![]()
Oeuvre numérisée par Marc Szwajcer
EUTROPE
BREVIARUM HISTORIAE ROMANAE
LIBER SEPTIMUS
pour avoir la traduction française d'un chapitre, cliquer sur ce chapitre

|
[I] Anno Urbis septingentesimo fere ac nono, interfecto Caesare, bella civilia reparata sunt : percussoribus enim Caesaris senatus favebat; Antonius consul, partium Caesaris, civili bello opprimere eos conabatur. Ergo turbata republica multa Antonius scelera committens, a senatu hostis judicatus est. Missi ad eum persequendum duo consules Pansa et Hirtius, et Octavianus, adulescens, annos X et VIII natus, Caesaris nepos, quem ille testamento heredem reliquerat, et nomen suum ferre jusserat. Hic est qui postea Augustus est dictus, et rerum potitus. Quare profecti contra Antonium tres duces, vicerunt eum. Evenit tamen ut victores consules ambo morerentur; quare tres exercitus uni Caesari Augusto paruerunt. Fugatus Antonius amisso exercitu, confugit ad Lepidum, qui Caesaris magister equitum fuerat, et tum militum copias grandes habebat; a quo susceptus est. Mox Lepido operam dante, Caesar pacem cum Antonio fecit, et quasi vindicaturus patris sui mortem, a quo per testamentum fuerat adoptatus, Romam cum exercitu profectus esdt; extorsitque ut sibi XX anno consulatus daretur. Senatum proscripsit cum Antonio ac Lepido, et rempublicam armis tenere coepit. Per hos etiam Cicero orator occisus est, multique alii nobiles. [II] Interea Brutus et Cassius, interfectores Caesaris, ingens bellum moverunt; erant enim per Macedoniam et Orientem multi exercitus, quos occupaverunt. Profecti sunt igitur contra eos Caesar Octavianus Augustus et M. Antonius (remanserat enim ad defendendam Italiam Lepidus) apud Philippos, Macedoniae urbem, contra eos pugnaverunt. Primo proelio victi sunt Antonius et Caesar, periit tamen dux nobilitatis Cassius : secundo Brutum, et infinita nobilitas, quae cum illis bellum gesserat; ac sic inter eos divisa est respublica, ut Augustus Hispanias, Gallias, Italiam teneret; Antonius Asiam, Pontum, Orientem. Sed in Italia L. Antonius consul bellum civile commovit, frater ejus, qui cum Caesare contra Brutum et Cassium dimicaverat. Is apud Perusiam, Tusciae civitatem, victus et captus est, neque occisus. [III] Interim a Sex. Pompeio, Cn. Pompeii Magni filio, ingens bellum in Sicilia commotum est, his qui superfuerant ex partibus Bruti Cassiique, ad eum confluentibus. Bellatum per Caesarem Augustum Octavianum et M. Antonium adversus Sex. Pompeium est; pax postremo convenit. Eo tempore M. Agrippa in Acquitania rem prospere gessit, et L. Ventidius Bassus irrumpentes in Syriam Persas tribus proeliis vicit. Pacorum, regis Orodis filium, interfecit, eo ipso die, quo olim Orodes, Persarum rex, per ducem Surenam Crassum occiderat. Hic primus de Parthis justissimum triumphum Romae egit. Interim Pompeius pacem rupit; et navali proelio victus, fugiens ad Asiam interfectus est. [IV] Antonius, qui Asiam et Orientem tenebat, repudiata sorore Caesaris Augusti Octaviani, Cleopatram, reginam Aegypti, duxit uxorem. Contra Persas etiam ipse pugnavit, primis eos proeliis vicit; regrediens tamen fame et pestilentia laboravit, et quum instarent Parthi fugienti, ipse pro victo cessit. Hic quoque ingens bellum civile commovit, cogente uxore Cleopatra, regina Aegypti, dum cupiditate muliebri optat etiam in Urbe regnare. Victus est ab Augusto navali pugna clara et illustri apud Actium, qui locus in Epiro est; ex qua fugit in Aegyptum, et desperatis rebus, quum omnes ad Augustum transirent, ipse se interemit : Cleopatra sibi aspidem admisit, et veneno ejus extincta est. Aegyptus per Octavianum Augustum imperio romano adjecta est, praepositusque ei C. Cornelius Gallus; hunc primum Aegyptus romanum judicem habuit. Ita bellis toto orbe confectis, Octavianus Augustus Romam rediit, XII anno, quam consul fuerat. Ex eo rempublicam per quadraginta et quatuor annos solus obtinuit : ante enim XII annis cum Antonio et Lepido tenuerat. Ita ab initio principatus eius usque ad finem LVI anni fuerunt. [V] Obiit autem LXXVI anno, morte communi, in oppido