ARGUMENTUM
Treis unam pereunt adulescenteis mulierem.
Rure unus, alter urbe, peregre tertius;
Utque ista ingenti militem tangat bolo,
Clam sibi supposuit clandestino editum.
Vi magna servos est ac trucibus moribus,
Lupae ni rapiant domini parsimoniam;
Et is tamen molliter. Miles advenit,
Natique causa dat propensa munera.
Tandem compressae pater cognoscit omnia;
Utque illam ducat qui vitiarat convenit,
Suomque is repetit a meretrice subditum.
PERSONAE
DINIARCHUS ADULESCENS
PHRONESIUM MERETRIX
GETA, vel CYAMUS SERVOS
CALLICLES SENEX
ASTAPHIUM ANCILLA
TRUCULENTUS SERVOS
STRATOPHANES MILES
STRABAX ADVLESCENS RUSTICUS
ANCILLA CALLICIS
ANCILLA ALTERA (vel TONSTRIX)
PROLOGUS
Perparvam partem postulat Plautus loci
de vestris magnis atque amoenis moenibus,
Athenas quo sine architectis conferat.
Quid nunc? daturin' estis an non? adnuunt.
Meliorem urbis quidem vobis me ablaturum sine mora; 5
quid si de vostro quippiam orem? abnuunt.
Eu, hercle, in vobis resident mores pristini,
ad denegandum ut celeri lingua utamini.
Sed hoc agamus, qua huc ventum 'st gratia :
Athenis mutabo, ita ut hoc est proscaenium 10
tantisper dum transigimus hanc comoediam.
Heic habitat mulier, nomen cui est Phronesium;
haec huius saecli mores in se possidet,
numquam ab amatore suo postulat id quod datum 'st,
sed reliquam dat operam ne sit reliquum, 15
poscendo atque auferendo, ut mos est mulierum;
nam omneis id faciunt, quem se amari intellegunt.
Ea se peperisse puerum simulat militi,
quo citius rem ab eo averrat cum pulvisculo.
Qquid multa? si huic superet muliere 20
viscum, hamum, laqeum habent, hercle exercebitur.
TRUCULENTUS
ACTUS I
SCENA I
DINARCHUS
Non omnis aetas ad perdiscendum sat est
amanti, dum id perdiscat, quot pereat modis.
Neque eam rationem eapse umquam edocet Venus,
quam penes amantum summa summarum redit, 25
quot amans exemplis ludificetur, quot modis
pereat, quotque exoretur exorabulis.
Qquot illeic blanditiae, quot illeic iracundiae
sunt ! quot supplicia danda ! di vostram fidem, hui !
quid perierandum 'st etiam, praeter munera ! 30
primumdum merces annua : is primus bolu 'st,
ob eam treis nocteis dantur; interea loci
aut aera, aut vinum, aut oleum, aut triticum;
tentat, benignusne an bonae frugi sies.
Quasi in piscinam rete qui iaculum parat, 35
quando abiit rete pessum, adducit lineam;
si iniecit rete, pisecis ne ecfugiat, cavet,
dum huc dum illuc rete circumvortit inpedit
pisceis, usque adeo donicum eduxit foras.
Itidem 'st amator set quod oratur, dedit, 40
atque est benignus potius quam frugi bonae.
Adduntur nocteis, interim ille hamum vorat;
si semel amoris poculum abcepit meri,
eaque intra pectus se penetravit potio,
extemplo et ipsus periit, et res, et fides. 45
Si iratum 'st scortum forte amatori suo,
bis perit amator, ab re atque animo simul.
Sin alter altri potiu 'st, idem perit:
si raras nocteis ducit, ab animo perit;
sin increbravit, ipsus gaudet, res perit. 50
Ita disciplina in aedibus lenoniis, 50a
priusquam unum dederis, centum quae poscat parat:
aut aurum periit, aut conscissa pallula 'st,
aut emta ancilla, aut aliquod vasum argenteum,
aut vasum ahenum aliquod, aut lectus scalptilis
aut armariola graeca, aut aliquid semper est 55
quod praestet, debeatque amans scorto suo.
Atque haec celamus nos clam magna industria,
quom rem fidemque nosque nosmet perdimus,
ne qui parenteis, neu cognati sentiant,
quos, quom celamus, si faximus conscios, 60
qui nostrae aetati tempestivo temperent,
unde anteparta demus postpartoribus,
faxim lenonum nec scortorum plus siet 62a
et minus damnosorum hominum, quam nunc sunt, siet.
Nam nunc lenonum et scortorum plus est fere,
quam olim muscarum 'st, quom caletur maxume. 65
Nam nusquam alibi si sunt, circum argentarias
scorta et lenones qui sedent quotidie,
Ea nimia 'st ratio, quippe qui certo scio,
ibi plus scortorum esse iam quam ponderum :
quos quidem quam ad rem dicam in argentariis 70
referre habere, nisi pro tabulis, nescio,
ubi aera perscribantur usuraria:
abcepta dico, expensa ne qui censeat.
Postremo id magno in populo multis hominibus,
re placida atque otiosa, victis hostibus: 75
amare oportet omneis, qui quod dent, habent.
Nam mihi haec meretrix, quae heic habet, Phronesium,
suom nomen omne ex pectore emovit meo,
Phronesium; nam phronesis est sapientia. 78a
Nam me fuisse huic fateor summum atque intimum,
quod amantis multo pessimum 'st pecuniae;
eadem postquam alium reperit, qui plus daret,
damnosiorem, meo exinde inmovit loco,
quem infestum ac odiosum sibi esse memorabat mala,
Babyloniensem militem. Is nunc dicitur
venturus peregre; eo nunc commenta 'st dolum: 85
peperisse simulat sese, ut me extrudat foras
atque ut cum solo pergraecetur militi,
eum esse simulat militem puero patrem.
Eum isti subpositum puerum opinor pessumae. 88a
Mihi verba retur dare sese? an me censuit
celare se potesse, gravida si foret?
Nam ego Lemno advenio Athenas nudius tertius,
legatus quo hinc cum publico inperio fui.
Sed haec quidem eius Astaphium est ancillula;
cum ea quoque etiam mihi fuit conmercium.
SCENA
II
ASTAPHIUM, DINARCHUS
ASTAPHIUM
Ad foreis auscultate, atque adservate aedeis, 95
ne quis adventor gravior abeat quam adveniat,
neu qui manus adtulerit sterileis intro ad nos,
gravidas foras exportet : gnovi ego hominum mores;
ita nunc adulescenteis morati sunt: qui ei aut
senei adveniunt ad scorta congerones; 100
consulta sunt consilia, quando intro advenerunt;
oenus eorum aliqui osculum amicae usque obgerit, dum illi agant caeteri
cleptae.
Sin vident quempiam se adservare, obludunt, qui custodem oblectent
per ioculum et ludum; de nostro saepe edunt, quod fartores faciunt.
fit, pol, hoc : et pars spectatorum, scitis, pol, haec vos me haud
mentiri. 105
Ibi est ibus pugnae et virtuti, de praedonibus praedam capere.
at nos rursum lepide referimus gratiam furibus nostris: 107-110
nam ipsi vident quom eorum adgerimus bona; atque etiam ultro ipsi
agerunt
ad nos.111
DINARCHUS
Me illis quidem haec verberat verbis,
nam ego huc bona mea decessi.
ASTAPHIUM
Commemini : iam, pol, ego eumpse ad nos, si domi erit, mecum adducam.
DINARCHUS
Heus, manedum, Astaphium, priusquam abis. 115
ASTAPHIUM
Qui revocat?
DINARCHUS
Scies: respice huc.
ASTAPHIUM
Quis est?
DINARCHUS
Vobis qui multa bona esse volt.
ASTAPHIUM
Dato,
si esse vis.
DINARCHUS
Faxo, erunt, respice huc modo.
ASTAPHIUM
Io !
enicas me miseram, quisquis es.
DINARCHUS
Pessuma, mane. 120
ASTAPHIUM
Optume, odiosus es.
Diniarchusne illic est? atque is est.
DINARCHUS
Salva sis.
ASTAPHIUM
Et tu.
DINARCHUS
Fer contra manum, et pariter gradere.
ASTAPHIUM
Tuis servio atque audiens sum imperiis. 125
DINARCHUS
Tute quid agis?
ASTAPHIUM
Valeo et validum teneo.
Peregre quoniam advenis, cena detur.
DINARCHUS
Bene dicis benigneque vocas, Astaphium.
ASTAPHIUM
Amabo,
sine me ire quo iussit.
DINARCHUS
Eas. Sed quid ais?
ASTAPHIUM
Quid vis?
DINARCHUS
Istic, quo iter inceptas, quis est, quem arcessis?
ASTAPHIUM
Archinam 130
obstetricem.
DINARCHUS
Mala tu femina es, oles unde es disciplinam.
Manifesto mendaci, mala, teneo te.
ASTAPHIUM
Quid iam, amabo?
DINARCHUS
Quia te adducturam huc dixeras eum ipsum, non eampse;
nunc mulier facta est iam ex viro: mala es praestrigiatrix.
Sed tandem eloquere: quis is homo 'st, Astaphium? novos amator? 135
ASTAPHIUM
Nimis otiosum te arbitror hominem esse.
DINARCHUS
Quinam arbitrare?
