retour à l'entrée du site

 

table des matières de POMPONIUS MELA

 

POMPONIUS MELA

 

DESCRIPTION DE LA TERRE

LIVRE II (texte latin)

 

LIVRE I (texte latin) - LIVRE III (texte latin)

 

 

 

Oeuvre numérisée par Marc Szwajcer

 

traduction française

 

 

LIBER SECUNDUS

I. Scythia Europaea.

Asiae in Nostrum mare Tanainque vergentis, quem dixi, finis ac situs est. At per eundem amnem in Maeotida remeantibus, ad dextram Europe est, modo sinistro latere innavigantium apposita. Rhipaeis montibus proxima (et huc enim pertinent) cadentes assidue nives adeo invia efficiunt, ut ultra ne visum quidem incedentium admittant. Deinde est regio ditis admodum soli, inhabitabilis tamen; quia gryphi, saevum et pertinax ferarum genus, aurum terra penitus egestum mire amant, mireque custodiunt, et sunt infesti attingentibus. Hominum primi sunt Scythae, Scytharumque, queis singuli oculi esse dicuntur, Arimaspoe: ab eis Essedones usque ad Maeotida. Hujus flexum Buces amnis secat: Agathyrsi et Sauromatae ambiunt; quia pro sedibus plaustra habent, dicti Hamaxobiae.[1] Obliqua tunc ad Bosporum plaga excurrens, Ponto ac Maeotide includitur. In paludem vergentia Satarchae tenent; in Bosporum Cimmerica oppida, Myrmecion, Panticapaeum, Theodosia, Hermisium; in Euxinum mare, Taurici. Super eos, sinus portuosus, et ideo Καλὸς λιμὴν appellatus, promontoriis duobus includitur. Alterum Κριοῦ μέτωπον vocant, Carambico, quod in Asia diximus, par et adversum; Parthenion alterum. Oppidum adjacet Cherrone, a Diana (si creditur) conditum, et Nymphaeo specu, quod in arce ei et Nymphis sacratum est, maxime illustre. Subit tum ripam mare, et, donec quinque millium spatio absit a Maeotide, refugientia usque subsequens litora, quoad Satarchae, et Taurici tenent, paene insulam reddit. Quod inter paludem et sinum est, Taphrae nominatur; sinus, Carcinites. In eo urbs est Carcine; quam duo flumina, Gerrhos et Hypacaris, uno ostio effluentia, attingunt; verum diversis fontibus, et aliunde delapsi: nam Gerrhos inter Basilidas et Nomadas, Hypacaris per Nomadas, evolvitur. Silvae deinde sunt, quas maximas hae terrae ferunt; et Panticapes, qui Nomadas Georgosque disterminat. Terra tum longe distenta excedens, tenui radice litori annectitur: post spatiosa modice, paulatim se ipsa fastigat, et quasi in mucronem longa colligens latera, facie positi ensis allecta est. Achilles, infesta classe mare Ponticum ingressus, ibi ludicro certamine celebrasse victoriam, et, cum ab armis quies erat, se ac suos cursu exercitavisse memoratur. Ideo dicta est δρόμος Ἀχίλλειος. Tum Borysthenes gentem sui nominis alluit: inter Scythiae amnes amoenissimus, turbidis aliis, liquidissimus defluit, placidior quam caeteri, potarique pulcherrimus. Alit laetissima pabula, magnosque pisces, quibus et optimus sapor et nulla ossa sunt. Longe venit, ignotisque ortus e fontibus, quadraginta dierum iter alveo stringit; tantoque spatio navigabilis, secundum Borysthenida et Olbian, Graeca oppida, egreditur. Callipidas Hypanis includit. Ex grandi palude oritur, quam Matrem eius accolae appellant: et diu, qualis natus est, defluit: tandem non longe a mari, ex parvo fonte, cui Exampeo cognomen est, adeo amaras aquas accipit, ut ipse quoque, jam sui dissimilis, et non dulcis, hinc defluat. Axiaces proximus intra Callipidas Axiacasque descendit. Hos ab Istricis Tyra separat; surgit in Neuris: qua exit, sui nominis oppidum attingit: at ille, qui Scythiae populos a sequentibus dirimit, apertis in Germania fontibus, alio, quam desinit, nomine exoritur. Nam per immania magnarum gentium diu Danubius est: deinde, aliter eum appellantibus accolis, fit Ister; acceptisque aliquot amnibus, ingens jam, et eorum, qui in Nostrum mare decidunt, tantum Nilo minor, totidem quot ille ostiis, sed tribus tenuibus, reliquis navigabilibus, effluit. Ingenia cultusque gentium differunt. Essedones funera parentium laeti et victimis ac festo coitu familiarium celebrant. Corpora ipsa, laniata, et caesis pecorum visceribus immixta, epulando consumunt. Capita ubi fabre expolivere, auro vincta pro poculis gerunt. Haec sunt apud eos ipsos pietatis ultima officia. Agathyrsi ora artusque pingunt; ut quique majoribus praestant, ita magis vel minus; caeterum iisdem omnes notis, et sic ut ablui nequeant. Satarchae, auri argentique, maximarum pestium, ignari, vice rerum commercia exercent; atque, ob saeva hiemis admodum assiduae, demersis in humum sedibus, specus aut suffossa habitant; totum brachati corpus, et, nisi qua vident, etiam ora vestiti. Tauri, Iphigeniae et Orestis adventu maxime memorati,[2] immanes sunt moribus, immanemque famam habent, solere pro victimis advenas caedere. Basilidis ab Hercule et Echidna generis principia sunt, mores regii, arma tantum sagittae. Vagi Nomades pecorum pabula sequuntur, atque, ut illa durant, ita diu statam sedem agunt. Colunt Georgi exercentque agros. Axiacae, furari quid sit, ignorant: ideoque nec sua custodiunt, nec aliena contingunt. Interius habitantium ritus asperior, et incultior regio est. Bella caedesque amant: mosque est bellantibus, cruorem ejus, quem primum interemerunt, ipsis e vulneribus ebibere. Ut quisque plures interemerit, ita apud eos habetur eximius: caeterum, expertem esse caedis, inter opprobria vel maximum. Ne foedera quidem incruenta sunt; sauciant se, qui paciscuntur; exemtumque sanguinem ubi permiscuere, degustant. Id putant mansurae fidei pignus certissimum. Inter epulas, quot quisque interfecerit, referre, laetissima et frequentissima mentio: binisque poculis, qui plurimos retulere, perponant. Is inter jocantes honos praecipuus est. Pocula, ut Essedones parentium, ita inimicissimorum capitibus expoliunt. Apud Anthropophagos ipsae etiam epulae visceribus humanis apparantur. Geloni hostium cutibus equos seque velant; illos reliqui corporis, se capitum. Melanchlaenis atra vestis, et ex ea nomen. Neuris statum singulis tempus est, quo, si velint, in lupos, iterumque in eos qui fuere, mutentur. Mars omnium Deus; ei, pro simulacris, enses et cinctoria dedicant, hominesque pro victimis feriunt. Terrae late patent, et, ob excedentia ripas suas plerumque flumina, nusquam non ad pabula fertiles; alicubi usque adeo steriles ad caetera, ut, qui habitant, lignorum egentes, ignes ossibus alant.

