis : atque in legendo Dictym ...

 

HISTORIA BELLI TROJANI

LIBER PRIMVS

CAPUT I.

 Cuncti reges, qui Minois Jove geniti, pronepotes, Graeciae imperitabant, ad dividendas inter se Cretei opes, Cretam convenere; Creteus namque ex Minoe, postrema sua ordinans, quidquid auri atque argenti, pecorum etiam fuit, nepotibus, quos filiae genuerant, ex aequo dividendum reliquerat, excepto civitatum terrarumque imperio; haec quippe Idomeneus cum Merione, Deucalionis Idomeneus, alter Moli, jussu ejus seorsum habuere. Convenere autem Clymenae et Nauplii Palamedes, et Oeax, dicti Creteidae : item Menelaus, Aeropa et Plisthene genitus, a quo Anaxibia soror, quae eo tempore Nestori denupta erat, et Agamemnon major frater, ut vice sua in divisione uteretur, petiverant. Sed hi non Plisthenis, ut erant, magis quam Atrei dicebantur; ob eam causam, quod quum Plisthenes, admodum parvus ipse agens in primis annis vita functus, nihil dignum ad memoriam nominis reliquisset, Atreus miseratione aetatis secum eos habuerat, neque minus quam regios educaverat. In qua divisione singuli pro nominis celebritate inter se quisque magnifice transegere.

CAPUT II.

Ad eos re cognita omnes ex origine Europae, quae in ea insula summa religione colitur, confluunt benigneque salutatos in templum deducunt. Ibi multarum hostiarum immolatione celebrata, exhibitisque epulis, largiter magnificeque eos habuere : itemque insecutis diebus. At reges Graeciae, etsi ea quae exhibebantur cum laetitia accipiebant, tamen multo magis templi ejus magnifica pulchritudine, pretiosaque exstructione operum afficiebantur, inspicientes repetentesque memoria, singula, quae ex Sidone a Phoenice patre ejus, atque nobilibus matronis transmissa magno tum decori erant.

CAPUT III.

Per idem tempus Alexander Phrygius, Priami filius, cum Aenea aliisque ex consanguinitate comitibus, Spartae in domum Menelai hospitio receptus, indignissimum facinus perpetraverat. Is namque ubi animadvertit regem abesse, quod erat Helena praeter caeteras Graeciae faeminas miranda specie, amore ejus captus, ipsamque et multas opes domo ejus aufert, Aethram etiam et Clymenam Menelai adfines, quae ob necessitudinem cum Helena agebant. Postquam Cretam nuncius venit, et cuncta quae ab Alexandro adversus domum Menelai commissa erant, aperuit, per omnem insulam, sicut in tali re fieri amat, fama in majus divulgatur: expugnatam quippe domum regis, eversumque regnum, et alia in talem modum singuli disserebant.

CAPUT IV.

Quibus cognitis Menelaus, etsi abstractio conjugis animum permoverat, multo amplius tamen ob injuriam adfinium, quas supra memoravimus, consternabatur. At ubi animadvertit Palamedes, regem ira atque indignatione stupefactum, concilio excidisse, ipso naves parat, atque omni instrumento compositas terrae applicat. Dein pro temporo regem breviter consolatus, positis etiam ex divisione, quae in tali negotio tempus patiebatur, navem ascendere facit : atque ita ventis ex sententia flantibus, paucis diebus Spartam pervenere. Eo jam Agamemnon et Nestor, omnesque qui ex origine Pelopis in Graecia regnabant, cognitis rebus confluxerant. Igitur postquam Menelaum advenisse sciunt, in unum coeunt. Et quanquam atrocitas facti ad indignationem, ultumque injurias rapiebat, tamen ex consilii sententia legantur prius ad Troiam Palamedes, Ulysses et Menelaus ; hisque mandatur, ut conquesti iniurias, Helenam, et quae cum ea abrepta erant, repeterent.

CAPUT V.