ASTAPHIUM
Quia tuo vestimento et cibo alienis rebus curas.
DINARCHUS
Vos mihi dedistis otiosum.
ASTAPHIUM
Quid iam, amabo?
DINARCHUS
Ego expedibo :
rem perdidi apud vos : vos meum negotium abstulistis.
Si rem servassem fuit ubi negotiosus essem. 140
ASTAPHIUM
An tu te Veneris publicum aut Amoris alia lege
habere posse postulas, quin otiosus fias?
DINARCHUS
Illa, haud ego, habuit publicum: pervorse interpretaris;
nam advorsum legem meam, ob meam scripturam, pecudem cepit.
ASTAPHIUM
Plerique idem quod tu facis, faciunt rei male gerentes: 145
ubi non est, scripturam unde dent, incusant publicanos.
DINARCHUS
Male vortit res pecuaria mihi apud vos: nunc vicissim
volo habere aratiunculam pro copia heic apud vos.
ASTAPHIUM
Non arvos hic, sed pascuus 'st ager: si arationes
habituris, qui arari solent, ad pueros ire meliu est. 150
Hunc nos habemus publicum; illi alii sunt publicani.
DINARCHUS
Utrosque pergnovi probe.
ASTAPHIUM
Istoc, pol, tu otiosu's,
quom et illeic et heic pervorsus es : sed utriscum rem esse mavis?
DINARCHUS
Procaciores estis vos, sed illi periuriosi;
illis perit quidquid datur, neque ipsis adparet quidquam. 155
Vos saltem, si quid quaeritis, exbibitis et comestis.
Postremo illi sunt improbi, vos nequam et gloriosae.
ASTAPHIUM
Male quae in nos ais, ea omnia tibi dicis, Diniarche,
et nostram et illorum vicem.
DINARCHUS
Qui istuc?
ASTAPHIUM
Rationem dicam:
quia qui alterum incusat probri, sumpse enitere oportet. 160
Tu a nobis, sapiens, nihil habes; nos nequam abs ted habemus.
DINARCHUS
O Astaphium, haud istoc modo solita es me ante adpellare,
sed blande, quom illuc, quod apud vos nunc est, apud me habebam.
ASTAPHIUM
Dum vivit, hominem gnoveris; ubi mortuus est, quiescas.
Te, dum vivebas, gnoveram.
DINARCHUS
An me mortuom arbitrare? 165
ASTAPHIUM
Qui potis est, amabo, planius? qui antehac amator summus
habitu'st, istunc ad amicam venis querimonias referre.
DINARCHUS
Vestra, hercle, factum iniuria, quae properavistis olim:
rapere otiose oportuit, diu ut essem incolumis vobis.
ASTAPHIUM
Amator simili 'st oppidi hostilis.
DINARCHUS
Quo argumento est? 170
ASTAPHIUM
Quam primum expugnari poti 'st, tam id optimum 'st amicae.
DINARCHUS
Ego fateor : sed longe aliter est amicus atque amator
certe, hercle, quam veteruimus, tam homini optimus est amicus.
Non, hercle, occidi, sunt mi etiam fundi et aedeis.
ASTAPHIUM
Cur, obsecro, ergo ante ostium pro ingnoto alienoque adstas? 175
I intro, haud alienus tu quidem es; nam, ecastor, neminem hodie
mage amat corde atque animo suo, siquidem habes fundum atque aedeis.
DINARCHUS
In melle sunt linguae sitae vostrae atque orationes,
facta atque corda in felle sunt sita, atque acerbo aceto
linguis dicta dulcia datis, corde amarefacitis. 180
ASTAPHIUM
Amanteis, si qui non danunt - non didici fabulari.
DINARCHUS
Amantis si cui quod dabo non est - non didici fabulari.
ASTAPHIUM
Non istaec, mea benignitas, docuit te fabulari,
sed istos qui cum Geniis suis belligerant, parcepromi.
DINARCHUS
Mala es, atque eadem, quae soles, inlecebra.
ASTAPHIUM
Ut exspectatus
peregre advenisti ! Nam, obsecro, cupiebat te hera videre. 185
DINARCHUS
Quid tandem?
ASTAPHIUM
Te unum ex omnibus amat.
DINARCHUS
Euge, funde et aedeis,
per tempus subvenistis. Sed quid ais, Astaphium?
ASTAPHIUM
Quid vis?
DINARCHUS
Estne intus nunc Phronesium?
ASTAPHIUM
Tibi quidem intus.
DINARCHUS
Valetne?
ASTAPHIUM
Immo edepol, melius iam fore, ubi te videbit.
DINARCHUS
Hoc nobis vitium maxumum 'st : quom amamus tum perimus. 190
Si illud, quod volumus, dicitur, palam quom mentiuntur,
verum esse insciti credimus, nae, ut aestus, mutat ira.
ASTAPHIUM
Eia ! haud ita 'st res.
DINARCHUS
Ain' tu, eam me amare?
ASTAPHIUM
Immo unice unum.
DINARCHUS
Peperisse eam audivi.
ASTAPHIUM
Ah obsecro, tace, Diniarche.
DINARCHUS
Quid iam?
ASTAPHIUM
Horresco misera, mentio quotiens fit partionis, 195
ita paene nulla tibi fuit Phronesium : i intro, amabo,
visse illam, atque operimino: iam exibit, nam lavabat.
DINARCHUS
Quid ais tu? quae nunquam fuit praegnans, qui parere potuit?
Nam equidem uterum illi, quod sciam, nunquam extumere sensi.
ASTAPHIUM
Celabat metuebatque te, ne tu sibi persuaderes 200
ut abortioni operam daret, puerumque ut enecaret.
DINARCHUS
Tum, pol, istic est puero pater Babyloniensis miles,
quoius nunc ista adventum expetit.
ASTAPHIUM
Imo ab eo ut nuntiatum 'st,
iam hic adfuturum aiunt eum; nondum advenisse miror.
DINARCHUS
Ibo igitur intro?
ASTAPHIUM
Quippini? tam audacter, quam domum ad te. 205
Nam tu quidem, edepol, noster es etiam nunc, Diniarche.
DINARCHUS
Quam mox te huc recipis?
ASTAPHIUM
Iam heic ero; propest, profecta quo sum.
DINARCHUS
Redi vero actutum : ego interim hic apud vos operibor.
ACTUS II
SCENA I
ASTAPHIUM
ASTAPHIUM
Hahahae ! requievi,
quia intro abiit odium meum. 210
Tandem sola sum. Nunc quidem meo arbitratu
loquar libere quae volam et quae lubebit.
Huic homini amanti mea hera apud nos neniam de bonis;
nam fundi et aedeis obligatae sunt ob amoris prandium.
verum apud hunc mea hera sua consilia summa eloquitur libere, 215
magisque adeo ei consiliarius hic amicus est, quam auxiliarius.
Dum fuit, dedit; nunc nihil habet; quod habebat, nos habemus;
iste id habet, quod nos habuimus : humanum facinus factum' st.
Actutum fortunae solent mutarier; varia vita 'st,
nos divitem istum meminimus, atque iste pauperes nos. 220
Verterunt sese memoriae. Stultus sit, qui id miretur.
Si eget, necesse 'st nos pati: amavit, aequom ei factum 'st.
piaculum 'st miserere nos hominum rei male gerentum.
Bonis esse oportet dentibus laenam probam, adridere
quisquis veniat; blandeque adloqui; 225
male corde consultare, bene lingua loqui.
Meretricem similem esse sentis condecet,
quemquem hominem adtigerit, profecto aut malum aut damnum dari.
Nunquam amatoris meretricem oportet causam gnoscere,
quin, ubi nil det, pro infrequente eum mittat militia domum. 230
Nec unquam quisquam probus erit amator nisi qui rei inimicu 'st suae.
Dum habeat, dum amet; ubi nil habeat, alium quaestum coepiat.
Aequo animo, ipse si nihil habeat, aliis qui habent, det locum. 235
Nugae sunt, nisi qui, modo quom dederit, dare iam lubeat denuo;
is amatur heic apud nos, qui quod dedit id oblitu 'st datum.
Probus est amator, qui relictis rebus rem perdit suam.
At nos male agere praedicant viri solere secum,
nosque esse avaras : qui sumus? quid male nos agimus tandem?
Nam, ecastor, nunquam satis dedit suae quisquam amicae amator,
neque, pol, nos satis abcepimus, neque unquam ulla satis poposcit. 240
Nam quando sterilis est amator a datis,
si negat se habere quod det, soli credimus,
nec satis abcipimus, satis quom, quod det non habet.
Semper datores novos oportet quaerere,
qui de thesauris integris demus danunt. 245
Velut hic agrestis est adulescens, qui heic habet,
nimis, pol, mortalis lepidus, nimisque probus dator.
Sed is, clam patrem, etiam hac nocte illac per hortum
transilivit ad nos : eum volo convenire.
Sed est huic unus servos violentissumus, 250
qui, ubi quamque nostrarum videt prope aedeis hasce agrediri,
item ut de frumento anseres, clamore absterret, abigit;
Ita est agrestis : sed foreis, quidquid est futurum, feriam.
Ecquis huic tutelam ianuae gerit? ecquis intus exit? 254-255
SCENA
II
TRUCULENTUS, ASTAPHIUM
TRUCVLENTUS
Quis illic est, qui tam proterve nostras aedeis arietat? 256
ASTAPHIUM
Ego sum, respice ad me.