Campaniae Atella. Romae in campo Martio sepultus est : vir qui non immerito ex maxima parte deo similis est putatus; neque enim facile ullus eo aut in bellis felicior fuit, aut in pace moderatior. XLIV annis quibus solus gessit imperium, civilissime vixit : in cunctos liberalissimus, in amicos fidissimus, quos tantis evexit honoribus ut paene aequaret fastigio suo. Nullo tempore res romana magis floruit; nam exceptis civilibus bellis, in quibus invictus fuit, romano adjecit imperio Aegyptum, Cantabriam, Dalmatiam saepe ante victam, sed penitus tunc subactam; Pannoniam, Aquitaniam, Illyricum, Rhaetiam, Vindelicos et Salassos in Alpibus; omnes Ponti maritimas civitates, in his nobilissimas, Bosphorum et Panticapaeum. Vicit autem multis proeliis Dacos; Germanorum ingentes copias cecidit, ipsos quoque trans Albim fluvium submovit, qui in Barbarico longe ultra Rhenum est. Hoc tamen bellum per Drusum privignum suum, administravit, sicut per Tiberium, privignum alterum, Pannonicum : quo bello CCCC millia captivorum ex Germania transtulit, et supra ripam Rheni in Gallia collocavit. Armeniam a Parthis recepit; obsides (quod nulli antea) Persae ei dederunt : reddiderunt etiam signa romana, quae Crasso victo ademerant. Scythae, et Indi, quibus antea Romanorum nomen incognitum fuerat, munera et legatos ad eum miserunt. Galatia quoque sub hoc provincia facta est, quum antea regnum fuisset : primusque eam M. Lollius pro praetore administravit. Tanto autem amore etiam apud barbaros fuit, ut reges, populi romani amici, in honorem ejus conderent civitates, quas Caesareas nominarent ; sicut in Mauritania a rege Juba; et in Palaestina, quae nunc urbs est clarissima. Multi autem reges ex regnis suis venerunt, ut ei obsequerentur : et habitu romano, togati scilicet, ad vehiculum vel equum ipsius cucurrerunt. Moriens Divus appellatus, rempublicam beatissimam Tiberio successori reliquit, qui privignus ei, mox gener, postremo adoptione filius fuerat. [VI] Tiberius ingenti socordia imperium gessit, gravi crudelitate, scelesta avaritia, turpi libidine; nam nusquam ipse pugnavit, bella per legatos suos gessit. Quosdam reges, per blanditias ad se evocatos, nunquam remisit; in quibus Archelaum Cappadocem, cujus etiam regnum in provinciae formam redegit, et maximam civitatem appellari nomine suo jussit, quae nunc Caesarea dicitur, quum Mazaca antea vocaretur. Hic tertio et vicesimo imperii anno, aetatis septuagesimo octavo, ingenti omnium gaudio, mortuus est in Campania. [VII] Successit ei Caius Caesar, cognomento Caligula, Drusi privigni Augusti, et ipsius Tiberii nepos; sceleratissimus ac funestissimus, et qui etiam Tiberii dedecora purgaverit. Bellum contra Germanos suscepit, et ingressus Sueviam, nihil strenue fecit. Stupra sororibus intulit, ex una etiam filiam agnovit. Quum adversum cunctos ingenti avaritia, libidine, crudelitate saeviret, interfectus in palatio est, anno aetatis vicesimo nono, imperii tertio, mense decimo, die octavo. [VIII] Post hunc Claudius fuit, patruus Caligulae, Drusi, qui apud Mogontiacum monumentum habet, filius, cujus et Caligula nepos erat. Hic medie imperavit, multa gerens tranquille atque moderate, quaedam crudeliter et insulse. Britanniae intulit bellum, quam nullus Romanorum post Julium Caesarem attigerat; eaque devicta per Cn. Sentium, et A. Plautium, illustres et nobiles viros, triumphum celebrem egit. Quasdam insulas etiam ultra Britannias in Oceano positas, romano imperio addidit, quae appellantur Orcades, filioque suo Britannici nomen imposuit. Tam civilis autem circa quosdam amicos exstitit, ut etiam Plautium, nobilem virum, qui expeditione britannica multa egregie fecerat, triumphantem ipse prosequeretur, et conscendenti Capitolium laevus incederet. Is vixit annos quatuor et sexaginta, imperavit quatuordecim. Post mortem consecratus estn, Divusque appellatus. [IX] Successit huic Nero, Caligulae avunculo suo simillimus : qui imperium romanum et deformavit et diminuit; inusitatae luxuriae, sumptuumque, ut qui exemplo Caii Caligulae calidis et frigidis lavaret