II. Thracia.

His Thracia proxima est: eaque a Pontici lateris fronte usque in Illyricos penitus immissa, qua latera agit, Istro pelagoque contingitur. Regio nec coelo laeta nec solo; et, nisi qua mari proprior est, infecunda, frigida, eorumque, quae seruntur, maligne admodum patiens, raro usquam pomiferam arborem, vitem frequentius tolerat: sed nec ejus quidem fructus maturat ac mitigat, nisi ubi frigora objectu frondium cultores arcuere. Viros benignius alit; non ad speciem tamen (nam et illis asper atque indecens corporum habitus est), caeterum ad ferociam et numerum, ut multi immitesque sint, maxime ferax. Paucos amnes qui in pelagus evadunt, verum celeberrimos, Hebrum, et Neston, et Strymona, emittit. Montes interior attollit, Haemon,[3] et Rhodopen, et Orbelon, sacris Liberi patris, et coetu Maenadum, Orpheo primum initiante, celebratos. E quis Haemos in tantum altitudinis abit, ut Euxinum et Adriam ex summo vertice ostendat. Una gens, Thraces habitant, aliis aliisque praediti et nominibus et moribus. Quidam feri sunt, et ad mortem paratissimi, Getae utique. Id varia opinio perficit. Alii redituras putant animas obeuntium: alii, etsi non redeant, non exstingui tamen, sed ad beatiora transire: alii, emori quidem, sed id melius esse quam vivere. Itaque lugentur apud quosdam puerperia, natique deflentur: funera contra festa sunt, et, veluti sacra, cantu lusuque celebrantur. Ne feminis quidem segnis est animus. Super mortuorum virorum corpora interfici simulque sepeliri, votum eximium habent: et, quia plures simul singulis nuptae sunt, cujus id sit decus, apud judicaturos magno certamine affectant. Moribus datur; estque maxime laetum, cum in hoc contenditur, vincere. Moerent aliae vocibus, et cum acerbissimis planctibus efferunt. At quibus consolari eas animus est, arma opesque ad rogos deferunt; paratique (ut dictitant) cum fato jacentis, si detur in manus, vel pacisci vel decernere, ubi nec pugnae nec pecuniae locus sit, manent dominas proci. Nupturae virgines non a parentibus viris traduntur, sed publice aut locantur ducendae, aut veneunt. Utrum fiat, ex specie et moribus causa est. Probae formosaeque in pretio sunt: caeteras qui habeant, mercede quaeruntur. Vini usus, quibusdam ignotus est: epulantibus tamen, ubi super ignes, quos circumsident, quaedam semina ingesta sunt, simul ebrietati hilaritas ex nidore contingit.

In litoribus Istro proxima est Istropolis; deinde, a Milesiis deducta, Calatis; tum Tomoe,[4] et portus Caria, et Tiristis promontorium; quod praetervectos alter Ponti angulus accipit, adversus Phasiaco, et, nisi amplior foret, similis. Fuit hic Bizone; motu terrae intercidit. Est portus Crunos: urbes, Dionysopolis, Odessos, Mesembria, Anchialos; et intimo in sin atque ubi Pontus alterum sui flexum angulo finit magno, Apollonia. Recta dehinc ora, nisi quod media ferme in promontorium, quod Thyniam vocant, exit, et, incurvis contra se litoribus obtenditur, urbesque sustinet, Halmydesson, et Phileas, et Phinopolim. Hactenus Pontus, deinde est Bosporus et Propontis: in Bosporo, Byzantium; in Propontide, Selymbria, Perinthos, Bithynis; amnesque, qui interfluunt, Erginos et Athyras: tum Rheso regnata quondam pars Thraciae, et Bisanthe Samiorum, et ingens aliquando Cypsela: post, locus quem Graii Μακρὸν τεῖχος appellant, et in radice magnae paene insulae sedens Lysimachia. Terra, quae sequitur, nusquam lata, atque hic arctissima, inter Hellespontum Aegaeumque procurrit. Angustias Isthmon, frontem ejus Mastusiam, totam Chersonesum appellant; ob multa memorabilem. Est in ea flumen Aegos, naufragio classis Atticae insigne. Est et Abydo objacens Sestos, Leandri amore pernobilis.[5] Est et regio, in qua Persarum exercitus, divisas spatio pelagoque terras ausus pontibus jungere, (mirum atque ingens facinus!) ex Asia in Graeciam pedes et non navigata maria transgressus est. Sunt Protesilai ossa consecrata delubro. Est et portus Coelos, Atheniensibus et Lacedaemoniis navali acie decernentibus, Laconicae classis signatus excidio. Est et Cynos-sema, tumulus Hecubae, sive ex figura canis, in quam deciderat, humuli nomine accepto. Est Madytos: est Eleus, quae finit Hellespontum. Aegaeum statim pelagus vaste longum litus impellit; submotasque terras hinc ad promontorium, quod Sunium vocatur, magno ambitu mollique circumagit. Ejus tractum legentibus, praevectisque Mastusiam, sinus intrandus est, qui, alterum Chersonesi latus alluens, jugo facie vallis includitur, et, ex fluvio quem accipit, Melas dictus, duas urbes amplectitur, Alopeconnesum, et in altero Isthmi litore sitam Cardiam. Eximia est Aenos, ab Aenea profugo condita: circa Hebrum Cicones: trans eundem Doriscos, ubi Xerxen copias suas, quia numero non poterat, spatio mensum ferunt: deinde promontorium Serrium, et (quo canentem Orphea secuta narrantur etiam nemora) Zone: tum Schoenos fluvius, et ripis ejus adjacens Maronia. Regio ulterior Diomeden tulit, immanibus equis mandendos solitum objectare advenas, et iisdem ab Hercule objectum. Turris, quam Diomedis vocant, signum fabulae remanet; et urbs, quam soror ejus suo nomine nominavit, Abdera; sed ea magis id memorandum habet, quod Democrat physic tulit, quam quod ita condita est. Ultra Nestos fluit; interque eum et Strymona, urbes sunt Philippi, Apollonia, Amphipolis:[6] inter Strymona et Athon, turris Calarnaea, et Κάπρου λιμὴν, urbs Acanthos, et Echymnia: inter Athon et Pallenen, Cleona et Olynthos. Strymon (sicut diximus) amnis est; longeque ortus, et tenuis, alienis subinde aquis fit amplior; et, ubi non longe a mari lacum fecit, majore quam venerat alveo erumpit. Athos mons est adeo elatus, ut credatur altius etiam, quam unde imbres cadunt, surgere. Capit opinio fidem, quia de aris, quas in vertice sustinet, non abluitur cinis, sed, quo relinquitur aggere, manet. Caeterum, non promontorio, ut alii, verum totus exstat, totque longe dorso procedit in pelagus. Qua continenti adhaeret, a Xerxe in Graios tendente perfossus transjugatusque est, et factus freto navigabili pervius. Ima ejus tenent parvae Pelasgorum coloniae. In summo fuit oppidum Acroathon, in quo (ut ferunt) dimidio longior, quam in aliis terris, aetas habitantium erat. Pallene, soli tam patentis, ut quinque urbium sedes sit atque ager, tota in altum abit, angusta satis unde incipit. Ibi est Potidaea: at, ubi laxius patet, Mende Scioneque referendae; illa ab Eretriis, haec ab Achivis capto Ilio remeantibus, posita.

III. Macedonia, Graecia, Peloponnesus, Epirus, et Illyricum.

Tum Macedonum populi, quot urbes habitant; quarum Pelle[7] est maxime illustris: alumni efficiunt, Philippus Graeciae domitor, Alexander etiam Asiae. In litore flexus Mecybernaeus, inter promontoria Derrim et Canastraeum et portum qui Κωφὸς dicitur, urbes Toronen et Physcellam, atque (unde ipsi nomen est) Mecybernam incingit. Canastraeo promontorio Sena proxima est. Mercybernaeus autem in medio, qua terra dat gremium, modice in litora ingreditur. Caeterum, longis in altum immissis lateribus, ingens inde Thermaicus sinus est. In eum Axius per Macedonas, et jam per Thessalos Peneus excurrit. Ante Axium Thessalonice est; inter utrumque Cassandria, Cydna, Aloros, Icaris. A Peneo ad Sepiada, Gyrtona, Meliboea, Castanea; pares ad famam, nisi quod Philoctetes alumnus Meliboeam illuminat. Terrae interiores, claris locorum nominibus insignes, paene nihil ignobile ferunt. Hinc non longe est Olympus, Pelion, Ossa, montes Gigantum fabula belloque memorati: hic Musarum parens domusque, Piera:[8] hic novissime calcatum Graio Herculi solum, saltus Oetaeus: hic sacro nemore nobilia Tempe: hic Libethra,[9] carminum fontes.

