retour à l'entrée du site

table des matières de POMPONIUS MELA

 

 

POMPONIUS MELA

 

DESCRIPTION DE LA TERRE

LIVRE I (texte latin)

 

LIVRE II (texte latin) - LIVRE III (texte latin)

 

Oeuvre numérisée par Marc Szwajcer

 

traduction française

 

 

 

 

 

LIBER PRIMUS

PROOEMIUM

Orbis situm dicere aggredior,[1] impeditum opus, et facundiae minime capax; (constat enim fere gentium locorumque nominibus, et eorum perplexo satis ordine, quem persequi, longa est magis quam benigna materia) verum adspici tamen cognoscique dignissimum; et quod, si non ope ingenii orantis, at ipsa sui contemplatione, pretium operae attendentium absolvat.

Dicam autem alias plura et exactus; nunc autem, ut quaeque erunt clarissima, et strictim. Ac primo quidem quae sit forma totius, quae maximae partes, quo singulae modo sint, atque habitentur, expediam; deinde rursus oras omnium et litora, ut intra extraque sunt, atque ut ea subit ac circumluit Pelagus; additis quae in natura regionum incolarumque memoranda sunt. Id quo facilius sciri possit atque accipi, paulo altius summa repetetur.

I. De mundo et partibus ejus.

Omne igitur hoc, (quidquid est) cui mundi coelique nomen indidimus, unum id est, et uno ambitu se cunctaque amplectitur. Partibus differt: unde sol oritur, oriens nuncupatur, aut ortus; quo demergitur, occidens, vel occasus; qua decurrit, meridies; ab adversa parte, septentrio. Hujus medio terra sublimis cingitur undique mari: eodemque in duo latera, quae hemisphaeria nominantur, ab oriente divisa ad occasum, zonis quinque distinguitur.[2] Mediam aestus infestat, frigus ultimas: reliquae habitabiles paria agunt anni tempora, verum non pariter. Antichthones alteram,[3] nos alteram incolimus. Illius situs, ob ardorem intercedentis plagae, incognitus; hujus dicendus est. Haec ergo, ab ortu porrecta ad occasum, et, quia sic jacet, aliquanto, quam ubi latissima est, longior, ambitur omnis oceano, quatuorque ex eo Maria recipit; unum a septentrione, a meridie duo, quartum ab occasu. Suis locis illa referentur. Hoc primum angustum, nec amplius decem millibus passuum patens, terras aperit, atque intrat. Tum, longe lateque diffusum, abigit vaste cedentia litora; iisdemque ex diverso prope coeuntibus, adeo in arctum agitur, ut minus mille passibus pateat. Inde se rursus, sed modice admodum, laxat; rursusque etiam, quam fuit, arctius exit in spatium. Quo cum est acceptum, ingens iterum, et magnae paludi, caeterum exiguo ore, conjungitur. Id omne, qua venit, quaque dispergitur, uno vocabulo Nostrum mare dicitur. Angustias introitumque venientis nos Fretum, Graeci porqmon appellant. Qua diffunditur, alia aliis locis cognomina acceptat. Ubi primum se arctat, Hellespontus vocatur; Propontis, ubi expandit; ubi iterum pressit, Thracia Bosporus; ubi iterum effundit, Pontus Euxinus; qua paludi committitur, Cimmerius Bosporus. Palus ipsa, Maeotis. Hoc mari et duobus inclytis amnibus, Tanai atque Nilo, in tres partes universa dividitur. Tanais, a septentrione ad meridiem vergens, in mediam fere Maeotida defluit; et ex diverso Nilus in Pelagus. Quod terrarum jacet a Freto ad ea flumina, ab altero latere Africam vocamus; ab altero, Europen: ad Nilum, Africam; ad Tanain, Europen. Ultra quidquid est, Asia est.

II. Brevis Asiae descriptio.

Tribus hanc e partibus tangit oceanus, ita nominibus ut locis differens; Eous ab oriente, a meridie Indicus, a septentrione Scythicus. Ipsa, ingenti ac perpetua fronte versa ad orientem, tantum ibi se in latitudinem effundit, quantum Europe et Africa, et quod inter ambas Pelagus immissum est. Inde cum aliquatenus solida processit, ex illo oceano, quem Indicum diximus, Arabicum mare et Persicum, ex Scythico Caspium recipit: et ideo qua recipit angustior, rursus expanditur, et fit tam lata, quam fuerat. Deinde, cum jam in suum finem aliarumque terrarum confinia devenit, media Nostris aequoribus excipitur: reliqua altero cornu pergit ad Nilum, altero ad Tanain. Ora ejus cum alveo Nili amnis descendit in Pelagus; et diu, sicut illud incedit, ita sua litora porrigit: dein fit venienti obviam, et primum se ingenti ambitu incurvat; post se ingenti fronte ad Hellesponticum fretum extendit: ab eo iterum obliqua ad Bosporum, iterumque ad Ponticum latus curva, aditum Maeotidos transverso margine attingit. Ipsam gremio ad Tanain usque complexa, fit ripa, qua Tanais est.

In ea primos hominum ab oriente accipimus, Indos, et Seras, et Scythas. Seres media ferme Eoae partis incolunt; Indi et Scythae ultima; ambo late patentes, neque in hoc tantum pelagus effusi. Spectant enim etiam meridiem Indi; oramque Indici maris (nisi quoad aestus inhabitabilem efficiunt) diu continuis gentibus occupant. Spectant et septentrionem Scythae; ac litus Scythicum (nisi unde frigoribus arcentur) usque ad Caspium sinum possident.

Indis proxima est Ariane, deinde Aria, et Cedrosis, et Persis ad sinum Persicum. Hunc populi Persarum ambiunt, illum alterum Arabes. Ab his quod in Africam restat, Aethiopum est. Illic Caspiani, Scythis proximi, sinum Caspium cingunt. Ultra Amazones, ultraque eas Hyperborei esse memorantur.

Interiora terrarum multae variaeque gentes habitant; Gandari et Pariani, et Bactri, Sugdiani, Harmatotrophi, Comarae, Comani, Paropanisii, Dahae, super Scythas, Scytharumque deserta. At super Caspium sinum, Chomari, Massagetae, Cadusii, Hyrcani, Iberi. Super Amazonas et Hyperboreos, Cimmerii, Cissi, Heniochoe, Georgi, Moschi, Cercetae, Toretae, Arimphaei; atque, ubi in Nostra maria tractus excedit, Matiani, Tibareni, et (notiora jam nomina) Medi, Armenii, Commageni, Mariandyni, Veneti, Cappadoces, Gallograeci, Lycaones, Phryges, Pisidae, Isauri, Lydi, Syrocilices. Rursus ex his quae meridiem spectant, eaedem gentes interiora litore tenent usque ad sinum Persicum. Super hunc sunt Parthi, et Assyrii: super illum alterum Babylonii, et super Aethiopas Aegyptii. Ripis Nili amnis et mari proxima iidem Aegyptii possident. Deinde Arabia angusta fronte sequentia litora attingit. Ab ea usque ad flexum illum, quem supra retulimus, Syria; et in ipso flexu, Cilicia; extra autem, Lycia et Pamphylia, Caria, Ionia, Aeolis, Troas, usque ad Hellespontum. Ab eo Bithyni sunt ad Thracium Bosporum. Circa Pontum aliquot populi, alio alioque fine, uno omnes nomine Pontici. Ad lacum, Maeotici; ad Tanain, Sauromatae.

