RETOUR À L’ENTRÉE DU SITE

ALLER A LA TABLE DES MATIÈRES D'EUTROPE

Oeuvre numérisée par Marc Szwajcer

 

EUTROPE

 

 

 

BREVIARUM HISTORIAE ROMANAE   

 

LIBER  OCTAVUS

 

traduction française

 

pour avoir la traduction française d'un chapitre, cliquer sur ce chapitre

 

 

     LIBER SEPTIMUS        LIBER NONUS

 

 

 

[I] Anno octingentesimo et quinquagesimo ab Urbe condita, Vetere et Valente coss., respublica ad prosperrimum statum rediit, bonis principibus ingenti felicitate commissa. Domitiano enim, exitiabili tyranno, Nerva successit; vir in privata vita moderatus et strenuus, nobilitatis mediae, qui senex admodum operam dante Petronio Secundo, praefecto praetorio, item Parthenio, interfectore Domitiani, imperator est factus, aequissimum se et civilissimum praebuit. Reipublicae divina provisione consuluit, Trajanum adoptando. Mortuus est Romae post annum et quatuor menses imperii sui, ac dies octo, aetatis septuagesimo et altero anno, atque inter divos relatus est.

[II] Successit ei Ulpius Trajanus Crinitus, natus Italicae in Hispania, familia antiqua magis quam clara; nam pater ejus primum consul fuit. Imperator autem apud Agrippinam in Galliis factus est; rempublicam ita administravit, ut omnibus principibus merito praeferatur. Inusitatae civilitatis et fortitudinis fuit; romani imperii, quod post Augustum defensum magis fuerat quam nobiliter ampliatum, fines longe lateque diffudit; urbes trans Rhenum in Germania reparavit; Daciam, Decibalo victo, subegit, provincia trans Danubium facta in his agris, quos nunc Taiphali, et Victophali, et Thervingi habent; ea provincia decies centena millia in circuitu tenuit. Armeniam, quam occupaverant Parthi, recepit, Parthomasire occiso, qui eam tenebat. Albanis regem dedit; Iberorum regem, et Sauromatarum, et Bosphoranorum, et Osdroenorum, et Colchorum, in fidem accepit; Carduenos, Marcomedos occupavit, et Anthemusium, magnam Persidis regionem; Seleuciam, et Ctesiphontem, Babylonemet Edessios vicit ac tenuit; usque ad Indiae fines et mare Rubrum accessit, atque ibi tres provincias fecit, Armeniam, Assyriam, Mesopotamiam, cum his gentibus quae Madenam attingunt. Arabiam postea in provinciae formam redegit; in mari Rubro classem instituit, ut per eam Indiae fines vastaret. Gloriam tamen militarem civilitate et moderatione superavit, Romae et per provincias aequalem se omnibus exhibens : amicos salutandi causa frequentans, vel aegrotantes; vel quuum festos dies habuissent, convivia cum iisdem indiscreta vicissim habens; saepe in vehiculis eorum sedens; nullum senatorum laedens, nihil injustum ad augendum fiscum agens; liberalis in cunctos, publice privatimque ditans omnes et honoribus augens quos vel mediocri familiaritate cognovisset. Orbem terrarum aedificans, multas inmunitates civitatibus tribuens; nihil non tranquillum et placidum agens, adeo ut omni ejus aetate unus senator damnatus sit, is tamen per senatum, ignorante Trajano. Ob haec per orbem terrarum deo proximus nihil non venerationis meruit et vivus et mortuus. Inter alia dicta hoc ipsius fertur egregium. Amicis enim culpantibus quod nimium circa omnes communis esset, respondit : "talem se imperatorem esse privatis, quales esse sibi imperatores privatus optasset." Post ingentem igitur gloriam, belli domique quaesitam, e Perside rediens, apud Seleuciam Isauriae profluvio ventris extinctus est. Obiit autem aetatis anno LXIII, mense IX, die IV, imperii XIX, mense VI, die XV. Inter divos relatus est, solusque omnium intra Urbem sepultus est. Ossa ejus, collata in urnam auream in foro, quod aedificavit, sub columna posita sunt, cujus altitudo CXLIV pedes habet. Hujus tantum memoriae delatum est, ut usque ad nostram aetatem non aliter in senatu principibus acclametur, nisi "Felicior Augusto, melior Trajano". Adeo in eo gloria bonitatis obtinuit, ut vel assentantibus, vel vere laudantibus, occasionem magnificentissimi praestet exempli.