Objacet tum jam vaste et multum prominens Graecia; et, dum Myrtoum pelagus attingat, a septentrione in Meridem vecta, qua sol oritur, Aegaeis; qua occidit, Ioniis, fluctibus objacet. Ac proximo spatiosa, et Hellas nomine, grandi fronte procedit: mox mari utroque, et Ionio magis, latera ejus intrante, donec quatuor millia passuum pateat, media ferme prope inciditur. Deinde rursum terris huc se et illuc, verum in Ionium mare magis, expandentibus, progressisque in altum, non tam lata quam coeperat, ingens tamen iterum, et quasi paene insula, extenditur, vocaturque Peloponnesos; ob sinus et promontoria, quis ut fibris litora ejus incisa sunt, simul quod tenui tramite in latus effunditur, platani folio simillima.

A Macedonia prima est Thessalia, deinde Magnesia, Phthiotis, Doris, Locris, Phocis, Boeotis, Atthis, Megaris; sed omnium Atthis clarissima. In Peloponneso Argolis, Laconice, Messenia, Achaia, Elis, Arcadia: ultra Aetolia, Acarnania, Epiros, usque in Adriam. De locis atque urbibus, quae mare non alluit, haec maxime memoranda sunt: in Thessalia Larissa, aliquando Iolcos; in Magnesia Antronia; in Phthiotide Phthia: in Doride Pindus, et juxta situm Erineum: in Locride Cynos et Calliaros: in Phocide Delphi, et mons Parnassos, et Apollinis fanum atque oraculum: in Boeotia Thebae, et Cithaeron fabulis carminibusque celebratus: in Atthide Eleusin Cereri consecrata, et clariores, quam ut indicari egeant, Athenae:[10] in Megaride, unde regioni nomen est, Megara: ut in Argolide Argos, et Mycenae, et templum Junonis vetustate et religione percelebre: in Laconide Therapne, Lacedaemon, Amyclae, mons Taygetus: in Messenia, Messene et Methone: in Achaia atque Elide, quondam Pisae[11] Oenomai, Elis etiam nunc, delubrumque Olympii Jovis, certamine gymnico et singulari sanctitate, ipso quidem tamen simulacro (quod Phidiae opus est) maxime nobile. Arcadiam Peloponnesiacae gentes undique incingunt. In ea sunt urbes Psophis, Tegea, Orchomenos; montes Pholoe, Cyllenius, Parthenius, Maenalus; flumina Erymanthus et Ladon:[12] in Aetolia Naupactos, in Acarnania Stratos, oppida: in Epiro Dodonaei Jovis templum; et fons ideo sacer, quod, cum sit frigidus, et immersas faces, sicut caeteri, extinguish, ubi sine igne procul a, accendit. At, cum litora leguntur, a promontorio Sepiade per Demetrion et Halon et Pteleon et Echinon ad Pagaseum sinum cursus est. Ille, urbem Pagasam amplexus,[13] amnem Sperchion accipit; et, quia Minyae, Colchida petentes, inde Argo navem solvere, memoratur. Ab eo ad Sunium tendentibus illa praenaviganda; Maliacus et Opuntius, grandes sinus, et in his caesorum etiam Laconum tropaea Thermopylae, Opoes, Scarpha, Cnemides, Alope, Anthedon, Larymne, Aulis, Agamemnoniae Graiorumque classis in Trojam conjurantium statio; Marathon, magnarum multarumque virtutum testis jam inde a Theseo, Persica maxime clade pernotus; Rhamnus parva, illustris tamen, quod in ea fanum est Amphiarai, et Phidiaca Nemesis; Thoricos et Brauronia, olim urbes, jam tantum nomina. Sunium promontorium est, finitque id litus Hellados, quod spectat orientem. Inde ad meridiem terra convertitur usque ad Megaram, Atticae ut modo latere, ita nunc fronte, pelago adjacens. Ibi est Piraeeus, Atheniensium portus: Scironia saxa, saevo quondam Scironis hospitio etiam nunc infamia. Megarensium tractus Isthmon attingit, (Diolco cognomen est) qui, quatuor millium spatio Aegaeum mare ab Ionio submovens, angusto tramite Helladi Peloponneson annectit. In eo est oppidum Cenchreae; fanum Neptuni, ludis, quod Isthmicos vocant, celebre; Corinthos,[14] olim clara opibus, post clade notior, nunc Romam colonia, ex summa arce, quam Acrocorinthon appellant, maria utraque contuens. Peloponnesi oram (sicut diximus) sinus et promontoria lacerant: ab oriente Bucephalos, et Chersonesus, et Scyllaeon: ad meridiem, Malea, Taenaros, Acritas, Icthys: ad Vesperum Chelonates, et Araxos. Habitant ab Isthmo ad Scyllaeon Epidaurii, Aesculapii templo inclyti, et Troezenii, fide societatis Atticae illustres. Portus Saronicus, et Schoenitas, et Pogonus: oppida autem Epidaurus, Troezene, et Hermonia, his litoribus apposita sunt. Inter Scyllaeon et Malean, sinus Argolicus dicitur; inter Malean et Taenaron, Laconicus; inter Taenaron et Acritan, Asinaeus; inter Acritan et Ichthyn, Cyparissius. In Argolico sunt noti amnes, Erasinus atque Inachus, et notum oppidum, Lerne; in Laconico Gythius et Eurotas; in ipso Taenaro Neptuni templum, et specus, illi, quem in Ponto Acherusium diximus, facie et fabula similis; in Asinaeo flumen Pamissum; in Cyparissio Alpheus; nomen dedit urbs in litore sita, huic Cyparissae, illi Asine: Messeni Pyliique terras colunt; et ipsa pelago Pylos adjacet. Cyllene, Enneapolis, Patrae, oram illam tenent, in quam Chelonates et Araxos excurrunt: sed Cyllene, quod Mercurium ibi natum arbitrantur, insignis. Rhion deinde (maris id nomen est) anguste, et velut freto, latus orae sequentis incidens inter Aetolos et Peloponnesiacos, usque ad Isthmon irrumpit. In eo ad septentriones spectare litora incipiunt. In his est Aegion, et Aegira, et Oluros, et Sicyon: at in adversis Pagae, Creusis, Anticyra, Oeanthia, Cirrha; et notior aliquanto nomine Calydon, et Euenos, extra Rhion. In Acarnania maxine clara sunt, oppidum Leucas, flumen Achelous. In Epiro nihil Anbracio sinu nobilius est. Facit sinus, qui angustis faucibus, et quae minus mille passibus pateant, grande pelagus admittit: faciunt urbes, quae assidunt; Actium, Argia Amphilochis, Ambracia, Aecidarum regna Pyrrhique. Buthroton ultra est: deinde Ceraunii montes: ab his flexus in Adriam. Hoc amre, magno recessu litorum acceptum, et vaste quidem in latitudinem patens, qua penetrat tamen vastius, Illyricus usque Tergestum, caetera Gallicis Italicisque gentibus cingitur. Partheni et Dassaretae prima ejus tenent; sequentia Taulantii, Eucheliae, Phaeaces. deinde sunt, quos proprie Illyricos vocant: tum Pyraei, et Liburni, et Istria. Urbium prima est Oricum, secunda Dyrrhachium; Epidamnos ante erat: Romani nomen mutavere, quia, velut in damnum ituris, omen id visum est. Ultra sunt Apollonia, Salona, Iader, Narona, Tragurium, sinus Polaticus, et Pola, quondam a Colchis (ut ferunt) habitata, (in quantum res transeunt!) nunc Romana colonia. Amnes autem Aeas et Nar, et Danubius, qui jam dictus est Ister:[15] sed Aeas secundum Apolloniam, Nar inter Pyraeos et Liburnos, per Istros Ister, emittitur. Tergeste, intimo in sinu Adriae situm, finit Illyricum.