III. Brevis Europae descriptio.

Europa terminos habet, ab oriente Tanain, et Maeotida, et Pontum; a meridie reliqua Nostri maris; ab occidente Atlanticum; a septentrione Britannicum oceanum. Ora ejus, forma litorum a Tanai ad Hellespontum, qua ripa est dicti amnis, qua flexum paludis ad Pontum redigit, qua Propontidi et Hellesponto latere adjacet, contrariis litoribus Asiae non opposita modo, verum etiam similis est. Inde ad Fretum, nunc vaste retracta, nunc prominens, tres maximos sinus efficit; totidemque in altum se magnis frontibus evehit. Extra Fretum, ad occidentem, inaequalis admodum, praecipue media, procurrit ad septentrionem, nisi ubi semel iterumque grandi recessu abducitur, paene ut directo limite extenta est. Mare, quod primo sinu accipit, Aegaeum dicitur: quod sequenti, in ore, Ionium; Adriaticum, interius: quod ultimo, nos Tuscum, Graii Tyrrhenum perhibent.

Gentium prima est Scythia, alia quam dicta est, a Tanai in media ferme Pontici lateris; hinc in Aegaei partem pertinens Thracia Macedoniae adjungitur. Tum Graecia prominet, Aegaeumque ab Ionio mari dirimit. Adriatici latus Illyris occupat. Inter ipsum Adriaticum et Tuscum, Italia procurrit. In Tusco intimo Gallia est,[4] ultra Hispania. Haec in occidentem, diuque etiam ad septentrionem, diversis frontibus vergit.

Deinde rursus Gallia est,[5] longe et a Nostris litoribus huc usque permissa. Ab ea Germani ad Sarmatas porriguntur, illi ad Asiam.

IV. Brevis Africae descriptio.

Africa,[6] ab orientis parte Nilo terminata, Pelago a caeteris, brevior est quidem quam Europe, quia nec usquam Asiae, et non totis hujus litoribus obtenditur; longior tamen ipsa quam latior, et, qua ad fluvium attingit, latissima. Utque inde procedit, ita media praecipue in juga exsurgens, pergit incurva ad occasum, fastigatque se molliter: et ideo ex spatio paulatim adductior, ubi finitur, ibi maxime angusta est. Quantum incolitur, eximie fertilis: verum (quod pleraque ejus inculta, et aut arenis sterilibus obducta, aut ob sitim coeli terrarumque deserta sunt, aut infestantur multo ac malefico genere animalium) vasta est magis quam frequens.

Mare, quo cingitur a septentrione, Libycum; a meridie, Aethiopicum; ab occidente, Atlanticum dicimus. In ea parte, quae Libyco adjacet, proxima Nilo provincia, quam Cyrenas vocant: dein, cui totius regionis vocabulo cognomen inditum est, Africa. Caetera Numidae et Mauri tenent: sed Mauri et in Atlanticum pelagus expositi. Ultra Nigritae sunt, et Pharusii, usque ad Aethiopas. Hi et reliqua hujus, et totum latus quod meridiem spectat, usque in Asiae confinia possident. At super ea, quae Libyco mari alluuntur, Libyes Aegyptii sunt, et Leucoaethiopes; et, natio frequens multiplexque, Gaetuli. Deinde late vacat regio, perpetuo tractu inhabitabilis. Tum primos ab oriente Garamantas, post Augilas et Troglodytas, et ultimos ad occasum Atlantas, audimus. Intra (si credere libet) vix jam homines, magisque semiferi, Aegipanes, et Blemyes, et Gamphasantes, et Satyri, sine tectis ad sedibus passim vagi, habent potius terras, quam habitant.

Haec summa nostri Orbis; hae maximae partes; hae formae gentesque partium. Nunc exactius oras situsque dicturo, inde est commodissimum incipere, unde terras Nostrum pelagus ingreditur; et ab iis potissimum, quae influenti dextra sunt; deinde stringere litora ordine quo jacent; peragratisque omnibus quae in mare attingunt, legere etiam illa quae cingit Oceanus; donec cursus incepti operis, intra extraque circumvectus Orbem, illuc, unde coeperit, redeat.

V. Particularis Africae descriptio. Mauretania.

Dictum est, Atlanticum esse oceanum, qui terras ab occidente contingeret. Hinc in Nostrum mare pergentibus, laeva Hispania, Mauritania dextra est; primae partes, illa Europae, haec Africae. Ejus orae finis Mulucha; caput atque exordium est promontorium, quod Graeci Ampelusian, Afri aliter, sed idem significante vocabulo, appellant. In eo est specus Herculi sacer; et, ultra specum, Tinge, oppidum pervetus, ab Antaeo (ut ferunt) conditum. Exstat rei signum, parma elephantino tergori exsecta, ingens, et ob magnitudinem nulli nunc usuro habilis; quam locorum accolae ab illo gestatam pro vero habent, traduntque, et inde eximie colunt. Deinde est mons praealtus, ei, quem ex adverso Hispania attollit, objectus: hunc Abylam, illum Calpen, vocant, Columnas Herculis utrumque. Addit fama nomini fabulam, Herculem ipsum junctos olim perpetuo jugo diremisse colles; atque ita, exclusum antea mole monitum, Oceanum, ad quae nunc inundat, admissum. Hic jam mare latius funditur, submotasque vastius terras magno impetu inflectit.

Ceterum regio ignobilis, et vix quidquam illustre sortita, parvis oppidis habitatur, parva flumina emittit, solo quam viris melior, et segnitia gentis obscura. Ex his tamen quae commemorare non piget, montes sunt alti, qui, continenter et quasi de industria in ordinem expositi, ob numerum, Septem, ob similitudinem, Fratres, nuncupantur; Tanmuda fluvius, et Rusadir et Siga, parvae urbes; et portus, cui Magno est cognomen ob spatium. Mulucha ille, quem diximus, amnis est, nunc gentium, olim regnorum quoque terminus, Bocchi Jugurthaeque.

