DICTYS DE CRETE.
Histoire de la Guerre de Troie
LIVRE II
Pour avoir le texte latin d'un chapitre, cliquer sur le chapitre
LIBER SECUNDUS
CAPUT I. Postquam ad Moesorum regionem universas classes venti appulere, propere omnes, signo dato, naves littori admovent. Dein egredi cupientibus, a custodibus loci ejus obviam itum est : eos namque Telephus, qui tum Moesiae imperator erat, quo omnis regio ab incursione maritimorum hostium defensaretur, littori praefecerat. Igitur ubi descendere prohibentur, neque prius permittitur terram contingere, quam regi quinam essent, nuntiaretur : nostri primo quae dicebantur neglegere, et singuli navibus egredi. Dein postquam a custodibus nihil remittebatur, et summa vi resisti et prohiberi coeptum est, duces omnes injuriam manu vindicandam rati arreptis armis evolant navibus, incensique ira custodes caedere, neque versis his atque in fuga parcere, sed uti quisque fugientem comprehenderat, obtruncare. CAPUT II. Interim ad Telephum, qui primi fuga Graecos evaserant, veniunt; irruisse multa milia hostium, eosque caesis custodibus littora occupasse, multa praeterea singuli pro metu suo adjicientes, nuntiant. Dein re cognita, Telephus cum his, quos circum se habebat, aliisque, qui in ea festinatione in unum conduci potuere, propere Graecis obviam venit, ac statim condensis utrinque frontibus vi magna concurritur. Dein uti quisque in manus venerat, interficitur. Quum interim his aut illis ex casu suorum perculsis, vehementius invicem instaretur, Thessandrus, quem Polynicis supra memoravimus, congressus cum Telepho, ictusque ab eo cadit, multis tamen hostium ante interfectis, in queis Telephi comitem, quem rex ob industriam virium atque ingenii inter duces habebat, strenue dimicantem obtruncaverat; atque ita paulatim elatus secundo belli eventu, et ob id majora viribus aggressus, interficitur. Atque ejus cruentum corpus Diomedes, quod ei jam tum a parentibus coeptum cum eo societatis jus perseverabat, humeris extulit : idque igni crematum, quod superfuerat, patrio more sepelivit. CAPUT III. At ubi animadvertere Achilles et Aiax Telamonius magno suorum detrimento eventum belli trahi, exercitum in duas partes dispertiunt, ac pro tempore cohortati suos, tanquam restauratis viribus acrius hostes incurrunt, ipsi duces principes certaminis; quum modo insequerentur fugientes, modo ingruentibus semet instar muri opponerent; atque ita omnino primi aut inter primos ballantes praeclaram jam tum virtutis suae famam apud hostes atque inter suos effecere. Interim Teutranius ex Teutrante et Auge genitus, frater Telephi uterinus, ubi animadvertit Ajacem tanta adversum suos gloria dimicantem, propere ad eum convertit, ibique pugnando ictus telo ejus occubuit. Ejus casu Telephus non mediocriter perculsus, ultionemque fraternae mortis expetens, infestus aciem invadit, atque fugatis quos adversum ierat, quum obstinate Ulissem inter vineas, quae ei loco adjunctae erant, insequeretur, praepeditus trunco vitis ruit. Id ubi Achilles procul animadvertit, telum jaculatus femur sinistrum ei transfigit. At Telephus impigre resurgens, ferrum ex corpore extrahit, et protectus concursu suorum, ab instanti pernicie liberatus est. CAPUT IV. Jamque diei plerumque processerat, quum utraque acie intenta proelium sine ulla requie, ac jugi certamine strenuis adversum se ducibus, fatigaretur. Namque nostros multorurn dierum navigio aliquantum exhaustos, maxime praesentia Telephi debilitaverat. Is namque Hercule genitus, procerus corpore, ac pollens viribus divinis patris virtutibus propriam gloriam aequiperaverat. Igitur adventante nocte, cunctis cupientibus, requies belli facta est : ac Moesi se ad domum, nostri ad naves digrediuntur. Caeterum in ea pugna utriusque exercitus interfecti multi mortales, sed et vulnerati pars maxima, prorsus nullo aut perpaucis clade belli ejus expertibus. Dein secuta die, legati invicem de sepeliendis, qui in bello ceciderant, mittuntur : atque ita, induciis interpositis, collecta corpora atque igni cremata sepeliuntur. CAPUT V. Interim Tlepolemus, et cum fratre Antipho Phidippus, quos Thessalo genitos, nepotes Herculis supra memoravimus, cognito Telephum in iis locis imperitare, fiducia cognationis ad eum veniunt, eique quinam essent, et quibuscum navigassent aperuere. Dein multa invicem consurnpta oratione, ad postremum nostri acrius incusare, quod tam hostiliter adversum suos versaretur. Agamemnonem namque et Menelaum Pelopidas, non alienos generis sui, eum exercitum contraxisse. Dein quae circa domum Menelai ab Alexandro commissa essent, raptumque Helenae docent: ob quae decere eum, cum propter consanguinitatem, tum praecipue ob scelus violati communis hospitii, Graecis ultro ferre auxilium, in quorum gratiam, ipsius etiam Herculis plurima laborum monumenta per totam Graeciam existerent. Ad ea Telephus, etsi dolore vulneris inmodice afflictabatur, benigne tamen respondens, ipsorn.m potius ait culpa factum, quod amicissimos, et junctos sibi generis, affinitate, regno suo appulsos ignoraverit; praemittendos etenim fuisse, per quos cognito eorum adventu obviam ire gratulantem oportuerit; atque amice hospitio receptos, donatosque muneribus, quum commodum ipsis videretur, remittere. Caeterum militiam Priamum adversum recusare; Astyochen enim Priami, sibi matrimonio junctam, ex qua Eurypylus genitus, arctissimum affinitatis pignus intercederet. Dein propere popularibus, uti ab incoepto desisterent, nunciari jubet : atque ita nostris liberam egrediendi navibus potestatem permittit. Tlepolemus, et qui cum eo venerant, Eurypylo traduntur : hique, perfectis quae cupierant, ad naves pergunt, nunciantes Agamemnoni ac reliquis regibus pacem concordiamque cum Telepho. CAPUT VI. Quae ubi accepere, apparatum belli laeti omittunt. Dein ex consilii sententia Achilles cum Ajace ad Telephum pervenere, eumque jactatum magnis doloribus consolati, ut viriliter incommodum ferret, deprecabantur. At Telephus, ubi aliquantum requies doloris intercesserat, Graecos incusare, quod ne nuntium quidem adventus sui praemisissent. Dein percontatur, quinam, et quanti Pelopidae in ea militia essent : doctusque multis precibus orat, ut ad se omnes veniant. Tum nostri facturos se quae vellet polliciti, desiderium regis reliquis nunciavere. Igitur omnes Pelopidae, praeter Agamemnonem et Menelaum, in unum congregati ad Telephum veniunt, multumque gratulationis atque laetitiae praesentia sua regi obtulere : ac deinde muneribus largiter donati, hospitio recipiuntur. Neque tamen miles reliquus qui apud naves erat, munificentiae regis expers fuit : namque ex numero navium frumentum, aliaque necessaria affatim portabantur. Caeterum rex ubi Agamemnonem, fratremque ejus abesse animadvertit, multis precibus Ulissem deprecatur, uti ad eos acciendos pergeret : hi itaque ad Telephum