Legati paucis diebus ad Trojiam veniunt, neque tum Alexandrum in loco offendere. Eum namque properatione navigii inconsulte usum venti ad Cyprum appulere. Unde sumptis aliquot navibus, Phoenicem delapsus, Sidoniorum regem, qui eum amice susceperat, noctu per insidias necat : eademque qua apud Lacedaomonam, cupiditate, universam domum ejus in scelus proprium convertit. Ita omnia quae ad ostentationem regiae magnificentiae fuere, indigne rapta, ad naves deferri jubet. Sed ubi ex lamentatione eorum qui casum domini deflentes, reliqui praedae aufugerant, tumultus ortus est, populus omnis ad regiam concurrit. Inde quod jam Alexander, abreptis quae cupiebat, ascensionem properabat, pro tempore armati ad naves veniunt; ortoque inter eos acri proelio, cadunt utrinque plurimi, quum obstinate hi regis necem defenderent, hi ne amitterent partam praedam summis opibus adniterentur. Incensis dein duabus navibus, Trojani reliquas strenue defensas liberant, atque ita fatigatis jam proelio hostibus evadunt.

CAPUT VI.

Interim apud Trojam, legatorum Palamedes, cujus maxime ea tempestate demi bellique consilium valuit, ad Priamum adit, conductoque concilio, primum de Alexandri injuria conqueritur, exponens conmunis hospitii eversionem. Dein monet, quantas ea res inter duo regna simultates concitatura esset, interjaciens memoriam discordiarum Ili et Pelopis, aliorumque qui ex causis similibus ad internecionem usque gentium pervenissent. Ad postremum belli difficultates, contraque pacis commoda adstruens, « Non se ignorare, ait, quantis mortalibus tam atrox facinus indignationem incuteret ; ex quo auctores injuriae ab omnibus derelictos, impietatis supplicia subituros. » Et quum plura dicere cuperet, Priamus medium ejus interrumpens sermonem, « Parcius, quaeso, Palamedes, inquit ; iniquum enim videtur, insimulari eum qui absit : maxime quum fieri possit, uti quae criminose objecta sunt, praesenti refutatione diluantur. » Haec atque alia hujusmodi inferens, differri querelas ad adventum Alexandri jubet. Videbat enim, ut singuli, qui in eo concilio aderant, Palamedis oratione moverentur; ut taciti vultu tamen admissum facinus condemnarent; quum singula miro genere orationis exponerentur, atque in sermone Graeci regis inesset quaedam permixta miserationi vis. Atque ita eo die consilium dimittitur. Sed legatos Antenor, vir hospitalis, et praeter caeteros boni hunestique sectator, domum ad se volentes deducit.

CAPUT VII.

Interim paucis post diebus, Alexander cum supradictis comitibus venit, Helenam secum habens. Cujus adventu in tota civitate quum partim exemplum facinoris exsecrarentur, alii injurias in Menelaum admissas dolerent, nullo omnium adprobante, postremo cunctis indignantibus, tumultus ortus est. Queisrebus anxius Priamus filios convocat, eosque quid super tali agendum negotio videretur, consulit : qui una voce, minime reddendam Helenam, respondent. Videbant quippe quantae opes cum ea advectae essent : quae universa, si Helena traderetur, necessario amitterent. Praeterea permoti forma mulierum quae cum Helena venerant, nuptias sibi singularum jam animo destinaverant. Quippe qui lingua moribusque barbari, nihil pensi aut consulti patientes, praeda ac libidine transversi agebantur.

CAPUT VIII.

Igitur Priamus, relictis his, senes conducit, sententiam filiorum aperit. Dein cunctos, quid agendum sit, consulit. Sed priusquam ex more sententiae dicerentur, reguli repente concilium irrumpunt, atque inconditis moribus malum singulis minitantur, si aliter quam ipsis videretur, decernerent. Interim omnis populus indigne admissam injuriam, atque in hunc modum multa alia, cum exsecratione reclamabant. Ob quae Alexander cupidine animi praeceps, veritus ne quid adversum se a popularibus oriretur, stipatus armatis fratribus impetum in multitudinem facit, multosque obtruncat : reliqui interventu procerum, qui in consilio fuerant, duce liberantur Antenore. Ita infectis rebus, populus contemptui habitus, non sine pernicie sua, domum discedit.

CAPUT IX.