VI. Numidia.

Ab eo Numidia[7] ad ripas exposita fluminis Ampsaci, spatio quidem quam Mauritania angustior est, verum et culta magis et ditior. Urbium, quas habet, maximae sunt, Cirta procul a mari, nunc Sittianorum colonia; quondam regum domus, et, Syphacis cum foret, opulentissima: Iol ad mare, aliquando ignobilis; nunc, quia Jubae regia fuit, et quod Caesarea vocitatur, illustris. Citra hanc (nam in medio ferme litore sita est) Cartinna et Arsinna sunt oppida, et Quiza castellum, et Laterus sinus, et Sardabale fluvius: ultra, monimentum commune regiae gentis, deinde Icosium et Ruthisia urbes, et fluentes inter eas Savus et Nabar, aliaque quae taceri nullum rerum famaeve disoendium est. Interius, et longe satis a litore, (si fidem res capit) mirum ad modum, spinae piscium, muricum ostrearumque fragmenta, saxa attrita (uti solent) fluctibus, et non differentia marinis, infixae cautibus ancorae, et alia ejusmodi signa atque vestigia effusi olim usque ad ea loca pelagi, in campis nihil alentibus esse invenirique narrantur.

VII. Africa proprie dicta.

Regio, quae dequitur a promontorio Metagonio ad Aras Philaenorum, proprie nomen Africae usurpat. In ea sunt oppida, Hippo Regius, et Rusicade, et Thabraca: dein tria promontoria, Candidum, Apollinis, Mercurii, vaste projecta in altum, duos grandes sinus efficiunt. Hipponensem vocant proximum ab Hippone Diarrhyto,[8] quod litore ejus appositum est. In altero sunt Castra Dellia, Castra Cornelia, flumen Bagrada; urbes Utica et Carthago,[9] ambae inclytae, ambae a Phoenicibus conditae: illa fato Catonis insignis, haec suo; nunc populi Romani colonia, olim imperii ejus pertinax aemula; jam quidem iterum opulenta, etiam nunc tamen priorum excidio rerum, quam ope praesentium, clarior. Hadrumentum, Leptis, Clupea, Acholla, Taphrure, Neapolis, hinc ad Syrtim adjacent, ut inter ignobilia, celeberrimae. Syrtis[10] sinus est, centum fere milia passuum, qua mare accipit, patens; trecenta, qua cingit: verum importuosus atque atrox, et, ob vadorum frequentium brevia, magisque etiam ob alternos motus pelagi affluentis ac refluentis, infestus. Super hunc, ingens palus amnem Tritona recipit, ipsa Tritonis: unde et Minervae cognomen inditum est, ut incolae arbitrantur, ibi genitae: faciuntque ei fabulae aliquam fidem, quod, quem natalem ejus putant, ludicris virginum inter se decertantium celebrant. Ultra est OEa oppidum, et Cinyps fluvius per uberrima arva decidens: tum Leptis altera, et Syrtis, nomine atque ingenio par priori; caeterum altero fere spatio qua dehiscit, quaque flexum agit, amplior. Ejus promontorium est Borion; ab eoque incipiens ora (quam Lotophagi tenuisse dicuntur) usque ad Phycunta (et id promontorium est) importuoso litore pertinet. Arae ipsae nomen ex Philaenis fratribus[11] traxere, qui, contra Cyrenaicos missi Carthagine ad dirimendum conditione bellum, diu jam de finibus, et cum magnis amborum cladibus, gestum; postquam in eo, quod convenerat, non manebatur, ut ubi legati concurrerant, certo tempore utrimque dimissi, ibi termini statuerentur; pacti de integro, ut quidquid citra esset, popularibus cederet, (mirum et memoria dignissimum facinus!) hic se vivos obrui pertulerunt.

VIII. Cyrenaica.

Inde ad Catabathmon Cyrenaica provincia est; in eaque sunt, Hammonis oraculum, fidei inclytae; et fons, quem Solis appellant; et rupes quaedam Austro sacra. Haec cum hominum manu attingitur, ille immodicus exsurgit, arenasque quasi maria agens, sic saevit, ut fluctibus. Fons media nocte fervet; mox et paulatim tepescens, fit luce frigidus; tunc, ut sol surgit, ita subinde frigidior, per meridiem maxime riget: sumit dein tepores iterum; et prima nocte calidus, atque, ut illa procedit, ita calidor, rursus cum est media, perfervet. In litore promontoria sunt Zephyrion et Naustathmos, portus Paraetonius, urbes Hesperia, Apollonia, Ptolemais, Arsinoe, atque (unde terris nomen est) ipsa Cyrene. Catabathmos, vallis devexa in Aegyptum, finit Africam.

Orae sic habitantur, ad nostrum maxime ritum moratis cultoribus, nisi quod quidam linguis differunt, et cultu Deum, quos patrios servant, ac patrio more venerantur. Proximis nullae quidem urbes stant; tamen domicilia sunt, quae mapalia appellantur. Vietus asper, et munditiis carens. Primores sagis velantur; vulgus bestiarum pecudumque pellibus. Humi quies epulaeque capiuntur. Vasa ligno fiunt aut cortice. Potus est lac, succusque baccarum. Cibus est caro, plurimum ferina: nam gregibus, (quia id solum opimum est) quod potest, parcitur. Interiores, etiam incultius, sequuntur vagi pecora; utque a pabulo ducta sunt, ita se ac tuguria sua promovent; atque, ubi dies deficit, ibi noctem agunt. Quamquam, in familias passim et sine lege dispersi, nihil in commune consultant; tamen, quia singulis aliquot simul conjuges, et plures ob id liberi agnatique sunt, nusquam pauci. Ex his qui ultra deserta esse memorantur, Atlantes solem exsecrantur, et dum oritur, et dum occidit, ut ipsis agrisque pestiferum. Nomina singuli non habent: non vescuntur animalibusque; neque illis in quiete, qualia caeteris mortalibus, visere datur. Troglodytae, nullarum opum domini, strident magis quam loquuntur; specus subeunt, alunturque serpentibus. Apud Garamantas etiam armenta sunt, eaque obliqua cervice pascuntur; nam pronis directa in humum cornua officiunt. Nulli certa uxor est. Ex his qui tam confuso parentium coitu passim incertique nascuntur, quos pro suis colant, formae similitudine agnoscunt. Augilae Manes tantum Deos putant; per eos dejerant: eos ut oracula consulunt; precatique quae volunt, ubi tumulis incubuere, pro responsis ferunt somnia. Feminis eorum sollenne est, nicte qua nubunt, omnium stupro patere, qui cum munere advenerint: et tum cum plurimis concubuisse, maximum decus; in reliquum pudicita insignis est. Nudi sunt Gamphasantes, armorumque omnium ignari: nec vitare sciunt tela, nec jacere: ideoque obvios fugiunt; neque aliorum, quam quibus idem ingenii est, aut congressus aut colloquia patiuntur. Blemyis capita absunt; vultus in pectore est: Satyris, praeter effigiem, nihil humani. Aegipanum quae celebratur, ea forma est.[12] Haec de Africa.