veniunt ac more regio invicem acceptis datisque donis, Machaonem et Podalirium Aesculapii filios venire, ac vulneri mederi jubent : qui inspecto crure, propere apta dolori medicamina imponunt. CAPUT VII. Sed ubi tritis aliquot diebus, tempus navigandi remorari, ac ventis adversantibus mare in dies magis magisque saevire occoepit, Telephum adeunt, eumque de opportunitate temporis consulunt : atque ab eo docti, initio veris ex his locis ad Trojam navigandi tempus esse, reliqua adversa, cunctis volentibus Boeotiam revertuntur : ibique subductis navibus singuli in regna sua hiematum discedunt. Interim in eo otio regi Agamemnoni cum Menelao fratre exercere discordias vacuum fuit, ob proditam Iphigeniam. Is namque auctor, et veluti causa luctus ejus credebatur. CAPUT VIII. Per idem tempus, ubi de conjuratione universae Graeciae apud Trojam compertum est, auctoribus nuncii ejus Scythis barbaris, qui mercandi gratia per omnem Hellespontum commutare res cum accolis sueti, ultro citroque vagabantur, metus atque maeror universos invasere; quum singuli, quibus ab initio Alexandri facinus displicuerat, male actum adversus Graeciam, et ob id paucorum pravitate in communem perniciem praecipitatum iri testarentur. Inter quae tam sollicita, magna cura plurimi ex omni ordine lecti, ad contrahenda ex finitimis regionibus auxilia, ab Alexandro, aliisque pessimis consultoribus dimittuntur : hisque mandatur, uti quamprimum expedito negotio remearent : quod ea gratia maxime a Priamidis festinabatur, uti propere instructo exercitu, tempus profectionis antecaperent, atque omne quod parabatur bellum, in regiones Graeciae transportaretur. CAPUT IX. Dum haec apud Trojam geruntur, Diomedes incoepti eorum certior factus magna celeritate per omnem Graeciam pervagatus, universos duces convenit : eisque consilium Trojanorum aperiens, monet atque hortatur, uti quamprimum instructi rebus bello necessariis, ad navigandum festinarent. Neque multo post, re cognita, Argos ab omnibus convenitur. Ibi Achilles regi indignatus, quod propter filiam renueret profectionem, ab Ulisse in gratiam reductus est. Is namque summaesto ac Iuctu obsito Agamemnoni insinuans, quae circa filiam ejus evenissent, animum atque ornatum regis reformavit. Igitur cunctis praesentibus, quamquam a nullo officia militiae neglegebantur, praecipue tamen Ajax Telamonius, et Achilles cum Diomede curam maximam studiumque importandi belli susceperant; hisque placet, uti praeter contractam classem naves quibus loca hostilia incursarent, praeparentur. Ita diebus paucis, quinquaginta navium classem instructam omni genere compingunt. Caeterum ab incepto militiae ejus, octavo jam anno ad hoc usque tempus consumpto, initium noni occoeperat. CAPUT X. At ubi instructae omnimodo classes, et mare navigii patiens, neque ulla res impedimento erat, Scythas, qui forte mercandi gratia eo appulerant, conductos mercede, duces profectionis ejus delegere. Per idem tempus Telephus dolore vuineris ejus, quod in proelio adversum Graecos acceperat, diu afflictatus, quum nullo remedio mederi posset, ad postremum Apollinis oraculo monitus, uti Achillem atque Aesculapii filios adhiberet, propere Argos navigat. Dein cunctis ducibus causam adventus ejus admirantibus, oraculum refert, atque ita orat, ne sibi praedictum remedium, ab amicis negaretur. Quae ubi accepere, Achilles cum Machaone et Podalirio adhibentes curam vulneri, brevi fidem oraculi firmavere. Caeterum Graeci multis immolationibus deos adjutores incoepto invocantes Aulida cum praedictis navibus veniunt. Atque inde propere navigare incipientibus, dux Telephus ob acceptam gratiam factus. Ita ascensis navibus, ventos nacti, paucis diebus ad Troiam pervenere. CAPUT XI. Per idem tempus Sarpedon Lynius Xanthi et Laodamiae, frequentibus nunciis a Priamo accitus, cum magna armatorum manu adventabat. Is ubi animadvertit procul magnam vim classium admotam littori, ratus ut negotium erat, propere suos instruit Graecosque egredi incipientes invadit. Neque multo post Priamidae, re cognita, arreptis armis accurrunt : quum interim Graeci infensis hostibus, et omni modo instantibus, neque degredi sine pernicie, neque arma capere turbatis omnibus, et ob id cuncta impedientibus, possent. Ad postremum tamen, hi quibus in ea festinatione armandi semet potestas fuit, confirmati inter se invicem, acriter hostes incurrunt. Sed in ea pugna Protesilaus, cujus navis prima omnium terrae admota erat, inter primos bellando, ad postremum telo Aeneae ictus ruit. Occidere etiam duo Priami filii : neque reliqua multitudo utraque ex parte cladis ejus expers fuit. CAPUT XII. Caeterum Achilles et Ajax Telamonis, quorum virtute Graeci sustentabantur, magna gloria dimicantes, metum hostibus, et fiduciam suis effecere. Neque amplius resisti jam apud eos potorat, quin paulatim decedentihus his quos advorsum ierant, ad postremum cuncti fugarentur. Ita libero ab hostibus tempore, Graeci subductas naves, atque in ordinem compositas tuto collocant. Dein ex omnibus Achillem et Ajacem Telamonium, quorum virtute maxime fidebant, custodes deligunt : hisque tutelam classium atque exercitus per latera atque cornua distribuentes, tradunt. Igitur ordinatis dispositisque omnibus, Telephus, cujus ductu ad Troiam navigatum est, magna sui apud exercitum gratia domum discedit. Neque multo post circa Protesilai sepulturam nostris occupatis, nihilque tali tempore hostile metuentibus, Cycnus, cujus haud procul a Troja regnum erat, cognito adventu nostro, clam atque insidiis Graecos invadit; eosque ancipiti malo territos, sine ullo ordine ac disciplina militari fugere coegit. Dein propere reliqui quibus non ea humatio demandata erat, re cognita, armati eunt contra. In queis Achilles congressus cum rege, eumque et magnam vim hostium interfecit, conversis in fugam hoc modo liberatis. CAPUT XIII. Caeterum sollicitis ducibus, et multorum clade ob crebras hostium incursiones anxiis, decernitur, uti primum finitimas Trojae civitates cum parte exercitus adeant, eosque omnimodo incursent. Ita omnium primam Cycni regionem invadunt, vastantque circum omnia. Sed ubi Mentorensium civitatem, quae regni caput, filiorum Cycni nutrix memorabatur, nullo resistente invasere, atque ignem subjicere coepere, cives ejus multis precibus lacrimisque orare, uti ab incepto desisterent; per omnia humana atque divina nixi genibus deprecantes, ne delicta pessimi ducis civitatem innoxiam, et paulo post fidam sibi luere paterentur. Hoc modo per miserationem servata civitas. Caeterum regios pueros Cobin et Corianurn, eorumque sororem Glaucen, expetentibus Graecis tradidere. Quam nostri Ajaci, ob fortia facta ejus, exceptam reliquae praedae, habendam concedunt. Neque multo post Mentorenses supplices, et cum pace ad Graecos conveniunt, amicitiam, et omnia quae imperavissent