Dein secuta die rex hortatu Hecubae ad Helenam adit, eamque benigne salutans, animum bonum uti gereret hortatur; quae cujusque erset, requirit. Tum illa Alexandri se adfinem respondit, magisque ad Priamum et Hecubam, quam ad Plisthenis filios genere pertinere, repetens originem omnem majorum. Danaum enim atque Agenorem, et sui et Priami generis auctores esse. Namque ex Pleiona, Danai filia et Atlante, Electram natam, quam ex Jove gravidam Dardanum genuisse, ex quo Tros, et deinceps insecuti reges llii. Agenoris porro Taygetam; eam ex Jove habuisse Lacedaemonem, ex quo Amiclam natum, et ex eo Argalum patrem Oebali, quem Tyndari, ex quo ipsa genita videretur, patrem constaret. Repetebat etiam cum Hecuba materni generis adfinitatem. Agenoris quippe Phineum et Phoenicem, et inde patres Hecubae et Ledae consanguinitate originem divisisse. Postquam memoriter cuncta retexuit, ad postremum flens orare, ne se, quae semel in fldem illorum recepta esse, prodendam putarent. Ea secum domo Menelai apportata quae propria fuissent, nihil praeterea ablatum. Sed utrum immodico amore Alexandri, an poenarum metu, quas ob desertam domum a conjuge metuebat, ita sibi consulere maluerit, parum constabat.

CAPUT X.

Igitur Hecuba, cognita voluntate, simul ob generis conjunctionem, complexa Helenam, ne proderetur, summis opibus adnitebatur : quum jam Priamus et reliqui reguli non amplius differendos legatos dicerent, neque resistendum popularium voluntati; solo omnium Deiphobo Hecubae assenso : quem non aliter atque Alexandrum, Helenae desiderium a recto consilio praepediebat. Itaque quum obstinate Hecuba nunc Priamum, modo filios deprecaretur, modo complexu ejus nulla rations divelli posset, omnes qui aderant in voluntatem suam transduxit. Ita ad postremum bonum publicum materna gratia corruptum est. Dein postero die Menelaus cum suis in concionem venit, conjugem, et quae cum ea abrepta essent, repetens. Tunc Priamus inter regulos medius adstans, facto silentio, optionem Helenae, quae ob id in conspectu popularium venerat, offert, si ei videretur, dornum ed suos regredi. Quam ferunt dixisse, neque se patriam regredi velle, neque sibi cum Menelai matrimonio convenire. Ita reguli habentes Helenam, non sine exultatione ex concione discedunt.

CAPUT XI.

His actis, Ulisses contestandi magis gratia, quam aliquid ex oratione profuturus, cuncta quae ab Alexandro contra Graeciam indigne commissa essent, retexuit. Ob quae ultionem brevi testatus est. Dein Menelaus ira percitus atroci vultu exitium minatus, concilium dimittit. Quae ubi ad Priamidas perlata sunt, confirmant inter se clam, uti per dolum legatos circumveniant. Credebant quippe, quod non frustra eos habuit, si legati imperfecto negotio revertissent, fore uti adversum se grande proelium concitaretur. Igitur Antenor, cujus de sanctitate morum supra memoravimus, Priamum convenit, conjurationemque factam conqueritur: filios quippe ejus non legatis, sed adversus se insidias parare : neque id se passurum. Dein non multo post legatis rem aperit. Ita exploratis omnibus, adhibito praesidio, quum primum opportunum visum est, inviolatos eos dimittit,

CAPUT XII.

Dum haec apud Troiam aguntur, disseminata jam per universam Graeciam fama, omnes Pelopidae in unum conveniunt, atque interposita jurisjurandi religione, ni Helena cum abreptis redderetur, bellum se Priamo inlaturos confirmant. Legati Laoedaemonam redeunt; de Helena ejusque voluntate narrant. Dein Priami filiorumque ejus adversum se dicta gestaque; grande praeconium fidei erga legatos Antenoris praeferentes. Quae ubi accepere, decernunt uti singuli in suis locis atque imperiis opes belli parent. Igitur ex concilii sententia, opportunus locus ad conveniendum, et in quo de apparatu belli ageretur, Argi Diomedis regnum deligitur.

CAPUT XIII.

Ita ubi tempus visum est, primus omnium ingenti nomine virtutis atque corporis Aiax Telamonius advenit, cum eo Teucer frater. Dein haud multo post Idomeneus et Meriones, summa inter se juncti concordia. Eorum ego secutus comitatum, ea quidem quae antea apud Trojam gesta sunt, ab Ulisse cognita quam diligentissime retuli : et reliqua quae deinceps insecuta sunt, quoniam ipso interfui, quam verissime potero exponam. Igitur post eos quos supra memoravimus, Nestor cum Antilocho et Thrasymede, quos Anaxibia susceperat, supervenit. Eos Peneleus insecutus cum Clonio et Arcesilao consanguineis. Dein Prothoenor et Leitus, Boeotiae principes. Itemque Schedius et Epistrophus, Phocenses; Ascalaphus et Ialmenus, Orchomenii. Tum Diores et Meges ex Phyleo genitus, Thoas ex Andraemone, Eurypylus Euemonis, Ormenius, et Leonteus.