IV. Italia.

De Italia, magis quia ordo exigit, quam quia monstrari eget, pauca dicentur: nota sunt omnia. Ab Alpibus incipit in altum excedere, atque, ut procedit, se media perpetuo jugo Apennini montis attollens, inter Adriaticum et Tuscum, sive (ut aliter eadem appellantur) inter Superum mare et Inferum, excurrit, diu solida. Verum ubi longe abit, in duo cornua finditur, respicitque altero Siculum pelagus, altero Ionium; tota angusta, et alicubi multo, quam unde coepit, angustior. Interiora ejus aliae aliaeque gentes; sinistra parte Carni et Veneti colunt Togatam Galliam; tum Italici populi, Picentes, Frentani, Dauni, Apuli, Calabri, Sallentini. Ad dextram sunt sub Alpibus Ligures, sub Apennino Etruria; post Latium, Volsci, Campania, et, super Lucaniam, Bruttii. Urbium, quae procul a mari habitantur, opulentissimae sunt, ad sinistram Patavium[16] Antenoris, Mutina et Bononia, Romanorum coloniae: ad dextram Capua a Tuscis, et Roma quondam a pastoribus, condita; nunc, si pro materia dicatur, alterum opus. At in oris proxima est a Tergeste Concordia. Interfluit Timavus, novem capitibus exsurgens, uno ostio emissus: deinde Natiso non longe a mari ditem attingit Aquileiam. Ultra est Altinum. Superna late occupat litora Padus.[17] Namque, ab imis radicibus Vesuli montis exortus, parvis se primum e fontibus colligit; et aliquatenus exilis ac macer, mox aliis amnibus adeo augescit atque alitur, ut se per septem ad postremum ostia effundat. Unum de eis, magnum, Padum appellant. Inde tam citus prosilit, ut, discussis fluctibus, diu, qualem emisit, undam agat, suumque etiam in mari alveum servet; donec eum ex adverso litore Istriae eodem impetu profluens Ister amnis excipiat. Hac re per ea loca navigantibus, qua utrimque amnes eunt, inter marinas aquas dulcium haustus est. A Pado ad Anconam transitur Ravenna,[18] Ariminum, Pisaurum, Fanestris colonia; flumen Metaurus, atque Aesis. Exin illa in angusto duorum promontorium ex diverso coeuntium, inflexi cubiti imagine sedens, et ideo a Graiis dicta Ancon, inter Gallicas Italicasque gentes quasi terminus interest. Haec enim praegressos Piceni litora excipiunt: in quibus Numana, Potentia, Cluana, Cupra, urbes; castella autem Firmum, Adria, Truentinum; id et fluvio, qui praeterit, nomen est. Ab eo Frentani jam Matrini habent ac Aterni fluminis ostia; urbes Bucam et Histonium: Dauni autem Tifernum amnem; Cliterniam, Larinum, Teanum, oppida; montemque Garganum. Sinus est continuo Apulo litore incinctus, nomine Urias, modicus spatio, pleraque asper accessu: extra, Sipontum, vel (ut Graii dixere) Sipus; et flumen, quod, Canusium attingens, Aufidum appellant: post, Barium, et Gnatia, et Ennio cive nobiles Rudiae: etiam in Calabria Brundisium,[19] Valetium, Lupiae, Hydrus mons; tum Sallentini campi, et Sallentina litora, et urbs Graia, Callipolis.

Hucusque Adria; hucusque Italiae latus alterum pertinet. Frons ejus in duo quidem se cornua (sicut supra diximus) scindit: caeterum mare, quod inter utraque admittit, tenuibus promontoriis semel iterumque distinguens, non uno margine circuit, nec diffusum patensque, sed per sinus recipit. Primus Tarentinus dicitur, inter promontoria Sallentinum et Lacinium; in eoque sunt Tarentus, Metapontum, Heraclea, Croto, Thurium: secundus Scylaceus, inter promontoria Lacinium et Zephyrium; in quo est Petilia, Carcinus, Scylaceum, Mystiae: tertius inter Zephyrium et Bruttium, Consentiam, Cauloniam, Locrosque circumdat. In Bruttio sunt, Columna Rhegia, Rhegium, Scylla, Taurianum, et Metaurum. Hinc in Tuscum mare est flexus, et ejusdem terrae latus alterum. Medama, Hippo, nunc Vibon, Temesa, Clampetia, Blanda, Buxentium, Velia, Palinurus (olim Phrygii gubernatoris,[20] nunc loci nomen), Paestanus sinus, Paestum oppidum,[21] Silerus amnis, Picentia, Petrae quas Sirenes habitavere, Minervae promontorium, omnia Lucaniae loca; sinus Puteolanus, Surrentum, Herculaneum, Vesuvii montis adspectus, Pompeii, Neapolis, Puteoli, lacus Lucrinus et Avernus, Baiae,[22] Misenum[23] (id nunc loci, aliquando Phrygii militis, nomen), Cumae,[24] Liternum, Volturnus amnis, Volturnum oppidum, amoena Campaniae litora; Sinuessa, Liris, Minturnae, Formiae, Fundi, Tarracina, Circes domus aliquando Circeii, Antium, Aphrodisium, Ardea, Laurentum, Ostia, citra Tiberim in hoc latere sunt: ultra, Pyrgi, Minio, Castrum Novum, Graviscae, Cosa, Telamon, Populonia, Cecina, Pisae, Etrusca et loca et nomina; deinde Luna Ligurum, et Tigulia, et Genua, et Sabatia, et Albingaunum; tum Paulo et Varum flumina, ultraque ab Alpibus delapsa, sed Varum, quia Italiam finit, aliquanto notius. Alpes ipsae, ab his litoribus longe lateque diffusae, primo ad septentrionem magno gradu excurrunt; deinde, ubi Germaniam attigerunt, verso impetu in orientem abeunt, diremtisque populis immanibus, usque in Thraciam penetrant.

V. Gallia Narbonensis.

Gallia, Lemmano lacu et Cebennicis montibus in duo latera divisa, atque altero Tuscum pelagus attingens, altero Oceanum, hinc a Varo, illinc a Rheno, ad Pyrenaeum usque permittitur. Pars Nostro mari apposita (fuit aliquando Brachata, nunc Narbonensis) est magis culta, et magis consita, ideoque etiam laetior. Urbium, quas habet, opulentissimae sunt, Vasio Vocontiorum, Vienna Allobrogum, Avenio Cavarum, Arecomicorum Nemausus,[25] Tolosa Tectosagum,[26] Secundanorum Arausio, Sextanorum Arelate, Septimanorumque Baeterrae. Sed antestat omnes Atacinorum Decimanorumque colonia, unde olim his terris auxilium fuit, nunc et nomen et decus est, Martius Narbo.[27] In litoribus aliquot sunt cum aliquibus nominibus loca; caeterum rarae urbes, quia rari portus, et omnis plaga Austro atque Africo exposita est. Nicaea tangit Alpes, tangit oppidum Deciatum, tangit Antipolis. Deinde est Forum Julii, Octavanorum colonia: tunc, post Athenopolin, et Olbiam, et Tauroenta, et Citharisten, est Lacydon Massiliensium portus, et in eo ipsa Massilia.[28] Haec, a Phocaeis oriunda, et olim inter asperas posita, nunc, ut pacatis, ita dissimillimis tamen vicina gentibus, mirum quam facile et tunc sedem alienam ceperit, et adhuc morem suum teneat. Inter eam et Rhodanum, Maritima Avaticorum stagno assidet. Fossa Mariana partem ejus amnis navigabili alveo effundit. Alioquin litus ignobile est, lapideum, ut vocant; in quo Herculem, contra Albiona et Bergion, Neptuni liberos, dimicantem, cum tela defecissent, ab invocato Jove adjutum imbre lapidum ferunt. Credas pluisse; adeo multi passim et late jacent.