TRUCULENTUS
Quid ego? nonne ego videor tibi?
quid tibi ad hasce adcessio 'st aedeis est prope, aut pultatio 'st?
ASTAPHIUM
Salve.
TRUCULENTUS
Sat mihi est tuae salutis : nihil moror. Non salveo.
Aegrotare malim quam esse tua salute sanior. 260
Sed volo scire : quid debetur heic tibi nostrae domi?
ASTAPHIUM
Coprime sis iram...
TRUCULENTUS
Eam quidem, hercle tu, quae solita 's, conprime,
inpudens, quae per ridiculum ut rustico suades stuprum ?
ASTAPHIUM
Iram dixi.
TRUCULENTUS
Ut esse coepusti, sic dem, si est una altera.
ASTAPHIUM
Nimis hic quidem truculentust.
TRUCULENTUS
Pergin' male loqui, mulier, mihi? 265
ASTAPHIUM
Quid tibi ego male dico?
TRUCULENTUS
Quia enim me truncum lentum nominas.
Nunc adeo, nisi abis actutum, ac dicis, quid quaeras, cito,
iam, hercle, ego heic te, mulier, quasi sus catulos, pedibus proteram.
ASTAPHIUM
Rus merum hoc quidem 'st.
TRUCULENTUS
Pudendum est vero clurinum pecus.
Advenisti huc te ostentatum, cum exornatis ossibus, 270
quia tibi insuaso infecisti, propudiosa, pallulam?
An eo bella es, quia abcepisti arme advenias.
ASTAPHIUM
Nunc places, quom mi inclementer dicis.
TRUCULENTUS
Quid hoc quod te rogo?
Mancupium qui abcipias, gesta tecum henos annuos?
Pignus da ni laviniae heic sint, quas habes victorias ? 275
ASTAPHIUM
Ne adtigas me.
TRUCULENTUS
Tangam? ita me amabit sarculum,
ut ego me ruri amplexari mavelim patulam bovem,
cumque ea ita noctem in stramentis pernoctare perpetim
quam tuas centum coenatas nocteis mihi dono dari.
Rus tu mi obprobras? ut nancta es hominem, quem pudeat probri! 280
Sed quid apud nostras negoti, mulier, est aedeis tibi?
Quid tu huc obcursas, in urbem quotienscumque advenimus?
ASTAPHIUM
Mulieres volo convenire vostras.
TRUCULENTUS
Quas tu mulieres
mihi narras ? ubi musca nulla femina 'st in aedibus?
ASTAPHIUM
Nullan' isteic mulier habitat?
TRUCULENTUS
Rus, inquam, abierunt : abi. 285
ASTAPHIUM
Quid, clamas, insane?
TRUCULENTUS
Abire hinc ni properas grandi gradu,
iam ego istos fictos, compositos, crispos, cincinnos tuos,
unguentatos usque ex cerebro expellam.
ASTAPHIUM
Quanam gratia?
TRUCULENTUS
Quia ad foreis nostras unguentis uncta es ausa adcedere
quiaque istas buccas tam belle purpurissatas habes. 290
ASTAPHIUM
Erubui, mecastor, misera propter clamorem tuum.
TRUCULENTUS
Itane? erubuisti? quasi vero corpori reliqueris
tuo potestatem coloris ulli capiendi, mala :
buccas rubrica, creta omne corpus intinxti tibi.
Pessumae estis.
ASTAPHIUM
Quid est, quod vobis pessumae haec malefecerint? 295
TRUCULENTUS
Scio ego plus quam tu arbitrare scire me.
ASTAPHIUM
Quid id est, obsecro.
Quod scias?
TRUCULENTUS
Herilis noster filius apud vos Strabax
ut pereat, ut eum inliciatis in malam fraudem et praemium.
ASTAPHIUM
Sanus si videare, dicam: dicis contumeliam.
Nemo hominum heic perire solet apud nos: res perdunt suas. 300
Ubi perdidere res, abire hinc si volunt, salvis licet.
Ego istunc non gnovi adulescentem vostrum.
TRUCULENTUS
Veron' serio?
Quid maceria illa ait, in horto quae est, quae in nocteis singulas
latere fit minor, qua istoc ad vos damni permensu 'st viam?
ASTAPHIUM
Non mirum (vetus est maceria) lateres si veteres ruunt. 305
TRUCULENTUS
Ain' tu, mala, lateres veteres ruere? nunquam, edepol mihi
quisquam homo mortalis posthac duarum rerum creduit,
ni ego vostra hero maiori facta denarravero.
ASTAPHIUM
Estne item violentus ut tu?
TRUCULENTUS
Non enim ille meretriculis
moenerandis rem coegit, verum parsimonia 310
duritiaque: quae nunc ad vos clam exportantur, pessumae.
Ea vos estis, exunguimini, ebibitis : egone haec mussitem?
Iam quidem hercle ibo ad forum, atque haec facta narrabo seni.
Neque istuc insegesti tergo coget examen mali.
ASTAPHIUM
Si, ecastor, hic homo sinapi victitet, non censeam 315
tam esse tristem posse : at, pol, hero benevolens ut is est suos !
Verum ego illum, quamquam violentu 'st, spero, mutari potest
blandimentis, oramentis, ceteris meretriciis.
Vidi equidem eximie intus domitas fieri atque alias beluas.
Nunc ad heram revidebo : sed eccum odium progreditur meum. 320
Tristis exit : haud convenit etiam hic dum Phronesium.
SCENA
III
DINARCUS, ASTAPHIUM
DINARCHVS
Pisceis ego credo, qui usque dum vivont, lavant,
minus diu lavare, quam haec lavat Phronesium.
si proinde amentur, mulieres diu quam lavant,
omnes amanteis balneatores sient. 325
ASTAPHIUM
Non quis parumper durare, operirier?
DINARCHUS
Quin, hercle, lassus iam sum durando miser.
ASTAPHIUM
Mihi quoque prae lassitudine opus est ut lavem.
DINARCHUS
Sed obsecro, hercle, Astaphium, i intro, ac nuntia
me adesse : ut properet suade, iam ut satis laverit. 330
ASTAPHIUM
Licet.
DINARCHUS
Audin' etiam?
ASTAPHIUM
Quid vis?
DINARCHUS
Di me perduint,
qui te revocavi : non tibi dicebam i modo?
ASTAPHIUM
Quid iam revocabas, improbe nihilique homo ?
Tute tibi mille passum peperit morae.
DINARCHUS
Sed quid haec heic autem tam diu ante aedeis stetit? 335
nescio quem praestolata 'st; credo, militem.
Illum student iam; quasi volturii, triduo
prius praedivinant quo die esuri sient.
Illum inhiant omneis, illi est animus omnibus.
Me nemo magis respiciet, ubi iste huc venerit, 340
quam si hinc ducentos annos fuerim mortuus.
Ut rem servire suave 'st! vae misero mihi !
Post factum flector, qui ante partum perdidi.
Verum nunc si qua mi obtigerit hereditas
magna atque luculenta, nunc postquam scio 345
dulce atque amarum quid sit ex pecunia,
ita ego illam, edepol, servem, itaque parce victitem,
ut nulla faxim cis dies paucos siet,
ego istos, qui nunc me culpant, confutaverim.
Sed aestuosas sentio aperiri foreis, 350
quae obsorbent quidquid venit intra pessulos.
SCENA
IV
PHRONESIUM, DINARCHUS
PHRONESIUM
Num tibi nam, amabo, ianua 'st mordax mea,
quo intro ire metuas, mea voluptas?
DINARCHUS
Ver vide :
ut tota floret ! ut olet ! ut nitide nitet !
PHRONESIUM
Quid tam inficetus, Lemno adveniens, qui tuae 355
non des amicae, Diniarche, savium?
DINARCHUS
Vah ! vapulo, hercle, ego nunc, atque adeo male.
PHRONESIUM
Quo te avortisti?
DINARCHUS
Salva sis, Phronesium.
PHRONESIUM
Salve; heicine hodie coenas, salvos quom advenis?
DINARCHUS
Promisi.
PHRONESIUM
Ubi coenabis?
DINARCHUS
Ubi tu iusseris. 360
PHRONESIUM
Hic me lubente facies.
DINARCHUS
Edepol, me magis.
Nempe tu eris hodie mecum, mea Phronesium?
PHRONESIUM
Velim, si fieri possit.
DINARCHUS
Cedo soleas mihi,
properate: auferte mensam.
PHRONESIUM
Amabo, sanun' es?
DINARCHUS
Non, edepol, bibere possum iam, ita animo male 'st. 365
PHRONESIUM
Mane; aliquid fiet, ne abi.
DINARCHUS
Ah ! adspersisti aquam,
iam rediit animus : deme soleas, cedo bibam.
PHRONESIUM
Idem es, mecastor, qui soles : sed dic mihi,
benene ambulavisti?
DINARCHUS
Huc quidem, hercle, ad te bene,
quia tui videndi 'st copia.
PHRONESIUM
Complectere. 370
DINARCHUS
Lubens. Heia ! hoc est melle dulci dulcius !
Hoc tuis fortunis, Iupiter, praestant meae.
PHRONESIUM
Dan' savium?