IX. Particularis Asiae descriptio. Aegyptus

Asiae prima pars, Aegyptus, inter Catabathmon et Arabas, ab hoc litore penitus immissa, donec Aethiopiam dorso contingat, ad meridiem refugit. Terra expers imbrium, mire tamen fertilis, et hominum aliorumque animalium perfecunda generatrix. Nilus efficit, amnium in Nostrum mare permeantium maximus. Hic, ex desertis Africae missus, nec statim navigari facilis, nec statim Nilus est: et, cum diu simplex saevusque descendit, circa Meroen, late patentem insulam, in Aethiopiam diffunditur; alteraque parte Astaboras, altera Astape dictus est. Ubi rursus coit, ibi nomen hoc capit. Inde, partim asper, partim navigia patiens, in immanem lacum devenit; ex quo praecipiti impetu egressus, et Tachempso alteram insulam amplexus, usque ad Elephantinen, urbem Aegyptiam, atrox adhuc fervensque decurrit. Tum demum placidior, et jam bene navigabilis, primum juxta Cercasorum oppidum triplex esse incipit. Deinde iterum iterumque divisus ad Delta et ad Melin, it per omnem Aegyptum vagus atque dispersus; septemque in ora se scindens, singulis tamen grandis, evolvitur. Non pererrat autem tantum eam, sed aestivo sidere exundans etiam irrigat, adeo efficacibus aquis ad generandum alendumque, ut, praeter id quod scatet piscibus, quod hippopotamos crocodilosque, vastas belluas, gignit, glebis etiam infundat animas, ex ipsaque humo vitalia effingat. Hoc eo manifestum est, quod, ubi sedavit diluvia, ac se sibi reddidit, per humentes campos quaedam nondum perfecta animalia, sed tum primum accipientia spiritum, et ex parte jam formata, ex parte adhuc terrena, visuntur. Crescit porro,[13] sive quod solutae magnis aestibus nives, ex immanibus Aethiopiae jugis, largius quam ripis accipi queant, defluunt; sive quod sol hieme terris proprior, et ob id fontem ejus minuens, tunc altius abit, sinitque integrum, et ut est plenissimus, surgere; sive quod per ea tempora flantes Etesiae, aut acas a septentrione in meridiem nubes super principia ejus imbre praecipitant; aut, venienti obvii, adverso spiritu cursum descendentis impediunt; aut arenis, quas cum fluctibus litori applicant, ostia obducunt: fitque major, vel quod nihil ex semet amittit; vel quod plus quam solet accipit; vel quod minus quam debet emittit. Quod si est alter Orbis, suntque oppositi nobis a meridie Antichthones; ne illud quidem a vero nimium abscesserit, in illis terris ortum amnem, ubi subter maria caeco alveo penetraverit, in Nostris rursus emergere, et hac re solstitio accrescere, quod tum hiems sit unde oritur.

Alia quoque in his terris mira sunt. In quodam lacu, Chemmis insula, lucos silvasque et Apollinis grande sustinens templum, natat, et, quocumque venti agunt, pellitur. Pyramides tricenum pedum lapidus exstructae; quarum maxima (tres namque sunt) quatuor fere soli jugera sua sede occupat, totidem in altitudinem erigitur. Moeris, aliquando campus, nunc lacus, viginti millia passuum in circuitum patens, altior quam, ad navigandum, magnis onustisque navibus satis est. Psammetichi opus, Labyrinthus, domos ter mille et regias duodecim perpetuo parietis ambitu amplexus, marmore extructus ac tectus, unum in se descensum habet, intus paene innumerabiles vias, multis ambagibus huc et illuc remeantibus, sed continuo anfractu, et saepe revocatis porticibus ancipites: quibus subinde alium super alios orbem agentibus, et subinde tantum redeunte flexu quantum processerat, magno et explicabili tamen errore perplexus est.

Cultores regionum multo aliter a caeteris agunt. Mortuos limo obliti plangunt: nec cremare aut fodere fas putant; verum arte medicatos intra penetralia collocant. Suis literis perverse utuntur. Lutum inter manus, farinam calcibus, subigunt. Forum ac negotia feminae, viri pensa ac domos curant; onera illae humeris, hi capitibus, accipiunt: parentes cum egent, illis necesse, his liberum est alere. Cibos palam et extra tecta sua capiunt: obscoena intimis aedium reddunt. Colunt effigies multorum animalium, atque ipsa magis animalia; sed alii alia: adeo ut quaedam eorum, etiam per imprudentiam, interemisse, capitale sit: et ubi morbo aut forte exstincta sint, sepelire ac lugere sollene sit. Apis populorum omnium numen est; bos niger, certis maculis insignis, et cauda linguaque dissimilis aliorum. Raro nascitur, nec coitu pecudis, (ut aiunt) sed divinitus et coelesti igne conceptus; diesque, quo gignitur, genti maxime festus est. Ipsi, vetustissimi (ut praedicant) hominum, trecentus et triginta reges ante Amasin, et supra tredecim millium annorum aetates, certis annalibus referunt: mandatumque literis servant, dum Aegypti sunt, quater cursus suos vertisse sidera, ac solem bis jam occidisse, unde nunc oritur. Viginti millia urbium, Amasi regnante, habitarunt, et nunc multas habitant. Earum clarissimae, procul a mari, Sais, Memphis, Syene, Bubastis, Elephantine, et Thebae, uti quae (ut Homero dictum est) centum portas, sive (ut alii aiunt) centum aulas, habent, totidem olim principum domos; solitasque singulas, ubi negotium exegerat, dena armatorum millia effundere: in litore Alexandria, Africae contermina, Pelusium, Arabiae. Ipsas oras secant Canopicum, Bolbiticum, Sebenniticium, Pathmeticum, Mendesium, Cataptystum, Pelusiacum, Nili ostia.

X. Arabia.

Arabia hinc ad Rubrum Mare pertinet; sed illic, magis laeta et ditior, thure atque odoribus abundat; hic, nisi qua Casio monte attollitur, plana et sterilis, portum admittit Azotum, suarum mercium emporium; qua in altum abit, adeo edita, ut ex summo vertice a quarta vigilia[14] ortum solis ostendat.