facturos polliciti. Queis perfectis, Graeci Cillam aggressi expugnavere. Neque tamen Coronen, quae haud procul aberat, contingunt, in gratiam Maeandriorum, qui domini civitatis ejus, fideles atque amicissimi nobis ad hoc tempus permanserant. CAPUT XIV. Eadem tempestate oraculum Pythii Graecis perfertur: concedendum ab omnibus, uti per Palamedem Apollini Zminthio sacrificium exhiberetur. Quae res multis grata ob industriam et amorem viri, quem circa omnem exercitum exhibebat, nonnnllis ducum dolori fuerat. Ceterum immolatio centum victimarum, sicuti praedictum erat, pro cuncto exercitu exhibebatur praeeunte Chryse, loci ejus sacerdote. Interim re cognita Alexander congregata armatorum manu ad prohibendum venit. Eum duo Ajaces, priusquam ad templum appropinquaret, interfectis plurimis fugavere. Sed Chryses, quem sacerdotem Zminthii Apollinis supra diximus, utriusque exercitus offensam metuens, quisque partium ad eum venerat, cum his se adjunctum esse simulabat. Interim in eo saerificio Philocteta haud procul ab ara templi ejus adstans morsu serpentis forte contingitur. Dein ab omnibus, qui animadverterant, clamore sublato Ulisses accurrens serpentem interficit ; neque multo post Philocteta cum paucis, uti curaretur, Lemnum insulam mittitur : namque in ea sacri Vulcani antistites inhahitare ab accolis dicebatur, soliti mederi adversus venena hujusmodi. CAPUT XV. Per idem tempus Diomedes et Ulisses consilium de interficiendo Palamede ineunt, more ingenii humani, quod imbellum adversum dolores animi, et invidiae plenum, anteiri se a meliore haud facile patitur. Igitur simulatio quod thesaurum repertum in puteo cum eo partiri vellent, remotis procul omnibus persuadent, uti ipse potius descenderet : eumque nihil de insidiis summetuentem, adminiculo funis usum deponunt; ac propere arreptis saxis, quae circum erant, desuper obruunt. Ita vir optimus acceptusque in exercitu, cujus neque consilium umquam, neque virtus frustra fuit, circumventus a quibus minime decuerat, indigno modo interiit. Sed fuere, qui ejus consilii haud expertem Agamemnonem dicerent, ob amorem ducis in exercitum; et quia pars maxima regi ab eo cupiens, tradendum ei imperium palam Ioquebantur. Igitur a cunctis Graecis, veluti publicum funus ejus crematum igni, aureo vasculo sepultum est. CAPUT XVI. lnterim Actiilies ministras, et veluti officinam belli proximas Trojae civitates ratus, sumptis aliquot navibus, Lesbum aggreditur, ac sine ulla difficultate eam capit; et Phorbanta loci ejus regem, multa adversum Graecos hostiliter molitum, interficit atque inde Diomedeam filiam regis cum magna praeda abducit. Dein Phyrum et Hierapolim urbes refertas divitiis, cunctis suorum poscentibus, vi magna aggressus, paucis diebus sine ulla difficultate excindit. Caeterum, qua pergebat, agri referti jugi pace, depraedati omnibusque vexati, neque quicquam quod amicum Trojanis videretur, non eversum aut vastatum relinqui. Queis cognitis, finitimi populi ultro ad eum cum pace occurrere; ac ne vastarentur agri, dimidio fructuum pacti, dant fidem pacis, atque ab eo accipiunt. His actis, Achilles ad exercitum regreditur, magnam vim gloriae atque praedae apportans. Eodem tempore rex Scytharum cognito adventu nostro, cum multis donis adventabat. CAPUT XVII. Caeterum Achilles haud contentus eorum quae gesserat, Cilicas aggreditur; ibique Lyrnessum paucis diebus pugnando, cepit. Interfecto deinde Eetione, qui his locis imperitabat, magnis opibus naves replet, abducens Astynomen, Chrysi filiam, quae eo tempore regi denupta erat. Propere inde Pedasum expugnare occoepit, Lelegum urbem : sed eorum rex Brises ubi animadvertit in obsidendo saevire nostros, ratus nulla vi prohiberi hostes, aut suos satis defendi posse, desperatione effugii salutisque, attentis caeteris adversum hostes, domum regressus, laqueo interiit. Neque multo post capta civitas, atque interfecti multi mortales, et abducta filia regis Hippodamia. CAPUT XVIII. Per idem ternpus Ajax Telamonius Thracum Chersonesum omnimodo infestabat. Sed ubi rex eorum Polymestor virtutem atque gloriam viri cognovit, diffidens rebus suis, deditionem occoepit : tumque Polydorus Priami filius, quem rex recens natum clam omnes alendum ei transmiserat, merces pacis ab eo traditur. Aurum etiam, aliaque dona cujuscemodi, ad conciliandum hostium animos, affatim praebebantur. Dein frumentum per omnem exercitum totius anni pollicitus, naves onerarias, quas ob id Ajax secum habuerat, replet : multis execrationibus amicitiam Priami advevsum Graecos renuens, in pacis fidem receptus est. His actis Ajax iter ad Phrygas convertit, ingressusque eorum regionem, Teuthrantem dominum locorum solitario certamine interficit : ac post paucis dies expugnata atque incensa civitate, magnam vim praedae trahit, abducens Tecmessam filiam regis. CAPUT XIX. Igitur ambo duces multis vastatis atque expugnatis regionibus, ipsi clari atque magnifici ingenti nomine, per diversa loca, quasi de industria, eodem tempore ad exercitum remeavere. Dein per praecones conductis in unum cunctis militibus, ducibusque, progressi in medium, singuli laborum, atque industriae documenta in conspectu omnium exposuere. Quae ubi Graeei animadvertere, favore ingenti ac laudibus eos prosecuti, mediosque statuentes ramis oleae coronavere. Dein consilium de dividenda praeda haleri coeptum, Nestore et ldomeneo in decernendo optimis auctoribus. itaque cunctorum sententia, ex omni praeda quam Achilles apportaverat, exceptam Eetionis conjugem Astynomen, quam Chrysi filiam supra docuimus, ob honorem regium Agamemnoni obtulere. Ipse etiam Achilles praeter Brisei filiam Hippodamiam, Diomedeam sibi retinuit; quod ejusdem aetatis atque alimoniae non sine magno dolore divelli poterant, et ob id jam antea genibus Achillis obvolutae, ne separarentur rnagnis precibus oraverunt. Caeterum reliqua praeda viritim ob singulorum merita distributa est. Dein quae Ajax apportaverat, Ulysses et Diomedes regatu ejus in medios intulere. Ex queis auri atque argenti quantum satis videbatur, Agamemnoni regi datur; ac deinde Ajaci, ob egregia laborum ejus facinora, Teuthrantis filiam Tecmessam concedunt. Ita divisis in singulos quae supererant, frumentum per exercitum dispariunt. CAPUT XX. His actis fidem pacti quod cum Polymestore intercesserat, traditumque Polydorum refert. Ob quae a cunctis decernitur, ut Ulisses cum Diomede profecti ad Priamum, Helenam cum abreptis recuperarent, atque ita Polydorum regi traderent. Igitur his pergentibus Menelaus, in cujus gratiam id negotium gerebatur, legationis officium ejus pariter cum supradictis capit. Itaque habentes Polydorum, ad Trojanos veniunt. Sed ubi animadvertere populares, electos, ac magni nominis viros adventasse, propere senes omnes, quorum consilium haberi solitum erat, in unum ducunt, Priamo a filiis