[III] Defuncto Trajano, Aelius Hadrianus creatus est princeps, sine aliqua quidem voluntate Trajani, sed operam dante Plotina, Trajani uxore; nam eum Trajanus, quamquam consobrinae suae filium, vivens noluerat adoptare. Natus est ipse Italicae in Hispania, qui Trajani gloriae invidens, statim provincias tres reliquit, quas Trajanus addiderat; et de Assyria, Mesopotamia, et Armenia revocavit exercitus, ac finem imperii esse voluit Euphratem. Idem de Dacia facere conatum amici deterruerunt, ne multi cives romani barbaris traderentur; propterea quia Trajanus, victa Dacia, ex toto orbe romano infinitas eo copias hominum transtulerat ad agros et urbes colendas; Dacia enim diuturno bello Decibali viris fuerat exhausta. Pacem tamen omni imperii sui tempore habuit; semel tantum per praesidem dimicavit: orbem romanum circumivit, et multa aedificavit. Facundissimus latino sermone, graeco eruditissimus fuit : non magnam clementiae gloriam habuit, diligentissimus tamen circa aerarium, et militum disciplinam. Obiit in Campania, major sexagenario, imperii anno XXI, mense X, die XXIX. Senatus ei tribuere noluit divinos honores; tamen quum successor ipsius Titus Aurelius Fulvius Antoninus hoc vehementer exigeret, et universi senatores palam resisterent, tandem obtinuit.

[IV] Ergo Hadriano successit T. Antoninus Fulvius Bojonius, idem etiam Pius nominatus, genere claro, sed non admodum vetere; vir insignis, et qui merito Numae Pompilio conferatur, ita ut Romulo Trajanus aequetur. Vixit ingenti honestate privatus, majore in imperio; nulli acerbus, cunctis benignus. In re militari moderata gloria, defendere magis provincias quam amplificare studens, viros aequissimos ad administrandam rempublicam quaerens; bonis honorem habens, improbos sine aliqua acerbitate detestans. Regibus amicis venerabilis non minus quam terribilis, adeo ut barbarorum plurimae nationes, depositis armis, ad eum controversias suas litesque deferrent, sententiaeque ejus parerent. Hic ante imperium ditissimus, opes quidem [omnes] suas stipendiis militum, et circa amicos liberalitatibus minuit, verum aerarium opulentum reliquit. Pius propter clementiam dictus est. Obiit apud Lorium, villam suam, milliario ab Urbe XII, vitae anno LXXIII, imperii XXIII. Atque inter divos relatus est, et merito consecratus.

[V] Post hunc imperavit Marcus Antoninus Verus, haud dubie nobilissimus, quippe quum ejus origo paterna a Numa Pompilio, materna a Salentino rege penderet : et cum eo L. Annius Antoninus Verus. Tuncque primum romana respublica duobus, aequo jure imperium administrantibus, paruit : quum usque ad eum singulos semper habuisset Augustos. Hi et genere inter se conjuncti fuerunt, et affinitate : nam Verus Annius Antoninus M. Antonini filiam in matrimonium habuit; M. autem Antoninus gener Antonini Pii fuit per uxorem, Galeriam Faustinam juniorem, consobrinam suam. Hi bellum contra Parthos gesserunt, qui post victoriam Trajani tum primum rebellaverant. Verus Antoninus ad id profectus est : qui Antiochiae et circa Armeniam agens, multa per duces suos et ingentia patravit ; Seleuciam, Assyriae urbem nobilissimam, cum quadringenta millibus hominum cepit. Parthicum triumphum revexit; cum fratre eodemque socero triumphavit. Obiit tamen in Venetia, quum a Concordia civitate Altinum proficisceretur; et cum fratre in vehiculo sederet, subito sanguine ictus, casu morbi, quem Graeci ἀπόπληξιν vocant. Vir ingenii parum civilis, reverentia tamen fratris nihil uνquam atrox ausus. Quum obisset undecimo imperii anno, inter deos relatus est.