XI. Syria.

Syria late tenet,[15] terrasque etiam latius introrsus, aliis aliisque nuncupata nominibus; (nam et Coele dicitur, et Mesopotamia, et Damascene, et Adiabene, et Babylonia, et Judaea, et Commagene: hic Palaestina est, qua tangit Arabas: tum Phoenice; et, ubi se Ciliciae committit, Antiocha) olim ac diu potens, sed, cum eam regno Semiramis tenuit, longe potentissima. Ex operibus certe ejus insignia multa sunt: duo maxime excellunt; constituta urbs mirae magnitudinis Babylon,[16] ac siccis olim regionibus Euphrates et Tigris immissi. Caeterum in Palaestina est ingens et munita admodum Gaza; (sic Persae aerarium vocant; et inde nomen est, quod, cum Cambyses armis Aegyptum peteret, huc belli et opes et pecuniam intulerat): est non minor Ascalon;[17] est Jope, ante diluvium (ut ferunt) condita; ubi Cephea regnasse eo signo accolae affirmant, quod titulum ejus, fratrisque Phinei, veteres quaedam arae cum religione plurima retinent: quin etiam rei celebratae carminibus ac fabulis, servatae a Perseo Andromedae, clarum vestigium, marinae belluae ossa immania, ostentant.

XII. Phoenice.

Phoenicen illustravere Phoenices,[18] sollers hominum genus, et ad belli pacisque munia eximium; litteras et literarum operas, aliasque etiam artes, maria navibus adire, classe confligere, imperitare gentibus, regnum proeliumque commenti. In ea est et Tyros, aliquando insula, nunc annexa terris, qua ab impugnante quondam Alexandro jacta opera. Vici tenent ulteriora: et adhuc opulenta Sidon; antequam a Persis caperetur, maritimarum urbium maxima. Ab ea ad promontorium Euprosopon duo sunt oppida, Byblos[19] et Botrys: ultra tria fuerunt, singulis inter se stadiis distantia; locus ex numero Tripolis dicitur: tum Simyra castellum, et urbs non obscura Marathos. Inde jam non obliqua pelago, sed adversa adjacens Asia, grandem sinum inflexo tractu litoris accipit. Populi dites circumsident: situs efficit, quia regio fertilis, crebris et navigabilibus alveis fluminum pervia, diversas opes maris atque terrarum facili commercio permutat ac miscet. In eo prima est reliqua pars Syriae, cui Antiochiae cognomen additur: et in ora ejus urbes, Seleucia, Paltos, Berytos, Laodicea, Rhosos; amnesque, qui inter eas eunt, Lycos, et Baudos, et Orontes: tum mons Amanus, et ab eo statim Myriandros et Cilices.

XIII. Cilicia.

At in recessu intimo locus est, magni aliquando discriminis, fusorum ab Alexandro Persarum fugientisque Darii, spectator ac testis; nunc ne minima quidem, tunc ingenti urbe celebris Isso fuit; et hac re sinus Issicus dicitur. Procul inde Ammodes promontorium inter Pyramum Cydnumque fluvios jacet. Pyramus, Isso propior Mallon praeterfluit: Cydnus ultra per Tarsum exit. Deinde urbs est olim a Rhodiis Argivisque, post piratis (Pompeio assignante) possessa, nunc Pompeiopolis, tunc Soloe: juxta in parvo tumulo Arati poetae monimentum; ideo referendum, quia ignotum, quam ob causam jacta in id saxa dissiliunt. Non longe hinc Corycos oppidum portu saloque incingitur, angusto tergore continenti annexum. Supra specus est, nomine Corycius, singulari ingenio, ac, supra quam ut describi facile possit, eximius. Grandi namque hiatu patens, montem litori appositum, et decem stadiorum clivo satis arduum, ex summo statim vertice aperit. Tunc alte demissus, et quantum demittitur amplior, viret lucis pendentibus undique, et totum se nemoroso laterum orbe complectitur; adeo mirificus ac pulcher, ut mentes accedentium primo adspectu consternat; ubi contemplati duravere, non satiet. Unus in eum descensus est, angustus, asper, quingentorum et mille passuum, per amoenas umbras et opaca silvae quiddam agreste resonantis, rivis hinc atque illinc fluitantibus. Ubi ad ima perventum est, rursum specus alter aperitur, ob alia dicendus. Terret ingredientes sonitu cymbalorum, divinitus et magno fragore crepitantium. Deinde aliquamdiu perspicuus, mox, et quo magis subitur, obscurior, ducit ausos penitus, alteque quasi cuniculo admittit. Ibi ingens amnis, ingenti fonte se extollens, tantummodo se ostendit, et, ubi magnum impetum brevi alveo traxit, iterum demersus absconditur. Intra spatium est magis, quam ut progredi quispiam ausit, horribile, et ideo incognitum. Totus autem augustus et vere sacer, habitarique a Diis et dignus et creditus, nihil non venerabile, et quasi cum aliquo numine, se ostentat. Alius ultra est, quem Typhoneum vocant, ore angusto, et multum (ut experti tradidere) pressus, et ob id assidua nocte suffusus, neque unquam perspici facilis: sed quia aliquando cubile Typhonis fuit, et quia nunc demissa in se confestim exanimat, natura fabulaque memorandus. Duo deinde promontoria sunt, Sarpedon, finis aliquando regni Sarpedonis; et, quod Cilicam a Pamphylia distinguit, Anemurium: interque ea Celenderis et Nagidos, Samiorum coloniae; sed Celenderis Sarpedoni proprior.

XIV. Pamphylia.

In Pamphylia est Melas, navigabilis fluvius; oppidum Sida; et alter fluvius, Eurymedon. Magna apud eum Cimonis Atheniensium ducis adversus Phoenicas et Persas navalis pugna atque victoria fuit. Mare, quo pugnatum est, ex edito admodum colle prospectat Aspendos, quam Argivi condiderant, possedere finitimi. Deinde alii duo validissimi fluvii, Cestros et Catarrhactes: Cestro navigari facilis: hic, quia se praecipitat, ita dictus. Inter eos Perga est oppidum, et Dianae, quam ab oppido Pergaeum vocant, templum: trans eosdem mons Sardemisos, et Phaselis a Mopso condita, finis Pamphyliae.

XV. Lycia.

Lycia continuo, cognominata a Lyco rege, Pandionis filio, atque (ut ferunt) infestata olim Chimaerae ignibus, Sidae portu et Tauri promontorio grandem sinum claudit. Taurus ipse, ab Eois litoribus exsurgens, vaste satis attollitur: dein dextro latere ad septentrionem, sinistro ad meridiem versus, it in occidentem rectus et perpetuo jugo; magnarumque gentium, qua dorsum agit, terminus, ubi terras diremit, exit in pelagus. Idem autem, et totus ut dictus est, dicitur etiam qua spectat orientem: deinde Hemodes, et Caucasus, et Paropamisus: tum Caspiae Pylae, Niphates, Armeniae Pylae; et, ubi jam Nostra maria contingit, Tuarus iterum. Post ejus promontorium, flumen est Limyra, et eodem nomine civitas; atque, ut multa oppida, sic, praeter Pataram, non illustria. Illam nobilem facit delubrum Apollinis, quondam opibus et oraculi fide Delphico simile. Ultra est Xanthus flumen, et Xanthos oppidum, mons Cragus, et, quae Lyciam finit, urbs Telmessos.