domi retento. Igitur reliquis praesentibus Graecorum Menelaus verba facit: Secundo jam se ob eamdem causam venisse, cum multa alia adversum se domumque suam admissa, tum magno cum gemitu filiae orbitatem per absentiam conjugis conqueri : quae cuncta ab amico quondam et hospite, non secundum meritum suum evenisse. Ea seniores lamentatione immodica cum lacrimis accipientes, ad omnia quae ab eo dicebantur, tanquam injuriae ejus participes, annuere. CAPUT XXI. Post quae Ulysses medius adstans hujuscemodi orationem habuit: « Credo ego vos, Trojani principes, satis compertum habere, nihil temere Graecos, nihil inconsultum incipere solere, ac semper his jam tum a maioribus provisum atque elaboratum, uti facta gestaque eorum laus potius quam culpa sequeretur. Et ut ante consulta omittam, hoc jam licet recognoscere : injuriis contumeliisque Alexandri paulo ante laesa Graecia, non ad vim neque ad arma decursum est, quod iracundiae refugium esse solet. Nam de consilii sententia, legati ad recipiendam Helenam, ut meministis, cum Menelao venimus : quibus praeter superbas verborum minas et insidias occultas, nihil a Priamo neque ab ejus regulis remissum est. Imperfecta igitur re, ut opinor, consequens fuit arma capere, jusque per vim extorquere, quod amice impetrare nequitum est. Itaque parato exercitu, ac tot egregiis atque inclitis ducibus, ne sic quidem proelium adversum vos inire consilium fuit : sed imitati morem, modestiamque solitam, iterato ad vos ob eamdem causam oratum venimus. Caetera in manu vestra sita sunt, Trojani : neque nos pigebit concessisse vobis, si modo sana mens est decretis salubribus priora male consulta corrigere. CAPUT XXII. Per deos immortales ! reputate cum animis vestris, quanta clades, et veluti contagio hujusce exempli orbem terrarum occupatura ait. Quis enim posthac, cui virile negotium est, recordatus Alexandri facinus, non omnia suspecta atque insidiosa ab amico metuere cogetur? aut quis frater fratri aditum patefaciet? quis hospitem aut cognatum non tamquam hostem cavebit? Denique si hoc, quod haud spero, probaveritis, omnia foederis jura ac pietatis apud Barbaros et Graecos clausa erunt. Quocirca, Trojani principes, bonum atque utile est, Graecos, receptis universis, quae per vim extorta sunt, amice, atque uti par est, domum dimitti, neque operiri quoad duo regna inter se amicissima manus conserant. Quae quum considero, dolendam hercule vicem vestram puto, qui innoxii et culpae ejus vacui, nati paucorum libidini, paulo post alieni sceleris poenas subire cogemini. An vos soli ignoratis, ut affectae sint vicinae atque amicae vobis civitates, vel quae in dies residuis praeparentur? Nam captum Polydorum, atque apud Graecos retineri, cognitum vobis est : qui, si Helena cum abreptis nunc saltem revocetur, inviolatus Priamo restitui poterit : alio pacto bellum differri non potest; neque finis bellandi fiet, quin aut omnes Graeciae duces, qui singuli ad eruendam civitatem vestram satis idonei sunt, mortem obierint, aut, quod magis spero confore, capto llio, crematoque igni, posteris etiam exemplum impietatis vestrae relinquatur. Quapropter dum adhuc res integra in manibus vobis est, etiam atque etiam providete. » CAPUT XXIII. Postquam finem loquendi fecit, magno silentio, cunctis, ut in tali negotio fieri solet, alienam sententiam expectantibus, quum se quisque minus idoneum auctorem crederet, Panthus clara vote: « Apud eos, ait, Ulysse, versa facis, quibus praeter voluntatem mederi rebus potestas nulla est. » Dein post eum Antenor: « Omnia, quae memorata a vobis sunt, scientes prudentesque patiemur : neque voluntas consulendi abest, si potestas concederetur. Sed ut videtis, summae rei alii potiuntur, quibus cupiditas utilitate potier est. » Quae ubi disseruit, mox per ordinem omnes, qui ob amicitiam Priami, quique mercede conducti auxiliarem exercitum duxerant, introduci jubet. Queis ingressis, Ulisses secundam exorsus orationem, iniquissimos appellare universos, neque dispares Alexandri : quippe qui a bono honestoque elapsi, auctorem pessimi facinoris sequerentur. Neque ignorare quemquam, quin si tam atrox injuria probanda sit, fore, uti malo exemplo disseminato per mortales, ipsos etiam qui haud longe abessent, similia aut graviora hisce sequerentur. Ea ut erant atrocia, cuncti inter se taciti reputare animo; atque ita exemplum hujusmodi abhorrentes, indignatione rerum permoveri. Dein solito more perrogatis seniorum sententiis, pari consensu omnium, Menelaum indigne passum injuriam decernitur; solo omnium Antimacho in gratiam Alexandri, adversum reclamante. Ac statim qui de omnibus nunciatum ad Priamum mitterentur, electi duo : hique inter caetera quae mandata erant, etiam de Polydore docent. CAPUT XXIV. Ea ubi rex accepit, maxime consternatus filii nuntio, ante ora omnium corruit. Deinde a circumstantibus refectus paulisper, erigitur : atque ire in consilium cupiens, ab regulis cohihitus est. Ipsi namque relicto patre, conventum irrumpunt, ad id tempus quo Antimachus multis in contumeliam Graecorum praejactis probris, tum demum dimitti Menelaum ajebat, si Polydorus redderetur : postremo eumdem casum atque exitum utriusque custodiendum. Adversum quae, cunctis silentibus, Antenor resistere, ac ne quid hujusmodi decerneretur, magna vi repugnare. Sed postquam invicem, multa consumpta oratione, certamen eorum ad manus processerat, omnes qui aderant, inquietum ac seditiosum Antimachum pronuntiantes, e curia ejecere. CAPUT XXV. Sed ubi Priamidae ingressi sunt, Panthus Hectorem obsecrans, nam is inter regulos cum virtute, tum consilio bonus credebatur, hortari, uti Helena nunc potissimum, quum Graeci supplices ob banc causam venissent, cum amicitia redderetur : neque parum Alexandro ad explendum amorem, si quem circa Helenam habuerat, transactum. Quocirea versari ante omnium oculos opportere praesentiam regum Graecorum, eorumque facta fortia, ac recens partam gloriam erutis amicissimis Trojae civitatibus. Ob eam etiam causam Polymestorem exemplum admissi abhorrentem, ultro Graecis Polydorum tradidisse. Ex quo etiam verendum ne qua et aliae conjunctae ac finitimae regiones perniciosa consilia adversum Trojam molirentur : neque fidei jus, contra insidiosa cuncta, atque adversa in obsidione fore. Quae si omnes, ita uti res est, animo reputarent, et Helena cum gratia remissa, majus atque arctius amicitiae pignus inter duo regna coalesceret. Quae ubi accepit Hector recordatione fraterni facinoris tristior aliquantum, suffusisque cum maerore lacrimis, Helenam tamen prodendam minime rebatur, quippe supplicem domus, et ob id fide interposita tuendam : si qua autem cum ea erepta docerentur, cuncta restituenda. Namque pro Helena Cassandram, sive Polyxenam, quam legatis videretur, nuptum cum praeclaris donis Menelao tradendam. CAPUT XXVI. Ad ea