unguentis; retibus aureis piscaretur, quae blattinis funibus extrahebat. Infinitam partem senatus interfecit, bonis omnibus hostis fuit. Ad postremum se tanto dedecore prostituit, ut saltaret et cantaret in scena, citharoedico habitu vel tragico. Parricidia multa commisit, fratre, uxore, sorore, matre interfectis : urbem Romam incendit, ut spectaculi ejus imaginem cerneret, quali olim Troia capta arserat. In re militari nihil omnino ausus, Britanniam paene amisit; nam duo sub eo nobilissima oppida capta illic atque eversa sunt. Armeniam Parthi sustulerunt, legionesque romanas sub jugum miserunt. Duae tamen provinciae sub eo factae sunt, Pontus Polemoniacus, concedente rege Polemone, et Alpes Cottiae, Cottio rege defuncto. Propter haec romana urbi execrabilis, ab omnibus simul destitutus, et a senatu hostis judicatus, quum quaereretur ad poenam (quae poena erat talis, ut, nudus per publicum ductus, furca capiti eius inserta, virgis usque ad mortem caederetur, atque ita praecipitaretur a saxo), e palatio fugit, et in suburbano se liberti sui, quod inter Salariam et Nomentanam viam, ad quartum Urbis milliarium, interfecit. Is aedificavit Romae thermas quae, ante Neronianae dictae, nunc Alexandrianae appellantur. Obiit trigesimo et altero aetatis anno, imperii quarto decimo; atque in eo omnis Augusti familia consumpta est. [X] Huic Servius Galba successit, antiquissimae nobilitatis senator, quum septuagesimum et tertium annum ageret aetatis : ab Hispanis et Gallis imperator electus, mox ab universo exercitu libenter acceptus. Nam privata ejus vita insignis fuerat militaribus et civilibus rebus; saepe consul, saepe pro consule, frequenter dux in gravissimis bellis. Hujus breve imperium fuit, et quod bona haberet exordia, nisi ad severitatem propensior videretur. Insidiis tamen Othonis occisus est, imperii mense septimo; jugulatus in foro Romae, sepultusque in hortis suis, qui sunt Aurelia via, non longe ab urbe Roma. [XI] Otho, occiso Galba, invasit imperium : materno genere nobilior quam paterno, neutro tamen obscuro. In privata vita mollis [et Neroni familiaris,] in imperio documentum sui non potuit ostendere; nam quum iisdem temporibus, quibus Otho Galbam occiderat, etiam Vitellius factus esset a Germanicianis exercitibus imperator, bello contra eum suscepto, quum apud Bedriacum in Italia levi proelio victus esset, ingentes tamen copias ad bellum haberet, sponte semet occidit, petentibus militibus ne tam cito de belli desperaret eventu, quum tanti se non esse dixisset, ut propter eum civile bellum moveretur, voluntaria morte obiit, trigesimo et octavo aetatis anno, nonagesimo et quinto imperii die. [XII] Dein Vitellius imperio potitus est, familia honorata magis quam nobili; nam pater eius non admodum clare natus, tres tamen ordinarios gesserat consulatus. Hic cum multo dedecore imperavit, et gravi saevitia notabilis, praecipue ingluvie et voracitate; quippe quum de die saepe quarto vel quinto feratur epulatus. Notissima certe coena memoriae mandata est, quam ei Vitellius frater exhibuit; in qua super ceteros sumptus duo millia piscium, septem avium millia apposita traduntur. Hic quum Neroni similis esse vellet, atque id adeo prae se ferret, ut etiam exequias Neronis, quae humiliter sepultae fuerant, honoraret, a Vespasiani ducibus occisus est, interfecto prius prius Sabino, Vespasiani imperatoris fratre, quem cum Capitolio incendit. Interfectus autem, et magno dedecore tractus per urbem Romam publice, nudus, erecta coma et capite, subjecto ad mentum gladio, stercore in vultum et pectus ab omnibus obviis appetitus : postremo jugulatus, et in Tiberim dejectus, etiam communi caruit sepultura. Periit autem aetatis anno septimo et quinquagesimo, imperii mense octavo et die uno. [XIII] Vespasianus huic successit, factus apud Palaestinam imperator; princeps obscure quidem natus, sed optimis comparandus. Privata vita illustris; ut qui a Claudio in Germaniam, deinde in Britanniam missus, tricies et bis cum hoste conflixerit, duas validissimas gentes, XX oppida, insulam Vectam, Britanniae