XVI. Caria.

Caria sequitur. Habitant incertae originis; (alii indigenas, sunt qui Pelasgos, quidam Cretas existimant) genus usque eo quondam armorum pugnaeque amans, ut aliena etiam bella mercedibus agerent. Hic castella sunt aliquot: dein promontoria duo, Pedalion et Crya; et, secundum Calbin amnem, Caunus oppidum, valitudine habitantium infame. Inde ad Halicarnasson haec jacent; Rhodiorum aliquot coloniae; portus duo, Gelos, et, cui, ex urbe quam amplectitur, Tisanusa cognomen est; inter eos oppidum Larumna, et Pandion collis in mare emissus: tum tres ex ordine sinus, Thymnias, Schoenus, Bubesius (Thymniae promontorium Aphrodisium est, Schoenus ambit Hylam, Bubassius Cyon). Tum Cnidus[20] in cornu paene insulae; interque eam et Ceramicum sinum, in recessu posita Euthane. Halicarnassos[21] Argivorum colonia est: et, cur memoranda sit, praeter conditores, Mausoleum efficit, regis Mausoli monumentum, unum de miraculis septem,[22] Artemisiae opus. Trans Halicarnasson illa sunt, litus Leuca, urbes Myndos, Caryanda, Neapolis, sinus Iasius et Basilicus. In Iasio est Bargylos.

XVII. Ionia.

Post Basilicum, Ionia aliquot se ambagibus sinuat: et, primum a Posideo promontorio flexum inchoans, cingit oraculum Apollinis, dictum olim Branchidae,[23] nunc Didymei; Miletum, urbem, quondam Ioniae totius, belli pacisque artibus, principem, patriam Thaletis astrologi, et Timothei musici, et Anaximandri physici, aliorumque civium inclytis ingeniis merito inclytam, ubicumque Ioniam vocant: urbem Hippum, amnis Maeandri exitu; Latmum montem, Endymionis a Luna (ut ferunt) adamati fabula nobilem. Dein rursus inflexa cingit urbem Prienen, et Gaesi fluminis ostium: moxque, ut majore circuitu, ita plura complecitur. Ibi est Panionium, sacra regio, et ob id eo nomine appellata, quod eam communiter Iones colunt: ibi a fugitivis, ut aiunt, condita (nomen famae annuit) Phygela: ibi Ephesus, et Dianae clarissimum templum, quod Amazones, Asia potitae, consecrasse traduntur: ibi Caystros amnis: ibi Lebedos, Clariique Apollinis fanum, quod Manto, Tiresiae filia, fugiens victore Thebanorum Epigonos; et Colophon, quam Mopsus, ejusdem Mantus filius, statuit. At promontorium, quo sinus clauditur, quod altera parte alium, quem Smyrnaeum vocant, efficit, angustisque cervicibus reliqua extendit in latius, abit in paene insulae faciem. Super angustias, hinc Teos, illinc Clazomenae, qua terga agunt, confinio annexae muri, diversis frontibus diversa maria prospectant. In paene insula est Coryna. In sinu Smyrnaeo est Hermus amnis, et urbs Leuca: extra, Phocaea, Ioniae ultima.

XVIII. Aeolis.

Proxima regio, ex quo ab Aeoliis incoli coepit, Aeolis facta, ante Mysia, et, qua Hellespontum attingit, Trojanis possidentibus, Troas fuit. Primam urbium, a Myrino conditore, Myrinam vocant: sequentem Pelops statuit, victo Oenomao reversus ex Graecia: Cymen nominavit, pulsis qui habitarant, dux Amazonum Cyme. Supra, Caicus inter Elaeam decurrit et Pitanen, illam quae Arcesilan tulit, nihil affirmantis Academiae clarissimum antistitem. Tum in promontorio est Cana oppidum: quod praetervectos, sinus excipit, non pronus, sed longe ac molliter flexus, retrahensque paulatim oras usque ad ima montis Idae. Is primo parvis urbibus adspersus est, quarum clarissima est Cisthena. Gremio interiore campus, Thebe nomine, Adramyttion, Astyram, Chrysam, oppida, eodem quo dicta sunt ordine adjacentia, continet; in altero latere Antadrum. Duplex causa nominis jactatur. Alii Ascanium, Aeneae filium, cum ibi regnaret, captum a Pelasgis, ea se redemisse commemorant; alii ab his putant conditam, quos ex Andro insula vis et seditio exegerat. Hinc hi Antandrum quasi pro Andro, illi quasi pro viro, accipi volunt. Sequens tractus tangit Gargara, et Asson, Aeoliorum colonias. Tum sinus alter, Ἀχαιῶν λιμὴν, non longe ab Ilio litora incurvat,[24] urbe bello excidioque clarissima. Hic Sigeum fuit oppidum: hic Achivorum fuit bellantium statio. Huc ab Idaeo monte demissus Scamander exit, et Simois, fama quam natura majora flumina. Ipse mons vetere Divarum certamine, et judicio Paridis, memoratus, orientem solem aliter, quam in aliis terris solet adspici, ostentat: namque ex summo vertice ejus speculantibus, paene a media nocte sparsi ignes passim micare, et, ut lux appropinquat, ita coire ac se conjungere videntur; donec, magis magisque collecti, pauciores subinde, et una ad postremum flamma ardeant. Ea cum diu clara et incendio similis effulsit, cogit se ac rotundat, et fit ingens globus. Diu is quoque grandis, et terris annexus, apparet: deinde paulatim decrescens, et, quanto decrescit, eo clarior, fugat novissime noctem; et cum die jam sol factus, attollitur. Extra sinum sunt Rhoetea litora, Rhoeteo et Dardania claris urbibus, Ajacis tamen sepulcro maxime illustria. Ab his fit arctius mare; nec jam alluit terras; sed rursus dividens, angusto Hellesponti freto litus obvium findit; facitque ut iterum terrae, qua fluit, latera sint.