CAPUT XIV.

Post quos Achilles Pelei et Thetidis, quae ex Chirone dicebatur. Hic in primis adulescentiae annis, procerus, decora facie, studio rerum bellicarum omnes jam tum virtuteque et gloria superabat. Neque tamen aberat ab eo vis quaedam inconsulta et effera morum impatientia. Cum eo Patroclus et Phoenix; alter propter conjunctionem amicitiae, alter custos atque rector ejus. Tlepolemus dein Herculis : eum insecuti sunt Phidippus et Antiphus, insignes armorum specie, avo Hercule. Post eos Protesilaus Iphicli, cum Podarce fratre. Affuit et Eumelus Pheraeus, cujus pater Admetus quondam vicaria morte conjugis fata propria protulerat. Podalirius et Machaon, Triccenses, Aesculapio geniti, adsciti ad id bellum ob solertiam medicinae artis. Dein Paeantis Philoetcta, qui comes Herculis, post discessum eius ad deos sagittas divinas industriae praemium consecutus est. Nireus pulcher, ex Athenis Menestheus, et Aiax Oilei ex Locride. Ex Argis Amphilochus et Sthenelus; Amphiarai Amphilochus, Capanei alter : cum his Euryalus Mecistei. Dein ex Aetolia Thessandrus Polynicis. Postremo omnium Demophoon atque Acamas fuere, cuncti ex origine Pelopis. Sed eos quos memoravimus, plures alii ex suis quisque regionibus, partim ex rerum comitibus, alii ipsius regni participes insecuti sunt : quorum nomina singillatim exponero haud necessarium visum est.

CAPUT XV.

Igitur ubi omnes Argos convenere, Diomedes hospitio cunctos recipit, necessariaque praebet. Dein Agamemnon grande auri pondus Mycenis adportatum per singulos dispertiens, promptiores animos omnium ad bellum, quod parabatur, facit. Tum communi consilio super conditione proelii, jusjurandum interponi hoc modo placuit : Calchas Thestoris filius, praescius futurorum, porcum marem in forum medium adferri jubet; quem in duas partes exsectum, orienti occidentique dividit, atque singulos nudatis gladiis per medium transire jubet. Dein mucronibus sanguine ejus oblitis, adhibitis etiam aliis ad eam rem necessariis, inimicitias sibi cum Priamo per religionem confirmant: neque prius se bellum deserturos, quam Ilium atque omne regnum eruissent. Quibus perfectis, pure lauti, Martem atque Concordiam multis immolationibus sibi adhospitavere.

CAPUT XVI.

Dein in templo Junonis Argivae rectorem omnium declarari placuit. Igitur singuli in tabellis, quas ad deligendum belli principem, quem cuique videretur acceperant, punicis litteris nomen Agamemnonis designant. Ita consensu omnium, secundo rumore, summam belli atque exercitus in se suscipit : quod ei et propter germanum, cujus gratia bellum id parabatur, et propter magnam opum vim, quibus praeter caeteros Graeciae reges magnus atque clarus habebatur, merito occiderat. Dein duces praefectosque navium Achillem, Ajacem et Phoenicem destinant. Praeponuntur etiam campestri exercitui Palamedes cum Diomede et Ulisse, ita ut inter se diurnas, vigiliarumque vices dispertiant. His peractis, ad parandas opes atque instrumenta militiae, singuli sua in regna discedunt. Interim belli studio ardebat omnis Graecia: arma, tela, equi, naves, atque haec omnia toto biennio praeparantur : quum juventus partim sua sponte, alii aequalium ad gloriam aemulatione munia militiae festinarent. Sed inter haec, summa curan vis magna navium praecipue fabricatur : scilicet ne multa millia exercituum undique versum in unum collecta, incuria navigandi tardarentur.

CAPUT XVII.