 Rhodanus non longe ab Istri Rhenique fontibus surgit: deinde, Lemanno lacu acceptus, tenet impetum, seque per medium integer agens, quantus venit, egreditur; et inde contra occidentem ablatus, aliquamdiu Gallias dirimit; post, cursu in meridiem abducto, hac intrat, accessuque aliorum amnium jam grandis, et subinde grandior, inter Volcas et Cavaras emittitur. Ultra sunt stagna Volcarum, Ledum flumen, castellum Latera, Mesua collis incinctus mari paene undique; ac, nisi quod angusto aggere continenti annectitur, insula. Tum ex Cebennis demissus, Arauris juxta Agathan, secundum Baeterras Orbis, fluit. Atax, ex Pyrenaeo monte degressus, qua sui fontis aquis venit, exiguus, vadusque est; et jam ingentis alioquin alvei tenens, nisi ubi Narbonem attingit, nusquam navigabilis; sed, cum hibernis intumuit imbribus, usque eo solitus insurgere, ut se ipse non capiat. Lacus accipit eum, Rubresus nomine, spatiosus admodum, sed, qua mare admittit, tenuis aditu. Ultra est Leucata, litoris nomen, et Salsulae fons, non dulcibus aquis defluens, sed salsioribus etiam quam marinae sint: juxta campus minuta arundine gracilique perviridis, caeterum stagno subeunte suspensus. Id manifestat media pars ejus, quae, abscissa proximis, velut insula natat, pellique se atque attrahi patitur. Quin et ex iis, quae ad imum perfossa sunt, suffusum mare ostenditur: unde Graiis nostrisque etiam auctoribus, verine ignorantia, an prudentibus etiam mendacii libidine, visum est tradere posteris, in ea regione piscem e terra penitus oriri, qui ubi ex alto hucusque penetravit, per ea foramina, ictu capulantium interfectus, extrahitur. Inde est ora Sordonum, et parva flumina, Telis et Tichis, ubi accrevere, persaeva: colonia Ruscino, vicus Eliberri, magnae quondam urbis et magnarum opum tenue vestigium. Tum inter Pyrenaei promontoria Portus Veneris est sinu Salso, et Cervaria locus, finis Galliae.

VI. Hispaniae ora citerior.

Pyrenaeus primo hinc in Britannicum procurrit oceanum; tum, in terras fronte conversus, Hispaniam irrumpit; et, minore ejus parte ad dextram exclusa, trahit perpetua latera continuus, per omnem donec provinciam longo limite immissus, in ea litora, quae occidenti sunt adversa, perveniat. Ipsa Hispania, nisi qua Gallias tangit, pelago undique incincta est: ubi illis adhaeret, maxime angusta, paulatim se in Nostrum et oceanum mare extendit, magisque et magis latior ad occidentem abit, ac fit ibi latissima; viris, equis, ferro, plumbo, aere, argento auroque etiam abundans, et adeo fertilis, ut, sicubi ob penuriam aquarum effeta ac sui dissimilis est, linum tamen aut spartum alat. Tribus autem est distincta nominibus; parsque ejus Tarraconensis, pars Baetica, pars Lusitania vocatur. Tarraconensis altero capite Gallias, altero Baeticam Lusitaniamque, contingens, mari latera objicit Nostro, qua meridiem; qua septentrionem spectat, oceano. Illas fluvius Anas separat, et ideo Baetica maria utraque prospicit; ad occidentem, Atlanticum; ad meridiem Nostrum. Lusitania oceano tantummodo objecta est, sed latere ad septentriones, frontes ad occasum.

 Urbium de mediterraneis in Tarraconensi clarissimae fuerent Pallantia et Numantia,[29] nunc est Caesaraugusta; in Lusitania Emerita; in Baetica Astigi, Hispal, Corduba.[30] At, si litora legas, a Cervaria proxima est rupes, quae in altum Pyrenaeum extrudit; dein Tichis flumen ad Rhodam, Clodianum ad Emporias: tum mons Jovis, cujus partem occidenti adversam, eminentia cautium, quae inter exigua spatia ut gradus subinde consurgunt, Scalas Hannibalis appellant. Inde ad Tarraconem parva sunt oppida, Blanda, Eluro, Baetulo, Barcino, Subur, Tolobi; parva flumina Baetulo juxta Jovis montem, Rubricatum in Barcinonis litore; inter Subur et Tolobin, Majus. Tarraco urbs est in his oris maritimarum opulentissima: Tulcis eam modicus amnis subit; ingens Iberus Dertosam attingit. Inde se in terras pelagus insinuat, et, primum magno impetu admissum, mox in duos sinus promontorio quod Ferrariam vocant, finditur. Prior Sucronensis dicitur, majorque, ac magno satis ore pelagus accipiens, et, quo magis penetratur, angustior, Saetabim, et Turiam, et Sucronem non magna excipit flumina; urbes complexus, et alias quidem, sed notissimas Valentiam, et Saguntum[31] illam fide et aerumnis inclytam. Sequens Illicitanus Alonem habet, et Lucentiam, et, unde ei nomen est, Illicen. Hic jam terrae magis in altum eunt, latioremque, quam fuerat, Hispaniam faciunt. Verum ab his, quae dicta sunt, ad principia Baeticae, praeter Carthaginem,[32] quam dux Poenorum Hasdrubal condidit, nihil referendum est. In illis oris ignobilia sunt oppida, et quorum mentio tantum ad ordinem facit; Virgi in sinu, quem Virgitanum vocant: extra, Abdera, Suel, Ex, Maenoba, Malaca, Salduba, Lacippo, Barbesul. Aperit deinde angustissimum pelagus, et proxima inter se Europae atque Africae litora montes efficiunt, (ut initio diximus) Columnae Herculis, Abyla et Calpe; uterque quidem, sed Calpe magis, et paene totus, in mare prominens. Is mirum in modum concavus, ab ea parte, qua spectat occasum, medium fere latus aperit: atque inde ingressis totus admodum pervius, prope quantum patet, specus. Sinus ultra est, in eoque Carteia, (ut quidam putant) aliquando Tartessos, et quam transvecti ex Africa Phoenices habitant, atque (unde nos sumus) Tingentera. Tum Mellaria, et Belo, et Besippo, usque ad Junonis promontorium, oram Freti occupant. Illud jam in occidentem et oceanum obliquo jugo excurrens, atque ei, quod in Africa Ampelusian esse dixeramus, adversum, qua Nostra maria sunt, finit Europen.