proximam, imperio Romano adjecerit. Romae se in imperio moderatissime gessit; pecuniae tamen avidior fuit, ita ut eam nulli injuste auferret : quam quum omni diligentiae provisione colligeret, tamen studiosissime largiebatur, praecipue indigentibus; nec facile ante eum cujusquam principis vel major est liberalitas comperta, vel justior. Placidissimae lenitatis, ut qui majestatis quoque contra se reos non facile punierit ultra exilii poenam. Sub hoc Judaea romano accessit imperio, et Hierosolyma, quae fuit urbs nobilissima Palaestinae. Achaiam, Lyciam, Rhodum, Byzantium, Samum, quae liberae ante id tempus fuerant; item Thraciam, Ciliciam, Commagenem, quae sub regibus amicis erant, in provinciarum formam redegit. Offensarum et inimicitiarum immemor fuit; convicia a causidicis et philosophis in se dicta, leviter tulit; diligens tamen coercitor disciplinae militaris. Hic cum filio Tito de Hierosolymis triumphavit. Per haec cum senatui, populo, postremo cunctis amabilis ac iucundus esset, profluvio ventris extinctus est in villa propria circa Sabinos, annum agens aetatis sexagesimum nonum, imperii nonum et diem septimum, atque inter Divos relatus est. Genituram filiorum ita cognitam habuit, ut, quum multae contra eum conjurationes fierent, quas patefactas ingenti dissimulatione contempsit, in senatu dixerit : "aut filios sibi successuros, aut neminem." [XIV] Huic Titus filius successit, qui et ipse Vespasianus est dictus : vir omnium virtutum genere mirabilis, adeo ut amor et deliciae humani generis diceretur; facundissimus, bellicosissimus, moderatissimus : causas latine egit, poemata et tragoedias Graece composuit. In oppugnatione Hierosolymorum sub patre militans, XII propugnatores XII sagittarum ictibus conflixit. Romae tantae civilitatis in imperio fuit, ut nullum omnino puniret : convictos adversum se conjurationis ita dimiserit, ut in eadem familiaritate, qua antea, habuerit. Facilitatis et liberalitatis tantae fuit, ut nulli quidquam negaret; et, quumab amicis reprehenderetur, responderit : "Nullum tristem debere ab imperatore discedere." Propterea, quum quadam die in coena recordatus fuisset, nihil se illo die cuiquam praestitisse, dixit: "Amici, hodie diem perdidi". Hic Romae Amphitheatrum aedificavit, et quinque millia ferarum in dedicatione ejus occidit. Post haec, inusitato favore dilectus, morbo periit in ea, qua pater, villa, post biennium, menses octo, dies XX, quam imperator erat factus, aetatis anno altero et quadragesimo. Tantus luctus eo mortuo publicus fuit, ut omnes tanquam in propria doluerint orbitate. Senatus, obitu ipsius circa vesperam nuntiato, nocte irrupit in curiam, et tantas ei mortuo laudes gratiasque congessit, quantas nec vivo unquam egerat, nec praesenti. Inter divos relatus est. [XV] Domitianus mox accepit imperium, frater ipsius junior; Neroni, aut Caligulae, aut Tiberio similior, quam patri vel fratri suo. Primis tamen annis moderatus in imperio fuit; mox ad ingentia vitia progressus, libidinis, iracundiae, crudelitatis, avaritiae, tantum in se odii concitavit, ut merita et patris et fratris aboleret. Interfecit nobilissimos e senatu, dominum se et deum primus appellari jussit, nullam sibi nisi auream et argenteam statuam in Capitolio poni passus est, consobrinos suos interfecit, superbia quoque in eo execrabilis fuit. Expeditiones quatuor habuit : unam adversum Sarmatas, alteram adversum Cattos, duas adversum Dacos. De Dacis Cattisque duplicem triumphum egit; de Sarmatis solam lauream usurpavit. Multas tamen calamitates iisdem bellis passus est; nam in Sarmatia legio ejus cum duce interfecta; et a Dacis Appius Sabinus consularis, et Cornelius Fuscus, praefectus praetorio, cum magnis exercitibus occisi sunt. Romae quoque multa opera fecit, in his Capitolium et Forum transitorium, Odeum, Porticum Iseum, Serapeum, ac Stadium. Verum quum ob scelera universis exosus esse coepisset, interfectus est suorum conjuratione in palatio, anno aetatis XLV, imperii quintodecimo. Funus ejus ingenti dedecore per vespillones exportatum, et ignobiliter est sepultum.
|