DINARCHUS
Imo vel decem.
PHRONESIUM
Em istoc pauper es:
plus pollicere, quam ego a te postulo.
DINARCHUS
Utinam a principio rei item parsissi meae, 375
ut nunc reparcis saviis !
PHRONESIUM
Si quid tibi
conpendi facere possim, factum, edepol, velim.
DINARCHUS
Iam lauta es?
PHRONESIUM
Iam, pol, mihi quidem atque oculis meis.
Num tibi sordere videor?
DINARCHUS
Non, pol, mihi quidem;
verum tempestas memini quondam fuit, 380
quom inter nos sorderemus alter alteri.
Sed quid ego facinus audivi adveniens tuum,
quod tu heic, me absente, novi negoti gesseris?
Quid id est? primum quom tu es aucta liberis,
quomque bene provenisti salva, gaudeo. 385
PHRONESIUM
Concedite hinc vos intro, atque operite ostium.
Tu nunc superstes solus sermoni meo es.
Tibi mea consilia summa semper credidi.
Equidem nec peperi puerum, nec praegnas fui,
verum adsimulavi me esse praegnatem: haud nego. 390
DINARCHUS
Quem propter, o mea vita?
PHRONESIUM
Propter militem
Babyloniensem, qui quasi uxorem sibi
me habebat anno, dum heic fuit.
DINARCHUS
Ego senseram.
Sed quid istuc? quo rei te adsimulare retulit?
PHRONESIUM
Ut esset aliquis laqueus et redimiculum, 395
reversionem ut ad me faceret denuo.
Nunc huc remisit nuper ad me epistolam,
sese experturum quanti sese penderem;
si, quod peperissem, id non necarem ac tollerem,
bona sua me habiturum omnia.
DINARCHUS
Ausculto lubens. 400
Quid denique agitis?
PHRONESIUM
Mater ancillas iubet,
quoniam iam decimus mensis adventat prope,
aliam aliorsum ire, praemandare et quaerere
puerum aut puellam, qui subponatur mihi.
Quid multa verba faciam? tonstricem Suram 405
gnovisti nostram, quae erga aedeis sese habet.
DINARCHUS
Gnovi.
PHRONESIUM
Haec ut opera circumit per familias,
puerum vestigat clanculum, ad me detulit.
Datum sibi esse dixit.
DINARCHUS
O merceis malae !
Eum nunc non illa peperit, quae peperit prior, 410
sed tu posterior.
PHRONESIUM
Ordine omnem rem tenes.
Nunc, ut praemisit nuntium miles mihi,
non multo post heic aderit.
DINARCHUS
Nunc tu te interim
quasi pro puerpera heic procuras?
PHRONESIUM
Quippini ?
ubi sine labore res geri polcre potest, 415
ad suom quemque aequom 'st quaestum esse callidum.
DINARCHUS
Quid me futurum 'st, quando miles venerit?
Relictusne abs te vivam?
PHRONESIUM
Ubi illud, quod volo,
habebo ab illo, facile inveniam, quomodo
divortium et discordiam inter nos parem: 420
Postidea ego tota tecum, mea voluptas, usque ero
adsiduo.
DINARCHUS
Imo, hercle, vero abcubuo mavelim.
PHRONESIUM
Dis sacruficare hodie pro puero volo,
quinto die, quod fieri oportet.
DINARCHUS
Censeo.
PHRONESIUM
Non audes aliquid mihi dare munusculum? 425
DINARCHUS
Lucrum, hercle, videor facere mi, voluptas mea,
ubi quidpiam me poscis.
PHRONESIUM
At ego, ubi abstuli.
DINARCHUS
Iam faxo heic aderit; servolum huc mittam meum.
PHRONESIUM
Sic facito.
DINARCHUS
Quidquid autem erit, boni consulas.
PHRONESIUM
Ecastor, munus te curaturum scio, 430
ut quoius me non poeniteat mittas mihi.
DINARCHUS
Num quidpiam me vis aliud ?
PHRONESIUM
Ut, quando otium
tibi sit ad me revisas, tu valeas.
DINARCHUS
Vale.
Pro di immortaleis ! non amantis mulieris,
sed sociae unanimantis, fidentis fuit 435
officium facere, quod modo haec fecit mihi,
subpositionem pueri quae mihi credidit,
germanae quod sorori non credit soror.
Ostendit sese iam mihi medullitus,
scio mi infidelem nunquam, se viva, fore. 440
Egone illam ut non amem? egone illi ut non bene velim?
Me potius non amabo, quam huic desit amor.
Ego isti non munus mittam? iam modo ex hoc loco
iubebo ad istam quinque deferri minas,
praeterea opsonari duntaxat ad minam. 445
Multo illi potius bene erit quae bene volt mihi
quam mihimet, omnia qui mihi facio mala.
SCENA
IV
PHRONESIUM
PHRONESIUM
Puero isti date mammam. Ut miserae
matres sollicitaeque ex animo sunt, crucianturque! 449-450
Edepol, commentum male, quomque eam rem in corde agito, 451
nimio minus perhibemur malae quam sumus ingenio.
Ego prima de me, modo docta, dico.
Quanta est cura in animo, quantum corde capio 454-455
dolorem dolus ne obcidat morte pueri ! 456
Mater dicta quod sum, eo magis studeo vitae;
quae hunc ausa sum, tantun clam dolum adgrediri.
Lucri causa avara probrum sum exsecuta;
alienos dolores mihi subposivi. 460
Nullam rem oportet dolose adgrediri,
nisi astute adcurateque exsequare.
Vosmet iam videtis ut ornata incedo:
puerperio ego nunc med esse aegram adsimulo.
Male quod mulier facere incepit, nisi id ecficere perpetrat, 465
id illi morbo, id illi senio est, ea illi miserae miseria 'st.
Si bene facere incepit, eius rei nimis cito odium percipit.
Nimis quam paucae sunt defessae, male quae facere obceperunt,
nimis quam paucae ecficiunt, si quid obceperint benefacere.
Mulieri nimio malefacere mevius est onus quam bene. 470
Ego, quod mala sum, matris opera mala sum, et meapte malitia :
quae me gravidam esse adsimulavi militi Babylonio;
eam nunc malitiam adcuratam miles inveniat volo.
Istic hic haud multo post, credo, aderit: nunc prius praecaveo sciens;
eumque ornatu, ut gravida, quasi puerperio cubem. 475
Date mi huc stactam atque ignem in aram, ut venerem Lucinam meam.
Hic adponite, atque abite ab oculis. Eho, Pithecium !
face ut adcumbam; adcede : adiutare sic decet puerperam.
Soleas mihi duce, pallium iniice in me huc, Archilis.
Ubi es, Astaphium? Fer huc verbenam mihi, tus et bellaria. 480
Date aquam manibus : nunc, ecastor, ut veniat miles velim.
SCENA
VI
STRATOPHANES, PHRONESIUM, ASTAPHIUM
STRATOPHANES
Ne expectetis, spectatores, meas pugnas dum praedicem.
Manibus duellis praedicare soleo, haud in sermonibus.
Scio ego multos memoravisse milites mendacium.
Et Homeronida, et postilla mille memorari potest, 485
qui et convicti et condemnati falsis de pugnis sient.
Non placet, quom illi plus laudant qui audiunt, quam qui vident.
Pluris est oculatus testis unus, quam auriti decem;
qui audiunt audita dicunt, qui vident plane sciunt. 490
Non placet quem scurrae laudant, manipulareis mussitant,
neque illi, quorum lingua gladiorum aciem praestringit domi.
Strenui nimio plus prosunt populo, quam arguti et cati.
Facile sibi facunditatem virtus argutam invenit,
sine virtute argutum civem mihi habeam pro praefica, 495
quae alios conlaudat, eapse sese vero non potest.
nunc ad amicam, decimo mense post Athenas atticas
viso, quam gravidam reliqui meo conpressu, quid ea agat.
PHRONESIUM
Vide quis loquitur tam propinque.
ASTAPHIUM
Miles, mea Phronesium,
tibi adest Stratophanes : nunc tibi opu 'st, aegram ut te adsimules. PHRONESIUM
Tace. 500
Quid adhuc ego tam mala eram monetrix, me maleficio vinceres?
STRATOPHANES
Peperit mulier, ut ego opinor.
ASTAPHIUM
Vin' adeam ad hominem?
PHRONESIUM
Volo.
STRATOPHANES
Euge, Astaphium eccam it mi advorsum.
ASTAPHIUM
Salve, ecastor, Stratophanes.
Venire salvom te.
STRATOPHANES
Scio : sed peperitne, obsecro, Phronesium?
ASTAPHIUM
Peperit puerum nimium lepidum.
STRATOPHANES
Ecquid mei simili 'st? 505
ASTAPHIUM
Rogas?
Quin ubi gnatu 'st machaeram et clypeum poscebat sibi?
STRATOPHANES
Meus est, scio iam de argumentis.
ASTAPHIUM
Nimium tui simili 'st.
STRATOPHANES
Papae !
iam magnu 'st? iam letat legionem, quae spolia rettulit?
ASTAPHIUM
Here nudiusquintus gnatus quidem ille 'st.
STRATOPHANES
Quid postea?
Inter tot dies quidem, hercle, iam actum aliquid oportuit. 510
Quid illi ex utero exitio 'st, priusquam poterat ire in proelium?