[VI] Post eum, M. Antoninus solus rempublicam tenuit, vir quem mirari facilius quis quam laudare possit. A principio vitae tranquillissimus, adeo ut in infantia quoque vultum nec ex gaudio, nec ex maerore mutaverit. Philosophiae deditus stoicae, ipse etiam non solum vitae moribus, sed etiam eruditione philosophus; tantae admirationis adhuc juvenis, ut eum successorem paraverit Hadrianus relinquere; adoptato tamen Antonino Pio, generum ei idcirco voluerit, ut hoc ordine ad imperium perveniret. Institutus est ad philosophiam per Apollonium Chalcedonium; ad scientiam litterarum graecarum, per Sextum Chaeronensem, Plutarchi nepotem; latinas autem litteras eum Fronto, orator nobilissimus, docuit. Hic cum omnibus Romae aequo jure egit, ad nullam insolentiam elatus imperii fastigio : liberalitatis promptissimae, provincias ingenti benignitate et moderatione tractavit. Contra Germanos eo principe res feliciter gestae sunt. Bellum ipse unum gessit marcomannicum, sed quantum nulla memoria fuit, adeo ut punicis conferatur : nam eo gravius est factum, quod universi exercitus romani perierant. Sub hoc enim tantus casus pestilentiae fuit, ut, post victoriam persicam, Romae ac per Italiam provinciasque, maxima hominum pars, militum omnes fere copiae languore defecerint. Ingenti ergo labore et moderatione, quum apud Carnuntum jugi triennio perseverasset, bellum marcomannicum confecit, quod cum his Quadi, Vandali, Sarmatae, Suevi, atque omnis barbaria commoverat. Multa hominum millia interfecit, ac, Pannoniis servitio liberatis, Romae rursus cum Commodo Antonino, filio suo, quem jam Caesarem fecerat, triumphavit. Ad hujus belli sumptum, quum aerario exhausto largitiones nullas haberet, neque indicere provincialibus aut senatui aliquid vellet, instrumentum regii cultus, facta in foro divi Trajani sectione, distraxit, vasa aurea, pocula crystallina et murrhina, uxoriam ac suam sericam et auream vestem, multa ornamenta gemmarum : ac per duos continuos menses venditio habita est, multumque auri redactum. Post victoriam tamen emptoribus pretia restituit, qui reddere comparata voluerunt; molestus nulli fuit, qui maluit semel empta retinere. Hic permisit viris clarioribus, ut convivia eodem cultu quo ipse, et ministris similibus exhiberent. In editione munerum post victoriam adeo magnificus fuit, ut centum simul leones exhibuisse tradatur.

[VII] Quum igitur fortunatam rempublicam et virtute et mansuetudine reddidisset, obiit XVIII imperii anno, vitae LXI; et omnibus certatim adnitentibus, inter divos relatus est. Hujus successor, L. Antoninus Commodus, nihil paternum habuit, nisi quod contra Germanos feliciter et ipse pugnavit. Septembrem mensem ad nomen suum transferre conatus est, ut Commodus diceretur. Sed luxuria et obscenitate depravatus, gladiatoriis armis saepissime in ludo, deinceps etiam in Amphitheatro cum hujusmodi hominibus dimicavit. Obiit morte subita, atque adeo, ut strangulatus, vel veneno interfectus putaretur, quum annis XII post patrem, et VIII mensibus imperasset; tanta execratione omnium, ut hostis humani generis etiam mortuus judicaretur.