VII. Mediterranei maris insulae.

Gades insula, quae egressis Fretum obvia est, admonet ante reliquas dicere, quam in Oceani litora Terrarumque circuitum, ut initio promisimus, oratio excedat. Paucae sunt in Maeotide (inde enim videtur commodissimum incipere), neque omnes tamen incoluntur: tam nec pabula quidem large ferunt. Hac re habitantibus caro magnorum piscium, sole siccata, et in pollinem usque contusa, pro farre est. Paucae et in Ponto; Leuce Borysthenis ostio objecta, parva admodum, et, quia ibi Achilles situs est, Achillea cognomine: non longe a Colis Aria, quae, Marti consecrata, (ut fabulis traditur) tulit aves, cum summa clade advenientium, pennas quasi tela jaculatas. Sex sunt inter Istri ostia: ex his Peuce notissima et maxima. Thynias, Mariandynorum finibus proxima, urbem habet, quam, quia Bithyni incolunt, Bithynida appellant. Contra Thracium Bosporum duae parvae parvoque distantes spatio, et aliquando creditae dictaeque concurrere, et Cyaneae vocantur et Symplegades. In Propontide tantum Proconnesos habitatur. Extra Hellespontum, earum, quae Asiaticis regionibus adjacent, clarissimae sunt, Tenedos,[33] Sigeis adversa litoribus, et, quo dicentur ordine, ad promontorium Tauri montis expositae, quas quondam dici putavere Makarwn sive quod fortunati admodum coeli solique sunt, sive quod eas suo suorumque regno Macar occupaverat: in Troade Lesbos,[34] et in ea quinque olim oppida, Antissa, Pyrrha, Eresos, Methymna, Mitylene: in Ionia Chios et Samos: in Caria Cos:[35] in Lycia Rhodos: in illis singulae sunt iisdem nominibus urbes: in Rhodo tres quondam erant, Lindos, Camiros, Ialysos. Quae contra Tauri promontorium importance navigantibus objacent, Chelidoniae nominantur. In sinu quem maximum Asia recipit prope media, Cypros, ad Ortum occasumque se immittens, recto jugo inter Cilician Syriasque porrigitur; ingens, ut quae aliquando novem regna ceperit, et nunc aliquot urbes ferat, quarum clarissimae Salamis et Paphos, et (quo primum ex mari Venerem egressam accolae affirmant) Palaepaphos. Arados in Phoenice est parva, et, quantum patet, tota oppidum; frequens tamen, quia etiam super aliena tecta sedem ponerre licet. Parva et Canopos, Nili ostio, quod Canopicum vocant, obvia est. Menelai gubernator Canopus, ibi forte moriens, nomen insulae, illa ostio dedit. Pharos nunc Alexandriae ponte conjungitur, olim (ut Homerico carmine proditum est) ab eisdem oris cursu diei totius abducta: et, si ita res fuit, videri potest conjectantibus in tantum mutatae causas Nilum praebuisse, dum limum subinde, et praecipue cum exundaret, litori annectens, auget terras, spatiumque augescentium in vicina vada promovet. In Africa, contra majorem Syrtim, Euteltos: contra minoris promontoria, Meninx et Cercinna: contra Carthaginis sinum, Tarichiae et Aegates, Romana clade memorabiles. Plures Europae litoribus sunt appositae: in Aegaeo mari, prope Thraciam, Thasos, Imbros, Samothrace, Scandile, Polygaeos, Sciathos, Halonesos; et (quam aliquando, omnibus, qui mares erant, caesis, tantum feminae tenuisse dicuntur) Atho monti Lemnos adversa. Pagaseus sinus Scyron prospicit, Cicynethon amplectitur. Euboea ad meridiem promontorium Geraeston et Capharea, ad septentrionem Cenaeum extrudit; et, nusquam lata, duum millium spatium habet, ubi arctissima est; ceterum longa, totique Boeotiae apposita, angusto freto distat a litore: Euripon vocant, rapidum mare, et alterno cursu, septies die ac septies nocte, fluctibus invicem versis, adeo immodice fluens, ut ventos etiam ac plena ventis navigia frustretur. Aliquot in ea sunt oppida, Styra, Eretria, Pyrrha, Nesos, Oechalia; verum opulentissimae Carystos et Chalcis. In Atthide Helene est, nota stupro Helenae; et Salamis, excidio classis Persicae notior: circa Peloponneson, etiam nunc in Aegaeo, Pityusa, et Aegina Epidaurico litori proxima, Troezenio Calauria,[36] inter ignobiles alias, leto Demosthenis nobilis; in Myrtoo Cythera contra Malean, Oenussa et Theganusa contra Acritan; in Ionio Prote, Asteria, Cephalenia, Neritos, Same, Zacynthos, Dulichium; et, inter non ignobiles, Ulyssis nomine Ithaca maxime illustris: in Epiro Echinades, et olim Plotae, nunc Strophades: contra Ambracium sinum Leucadia, et vicina Adriatico mari Corcyra.

Hae Thracum Graiorumque terris objacent. At interius Melos, Olearos, Aegilia, Cothon, Ios, Thia, Thera, Gyaros, Hippuris, Dionysia, Cynthos, Chalcia, Icaria, Cinara Nisyros, Lebinthos, Calymnia, Syme. Hae, quia dispersae sunt, Sporades: ab eis Sicinos, Siphnos, Seriphos, Rhenea, Paros,[37] Myconos, Syros, Tenos, Naxos, Delos,[38] Andros, quia in orbem jacent, Cyclades dictae. Super eas, jam in medio mari, ingens, et centum quondam urbibus habitata, Crete, ad orientem promontorium Samonium, ad occidentem Κριοῦ μέτωπον, immittit; nisi major esset, Cypri similis; multis famigerata fabulis, adventu Europae, Pasiphaes et Ariadnae amoribus, Minotauri feritate fatoque, Daedali operibus et fuga, Tali statione atque morte; maxime tamen eo, quod ibi sepulti Jovis paene clarum vestigium sepulcrum est, cui nomen ejus insculptum esse accolae ostendunt. Urbium notissimae, Gnossos, Gortyna, Lyctos, Lycastos, Holopyxos, Panacra, Cydonia, Marathusa, Dictynna. Inter colles, quod ibi nutritum Jovem accepimus, fama Idaei montis excellit. Juxta est Astypalaea, Naumachos, Zephyre, Chryse, Gaudos, et quas Μουσαγόρους, numero tres, uno tamen vocabulo appellant; atque, unde Carpathio mari cognomen est, Carpathos. In Adria Apsoros, Dyscelados, Absyrtis, Issa, Pityia, Hydria, Electrides, nigra Corcyra, Tragurium, Diomedia, Aestria, Sason, atque, ut Alexandriae, ita Brundisio adjacens Pharos.

Sicilia,[39] (ut ferunt) aliquando continens, et agro Bruttio annexa, post freto maris Siculi abscissa est. Id angustum et anceps, alterno cursu, modo in Tuscum, modo in Ionium pelagus perfluit; atrox, saevum, et Scyllae Charybdisque saevis nominibus inclytum. Scylla saxum est, Charybdis mare, utrumque noxium appulsis. Ipsa ingens, et tribus promontoriis in diversa procurrens, Graecae literae imaginem, quae Delta dicitur, efficit. Pachynum vocatur, quod Graeciam spectat; Lilybaeum, quod Africam; Peloris, quod, in Italiam vergens, Scyllae adversum est. Causa nominis, Pelorus gubernator ab Hannibale ibidem conditus; quem idem vir, profugus ex Africa, ac per ea loca Syriam petens, quia procul intuenti videbantur continua esse litora, et non pervium pelagus, proditum se arbitratus, occiderat. Ab eo ad Pachynum ora quae extenditur, Ionium mare attigens, haec fert illustria, Messanam, Tauromenium, Catinam, Megarida, Syracusa, et in iis mirabilem Arethusam. Fons est, in quo visuntur jacta in Alpheum amnem, ut diximus, Peloponnesiaco litori infusum; unde ille creditur, non se sociare pelago, sed subter maria terrasque depressus, huc agere alveum, atque hic se rursus extollere. Inter Pachynum et Lilybaeum, Acragas est, et Heraclea, et Thermae: inter Lilybaeum et Pelorida, Panormus, et Himera: interius vero Leontini, et Centuripinum, et Hybla, aliaeque complures: famam habet, ob Cereris templum, Enna. Praecipui montium Eryx, maxime memoratus ob delubrum Veneris ab Aenea conditum; Aetna, quae Cyclopas olim tulit, nunc assiduis ignibus flagrat. De amnibus, Himera referendus, quia in media admodum ortus, in diversa decurrit, scindensque eam utrimque, alio ore in Libycum, alio in Tuscum mare devenit. Circa Siciliam, in Siculo freto, est Aeaee, quam Calypso habitasse dicitur; Africam versus, Gaulos, Melita, Cossura; propius Italiam, Galata, et illae septem, quas Aeoli appellant, Osteodes, Lipara, Heraclea, Didyme, Phoenicusa, ac, sicut Aetna, perpetuo flagrantes igne Hiera et Strongyle. Sed Pithecusa, Leucothea, Aenaria, Phitonia, Capreae, Prochyta, Pontiae, Pandateria, Sinonia, Palmaria, Italico lateri, citra Tiberina Ostia, objacent. Ultra aliquot sunt parvae, Dianium, Igilium, Carbania, Urgo, Ilva, Capraria: duae grandes, fretoque divisae, Corsica et Sardinia; quarum Corsica, Etrusco litori proprior, intra latera tenuis et longa, praeterquam ubi Aleria et Mariana coloniae sunt, a barbaris colitur: Sardinia, Africum pelagus attingens, nisi quod in occidentem quam in orientem angustius spectat, par et quadrata undique, et nusquam non aliquanto est spatiosor, quam ubi longissima est Corsica; caeterum fertilis, et soli quam coeli melioris, atque, ut fecunda, ita paene pestilens. In ea antiquissimi populorum sunt Ilienses; urbium antiquissimae Calaris et Sulci.