Menelaus iracunde atrox: « Egregie hercule actum nobis est, si quidem proprio spoliatus, commutare matrimonium pro arbitrio hostium meorum cogor. » Adversum quem Aeneas: « Ac ne haaec quidem, ait, concedentur, contradicente ac resistente me, reliquisque qui affines amicique Alexandro in rem ejus consulimus. Sunt enim, atque erunt semper, qui domum regnumque Priami tueantur : neque amisso Polydooe orbitas Priamum insequetur, tot talibusque filiis superstitibus. An solis qui e Graecia sunt, raptus hujusmodi concederetur ? Quippe Cretae Europam quidem a Sidone, Ganymedem ex hisce finibus atque imperio rapere Iicuerit? Quid ? Medeam ignoratisne a Colchis in Iolcorum fines transvectam? Et ne primum iliud rapiendi initium praetermittam, Io ex Sidoniorum regione abducta Argos meavit. Hactenus vobiscum verbis actum : At nisi mox cum omni classe ex hisce locis aufugeritis, jamjam Trojanam virtutem experiemini : domi quippe juventus perita belli abunde nobis est, atque in dies auxiliorum crescit numerus. » Postquam finem loquendi fecit, Ulisses placida oratione: « Et hercules ulterius, ait, differri inimicitias haud integrum vobis est. Date igitur belli signum, atque ut in inferendis injuriis, ita et in inchoando proelio fite autores; nos sequemur lacessiti. » Talibus invicem consumptis verbis, legati consilio abeunt. Ac mox per populum disseminatis, quae adversum legatos Aeneas dixerat, tumultus oritur, scilicet per eum universam Priami domum odio regni ejus, pessimo intercedendi exemplo eversum iri. CAPUT XXVII. Igitur ubi legati ad exercitum revenere, cunctis ducibus dicta gestaque Trojanorum adversum se exponunt. Itaque decernitur, uti Polydorum in conspectu omnium atque ante ipsos muros necarent. Neque ulterius dilatum facinus : quippe productus in medium, visentibus ex muris plerisque hostium lapidibus ictus, fraternae impietatis poenas luit. Ac mox unus ex praeconibus nunciatum Iliensibus mittitur, uti Polydorum sepeliendurn peterent. Missusque ad eam rem Idaeus, cum servis regiis, foedatum ac dilaniatum lapidibus Polydorum matri ejus Hecubae refert. Interim Ajax Telamonius, ne quid quietum finitimis Trojae regionibus, atque amicis relinqueretur, hostiliter eas ingressus, Botyram, Cillamque, civitates divitiis nobiles, capit. Neque contentus his, Gargarum, Arisbam, Gergithan, Scepsim, Larissam, admiranda celeritate depopulatur. Dein doctus ab incolis, multa cujusque modi pecora in Idaeo monte stabulari, exposcentibus qui cum eo erant cunctis, cito agmine montem ingressus, interfectis gregum custodibus, magnum vim pecorum abducit. Dein nullo omnium adversante, cunctis qua pergebat in fugam versis, ubi tempus visum est, cum magna praeda ad suos convertit. CAPUT XXVIII. Per idem tempus Chryses, quem sacerdotem Sminthii Apollinis supra docuimus, cognito filiam suam Astynomen cum Agamemnone degere, fretus religione tanti numinis, ad naves venit, praeferens dei vultus, ac quaedam ornamentorum templi ejus, quo facilius recordatione praesentis numinis veneratio sui regibus incuteretur. Dein oblatis auri atque argenti donis plurimis, redemptionem filiae deprecatur; obsecrans uti magnificarent praesentiam Dei, qui secum oratum eos ob sacerdotem proprium venisset. Praeterea commemorat, quae in dies adversum se ab Alexandro ejusque consanguineis, ob exhibitam per se paullo ante immolationem, inimica hostiliaque pararentur. Quae ubi accepere, reddendam filiam sacerdoti, neque ob id accipiendum praemium, universis placet : quippe qui cum per se amicus fidelisque nobis, tum praecipue ob religionem Apollinis nihil non mereri crederetur. Namque multis jam documentis ac fama incolarum, obsequi numini ejus per omnia destinaverant. CAPUT XXIX. Quae postquam Agamemnon accepit, obviam cunctorum sententiis ire pergit. Itaque atroci vultu exitium sacerdoti comminatus, ni recederet, perterritum senem, atque extrema metuentem, imperfecto negotio ab exercitu dimittit. Hoc modo conventu dissoluto, singuli reges ad Agamemnonem adeunt, eumque multis probris insequuntur : quippe qui ob amorem captivae mulieris, seque et, quod indignissimum videretur, tanti numinis deum contemptui habuisset : ac mox universi exsecrati deseruere, ob idque et memores Palamedis, quem gratum acceptumque in exercitu, haud sine consilio ejus, Diomedes atque Ulisses dolo circumventum, necavissent. Caeterum Achilles in ore omnium, ipsumque et Menelaum contumeliis lacerabat. CAPUT XXX. Igitur Chryses ubi injuriam perpessus ab Agamemnone domum discessit, neque multi fluxerunt dies, incertum alione casu, an, uti omnibus videbatur, ira Apollinis, morbus gravissimus exercitum invadit, principio grassandi facto a pecoribus : dein malo paullatim magis magisque ingravescente, per homines dispergitur. Tum vero vis magna mortaliurn corporibus fatigatis pestifera aegritudine infando ad postremum exitio interibat. Sed regum omnino nullus, neque mortuus ex hoc malo, neque attentatus est. Carterum postquam nullus morbi modus, et in dies plures interibant, cuncti duces converso jam in se quisque timore, in unum coeunt : ac dein flagitare Calchanta, quem futurorum praescium memoravimus, uti causam tanti mali ediceret. Ille enim perspicere se originem hujusce morbi, sed haud liberum esse cuiquam eloqui : ex quo accideret, uti potentissinii regis contraheret offensam. Post quae Achilles reges singulos adigit, ut interposita jusjiurandi religione confirmarent, nequaquam se ob ea offendi. Hoc modo Calchas, ubi cunctorum animos in se conciliavit, Apollinis iram pronuntiat. Eum namque ob injuriam sacerdotis infestum Graecis, poenas ab exercitu expetere. Dein perquirente Achille mali remedium, restitutionem virginis pronunciat. CAPUT XXXI. Tum Agamemnon conjectans quod mox accidit, concilio tacitus egressus, cunctos quos secum habuerat, in armis esse jubet. Id ubi Achilles animadvertit, commotus rei indignatione, simul pernicie defessi exercitus anxius, defunctorum corpora miserandum in modum confecta, undique in unum colligi jubet, atque in conventu ante ora omnium projici. Quo spectaculo adeo commoti reges gentesque omnes, uti adversum Agamemnonem ab cunctis pergeretur, duce atque auctore Achille, et si perstaret, suadente exitio vindicandum. Quae ubi regi nunciata, pertinacia animi, an ob amorem captivae, cuncta extrema ratus experiri, nihil remittendum de sententia destinaverat. CAPUT XXXII. Ea postquam Trojani cognovere, simul ex muris conflagrationem corporum assiduam crebrasque sepulturas animadvertere, doctique, etiam reliquos incommodo cladis ejus debiles agere, cohortati inter se arma capiunt, ac propere cum manu auxiliari effusi portis pergunt advorsum. Ac dein per campos exercitu bipartito, Trojanis Hector, Sarpedon auxiliaribus duces facti. Tum nostri, visis contra hostibus, armati atque instructi pro negotio simplicis