ASTAPHIUM
Consequere atque illam saluta, et gratulare illi.
STRATOPHANES
Sequor.
PHRONESIUM
Ubi illa, obsecro, est quae me heic reliquit, eapse abiit? Ubist?
ASTAPHIUM
Adsum; adduco tibi exoptatum Stratophanem.
PHRONESIUM
Ubi is est, obsecro?
STRATOPHANES
Mars peregre adveniens salutat Nerienem uxorem suam. 515
Quom tu recte provenisti, quomque es aucta liberis,
gratulor, quom mihi tibique magnum peperisti decus.
PHRONESIUM
Salve, qui me interfecisti paene vita et lumine,
quiq' mi vim magni doloris per voluptatem tuam
condidisti in corpus, quo nunc etiam morbo misera sum. 520
STRATOPHANES
Eia, haud ab re, mea voluptas, tibi obvenit istic labos:
filium peperisti, qui aedeis spoliis obplebit tuas.
PHRONESIUM
Multo, ecastor, magis obpletis opu 'st tritici granariis ;
nae, ille priusquam spolia capiat, heic nos extinxit fames.
STRATOPHANES
Habe bonum animum.
PHRONESIUM
Savium, sis, pete hinc - ah ! nequeo caput 525
tollere, ita dolet itaque ego nunc doleo; neque etiam queo
pedibus mea sponte ambulare.
STRATOPHANES
Si plane ex medio mari
savium petere tuom iubeas, petere haug pigeat me, mel meum.
Id ita esse experta es, nunc experiere, mea Phronesium,
me te amare : adduxi ancillas tibi, eccas, ex Suria duas, 530
is te dono. Adduce hoc tu istas. Sed istae reginae domi
suae fuerunt ambae; verum patriam ego excidi manu.
Iis te dono.
PHRONESIUM
Paenitetne te, quot ancilla 'st iam ?
Quin examen super adducas, quae mihi comedint cibum?
STRATOPHANES
Hoc quidem, Hercle, ingratum 'st donum.
Cedo tu mi istam, puere, perulam. 535
Mea voluptas, adtuli eccam pallulam ex Phrygia tibi.
Tene tibi.
PHRONESIUM
Hoccine mi ob labores tantos tantillum dari?
STRATOPHANES
Perii hercle, ego miser : iam mi auro contra constat filius.
Etiam nihili pendit addi purpuram. Ex Arabia tibi
adtuli tus, Ponto amomum : tene tibi, voluptas mea. 540
Abcipe hoc. Abduce hasce hinc e conspectu Suras.
Ecquid amas me?
PHRONESIUM
Nihil, ecastor, neque meres.
STRATOPHANES
Nihilne huic sat est?
Ne bonum verbum quidem unum dixit : viginti minis
venire illaec posse credo dona, quae ei dono dedi.
Vehementer nunc mihi est irata; sentio atque intellego. 545
Verum abibo. Quid ais nunc tu ? numne vis me, voluptas mea,
quo vocatus sum, ire ad coenam? mox huc cubitum inero.
Quid taces? planissume, edepol, perii. Sed quid illuc novi est?
Quis homo est, qui inducit pompam tantam? certum 'st quo ferant
observare : huic, credo, fertur : verum iam scibo magis. 550
SCENA
VII
GETA, PHRONESIUM, STRATOPHANES
GETA
Ite, ite hac simul, mulieri damnigeruli,
foras egerones, bonorum exagogae.
Satin, si quis amat, nequit quin nihili sit, atque improbis se artibus
exspoliat?
Nam hoc qui sciam, ne quis id quaerat ex me,
domi est qui facit inproba facta amator, 555
qui bona sua pro stercore habet,
foras iubet ferri; metuit
publicos : mundissimu' fit;
puras sibi esse volt aedis: domi quidquid habet, eicitur exo.
Quando quidem ipsus perditum se it, secreto, hercle, equidem eum adiutabo,
neque mea quidem opera unquam nihilominus propere, quam potest, peribit. 560
Nam iam de hoc opsonio, de mina una deminui modo
quinque nummos: mihi detraxi partem Herculaneam.
Nam hoc adsimile 'st, quasi de fluvio qui aquam derivat sibi:
nisi derivetur, tamen ea aqua omnis abeat in mare.
Nam hoc in mare abit, misereque perit sine bona omni gratia. 565
Haec cum video
fieri, subfuror, subppilo,
de praeda praedam capio.
Meretricem ego item esse reor, mare ut est:
quod des devorat, nec datis unquam abundat.
Hoc saltem servat nec ulli ubi sit adparet: 570
des quantumvis, nusquam adparet, neque datori neque abceptrici.
Velut haec meretrix meum herum miserum sua blanditia intulit in pauperiem:
privabit bonis, luce, honore, atque amicis.
Attat ! eccam adest propinque; credo audisse haec me loqui. 575
Pallida 'st, ut peperit puerum ; adloquar, quasi nesciam.
Iubeo vos salvere.
PHRONESIUM
Noster Geta, quid agis? ut vales?
GETA
Valeo, et venio ad minus valentem; et melius qui valeat fero.
Herus meus, ocellus tuos, ad te ferre me haec iussit tibi
dona, quae illos ferre vides, et has quinque argenti minas. 580
PHRONESIUM
Pol, haud perit quod illum tantum amo.
GETA
Iussit orare, ut haec grata haberes tibi.
PHRONESIUM
Grata acceptaque, ecastor, habeo. Iube auferri intro, i Cyame.
Ecquid auditis haec, quae iam haec inperat?
GETA
Vasa nolo auferant: desiccari iube. 585
PHRONESIUM
Impudens, mecastor, Cyame, es.
GETA
Egone?
PHRONESIUM
Tu.
GETA
Bona fide?
Tune ais me inpudentem esse, ipsa quae sis stabulum flagiti?
PHRONESIUM
Dic, amabo te, ubi est Diniarchus?
GETA
Domi.
PHRONESIUM
Dic ob haec dona, quae ad me miserit,
me illum amare plurimum omnium hominum; ergo, 590
meumque honorem illum habere omnium maxumum.
Atque, ut huc veniat, obsecrare.
GETA
Ilicet :
sed quisnam illic homo 'st, qui ipsus se comest, tristis, oculis malis?
Animo, hercle, homo suo est miser,
quisquis est.
PHRONESIUM
Dignus est, mecastor. Nequam est. Non gnosti, obsecro, 595
militem, hic apud me qui erat? Huius pater pueri illeic est.
Usque adigit oculum, iussit, adit,
mansit, auscultat, observat quem perdam.
GETA
Gnovi hominem nihili.
Illicinest?
PHRONESIUM
Illic est.
GETA
Me intuetur gemens.
Traxit ex intimo ventre subspiritum : 600
hoc vide, dentibus frendit, icit femur;
num obsecro nam hariolus, qui ipsus se verberat?
STRATOPHANES
Nunc ego meos animos violentos meamque iram ex pectore iam promam.
Loquere: unde es? quoius es? cur ausus mi inclementer dicere?
GETA
Lubitum 'st. 604-605
STRATOPHANES
Istucine mihi respondes?
GETA
Hoc : non ego te floccifacio. 606
STRATOPHANES
Quid tu? cur ausa es alium te dicere amare hominem?
PHRONESIUM
Lubitum 'st.
STRATOPHANES
Ain' tandem? istuc primum experiar. Tum tantilli doni causa,
olerum, atque escarum, et poscarum, moechum malacum, cincinnatum, 609-610
umbraticulum, tympanotribam amas, hominem non nauci?
GETA
Quae haec res? 611
Meone hero tu, improbe, maledicere audes, fons viti et periuri?
STRATOPHANES
Verbum unum adde istoc; iam, hercle, ego te hic hac offatim conficiam.
GETA
Tange modo, iam ego te hic agnum faciam, et medium distruncabo.
Si tu in legione bellator clues, at ego in culina clues. 615
PHRONESIUM
Si aequom facias, adventores meos non incuses, quorum
mihi dona accepta et grata habeo; tuaque ingrata, quae abs te abcepi.
STRATOPHANES
Tum, pol, ego et donis privatus sum et perii.
GETA
Plane istuc est.
Quid nunc ergo heic odiose sedes, confessus omnino reus?
STRATOPHANES
Perii, hercle, hodie, nisi hunc a te abigo.
GETA
Adcede huc modo, adi huc modo. 620
STRATOPHANES
Etiam, scelus viri, minitare? quem ego offatim iam, iam concipilabo.
Quid tibi huc ventio est? quid tibi hanc aditio est?
quid tibi hanc gnotio 'st, inquam, amicam meam?
Emoriere ocius, si manu viceris.
GETA
Quid, manu vicerim?
STRATOPHANES
Fac quod iussi : mane. 625
Iam ego te heic offatim conficiam, Obcidi te optumum 'st.
GETA
Captio 'st: istam machaeram longiorem habes, quam haec est.
Sed verum me sine dum petere: siquidem belligerandum 'st tecum,
ibo domum, ego tecum, bellator, arbitrum aequom ceperim.
Sed ego cesso hinc me amoliri, ventre dum salvo licet. 630
SCENA
VIII
PHRONESIUM, STRATOPHANES
PHRONESIUM
Datin' soleas? atque me intro actutum ducite,
nam mihi de vento miserae condoluit caput.