[VIII] Huic successit Pertinax, grandaevus jam, ut qui septuagenariam attigisset aetatem; praefecturam Urbi tum agens, ex senatusconsulto imperare jussus, octogesimo imperii dei, praetorianorum militum seditione, et Juliani scelere occisus est.

[IX] Post eum, Salvius Julianus rempublicam invasit, vir nobilis et juris peritissimus, nepos Salvii Juliani, qui sub divo Hadriano perpetuum composuit Edictum. Victus est a Severo apud Mulvium pontem, interfectus in palatio; vixit mensibus septem, postquam coeperat imperare.

[X] Hinc imperii Romani administrationem Septimius Severus accepit, oriundus ex Africa, provincia tripolitana, oppido Lepti. Solus omni memoria et ante et postea ex Africa imperator fuit. Hic primum fisci advocatus, mox militaris tribunus, per multa deinde et varia officia atque honores, usque ad administrationem totius reipublicae venit. Pertinacem se appellari voluit, in honorem ejus Pertinacis, qui a Juliano fuerat occisus. Parcus admodum fuit, natura saevus : bella multa et feliciter gessit. Pescennium Nigrum, qui in Aegypto et Syria rebellaverat, apud Cyzicum interfecit. Parthos vicit, et Arabas  eo usque superavit, ut etiam provinciam ibi faceret : idcirco Parthicus, et Arabicusdictus est. Multa toto orbe romano reparavit. Sub eo etiam Clodius Albinus, qui in occidendo Pertinace socius fuerat Juliano, Caesarem se in Gallia fecit; victusque apud Lugdunum et interfectus. Severus autem praeter bellicam gloriam, etiam civilibus studiis clarus fuit, et litteris doctus, philosophiae scientiam ad plenum adeptus. Novissimum bellum in Britannia habuit, utque receptas provincias omni securitate muniret, vallum per XXXII millia passuum a mari ad mare deduxit. Decessit Eboraci admodum senex, imperii anno sexto decimo, mense tertio, et Divus appellatus est. Nam filios duos successores reliquit, Bassianum et Getam; sed Bassiano Antonini nomen a senatu voluit imponi. Itaque dictus est M. Aurelius Antoninus Bassianus, patrique successit; nam Geta, hostis publicus judicatus, confestim periit.

[XI] Marcus igitur Aurelius Antoninus Bassianus idemque Caracalla, morum fere paternorum fuit, paulo asperior, et minax. Opus Romae egregium fecit lavacri, quae thermae Antoninianae appellantur; nihil praeterea memorabile. Impatientis libidinis, qui novercam suam Juliam uxorem duxerit. Defunctus est in Osdroene apud Edessam, moliens adversum Parthos expeditionem, anno imperii sexto, mense secundo, vix egressus aetatis XLIII annum; funere publico elatus est.

[XII] Deinde Opilius Macrinus, qui praefectus praetorio erat, cum filio Diadumeno facti imperatores, nihil memorabile ex temporis brevitate gesserunt; nam imperium eorum duum mensium et unius anni fuit. Seditione militari ambo  occisi sunt.

[XIII] Creatus est post hos M. Aurelius Antoninus. Hic Antonini Caracallae filius putabatur; sacerdos autem Heliogabali templi erat. Is quum Romam ingenti et militum et senatus expectatione venisset, probris se omnibus contaminavit. Impudicissime et obscenissime vixit, biennioque post et VIII mensibus, tumultu interfectus est militari, et cum eo mater Semia Syra.

[XIV] Successit huic Aurelius Alexander; ab exercitu Caesar, a senatu Augustus nominatus, juvenis admodum; susceptoque adversus Persas bello, Xerxem, eorum regem, gloriosissime vicit. Militarem disciplinam severissime rexit; quasdam tumultuantes legiones integras exauctoravit. Assessorem habuit, vel scrinii magistrum; Ulpianum, juris conditorem. Romae quoque favorabilis fuit. Periit in Gallia, militari tumultu, tertio decimo imperii anno et die nono, in Mamaeam, matrem suam, unice pius.