formae aciem composuere, circa cornua divisis ducibus: dextrum Aehilles cum Antilocho, alterum Ajax Telamonius cum Diomede curabant, medios accepere Ajax alte, et Idomeneus dux noster. Hoc modo exercitu utrimque composito, pergunt obviam. At ubi in manus ventum est, cohortati suos quisque, acie conflixere. Tum vero in aliquantum tracto certamine plurimi, utriusque partis cadunt plurimi, praecellentibus in ea pugna Barbarorum Hectore et Sarpedone, Graecorum Diomede cum Menelao. Dein nox, communis amborum requies, proelium diremit. Igitur reducto exercitu corpora suorum cremata igni sepeliunt. CAPUT XXXIII. Queis perfectis, Graeci statuunt inter se, Achillem, cujus in adversis Graecorum casibus sollicitudo praecipua videbatur, regem omnium confirmare. Sed Agamemnon anxius, ne decus regium amitteret, in consilio verba facit: Sibi maxime cordi esse exercitus incolurmitatem; neque ulterius differre, quin Astynorne parenti remitteretur, maxime si restitutione ejus instantem perniciem subterfugerent :nec quicquam deprecari amplius, si modo in locum ejus Hippodamiam, quae cum Achille degeret, vicarium munus amissi honoris acciperet. Quae res, quamquam atrox omnibus et indigna videbatur, tamen connivente Achille cujus id praemium pro multis et egregiis facinoribus fuerat, effectum habuit. Tantus amor exercitum erga, curaque in animo egregii adolescentis insederat. Igitur adversa cunctorum vuluntate, neque tamen quoquam palarn recusante, Agamemnon tamquam ab omnibus concessa res videretur, lictoribus ut Hippodamia abstraheretur imperat; hique brevi jussa efficiunt. Interim Astynomen Graeci per Diomedem atque Ulissem cum magna copia victimarumn ad fanum Apollinis transmisere. Dein perfecto sacificio, paullatim vis mali leniri, neque alius attentari corpora; et eorum qui antea fatiguabantur, tanquam sperato divinitus levamine, relaxari. Ita brevi per universum exercitum salubritas vigorque solitus renovatus est. Mittitur etiam Philoctetae ad Lemnum portio praedae ejus, quam Graeci per Ajacem atque Achillem advectam inter se viritim distribuerant. CAPUT XXXIV. Ceterum Achilles memor injuriae supradictae abstinendum publico consilio decreverat, odio maxime Agamemnonis, abolitoque amore quem circa Graceos habuerat; scilicet quod eorum patientia post tot bellorum victorias, ac facta fortia, Hippodamia, concessum pro laboribus praemium per injuriam abducta esset. Dein venientes ad se duces, aditu prohibere, neque cuiquam amicorum ignoscere, qui se adversuu Agamemnonis contumelias, quum defendere liceret, deseruissent. Intus igitur manens, Patroclum et Phoenicem, hunc morum magistrum, alterum obsequiis amicitiae charum et, aurigam suum Automedontem secum retinebat. CAPUT XXXV.
Per idem tempus apud Trojam exercitus sociorum, quique mercede
conducti auxiliares copias adduxerant, tempore multo frustra trito, taedione, an
recordatione suorum, domuitionem occipiebant. Quod ubi animadvertit Hector,
coactus necessitate, militibus, ut in armis essent, jubet; ac mox ubi signum
daret, sequerentur sese. Igitur postquam tempus visum est, et omnes in armis
nunciabantur, jubet egredi, ipse dux atque imperator militiae. CAPUT XXXVI. Quod ubi nostri animadvertere, in campum progressi, more militiae aciem ordinant, magistro ac praeceptore componendi Mnestheo Atheniensi : ordinant autem per gentes atque regiones singulas, seorsum manente Achille cum Myrmidonum exercitu. Is namque quamquam ob illatam ab Agamemnone injuriam et abductam Hippodamiam, nihil animi remiserat; tamen maxime indignatus quod reliquis ducibus ad coenam deductis, solus contemptui habitus intermitteretur. Caeterum ordinato exereitu, ac tunc primum omnibus copiis adversum se instructis hostibus, ubi neutra pars committere audet, paulisper in loco retentis militibus, tanquam de industria utrinque receptui canitur. CAPUT XXXVII. Jamque Graeci regressi ad naves, arma deponere, ac singuli per loca solita corpus cibo curare occcoeperant, quum Achilles ultum ire cupiens injurias ignaros consilli sui nostros, et ob id otiose agentes, clam invadere tentat. At ubi Ulysses a custodibus, qui eruptionem ejius praesenserant, rem comperit, propere duces circumcursans magna voce monet, atque hortatur uti armis arreptis tuerentur sese, dein consilium, incoeptumque Achillis singulis aperit : quo cognito, clamor ingens oritur, festinantibus ad arma cunctis ac seorsum sibi singulis consulentibus. Ita Achilles praeverso de se nuncio, ubi omnes in armis sunt, neque conata procedere queunt, intentato negotio ad tentoria regreditur. Ac mox duces nostri rati repentino suorum clamore moveri Ilienses, et ob id novi quid negotii incoepturos, augendae custodiae causa, mittunt duos Ajaces, Diomedem atque Ulissem, hique inter se regionem, qua aditus hostibus erat, dispertiunt. Quae res non frustra eos habuit. Namque apud Trojam Hector causam tumultus eorum cupidus persciscere fiiium Eumedi Dolonem multis praemiis promissisque inlectum ad postremum uti exploratum res Graecorum egrederetur, mittit : isque non longe a navibus avidus ignara cognoscendi, dum cupit suscepti negotii fidem complere, in manus Diomedis, qui eum locum cum Ulisse custodiebat, devenit : ac mox ab his comprehensus refert cuncta, atque occiditur. CAPUT XXXVIII. Dein diebus aliquot in otio tritis, productio utriusque exercitus praeparatur : divisoque inter se campo, qui medius inter Trojam atque naves interjacet, ubi tempus belIandi videbatur, magna cura universus miles instructus armis, utrimque procedere. Dein signo dato, densatis frontibus, conflixere acies, composite Graecis ac singulis per distributionem imperia ducum exsequentibus; contra, sine modo, atque ordine Barbaris ruentibus. Caeterum in ea pugna interfecti utriusque partis multi mortales; quum neque instantibus cederetur, et exemplo strenuissimi cujusque qui juxta steterat, aequiperare gloriam festinaret. Interim vulnerati graviter ex ducibus bello decedere coacti sunt. Barbarorum, Aeneas, Sarpedon, Glaucus, Helenus, Euphorbus. Polydamas; nostrorum Ulisses, Meriones, Eumelus. CAPUT XXXIX. Caeterum Menelaus forte conspicatus Alexandrum, magno impetu intuit : quem evitans, neque diutius sustinere ausus Alexander, fugam capit. At ubi procul animadvertit Hector, concurrens cum Deiphobo, comprehendere fratrem, eumque verbis, maledictisque acrioribus insecuti, ad postremum cogunt, uti progressus in medias acies, eumdem Menelaum, conquiescentibus reliquis, solitario certamine lacesseret. Igitur reducto ad bellum Alexandro, progressoque ante aciem, quod signum lacessentis videbatur, postquam procul animadvertit Menelaus, nunc demum occasionem invadendi inimicissimum sibi maxime oblatam ratus, et jamjamque confidens omnium injuriarum poenas lui sanguine ejus, omnibus animis adversum pergit. Sed ubi eos contra se tendere