STRATOPHANES
Quid mihi futurum 'st, quoi duae ancillae dolent,
quibus te donavi? iamne abiisti? Em sic datur.
Quo pacto excludi, quaeso, potui planius, 635
quam exclusus nunc sum? polcre ludificor : sine.
Quantillo mi opere nunc persuaderi potest,
ut ego hisce subfringam talos totis aedibus.
Num quidpiam harum mutat mores mulierum?
Postquam filiolum peperit, animos sustulit; 640
nunc, quasi mi dicat: Nec te iubeo, neque veto
introire in aedeis : at ego nolo, non eo.
Ego faxo dicat me, in diebus pauculis,
crudum virum esse. Sequere me hac : verbum sat est.
ACTUS III
SCENA I
STRABAX, ASTAPHIUM
STRABAX
Rus mane dudum hinc ire me iussit pater, 645
ut bubus glandem prandio depromerem.
Post illoc quam veni, advenit ( si dis placet)
ad villam argentum meo qui debebat patri,
qui oevis tarentinas erat mercatus de patre.
Quaerit patrem : dico esse in urbe : interrogo, 650
quid eum velit ; homo cruminam sibi de collo detrahit;
minas viginti mihi dat, abcipio lubens,
condo in cruminam : ille abit; ego propere minas
oveis in crumina hac in urbem detuli. 655
Fuit, edepol, Mars meo periratus patri :
nam oveis illius hau longe absunt a lupis.
Nunc ego istos mundulos urbanos amasios
hoc ictu exponam, atque omneis eiiciam foras.
Eradicare 'st certum cumprimis patrem, 660
post id locorum matrem. Nunc fodie ecferam
argentum ad hanc, quam mage amo quam matrem meam.
Tat ! ecquis intu 'st? ecquis hoc aperit ostium?
ASTAPHIVM
Quid istuc? alienun 'st, amabo, mi Strabax : 664-665
qui non extemplo intro ieris?
STRABAX
Anne oportuit? 666
ASTAPHIUM
Ita te quidem, qui es familiaris.
STRABAX
Ibitur,
ne me morari censeas.
ASTAPHIUM
Lepide facis.
SCENA
II
TRUCULENTUS, ASTAPHIUM
TRVCVLENTUS
Mirum videtur rure herilem filium
Strabacem non rediisse, nisi si clanculum 670
conlabsus est heic in conruptelam suam.
ASTAPHIUM
Iam, pol, illic me inclamabit, si adspexerit.
TRUCULENTUS
Quid ais ?
ASTAPHIUM
Quid vis ? quin tuam exspecto osculentiam.
TRUCULENTUS
Nimio minus saevos iam sum, Astaphium, quam fui :
iam non sum truculentus, noli metuere. 675
Dic; inpera mihi, quid lubet quo vis modo.
Novos omneis mores habeo, veteres perdidi.
Vel amare possum, vel iam scortum ducere.
ASTAPHIUM
Lepide, mecastor, nuntias : sed dic mihi,
haben'... ?
TRUCULENTUS
Parasitum te fortasse dicere? 680
ASTAPHIUM
Intellexisti lepide quid ego dicerem.
TRUCULENTUS
Heus tu, iam postquam in urbem crebro commeo,
dicax sum factus, iam sum cavillator probus.
ASTAPHIUM
Quid id est, amabo? istaec ridicularia,
cavillationes, vis fortasse dicere? 685
TRUCULENTUS
Ita ut pauxillum differt a cavillibus.
ASTAPHIUM
Sequere intro me, amabo, mea voluptas.
TRUCULENTUS
Tene hoc tibi;
rabonem habeto, mecum ut hanc noctem sies.
ASTAPHIUM
Perii, rabonem? quam esse dicam hanc beluam?
quin tu arrabonem dicis?
TRUCULENTUS
Ar facio lucri, 690
ut Praenestinis conea est ciconia.
ASTAPHIUM
Sequere, obsecro.
TRUCULENTUS
Strabacem heic obperiar modo,
si rure veniat.
ASTAPHIUM
Is quidem apud nos est heic Strabax :
modo rure venit.
TRUCULENTUS
Priusne, quam ad matrem suam?
Heu, edepol, hominem nihili !
ASTAPHIUM
Anne autem ut soles? 695
TRUCULENTUS
Imo, nihil dico.
ASTAPHIUM
I intro, amabo, cedo manum.
TRUCULENTUS
Tene; in tabernam ducor devorsoriam,
ubi male abcipiar mea mihi pecunia.
ACTUS IV
SCENA I
DINARCHUS
DINARCHUS
Neque gnatu 'st, neque progignetur, neque potest reperirier,
quoi ego nunc dictum aut factum melius quam Veneri velim. 700
Di magni ! ut ego laetus sum, et laetitia disferor !
Ita ad me magna nuntiavit Cyamus hodie gaudia:
mea dona deamata abceptaque habita esse apud Phronesium;
quom hoc iam volupest, tum hoc nimio magnae mellinae mihi,
militis odiosa ingrataque habita; totus gaudeo. 705
Mea pila est: si repudiatur miles, mulier mecum erit.
Salvos sum, quia pereo; si non peream, plane interierim.
Nunc speculabor quid ibi agatur, quis eat intro, qui foras
veniat; procul hinc observabo, meis quid fortunis fuat;
quia nihil habeo, nam amovi mi hic omnia, agam precario. 710
SCENA
II
ASTAPHIUM, DINARCHUS
ASTAPHIUM
Lepide ecficiam meum ego opficium: vide intus modo ut tu tuum
item efficias.
Ama, id quod decet, rem tuam: istum exinani.
Nunc dum isti lubet, dum habet, tempus ei rei secundas :
prome venustatem amanti tuam, ut gaudeat quom perdis.
Ego hic interim heic restitrix praesidebo; 715
istic dum sic faciat domum ad te exagogam;
nec quemquam interim istoc ad vos, qui sit odio
intromittam: tu perge, ut lubet, ludo in istoc.
DINARCHUS
Quis est iste ? Astaphium, indica : qui perit?
ASTAPHIUM
Amabo, heiccine tu eras?
DINARCHUS
Molestusne sum?
ASTAPHIUM
Nunc magis quam fuisti; 720
nam si quid nobis usu 'st, nobis molestus :
sed, obsecro, da mi operam, ut narrem quae volo.
DINARCHUS
Nam quid est? num mea refert?
ASTAPHIUM
Non mussito.
Intus, bolos quos dat!
DINARCHUS
Quid? amator novos quispiam?
ASTAPHIUM
Integrum et plenum adorta 'st thesaurum.
DINARCHUS
Quis est? 725
ASTAPHIUM
Eloquar : sed tu taceto. Gnovisti tun' hunc Strabacem?
DINARCHUS
Quidni?
ASTAPHIUM
Solus summam habet hic apud nos : nunc is est fundus nobis.
Animo bono male rem gerit.
DINARCHUS
Perit, hercle, ego idem.
ASTAPHIUM
Stultus es, qui facta infecta facere verbis postules. 730
Thetis quoque etiam lamentando pausam fecit filio.
DINARCHUS
Non ego nunc intro ad vos mittar?
ASTAPHIUM
Quidum quam miles magis?
DINARCHUS
Quia enim plus dedi.
ASTAPHIUM
Plus enim es intro missus, quom dabas.
Sine vicissim, qui dant operam, ob illud quod dant operis utier.
Litteras didicisti; quando scis, sine alios discere. 735
DINARCHUS
Discant, dum mihi commentari liceat, ni oblitus siem.
ASTAPHIUM
Quid erit interea magistrae, dum tu commentabere?
Volt interim illa itidem conmentari.
DINARCHUS
Quid?
ASTAPHIUM
Rem abcipere identidem.
DINARCHUS
Dedi equidem hodie: iussi ei quinque argenti deferri minas,
praeterea una mina opsonatum.
ASTAPHIUM
Idem istuc delatum scio. 740
De eo nunc bene sunt tua virtute.
DINARCHUS
Illine ut inimici mei
bona isteic caedent? mortuum, hercle, me, quam ut id patiar, mavelim.
ASTAPHIUM
Stultus est.
DINARCHUS
Quid est ? aperi rem. Quid iam?
ASTAPHIUM
Quia, pol, mavelim 746
mihi inimicos invidere, quam me inimicis meis. 743
Nam invidere alii bene esse, tibi male esse, miseria 'st.
Qui invident, egent; illis quibus invidetur, i rem habent.
DINARCHUS
Non licet dimidio opsoni me participem fieri? 747
ASTAPHIUM
Si volebas participari, auferres dimidium domum.
Nam itidem heic ut Acherunti ratio agcepti scribitur:
intro abcipimus; quando abceptum 'st, non potest ferri foras. 750
Bene vale.
DINARCHUS .
Resiste.
ASTAPHIUM
Omitte.
DINARCHUS .
Sine eam intro.
ASTAPHIUM
Ad te quidem.
DINARCHUS
Imo istoc ad vos volo ire.
ASTAPHIUM
Non potest, nimium petis.
DINARCHUS
Experiri sine.
ASTAPHIUM
Imo obperire; vis est experirier.
DINARCHUS
Dic me adesse.
ASTAPHIUM
Abi, occupatast. Res itast, ne frustra sis.