XIX. Bithynia, Paphlagonia, aliaeque Ponticae et Maeoticae gentes in ora Asiatica.

Interius Bithyni sunt, et Mariandyni: in ora, Graiae urbes, Abydos, et Lampsacum, et Parion, et Priapos. Abydos magni quondam amoris commercio insignis est.[25] Lampsacum, Phocaeis appellantibus, nomen ex eo traxit, quod consultenibus in quasnam terras potissimum tenderent, responsum erat, ubi primum fulsisset, ibi sedem capessere. Tum rursus fit apertius mare, Propontis. In id Granicus effunditur, qua primum inter Persas et Alexandrum pugna fuit nobilis. Trans amnem sedet in cervice paene insulae Cyzicum; (nomen Cyzicus indidit, quem a Minyis imprudentibus, cum Colchos peterent, fusum acie caesumque accepimus); post Placia, et Scylace, parvae Pelasgorum coloniae, quibus a tergo imminet mons Olympus (ut incolae vocant) Mysius. Is flumen Rhyndacum in ea quae sequuntur emitit. Circa angues nascuntur immanes; neque ob magnitudinem modo, sed ob id etiam mirabiles, quod ubi in alveum ejus aestus solemque fugerunt, emergunt atque hiant: supervolantesque aves, quamvis alte et perniciter ferantur, absorbent. Trans Rhyndacum, est Dascylos, et, quam Colophonii collocavere, Myrlea. Duo sunt inde modici sinus. Alter, sine nomine, Cion amplectitur, Phrygiae haud longe jacentis opportunissimum emporium; alter, Olbianos, in promontorio fert Neptuni fanum; in gremio Astaeon, a Megarensibus conditam. Deinde priores terrae iterum jacent; exiturique in Pontum pelagi canalis angustior Europam ab Asia stadiis quinque disterminat, Thracius (ut dictum est) Bosporus.[26] Ipsis in faucibus oppidum, in ore templum est: oppidi nomen Chalcedon; auctor Archias, Megarensium princeps; templi numen Jupiter, conditor Iason. Hic jam sese ingens Pontus aperit; nisi qua promontoria sunt, huc atque illuc longo rectoque limite extentus, sinuatus caetera, sed (quia contra minus, qua ad laevam et dextram abscessit, mollibus fastigiis, donec angustos utrimque angulos faciat, inflectitur) ad formam Scythici arcus maxime incurvus; brevis, atrox, nebulosus, raris stationibus, non molli neque arenoso circumdatus litore, vicinus Aquilonibus, et, quia non profundus est, fluctuosus atque fervens; olim, ex colentium saevo admodum ingenio, Axenus, post, commercio aliarum gentium mollitis aliquantum moribus, dictus Euxinus. In eo primum Mariandyni urbem habitant, ab Argivo (ut ferunt) Hercule datam. Heraclea vociatur: id famae fidem adjicit. Juxta specus est Acherusia, Ad Manes (ut aiunt) pervius; atque inde extractum Cerberum existimant. Tum Tios oppidum, Milesiorum quidem colonia, sed jam soli gentisque Paphlagonum; quorum in litoribus paene mediis promontorium est Carambis; citra Parthenius amnis, urbesque Sesamus et Cromna, et, a Cytisoro Phrixi filio posita, Cytoros; tum Cinolis, Anticinolis, et, quae Paphlagoniam finit, Armene.

Chalybes[27] proximi clarissimas habent Amison, et Sinopen, Cynici Diogenis patriam; amnes Halyn et Thermodonta. Secundum Halyn urbs est Lycasto; ad Thermodonta campus. In eo fuit Themiscyrium oppidum; fuere et Amazonum castra; ideo Amazonium vocant. Tibareni Chalybas attingunt, quibus in risu lusuque summum bonum est. Ultra Mossyni turres ligneas subeunt; notis corpus omne persignant; propatulo vescuntur, promiscue concumbunt et palam: reges suffragio deligunt, vinculisque et arctissima custodia tenent; atque, ubi culpam prave quid imperando meruere, inedia diei totius afficiunt: caeterum asperi, inculti, pernoxii appulsis. Dein minus feri (verum et hi inconditis moribus) Macrocephali, Becheri, Buzeri: rarae urbes; Cerasus et Trapezus maxime illustres. Inde is locus est, ubi finem ductus a Bosporo tractus accipit; atque inde se in summum adversi litoris flexum attollens, angustissimum Ponti facit angulum. Hic sunt Colchi; huc Phasis erumpit; hic eodem nomine, quo amnis est, a Themistagora Milesio deductum oppidum; hic Phrixi templum, et lucus fabula vetere pellis aureae nobilis. Hinc orti montes longo se jugo, et donec Rhipaeis conjungantur, exporrigunt; qui altera parte in Euxinum et Maeotida et Tanain, altera in Caspium pelagus observi, Ceraunii dicuntur: iidem alicubi Taurici, Moschi, Amazonici, Caspii, Coraxici, Caucasii; ut aliis aliisve appositi gentibus, ita aliis aliisque dicti nominibus. At in primo flexu jam curvi litoris oppidum est, quod Graeci mercatores constituisse, et (quia, cum caeca tempestate agerentur, ignaris quae terra esset, cycni vox notam dederat) Cycnum appellasse dicuntur. Reliqua ejus ferae incultaeque gentes, vasto mari assidentes, tenent, Melanchlaeni, Toretae, Sedochezi, Coraxi, Phthirophagi, Heniochi, Achaei, Cercetici, et jam in confinio Maeotidis Sindones. In Heniochorum finibus Dioscorias, a Castore et Polluce Pontum cum Iasone ingressis; Sindos, in Sindonum, ab ipsis terrarum cultoribus condita est. Obliqua tunc regio, et in latum modice patens, inter Pontum Paludemque ad Bosporum excurrit; quam, duobus alveis in lacum et in mare profluens Corocondame paene insulam reddit. Quatuor urbes ibi sunt, Hermonassa, Cepoe, Phanagoria, et, in ipso ore, Cimmerium. Hac ingressos lacus accipit longe lateque diffusus; qua terras tangit, incurvo circumdatus litore; qua mari proprior est (nisi ubi aperitur) aequali margine obductus; citra magnitudinem, prope Ponto similis. Oram, quae a Bosporo ad Tanain usque deflectitur, Maeotici incolunt, Toreatae, Serachi, Phicores, et ostio fluminis proximi Ixamatae. Apud eos easdem artes feminae, quas viri, exercent, adeo ut ne militia quidem vacent. Viri pedibus merent, sagittisque depugnant: illae equestre proelium ineunt, nec ferro dimicant; sed, quos laqueis intercepere, trahendo conficiunt. Nubunt tamen: verum, ut nubiles habeantur, non in aetate modus est; nisi quae hostem interemere, virgines manent. Ipse Tanais, ex Rhipaeo monte dejectus, adeo praeceps ruit, ut, cum vicina flumina, tum Maeotis et Bosporus, tum Ponti aliqua, brumali rigore durentur, solus aestus hiememque juxta ferens, idem semper, et sui similis, incitatusque decurrat. Ripas ejus Sauromatae, et ripis haerentia, possident: una gens, aliquot populi, et aliquot nomina. Primi Maeotidae gunaikokratoumenoi, regna Amazonum, fecundos pabulo, at alia steriles nudosque, campos tenent. Budini Gelonon urbem ligneam habitant. Juxta Thyssagetae Turcaeque vastas silvas occupant, alunturque venenado. Tum continuis rupibus late aspera, et deserta regio ad Arymphaeos usque permittitur. His justissimi mores; nemora pro domibus; alimenta baccae; et feminis et maribus nuda sunt capita. Sacri itaque habentur: adeoque ipsos nemo de tam feris gentibus violat, ut aliis quoque ad eos confugisse pro asylo sit. Ultra surgit mons Rhipaeus; ultraque eum jacet