At in Gallia, quas referre conveniat, solae sunt Stoechades, ab ora Ligurum ad Massiliam usque dispersae. Baleares in Hispania, contra Tarraconensia litora sitae, non longe inter se distant, et ex spatio suo cognominibus acceptis, majores, minoresque perhibentur. Castella sunt in minoribus, Iamno et Mago; in majoribus, Palma et Pollentia coloniae. Ebusos, e regione promontorii, quod in Sucronensi sinu Ferrariam vocant, eodem nomine urbem habet; frumentis tantum non fecunda, at alia largior, et omnium animalium, quae nocent, adeo expers, ut nec ea quidem, quae de agrestibus mitia sunt, aut generet, aut, si invecta sunt, sustineat. Contra est Colubraria, cujus meminisse succurrit, quod cum scateat multo ac malefico genere serpentium, et sit ideo inhabitabilis, tamen ingressis eam, intra id spatium, quod Ebusitana humo circumsignaverunt, sine pernicie et rata est; iisdem illis serpentibus, qui solent obvios appetere, adspectum ejus pulveris, aliud velut virus, procul et cum pavore fugientibus.


 

[1] dicti Hamaxobiae. Ce surnom est composé de deux mots grecs, ἅμαξα, char, et βίος, vie.

[2] Tauri, Iphigeniae et Orestis adventu maxime memorati. Au moment où Calchas allait sacrifier Iphigénie, Diane l’enleva miraculeusement et la transporta dans la Chersonèse Taurique, où Thoas, roi de cette contrée, la fit prêtresse du temple consacré à cette déesse. De son côté, Oreste, après le meurtre de sa mère, contraint par les Furies d’errer de pays en pays, arriva dans la Tauride. L’usage était de sacrifier à Diane tous les étrangers que leur mauvais génie amenait dans cette contrée; mais Iphigénie reconnut Oreste dans l’instant qu’elle allait l’immoler, et le délivra aussi bien que son ami Pylade. Ils s’enfuirent tous trois après avoir tué Thoas, et emportèrent la statue de Diane, qu’ils consacrèrent dans le temple d’Aricie.

[3] Haemon. Les fraîches vallées de l’Hémus étaient un des lieux où l’imagination de Virgile aimait à se transporter

 .....................................................O, ubi campi,

Spercheosque, et virginibus bacchata Lacunis

Taygeta ! o, qui me gelidis in vallibus Haemi

Sistat, et ingenti ramorum protegat umbra !

(Georg. liv. II. v. 486.)

[4] Tomœ. Pline l’appelle Tomos, et plusieurs autres Tomi. C’est dans cette ville qu’Ovide fut exilé et mourut. Suivant ce poète, le nom de Tomos vient de ce que c’est dans ce lieu que Médée déchira le corps de son frère Absyrthe, et sema ses membres palpitants sur le chemin de son père

Inde Tomis dictas locus hic, quia fertur in illo

Membra soror fratris consecuisse sui.

(Trist. lib. III, eleg 9.)

[5] Abydo objacens Sestos, Leandri amore pernobilis. — Voyez la note 25 du livre I.

[6] Philippi, Apollonia, Amphipolis. Il y avait, dans la Thessalie, une autre ville du nom de Philippes, Philippi; mais c’est dans le voisinage de celle dont parle ici Mela que fut livrée la bataille qui anéantit, avec Brutus et Cassius, les derniers restes du parti républicain.

[7] Pelle. On dit plus communément Pella. Cette ville fut, comme le dit Mela, la patrie d’Alexandre. De là te surnom de Pellœus donné à ce prince par les poètes:

Unus Pellaeo juveni non suflicit orbis.

(Juvénal, Satir. X, v. 168.)

[8] Pieria. Cette contrée fut ainsi nominée du mont Pierus, qui la domine. C’est là, suivant la fable, que la déesse Mnémosyne accoucha des neuf Muses, qu’elle avait conçues de ses amours avec Jupiter.

[9] Libethra. Cette fontaine était consacrée à des Nymphes, qui, par cette raison, étaient surnommées Libéthrides:

Nymphae, noster amor, Libe brides, aut mihi carmen

Quale meo Codro, concedite;

(Virg., Bucol. eglog. xvi, v. 21.)

[10] Athenae. Athènes était située entre les deux ruisseaux du Cephissus et de l’Ilissus, à peu de distance du golfe Saronique, sur lequel elle avait trois ports, dont le Pirée était le principal. Elle fut saccagée et brûlée par l’année de Xerxès. Après la guerre médique, Athènes sortit avec éclat de ses ruines, grâce aux soins de Thémistocle, qui en fit relever les murailles, et de Périclès, qui fit élever sur l’Acropolis le magnifique temple de Minerve ou du Parthénon. Hors d’Athènes étaient les jardins de l’Académie, du Cynosarge et du Lycée, destinés aux exercices des jeunes gens ou à la promenade.

[11] Pisae. Cette ville, ayant donné du secours aux Messéniens, dans leur troisième guerre contre Sparte, fut, à l’instigation de cette dernière, détruite per les habitants d’Élis sa rivale dans l’Élide. Elle était voisine d’Olympie, dont le territoire était consacré à Jupiter Olympien, qui y avait un temple magnifique, avec une statue de soixante pieds, chef-d’œuvre de Phidias. C’était là que se célébraient, tous les quatre ans, les jeux Olympiques. Les habitants d’Élis avaient seuls le droit de présider à cette solennité.

[12] Flumina Erymanthus et Ladon. L’Érymanthe prenait sa source dans une montagne du même nom, célèbre dans l’histoire d’Hercule, qui y tua un énorme sanglier. La fable place sur les bords du Ladon la métamorphose de Daphné; elle suppose encore que ce fut d’un des roseaux de ce fleuve que Pan se servit pour flaire sa flûte à sept tuyaux.

[13] Ille, urbem Pagasam amplexus. Pagase servait anciennement de port à la ville de Phères, dont elle était éloignée de quatre-vingt-dix stades. Les Argonautes s’embarquèrent dans ce port pour aller à la conquête de la Toison d’or:

Namque ferunt olim Pagase navalibus Argo

Egressam longe Phasidos isse viam.

(Propert, lib. I, eleg. 20,v. 17)

[14] Corinthos. Cette ville, d’abord nommée Éphyre, fut fondée par une sœur d’Inachus. De la montagne élevée sur laquelle était placée sa citadelle Acro-Corinthos, sortait la fontaine de Pirène, consacrée aux Muses. L’isthme sur lequel elle était située fut aussi le lieu de réunion de l’une des Amphictyonies Helléniques, et devint fameux par les jeux Isthmiques, qui s’y célébraient tous les quatre ans, en l’honneur de Neptune.