DINARCHUS
Redin an non redis?
ASTAPHIUM
Vocat me, quae in me plus potest quam potes. 755
DINARCHUS
Uno verbo !
ASTAPHIUM
Eloquere.
DINARCHUS
Mittin me intro?
ASTAPHIUM
Mendax es, abi.
Unum aiebas, sed tria dixti verba, atque mendacia.
DINARCHUS
Abiit intro, exclusit; ego ut haec mihi patiar fieri?
Iam, hercle, ego tibi, inlecebra, ludos faciam clamore in via :
quae advorsum legem abcepisti a plurimis pecuniam; 760
iam, hercle, apud novos omneis magistratus faxo erit nomen tuum,
post id ego te manum iniiciam quadrupuli, venefica,
subpostrix puerum : ego, edepol, iam tua probra aperibo omnia.
Nihili me ! perdidi omne quod fuit: fio inpudens,
nec mi adest tantillum pensi iam, quos capiam calceos. 765
Sed quid ego heic clamo? quid si me iubeat intromittier?
Conceptis me non facturum, verbis iurem, si velit.
Nugae sunt : si stimulos pugnis caedis, manibus plus dolet.
De nihilo nihil est irasci, quae te non flocci facit.
Sed quid hoc est? pro di inmortaleis ! Calliclem video senem, 770
meus qui adfinis fuit, ancillas duas constrictas ducere,
alteram tonstricem huius, alteram ancillam suam :
pertimui, postquam una cura cor meum movit modo,
timeo, ne male facta antiqua mea sint inventa omnia.
SCENA
III
CALLICLES, ANCILLA CALLICLIS,
DINARCUS, ANCILLA ATLERA (tonstrix)
CALLICLES
Egon tibi male dicam, aut tibi adeo male velim? ut animus meust, 775
propemodum expertae estis, quam ego sim mitis tranquillusque homo.
Rogitavi ego vos verberatas ambas pendenteis simul;
conmemini, quo quicque pacto sitis confessae, scio.
Heic nunc volo scire eodem pacto, sine malo fateamini.
Quamquam vos colubrino ingenio ambae estis; edico prius, 780
ne dupliceis habeatis linguas; ne ego bilingueis vos necem :
nisi si ad tintinnaculos vos voltis educi viros.
ANCILLA
Vis subigit verum fateri, ita lora laedunt brachia.
CALLICLES
At, si verum mi eritis fassae, vinclis exsolvemini.
DINARCHUS
Etiam nunc, quid sit negoti, falsus incertusque sum; 785
nisi quia timeo tamen, egomet quia quod peccavi scio.
CALLICLES
Omnium primum diversae state; hem sic, istuc volo.
Neve inter vos significetis, ego ero paries : loquere tu.
ANCILLA
Quid loquar?
CALLICLES
Quid puero factum 'st, mea quem peperit filia,
meo nepoti ? capita rerum expedite.
ANCILLA
Istae dedi. 790
CALLICLES
Iam tace. Abcepistin' puerum tu ab hac?
TONSTRIX
Accepi.
CALLICLES
Tace.
Nil moror praeterea : satis es fassa.
TONSTRIX
Infitias non eo.
CALLICLES
Iam livorem verbo scapulis istoc concinnas tuis
conveniunt adhuc utriusque verba.
DINARCHUS
Vae misero mihi !
mea nunc facinora aperiuntur, clam quae speravi fore. 795
CALLICLES
Loquere tu : qui dare te huic puerum iussit?
TONSTRIX
Hera maior mea.
CALLICLES
Quid tu, cur eum abcepisti?
TONSTRIX
Hera med oravit minor,
puer ut adferretur, eaque ut celarentur omnia.
CALLICLES
Loquere tu : quid eo fecisti puero?
TONSTRIX
Ad meam heram detuli.
CALLICLES
Quid eo puero tua hera fecit?
TONSTRIX
Herae meae extemplo dedit. 800
CALLICLES
Quoi, malum, herae?
ANCILLA
Duae sunt istae.
CALLICLES
Cave tu, nisi quod te rogo.
Ex te exquiro.
TONSTRIX
Mater filiae dono dedit, inquam.
CALLICLES
Plus quam dudum loquere.
TONSTRIX
Plus tu rogitas.
CALLICLES
Responde ocius:
quid illa quoi donatus est?
TONSTRIX
Subposivit.
CALLICLES
Quoi?
TONSTRIX
Sibi.
CALLICLES
Pro filiolon?
TONSTRIX
Pro filiolo.
CALLICLES
Di, obsecro vostram fidem, 805
ut facilius alia, quam alia eundem puerum unum parit !
haec labore alieno puerum peperit sine doloribus.
Puer quidem beatus: matres duas habet, et avias duas:
iam metuo, patres quot fuerint. Vide, sis, facinus muliebre !
ANCILLA
Magis, pol, haec malitia pertinet ad viros, quam ad mulieres. 810
Vir illam, non mulier praegnatem fecit.
CALLICLES
Idem ego istuc scio.
Tu bona ei custos fuisti !
ANCILLA
Plus potest qui plus valet.
Vir erat, plus valebat: vicit, quod petebat abstulit.
CALLICLES
Et tibi quidem, hercle, idem adtulit magnum malum.
ANCILLA
De istoc ipsa, et si tu taceas, reapse experta intellego. 815
CALLICLES
Nunquam te facere hodie quivi, ut is quis esset diceres.
ANCILLA
Tacui adhuc: nunc non tacebo, quando adest, necesse indice.
DINARCHUS
Lapideus sum, conmovere me miser non audeo.
Res palam omnis est : meo illeic nunc sunt capiti comitia.
Meum illuc facinus, mea stultitia 'st; timeo quam mox nominer. 820
CALLICLES
Loquere, filiam meam quis integram stupraverit ?
ANCILLA
Video ego te, propter male facta qui es patronus parieti.
DINARCHUS
Neque vivos, neque mortuos sum : neque quid nunc faciam, scio
neque ut hinc abeam, neque ut hunc adeam, scio : timore torpeo.
CALLICLES
Dicin' an non?
ANCILLA
Dinarchus, quoi illam prius desponderas. 825
CALLICLES
Ubi is homo est, quem dicis?
DINARCHUS
Adsum, Callicles : per te obsecro
genua, ut istuc insipienter factum sapienter feras,
mihique ignoscas, quod animi inpos vini vitio fecerim.
CALLICLES
Non placet; in mutum culpam confers, qui non quit loqui.
Nam vinum, si fabulari possit, se defenderet. 830
Non vinum hominibus moderari, sed vino homines solent,
qui quidem probi sunt : verum qui improbus est, si quasi bibit
sive adeo caret temeto, tamen ab ingenio est improbus.
DINARCHUS
Scio equidem; quae nolo, multa mi audienda obnoxia.
Ego tibi me obnoxium esse fateor, culpae compotem. 835
ANCILLA
Callicles, vide, quaso, magnam ne facias iniuriam.
Reus solutus causam dicit, testeis vinctos adtines.
CALLICLES
Solvite istas : agite, abite, tu domum, et tu autem domum;
eloquere haec herae tu, puerum reddat, si quis eum petat.
Eamus, tu, in ius.
DINARCHUS
Quid vis in ius me ire? tu es praetor mihi. 840
verum te obsecro, ut tuam gnatam des mi uxorem, Callicles.
CALLICLES
Eundem ? pol, te iudicasse qui admisti eam rem intellego;
nam haud mansisti, dum ego darem illam, tute sumpsisti tibi;
nunc habeas ut nactus, verum hoc ego te multabo bolo:
sex talenta magna dotis demam pro ista inscitia. 845
DINARCHUS
Bene agis mecum.
CALLICLES
Filium istinc tuom te meliu 'st repetere.
Ceterum uxorem, quam primum potest, abduce ex aedibus.
Ego abeo. Iam illi remittam nuntium adfini meo :
dicam ut aliam condicionem filio inveniat suo.
DINARCHUS
At ego ab hac puerum reposcam, ne mox infitias eat. 850
Nihil est : nam ipsa et ultro, ut factum 'st, fecit omnem rem palam.
Sed nimium, pol, obportune ecce ab se egreditur foras.
Nae ista stimulum longum habet, quae usque illinc cor pungit meum.
SCENA
IV
PHRONESIUM, DINARCHUS, ASTAPHIUM
PHRONESIUM
Blitea et lutea est meretrix, nisi quae sapit in vino ad rem suam;
si alia membra vino madeant, cor sit saltem sobrium. 855
Nam mihi dividia 'st, tonstricem meam sic convictam male;
ea dixit, eum Dinarchi puerum inventum filium.
DINARCHUS
Vidi, audivi, quam pene est mea omnis res et liberi.
PHRONESIUM
Video eccum, qui amans tutorem med optavit suis bonis.
DINARCHUS
Mulier, ad te sum profectus.
PHRONESIUM
Quid agitur, voluptas mea?
DINARCHUS
Non voluptas; aufer nugas : nihil ego nunc de istac re ago.
PHRONESIUM
Scio, mecastor, quid velis, et quid postules, et quid petas.
Me videre vis et me te amare postulas : puerum petis.
DINARCHUS
Di inmortaleis, ut planiloqua 'st, paucis ut rem ipsam adtigit !