paratos armis atque animis uterque exercitus animadvertit, signo dato recedunt cuncti. CAPUT XL. Jamque uterque pleno gradu advorsum incidens intra jactum teli pervenerant, quum Alexander praevenire cupiens, simulque ratus primo jaculi eventu locum vulneri inventururn, praemittit hastam, eaque illisa clipeo facile decussa est. Dein Menelaus magne impetu jaculatur, haud sane dissimili casu; namque parato jam ad cavendum, ictumque declinante hoste, telum humi figitur. At ubi novis jaculis manus utriusque redarmatae sunt, pergunt contra : tum demum Alexander ictus femur, cadit ac ne mox hosti ultionem cum summa gloria concederet, pessimo exemplo intercessum est. Namque quum ad interficiendum eum educto gladio prorueret Menelaus, ex occulto sagitta Pandari vulneratus, in ipso impetu repressus est. Igitur ab nostris clamore orto, simulque cum ira indignantibus, quod duobus seorsurn adversum se, hisque maxime quorum gratia bellum conflatum esset, decernentibus, repente a Trojanis pessimo more intercederetur, rursus globus Barbarorum ingruens, Alexandrum e medio rapit. CAPUT XLI. Interim in ea permixtione, dum nostri hesitant, Pandarus procul adstans, multos Graecorum sagittis confligit. Neque prius finis factus, quam Diomedes atrocitate rei motus, progressusque cominus telo hostem prosterneret. Hoc modo Pandarus certaminis foedere violato, atque interemptis multis, ad postremum poenas sceleratissimae militiae luit. Caeterum corpus ejus liberatum ex acie Priamidae igni cremant : reliquiasque socii traditas sibi Lyciam in solum patrium pertulere. Interim uterque exercitus signo dato manus conserunt : pugnantesque vi summa atque ancipiti fortuna, bellum ad occasum solis producunt. Sed ubi nox adventabat, utrimque reges subducta haud longe acie, custodibus idoneis exercitus communiere. Ita per aliquot dies tempus bellandi opperientes, militem frequentem armatum frustra habuere. Namque ubi hiems adventare, et imbribus crebris compleri coepere campi, Barbari intra muros abeunt. At nostri nullo palam hoste digressi ad naves, munia hiemis disponunt : moxque bipertito campo, qui reliquus non pugnae opportunus erat, utraque pars aratui insistere, serere frumenta, aliaque quae tempus anni patiebatur. Interim Ajax Telamonius instructo milite quem secum adduxerat, habens etiam nonnullos de exercitu Achillis, ingressus Phrygiae regionem, multa hostiliter vastat, capit civitates, ac post paucos dies praeda auctus, ad exercitum victor revenit. CAPUT XLII. lisdem fere diebus Barbari, nostris per conditionem hiemis quietis, nihilque hostile suspicantibus, paravere eruptionem ; queis Hector dux atque audendi auctor factus, omnes copias instructas armis cum luce simul porta educit, ac protinus cursu pleno ad naves tendere atque invadere hostes jubet. At Graji infrequentes tum incuriosique ab armis, turbari, simul et a fugientibus, quos primus hostis incesserat, quo minus arma caperent impediri; tum caesi multi mortaIes : jamque fusis qui in medio fuerant, Hector ad naves progressus, ignem in proras jacere, ac saevire incendiis occoeperat: nullo nostrorum auso resistere ; qui territi atque improviso turnultu exsangues, genibus Achillis, auxilium renuentis, tamen advolvebantur : tanta repente mutatio animorum nostros atque hostes incesserat. CAPUT XLIII. Interea Ajax Tetemonius adveniens, cognito apud naves Hectore, magna armorum specie ibidem apparuit, ac dein mole sua urgens hostem, multo sudore ad postremum navibus extra vallum detrudit. Tum jam cedentibus acrior insistens, Hectorem, qui adversus eum promptus steterat, ictum immani saxo, ac mox consternatum dejicit. Sed eum concurrentes undique plurimi multitudine sua tectum, bello atque Ajacis manibus eripiunt, seminecemque intra muros ferunt, male prospera eruptione adversus hostes usum. Caeterum Ajax saevior ob ereptam e manibus gloriam assumptis jam Diomede, et cum Idomeneo, Ajace altero, territos dispersosque sequi; ac fugientes nunc telo eminus prosternere, modo apprehensos obterere armis, prorsus nullo, qui in ea parte fuerat, intacto. Inter quae tam trepida Glaucus Hippolochi, Sarpedon atque Asteropaeus, ad morandum hostem paulisper ausi resistere, mox vulneribus gravati locum amisere : queis versis, Barbari nullam spem reliquam salutis rati sine rectoribus, neque usquam certo ordine palantes, effusique ruere ad portas, eoque arcto et properantium multitudine impedito ingressu, quum super alium alius ruinae modo praecipitarentur, supervenit cum supradictis ducibus Ajax. Tum magna vis Barbarorum trepida impeditaque inter se caesa extinctaque : in queis Priami filiorum Antiphus et Poliites, Pammon, Mestor, atque Euphemus Troezenius dux egregius Ciconum. CAPUT XLIV. Ita Trojani paulo ante victores, ubi adventu Ajacis fortuna belli mutata est, versis ducibus paenas luere militiae inconsultae : ac postquam adventante vespera, signum nostris receptui datum est, victores laetique ad naves regressi, mox ab Agamemnone coenatum deducuntur. Ibi Ajax conlaudatus a rege, donis egregiis honoratur : neque reliqui duces facta gestaque viri siientio remittunt : quippe singuli extollentes virtutem, memorare fortia facta, eversas ab eo tot Phrygiae civitates, abductasque praedas, et ad postremum in ipsis navibus adversum Hectorem egregiam pugnam, liberatasque igni classes. Neque cuiquam dubium, quin ea tempestate, tot egregiis ac pulcherrimis ejus facinoribus, spes omnes atque opes militiae in taIi viro sisterentur. Caeterum proras duarum navium, quibus illatus ignis eam partem tantummodo consumpserat, Epios brevi restituit. Tumque Graeci rati post malam pugnam Trojanos ulterius nihil hostile ausuros, quieti ac sine terrore egere. CAPUT XLV. Per idem tempus Rhesus Ejone genitus, haud alienus a Priami amicitia, pacta mercede cum magnis Thracum copiis adventabat. Is incedente jam vespera paulisper moratus apud paeninsulam, quae anteposita civitati continenti ejus adjungitur; secunda circiter vigilia ingressus Trojanos campos, explicitisque tentoriis ibidem opperiebatur. Quod ubi Diomedes cum Ulisse, vigilias in ea parte curantes procul animadvertere, rati Trojanos a Priamo exploratum missos, arreptis armis, mox presso gradu circumspicientesque omnia pergunt ad eum locum. Tum fatigatis ex itinere custodibus, et ob id somno pressis, eosque, et, interius progressi, in ipsis tentoriis regem interflciunt. Dein nihil ultra audendum rati, currum ejus, et cum egregiis insignihus equos ad naves ducunt. Ita reliquum noctis in suis quisque tabernaculis requiescentes transigunt. At lucis principio reliquos duces conveniunt, eos facinus ausum expletumque docent. Ac mox rati Barbaros incensos caede regis affore, jubent omnes frequentes apud arma agere, opperirique hostem. CAPUT XLVI. Neque multo post Thraces ubi expergefacti e somno, regem interemptum, foedam