[15] Danubius, qui jam dictus est Ister. Le Danube ou l’Ister passait faussement, dans l’opinion des anciens géographes, pour se diviser en deux bras, dont l’un s’écoulait dans le Pont-Euxin, et l’autre dans la mer Adriatique. C’est sans doute le nom du pais, Istria, qui a donné lieu à cette erreur.

[16] Patavium. Patavium (aujourd’hui Padoue) fut la patrie de l’historien Tite-Live. Virgile (En, liv. i, v. 247) attribue, comme Mela, sa fondation au Troyen Anténor:

Hic timen ille urbem Patavi sedesque locavit

Teucrorum

[17] Superna late occupat litora Padus. L’Italie n’a qu’un grand fleuve, c’est le Pô. Ce fleuve, dont les alluvions continuelles ont fait varier bien souvent les nombreuses embouchures, était nommé par les Ligures, habitants de ses bords, Bodineus, nom qui, dans leur langue, signifiait sans fond..

[18] Ravenna. Quoique soumise aux Romains, cette ville se gouvernait par ses propres lois. Elle fut successivement occupée par les Hérules et les Goths, jusqu’au temps où les empereurs Justinien et Justin la reprirent sur les barbares, et y établirent un gouverneur sous le titre d’exarque. Pépin s’en empara sur les Lombards et la donna aux papes.

[19] Etiam in Calabria Brundusium. C’est à Brundusium (Brindes) que mourut Virgile. Le poète Pacuvius était originaire de la même ville.

[20] Palinurus, olim Phrygii gubernatoris. Virgile raconte fort au long l’aventure de ce pilote, à qui Enée fit ériger en tombeau

Et statuent tumulum, et tumulo sollemnia mittent

Aeternumqne locus Palinuri nomen habebit.

(Aeneidos, lib. vi, v. 379.)

[21] Poestum oppidum. Elle était renommée par les belles roses qui fleurissaient dans les environs deux fois l’année:

..........................Biferique rosaria Poesti.

(Virg, Géorg. lib. IV. v. 119)

[22] Baiœ. Cette ville était renommée par ses eaux thermales et par la beatd (te son territoire

Baias superbe blanda dona naturuae

(Martial, lib. XI, epigr. 80.)

[23] Misenum.

At pius Aeneas ingenti mole sepulcrum

Imponit, suaque arma viro, remumque, tubamque,

Monte sub serio: qui nunc Misenus ab illo

Dicitur, aeternumque tenet per saecula nomen.

(Virg., Aeneidos, lib. vi, v. 232)

[24] Cumae. Cette ville, fondée, vers l’an 130 avant J.-C, par une colonie Ionienne venue de l’Eubée, était renommée pour avoir été le séjour d’une sibylle dont les prédictions furent soigneusement recueillies par les Romains et consultées par eux avec autant de confiance que l’oracle de Delphes l’était par les Grecs.

[25] Arecomicorum Nemausus. Nemausus (aujourd’hui Nîmes) est, après Marseille, une des plus anciennes villes de la Gaule. Elle conserve encore des restes considérables de son ancienne magnificence. Son amphithéâtre, appelé dans les écrits du moyen âge Castrum ou Claustra arenarum, est un des plus entiers qui subsistent.

[26] Tolosa Tectosagum. Tolosa (aujourd’hui Toulouse) était aussi appelée Palladia, surnom qu’elle devait, sans doute, à son goût pour les lettres, comme parait l’indiquer ce vers d’Ausone:

Te sibi Palladiae antetulit toga docta Tolosae.

[27] Martius Narbo. Narbonne fut une des plus florissantes et des plus fortes villes de la Gaule Narbonnaise. Sidoine Apollinaire en a fait un brillant éloge dans une des vingt-quatre pièces de poésie qui nous restent de lui:

Salve Narbo potens, celeberrime,

Urbe et rure simul, bonus videri,

Muris, civibus, ambitu, tabernis,

Portis, porticibus, foro, theatro,

Delubris, capitoliis, monetis,

Thermis, arcubus, horreis, macellis,

Pratis, fontibus, insulis, salmis,

Stagnis, flumine, merce, ponte, ponto.

[28] Massilia. Massue ou Marseille fut fondée, vers l’an 600 avant J.-C. par une colonie venue de Phocée. Devenue riche et puissante par son commerce, elle fut à son tour mère d’un assez grand nombre de colonies répandues sur toute la côte qui s’étend depuis l’endroit où les Alpes viennent se perdre dans la mer, à l’est, jusqu’à l’embouchure de l’Ebre, à l’ouest. Elle fut la patrie de plusieurs hommes célèbres, parmi lesquels on distingue surtout Pythéas, Euthymène et Pétrone.

[29] Numantia. La ruine de cette ville, la plus illustre de l’Espagne intérieure, fit presque autant d’honneur au second Scipion l’Africain que celle de Carthage elle-même.

[30] Corduba. Cordoue fut fondée par les Romains, et devint si considérable, que Strabon la compare à Gadès pour le commerce. Elle fut la patrie de Sénèque et de Lucain. Dans le moyen âge, elle devint la résidence des grands émirs des Mores qui avaient conquis l’Espagne suries Goths.

[31] Saguntum. Sagonte est célèbre par sa fidélité aux Romains, et par la résistance opiniâtre de ses habitants, qui se brûlèrent avec leurs effets les plus précieux plutôt que de se rendre à Annibal. Sa destruction fut la cause de la seconde guerre punique.

[32] Praeter Carthaginem. Cette ville (aujourd’hui Carthagène) fut fondée par Asdrubal, gendre d’Amilcar Barca, entre la mer et un étang qui y communique par un canal. L’avantage de sa situation, la commodité de son port, et de riches mines d’argent qui se trouvaient dans son voisinage, rendirent cette ville une des plus considérables de l’empire carthaginois. Scipion l’Africain s’en empara, l’an 210 avant J.-C, en y faisant pénétrer ses soldats par l’étang qui en entourait une partie.

[33] Tenedos. Rien n’a plus contribué à rendre célèbre le nom de cette île, que ces vers de Virgile

Est in conspectu Tenedos, notissima fama

Insula, dives opum, Priami duos regna manebant.

(Aeneidos lib. II, v. 21)

[34] Lesbos. Cette île fut la patrie de Pittacus, d’Arion, de Terpandre, d’Alcée et de Sapho.

[35] Cos. Cette île fut également la patrie de plusieurs hommes célèbres, d’Hippocrate, entre autres, et d’Apelles.

[36] Calauria. C’est dans cette île que Démosthène termina ses jours par le poison pour ne pas tomber entre les mains d’Antipater.

[37] Paros. Cette île produisait un marbre d’une blancheur extraordinaire. De là vient que Virgile (En, liv. iii, v. 126) et Ovide (Métam, liv. vii, v. 466) lui ont donné les épithètes de nivea et de marmorea.

[38] Delos.

Delos, jam stabili revincta terra,

Olim purpureo mari natabat,

Et moto lavis hinc inde vento

Ibat fluctibus inquieta summis.

Mox illam geminis deus catenis,

Hac alta Gyaro ligavit, illac

Constanti Myconae dedit tenendam.

(Pétrone, Arbiter, fragm., Satyr.)

[39] Sicilia.

Haec loca, vi quondam et vasta convulsa ruina

(Tantum aevi longinqua valet mutare vetustas!)

Dissiluisse ferunt. Quum protinus utraque tellus

Una foret: venit medio vi pontus, et undis

Hesperium Siculo latus abscidit, arvaque et urbes,

Litore diductas, augusto interluit aestu.

(Virg., Aeneidos, lib. iii, v. 414.)