Igitur peracto biennio ad Aulida Boeotiae, nam is locus delectus fuerat, singuli reges pro facultate opum regnique, instructas classes praemittunt. Ex quibus primus Agamemnon ex Mycenis naves C,  aliisque LX, quas ex diversis civitatibus quae sub eo erant, contraxerat, Agapenorem praeficit, Nestor XC navium instructam classem, Menelaus ex omni Lacedaemona naves LX : Menestheus ex Athenis L : Elephenor ex Euboea XXX : Ajax Telamonius Salamina XII : Diomedes Argis LXXX navium classem : Ascalaphus et Ialmenus Orchomenii naves XXX : Oileus Ajax XL : item ex omni Boeotia Arcesilaus, Prothoenor, Peneleus, Leitus, Clonius naves L : XL ex Phocide Schedius et Epistrophus : dein Thalpius et Diores cum Amphimacho et Polyxeno Elide aliisque civitatibus regionis eius, naves XL :Thoas ex Aetolia XL : Meges ex Dulichio et ex insulis Echinadibus, XL : Idomeneus cum Merione ex omni Creta classem navium LXXX : ex Ithaca Ulisses XII : XL Protheus Magnes : Tlepolemus Rhodo aliisque circa eam insulis VIII : XI Eumelus Pheris : Achilles ex Argo Pelasgico L : III Nireus ex Syme : Podarces et Protesilaus ex Phylaca aliisque quibus praeerant locis, naves XL : XXX Podalirius et Machaon ; Philotecta Methona aliisque civitatibus naves VII : Eurypylus Ormenius XL : XXII Guneus Perrhaebis : Leonteus et Polypoetes ex suis regionibus XL : XXX ex insulis congregatis cum Antipho Phidippus : Thessandrus quem Polynicis supra memoravimus, Thebis naves L : Calchas Acarnania XX : Mopsus Colophona XX : Epios ex insulis Cycladibus XXX. Easque magna vi frumenti aliarumque necessariorum cibi replent. Quippe ita ab Agamemnone mandatum acceperant; scilicet ne tanta vis militum necessariorum penuria fatigaretur.

CAPUT XVIII.

Igitur inter tantum classium apparatum equi atque currus bellici, pro locorum conditionem multi, sed pedestres milites pars maxima; ob eam causam, quia per omnem Graeciam multo majore egestate pabuli, equitatus usus prohibetur. Praeterea fuere multi, qui ob artis peritiam necessarii nautico apparatui credebantur. Per idem tempus Lycius Sarpedon, neque pretio, neque gratia Phalidis Sidoniorum regis inlici quivit, ut societatem militiae nostrae adversus Trojanos sequeretur. Quippe quem jam Priamus donis amplioribus, iisque postea duplicatis fidissimum sibi retinuerat. Omnium autem classium numerus, quem ex diversis Graeciae regnis contractum supra exposuimus, totot quinquennio praeparatus instructusque est. Ita quum nulla jam res profectionem nisi absentia militis retardaret, cuncti duces veluti signo dato una atque eodem tempore Aulida confluunt.

CAPUT XIX.

Interim in ipsa navigandi festinatione Agamemnon, quem a cuntis regem omnium declaratum supra docuimus, longius paulo ab exercitu progressus, forte conspicit circa lucum Dianae pascentem capream, imprudensque religionis quae in eo loco erat, jaculo transfigit : neque multo post, irane caelesti, an ob mutationem aeris corporibus pertentatis, lues invadit : atque interim in dies magie magisque saeviens multa millia fatigare, et promiscue per pecora atque exercitum grassari : prorsus nullus funeri modus, neque requier; uti quidquid malo obvium fuerat, vastabatur. Quibus rebus sollicitis ducibus mulier quaedam Deo plena Dianae iram fatur: eam namque ob necem capreae, qua maxime laetabatur, sacrilegli poenas ab exercitu expetere: nec leniri, priusquam auctor tanti sceleris filiam natu maximam vicariam victimam immolavisset. Quae vox ut ad exercitum venit, omnes duces Agamemnonem adeunt : eumque primo orare, recusantemque ad postremum cogere, uti malo obviam properaret. Sed ubi obstinate renuere vident, nec ulla vi queunt flectere, plurimis convciis insecuti, ad postremum regio honore spoliavere : ac ne tanta vis exercitus sine rectore effusius, ac sine modo militiae vagaretur, praeficiunt ante omnes Palamedem, dein Diomedem et Ajacem Telamonium, quartumque Idomeneum. Ita per aequationem muneris atque partium, quadripertitur exercitus.

CAPUT XX.