faciem intra tentoria animadvertere, et vestigia abducti currus manifesta sunt; raptim ac sine ullis ordinibus, ut quemque fors conglobaverat, ad naves evolant. Quibus procul visis, nostri conferti inter se, atque imperia servantes, eunt obviam. Sed Ajaces duo in aliquantum acie progressi, primos Thracum invadunt atque opprimunt. Dein reliqui duces, ut quisque locum ceperat, caedere singulos : et ubi conferti steterant, bini aut amplius congregati, impetu suo dissolvere : ac mox dispersos palantesque interficere, prorsus uti nullus reliquus caedis fieret. Ac statim Graji, exstinctis qui adversum ierant, signo dato ad tentoria eorum pergunt. At illi qui custodes castris relicti soli supererant, visis contra hostibus, terrore ipso miserandum in modum effeminati, omnibus amissis ad moenia confugiunt. Tum undique versus nostri inruentes, arma, equos, regias opes, et ad postremum uti quidque sors dederat, praeripiunt. CAPUT XLVII. Hoc modo victores Graji deletis cum imperatore Thracibus, onusti praeda atque victoria, ad naves digrediuntur : quum interim Trojani ex muris respectantes nequicquam, pro sociis ausi intra moenia tamen trepidarent. Iigitur Barbari tot jam adversis rebus fracti, legatos inducias postulantes ad Graecos mittunt. Ac mox nostris conditionem approbantibus, interposito sacrifiicio fidem firmavere. Eodem fere tempore Chryses, quem sacerdotem Sminthii Apollinis supra memoravimus, ad exercitum venit actum gratias super his, quae in se recepta filia benigne ab nostris gesta erant : ob quae tam honorifica, simul quod Astynomen liberaliter habitam cognaverat, reductam secum Agamemnoni tradit. Neque multo post Philocteta cum bis, qui partem praedae ad eum portaverant, Lemno regreditur, invalidus etiam tum, neque satis firmo gressu. CAPUT XLVIII. Interea consilium Graecis agentibus, Ajax Telamonius in medium progressus, docet oportere mitti ad Achillem praecatores, qui eum imperatorum verbis atque exercitus peterent, remittere iras, ac repetere solitam cum cuis gratiam; minime quippe aspernandum talem virum, nunc vel maxime, quum secundis rebus Graeeci, et paullo ante victores, non ob utilitatem, sed honoris merito, gratiam ejus peterent. Inter quae deprecari etiam Agamemnonem, daret operam simul, voluntatemque agendo negotio adhiheret : namque tali tempore in commune ab omnibus consulendum, praesertim procul ab domo, locis alienis atque hostilihus : neque se aliter inter tam gravia bella undique versus inimicis regionibus, quam concordia tutos fore. At ubi finem loquendi fecit, cuncti duces laudare consilium viri, simulque praedicantes ad caelum tollere, scilicet quod cum virtute corporis tum ingenio universos auteiret. Post quae Agamemnon docere, se et ante ad reconciliandum Achillem multos misisse, et nunc nihil aliud cordi esse. Ac mox Ulyssem atque ipsum Ajacem orare, susciperent negotium, atque ad eum nomine omnium irent; maxime quod Ajax cognatione fretus impetraturus veniam facilius credebatur. Igitur his operam suam pollicentibus, iturum se una Diomedes sponte ait. CAPUT XLIX. His actis, Agamemnon afferre hostiam Iictores jubet, ac mox sublata super terram, quum duo quibus imperatum erat, suspensam retinerent, gladium vagina educit, eo bifarium excisam hostiam in conspectu uti diviserat, collocat : dein ferrum sanguine oblitum manu retinens, inter utramque sacri partem medius invasit. Interim Patroclus cognito quod parabatur, in consilium supervenit. At rex, sicut supra diximus jurat, inviolatum a se in eum diem Hippodamiam mansisse : neque cupiditate ulla, aut desiderio lapsum, sed ira, qua plurima mala conficiuntur, eo ussque processisse. His addit, cupere se praeterea, si ipsi etiam ipsi videretur, filiarum quae ei cordi esset, in matrimonium dare : decimamque regni omnis, ac talenta quinquaginta doti adjungit. Quae ubi accepere, qui in consilio erant, admirari magnificentiam regis maximeque Patroclus : qui cum oblatione tantarum opum, tum praecipue laetus, quod intacta Hippodamia affirmaretur, ad Achillem venit, eique universa gesta actaque refert. CAPUT L. Dein ubi rex ea quae audierat volutare animo ac deliberare secum ipse occoepit, supervenit cum supradictis Aiax. Tum ingressos eos, ac jam benigne salutatos, sedere hortatur, juxtaque se Ajacem. Qui tempus loquendi familiariter, et ob id liberius nactus, incusare atque increpare, quod in magnis discriminihus suorum nihil iracundiae remiserit, potueritque cladem exercitus perpeti, quum eum multi amici, plurimi etiam affinium obvoluti genibus deprecarentur. Post quem Ulysses, illa quidam deorum esse, ait : eorum autem, quae in consilio acta essent, ordine exposito, quae etiam Agamemnon pollicitus, quaeque jurasset, ad postremum orat, ne preces omnium, neve oblatas nuptias aspernaretur, moxque eorum omnium, quae una offerebantur, enumerationem facit. CAPUT LI. Tum Achilles longam exorsus orationem, primum omnium acta gestaque sua exponere; ac dein admonere, quantas aerumnas pro utilitate omnium pertulerit, quas civitates aggressus ceperit : cunctis interim requientibus, ipse anxius, ac dies noctesque bello intentus : et quum neque militibus suis, neque sibi ipse parecret, asportatas nihilominus praedas in commune solitum redigere : pro queis solum omnium se electum, qui tam insigni injuria dehonestaretur : solum ita contemptum, a quo Hippodamia tot laborum pretium per dedecus abstraheretur : neque in ea culpa solum esse Agamemnonem, sed maxime caeteros Graecos, qui immemores benificiorum, contumeliam suam silentio praeterierint. Postquam finem loquendi fecit, Diomedes : « Praeterita, ait, omittenda sunt, neque oportet prudentem meminisse transactorum, quando ea, etsi maxime copias, nequeas revocare. » Interea Phoenix, et cum eo Patroclus circumstantes, genas atque omnem vultum juvenis adosculari, manu contingere genua, rediret in gratiam, atque animas remitteret, cum propter praesentes, qui eum oratum venissent, tum praecipue ob bene de se meritum reliquum exercitum. CAPUT LII.
Igitur Achilles praesentia talium virorum, precibus familiarium,
ac recordatione innoxii exercitus tandem flexus, ad postremum facturum se, quae
vellent respondit ; dein hortatu Ajacis tum primum post malam iracundiam Graecis
mixtus, consilium ingreditur, atque ab Agamemnone regio more salutatur. Interea
reliquis ducibus favorem attollentibus, gaudio laetitiaque cuncta completa sunt.
Igitur Agamemnon retentans, eumque et reliquos duces ad coenam deducit : ac
paulo post inter epulas, quum laeti inter se invitarent, rex Patroclum quaesiit,
ut Hippodamiam cum ornamentis quae dederat, ad tentoria Achillis deduceret;
isque libens mandata efficit. Caeterum per id tempus hiemis saepe Graeci atque
Trojani singuli, pluresve, ut fors evenerat, inter se sine ullo metu in luco
Thymhraei Apollinis miscebantur. |