PHRONESIUM
Scio equidem sponsam tibi esse, et filium ex sponsa tua, 865
et tibi uxorem ducendam iam, esse, alibi iam animum tuum;
et quasi pro derelicta sim habiturus : sed tamen
cogitato, mus pusillus quam sit sapiens bestia,
aetatem qui non cubili uni unquam committit suam,
quia si unum obsideatur, aliud perfugium gerit. 870
DINARCHUS
Otium ubi erit, de istis rebus tum amplius tecum loquar.
Nunc puerum redde.
PHRONESIUM
Imo, amabo, ut hos dies aliquos sinas
eum esse apud me.
DINARCHUS
Minime.
PHRONESIUM
Amabo.
DINARCHUS
Quid opus 'st?
PHRONESIUM
In rem meam 'st.
Triduum hoc saltem, dum aliquo miles circumducitur,
sine me habere, si quid habebo, tibi quoque etiam proderit; 875
si auferes puerum, a milite omnis tum mihi spes animam ecflaverit.
DINARCHUS
Factum cupio : nam refacere si velim, non est locus.
Nunc puero utere, et procura, quando procures habes.
PHRONESIUM
Multum amabo te ob istam rem, mecastor; ubi domi metues malum,
fugito huc ad me; saltem amicus mi esto manubinarius. 880
DINARCHUS
Bene vale, Phronesium.
PHRONESIUM
Iam me tuum oculum vocas?
DINARCHUS
Id quoque interim futatim nomen conmemorabitur.
PHRONESIUM
Numquid vis?
DINARCHUS
Fac valeas. Operae ubi mi erit, ad te venero.
PHRONESIUM
Ille quidem hinc abiit, abscessit; dicere heic quidvis licet.
Verum est verbum, quod memoratur: ubi amici, ibidem opes. 885
Propter hunc spes etiamst hodie tactuiri militem;
quem ego, ecastor, mage amo quam me, dum id quod cupio, inde aufero.
Quae cum multum abstulimus, haud multum adparet quod datum 'st:
ita sunt gloriae meretricum.
ASTAPHIUM
Aha, tace !
PHRONESIUM
Quid est, obsecro?
ASTAPHIUM
Pater adest pueri.
PHRONESIUM
Sine eumpse adire huc; sine, si is est modo. 890
Sine eum ipsum adire, ut cupit, ad me.
ASTAPHIUM
Rectam tenet.
PHRONESIUM
Ne istum, ecastor, hodie aspiciam conficiam fallaciis.
ACTUS V
SCENA I
STRATOPHANES,
ASTAPHIUM, PHRONESIUM, STRABAX
STRATOPHANES
Ego minam auri fero subplicium damnis ad amicam meam.
Ut illud abceptum sit, prius quod perdidi, hoc addam insuper.
Sed quid video? heram atque ancillam ante aedeis; adeunda 'st haec mihi. 895
Quid heic vos agitis?
PHRONESIUM
Ne me adpella.
STRATOPHANES
Nimium saeviter.
PHRONESIUM
Potine ut mihi molestus ne sies?
STRATOPHANES
Quid, Astaphium, litium 'st?
ASTAPHIUM
Merito, ecastor tibi, subcenset.
PHRONESIUM
Egon' ? atque isti etiam parum
male volo.
STRATOPHANES
Ego, mea voluptas, si quid peccavi prius,
subplicium ad te hanc minam fero auri : si mihi credis, respice. 900
PHRONESIUM
Manus vetat, priusquam penes sese habeat, quidquam credere.
Puero opu 'st cibum, opus est matri autem quae puerum lavit,
opus nutrici, lacte ut habeat, veteris vini largiter,
ut dies nocteisque potet, opu 'st ligno, opus est carbonibus :
fasciis opus est, pulvinis, cunis, incunabulis; 905
oleum opust, opus est farina; puerus est totum diem.
Nunquam hoc uno die ecficiatur opus, quin opus semper siet;
non enim possunt militareis pueri dauco educier.
STRATOPHANES.
Respice ergo, abcipe hoc, qui istuc ecficias opus.
PHRONESIUM
Cedo, quamquam parum 'st.
STRATOPHANES.
Addam minam unam isteic postea. 910
PHRONESIUM
Parum 'st
STRATOPHANES.
Tuo arbitratu, quod iubebis, id dabitur; da nunc savium.
PHRONESIUM
Mitte me, inquam, odiosus.
STRATOPHANES
Nihil fit; non amor; teritur dies.
Plus decem pondo amoris pauxilisper perdidi.
PHRONESIUM
Abcipe hoc atque auferto intro.
STRABAX
Ubi mea amica 'st gentium?
Neque ruri, neque heic operis quidquam facio, conrumpor situ; 915
ita miser cubando in lecto heic, expectando obdurui.
Sed eccam video : heus, amica, quid agis?
STRATOPHANES
Quis illic homo?
PHRONESIUM
Quem ego, mecastor, mage amo, quam te.
STRATOPHANES
Quam me? quo modo?
PHRONESIUM
Hoc modo, ut molestus ne sies.
STRATOPHANES
Iam abis, postquam aurum habes?
PHRONESIUM
Condidi intro, quod dedisti.
STRABAX
Ades, amica, te adloquor. 920
PHRONESIUM
At ego ad te ibam, mea delicia.
STRABAX
Hercle vero serio,
quamquam ego tibi videor stultus, gaudere aliqui me volo;
Nam quamquam es bella, malo tu tuo, nisi ego aliqui gaudeo.
PHRONESIUM
Vin' te amplectar, savium dem?
STRABAX
Quidvis face, gaudeam.
STRATOPHANES
Meosne ante oculos ego illam patiar alios amplexarier? 925
Mortuum, hercle, me hodie satiust : abstine hoc, mulier, manum,
nisi si te mea machaera vis et hunc una mori.
PHRONESIUM
Nil halapari satius est, miles, si te amari postulas;
auro, hau ferro deterrere potes, ne amem, Stratophanes.
STRATOPHANES
Qui, malum, bella aut faceta es, quae ames hominem isti modi? 930
PHRONESIUM
Venitne in mentem tibi, quod verbum in cavea dixit histrio:
omneis homines ad suom quaestum callent nec fastidiunt.
STRATOPHANES
Hunccine hominem te amplexari, tam horridum ac tam squalidum?
PHRONESIUM
Quamquam hic squalet, quamquam hic horridu 'st, scitus, bellus mihi.
STRATOPHANES
Dedin' ego aurum ?
PHRONESIUM
Mihi? dedisti filio cibaria. 935
Nunc, si hanc tecum esse speras, alia opu 'st auri mina.
STRABAX
Malam rem is et magnam magno opere, serva tibi viaticum.
STRATOPHANES
Quid isti debes?
PHRONESIUM
Tria.
STRATOPHANES
Quae tria nam?
PHRONESIUM
Unguenta, noctem, savium.
STRATOPHANES
Par pari respondet. Verum nunc saltem, si amas,
dan' tu mihi de tuis deliciis delictis pauxillulum? 940
PHRONESIUM
Quid id, amabo, est quod dem? dic, tum superest, feres.
Campas dicis; abi, abi consultam istuc, nihili homo,
cave faxis volnus, tibi iam quoi sunt denteis ferrei.
STRATOPHANES
Volgo ad se omneis intromittit. Abstine istac tu manum.
STRABAX
Iam, hercle, cum malo magno tu vapula, vir strenuus. 945
STRATOPHANES
Dedi ego huic aurum.
STRABAX
At ego argentum.
STRATOPHANES
At ego pallam et purpuram.
STRABAX
At ego oveis, et lanam, et alia multa, quae poscet, dabo.
Melius te minis certare mecum quam minaciis.
PHRONESIUM
Lepidus ecastor, mortalis ! mi Strabax, perge, obsecro.
ASTAPHIUM
Stultus atque insanus damnis certant: nos salvae sumus. 950
STRATOPHANES
Age prior, perde aliquid.
STRABAX
Imo tu prior perde, et peri.
STRATOPHANES
Hem tibi talentum argenti; Philippi hic est : tene tibi.
PHRONESIUM
Tanto melior; noster esto, sed de vostro vivito.
STRATOPHANES
Ubi est, quod tu das? solve zonam, provocator. Quid times?
STRABAX
Tu peregrinus, heic habito; non cum zona ego ambulo. 955
Pecua ad hanc collo in crumina ego obligata defero.
Quid dedi! ut discinxi hominem.
STRATOPHANES
Imo ego vero, qui dedi.
PHRONESIUM
I intro, amabo, i, tu eris mecum; tum tu eris mecum quidem.
STRATOPHANES
Quid tu? quid ais? cum hoccin? Ego posterior dedi?
PHRONESIUM
Tu dedisti, hic iam daturu 'st; ictuc habeo, hoc expeto. 960
Verum utrique mos geratur amborum ex sententia.
STRATOPHANES
Fiat. Ut rem gnatam video, hoc abcipiundum 'st quod datur.
STRABAX
Meum quidem te lectum certe obcupare non sinam.
PHRONESIUM
Lepide, ecastor, aucupavi atque ex mea sententia,
meamque ut rem video bene gestam, vostram rursum bene geram ! 965
Verum, amabo, si quis animatu 's facere, faciam ut sciam.
Veneris causa adplaudite: eius haec in tutela est fabula.
Spectatores, bene valete : plaudite, atque exurgite.
|