Neque interim ullus finis vastitatis, quum Ulisses simulata ex pervicacia Agamemnonis iracundia, et ob id domuitionem confirmans, magnum atque insperabile cunctis remedium excogitavit. Profectus namque Mycenas, nullo consilii participe, falsas litteras tanquam ab Agamemnone ad Clytemestram perfert, quarum sententia haec erat: Iphigeniam, nam eo major natu erat, desponsam Achilli : eumque non prius ad Trojam profecturum, quam promissi fides impleretur; ob quae festinaret, eamque et quae nuptiis usui essent, mature mittere. Praeterea multa pro negotio locutus, ementito argumento fidem fecerat. Quae ubi accepit Clytemestra, cum propter gratiam Helenae, tum maxime, quod tam celeberrimi nominis viro filia traderetur, laeta Iphigeniam Ulissi committit. Isque confecto negotio, paucis diebus ad exercitum revetitur, atque ex improviso in luco Dianae cum virgine conspicitur. Quibus cognitis, Agamemnon affectione paternae pietatis motus, ac ne tam inlicito immolationis sceleri interesset, fugam parat. Eum, re cognita, Nestor, longam exorsus orationem, ad postremum persuadendi genere, in quo praeter caeteros Graeciae viros jucundus acceptusque erat, a proposito cohihuit.

CAPUT XXI.

Interim virginem Ulisses et Menelaus cum Calchante, quibus id negotium datum erat, remotis procul omnibus, sacrificio adornant : quum ecce dies foedari, et coelum nubilo tegi coepit : dein repente tonitrua, corusca fulmina, praeterea terrae marisque ingens motus, atque ad postremum confusione aeris ereptum lumen. Neque multo post imbrium atque grandinis vis magna praecipitata. Inter quae tam tetra, nulla requie tempestatis, Menelaus cum his qui sacrificium curabant, metu atque hesitatione diversus agebatur : terreri quippe primo subita caeli permutatione, idque signum divinum credere : dein, ne coeptum omitteret, detrimento militum commoveri. Igitur inter tantam animi dubitationem, vox quaedam luco emissa, aspernari numen sacrificii genus, et ob id abstinendum a corpore virginis; misereri namque eius deam : caeterum pro tanto facinore, satis poenarum Agamemnoni ab conjuge ejus post Trojanam victoriam comparatum : itaque curarent id, quod in vicem virginis oblatum animadverterent, immolare. Dein coepere venti atque fulmina, aliaque quae in magno coeli motu oriri solent, consenescere.

CAPUT XXII.

Sed cum haec in luco aguntur, Achilles litteras seorsum missas sibi a Clytemestra, cum auri magno pondere accepit, in quibus ei filiam atque omnem domum suam commendaverat. Quae postquam, et Ulissis consilium patefactum est, omissis omnibus, propere ad lucum pergit, magna voce Menelaum, et qui cum eo erant, inclamans, ab inquietudine Iphigeniae cohiberent sese, comminatus perniciem, ni paruissent. Mox attonitis his atque obstupefactis, ipse supervenit, reformatoque jam die virginem abstrahit. Interim deliberantibus cunctis quidnam et ubi esset, quod immolari juberetur, cerva forma corporis admiranda, ante ipsam aram intrepida consistit. Eam praedictam hostiam rati, oblatamque divinitus comprehendere, moxque immolant. Quibus peractis sedata lues, instarque aestivi temporis reseratum est caelum. Caeterum virginem Achilles, atque hi, qui sacrificio praefuere, clam omnes regi Scytharum, qui eo tempore aderat, commendavere.

CAPUT XXIII.

At ubi duces sedatam vim mali animadvertunt, ventorumque flatus navigandi prosperos, atque aestivam maris faciem, omnes laeti Agamemnonem adeunt, eumque interitu filiae permaestum consolati, honore regni rursus concelebrant. Quae res pergrata atque accepta per exercitum fuit. Eum quippe optimum consultorem sui, non secus, quam parentem miles omnis percolebat. Sed Agamemnon sive eorum, quae praecesserant, satis prudens, seu humanarum rerum necessitatem animo reputans, et ob id adversus infortunia firmissimus, dissimulato quod ei acciderat, honorem suscipit, atque eo die duces omnes ad se in convivium deducit. Dein haud multis post diebus, exercitus ordinatus per duces, quum opportunum jam tempus navigandi ingrueret, ascendit naves repletas multis rebus pretiosissimis, quae ab incolis regionis ejus offerebantur. Caeterum frumenta, vinum, aliaque cibi necessaria Anius et ejus filiae praebuere, quae Oenotropae et divinae religions antistites memorabantur. Hoc modo ex Aulide navigatum est.