 

[1] Orbis situm dicere aggredior. Le monde connu des anciens avait pour limites à l’ouest, l’océan Atlantique; au sud, le grand désert de la Libye intérieure (appelé aujourd’hui Sahara), les contrées inconnues de l’Afrique intérieure et la mer Érythrée (aujourd’hui mer des Indes); à l’est, le Gange, les monts Hémodes et Imaüs (aujourd’hui Mous-Tagh, Bolour, etc.); au nord, les immenses plaines de la Scythie et de la Sarmatie (Tartarie et Russie), l’océan Sarmatique ou golfe Codanus (mer Baltique) et l’océan Septentrional ou Germanique (mer du Nord ou d’Allemagne). Au delà de ces limites, ils eurent quelques relations à l’est, avec les Indiens au delà du Gange, les Sines et les habitants des contrées industrieuses situées à l’orient de l’Imaüs; au nord, avec les Scythes, les Sarmates et les Scandinaves; au sud, avec quelques-uns des peuples des côtes orientales de l’Afrique, et peut-être des rives des fleuves de l’Afrique intérieure. Ces relations politiques ou commerciales ne leur procurèrent toutefois que des connaissances bien imparfaites sur les contrées situées hors des bornes que nous avons indiquées. Ainsi ils connurent à peine quelques-unes des contrées de l’Asie orientale, et d’une manière plus incertaine encore, ces peuples nomades qu’ils désignaient confusément sous la vague dénomination de Scythes, et qui devaient un jour se révéler à l’Occident d’une manière si terrible. En Europe, ils prenaient la Scandinavie pour une île, et savaient à peine les noms de quelques-unes des nombreuses tribus de la Sarmatie et même de la Germanie; quant à l’Afrique, s’il est vrai, comme le raconte Hérodote, que des navigateurs phéniciens en eussent fait le tour sous le règne du roi d’Égypte Néchao, il est certain que cette circumnavigation n’avait nullement appris aux anciens la véritable figure de cette vaste presqu’île, qu’ils supposaient de forme triangulaire et ne s’étendant pas au delà de l’équateur. En résumé, le monde connu des anciens, en comprenant sous ce nom les contrée mêmes dont les noms seuls étaient parvenus aux oreilles de leurs géographes, embrassait de l’ouest à l’est, depuis le promontoire Sacré de l’Ibérie (cap Saint-Vincent, au sud du Portugal) jusqu’au promontoire Notium ou du Midi (pointe de Cambodje), situé à l’est du Magnus Sinus (golfe de Siam), un espace de 1.500 lieues environ; et du sud au nord, depuis le promontoire Prasum (cap del Gado), au sud de l’équateur, sur la côte orientale d’Afrique, jusqu’à l’île de Thulé (la plus grande des îles Shetland au nord-est de l’Écosse), un espace de 1.500 lieues environ. La terre était donc pour eux plus longue que large: de là est venu le nom de longitude donné à la plus grande dimension de la terre, c’est-à-dire de l’ouest à l’est, et celui de latitude à sa moindre dimension, c’est-à-dire à celle du nord au sud.

Cette portion du monde était divisée par les anciens, comme par nous, en trois parties: l’Europe, l’Asie et l’Afrique; mais ils assignèrent longtemps à ces deux dernières une ligne de séparation différente de celle que la nature elle-même a tracée à l’isthme d’Égypte ou de Suez, et qui a fini par être définitivement admise. La limite entre l’Asie était formée, suivant les uns, par le Nil, et suivant les autres, par le grand Carabathmos ou la grande descente, chaîne de montagnes située encore plus à l’ouest, près du rivage de la Méditerranée.

Les limites de l’Europe étaient: au nord, l’océan Sarmatique, le golfe Codanus et l’océan Germanique, qui, dans l’opinion des anciens, faisaient partie de l’océan Hyperborée ou Glacial; à l’ouest, le détroit de Gaule, l’océan Britannique et l’océan Germanique; au sud, le détroit d’Hercule ou de Gadès et la mer intérieure; enfin à l’est, la mer Egée, l’Hellespont, la Propontide, le Bosphore de Thrace, le Pont-Euxin, le Bosphore Cimmérien, le Palus-Méotide et les contrées inconnues de la Sarmatie et de la Scythie qui unissaient l’Europe à l’Asie. Quant à la limite qui séparait, de ce dernier côté, ces deux parties du monde, elle a varié plus d’une fois: le cours du Phase, petit fleuve qui se jette dans le Pont-Euxin, sur sa côte orientale, paraît avoir été la plus ancienne; on avait fini par adopter le Tanaïs inférieur (Don), avec le Rha (Volga), dans la partie supérieure de son cours.

Les bornes de l’Asie, en y comprenant même les contrées que les Grecs et le Romains n’ont connues que de nom, étaient à l’ouest, le Rha (Volga), le Tanaïs (Don), le Palus-Méotide, le Bosphore Cimmérien, le Pont-Euxin, Bosphore de Thrace la Propontide, l’Hellespont, la mer Egée, la mer Intérieure, l’isthme d’Égypte et le golfe Arabique; au sud, la mer Intérieure et la mer Érythrée; à l’est, le promontoire Notium; au nord-est, les hautes chaînes de montagnes où prennent leurs sources tous les fleuves qui se rendent au sud dans la mer des Indes (aujourd’hui les monts Himalaya), et le grand désert de l’Asie centrale (de Cabi ou Shama); au nord, les déserts de la Scythie (de la Tartarie indépendante), la mer Caspienne et les vastes plaines de la Sarmatie.

L’Afrique avait pour bornes au nord, la mer Intérieure et le détroit d’Hercule; à l’ouest, l’océan Atlantique, et au sud, ce même océan; au sud-est les portions de l’océan Indien qu’ils nommaient mer de Prasode (mare Prasodis), golfe de Barbarie (sinus Barbaricus) et mer Érythrée; à l’est, le golfe Arabique. Quant aux limites qui, au nord-est, séparaient l’Afrique de l’Asie, on fut longtemps à abandonner les bornes incertaines du grand Catabathmos ou du Nil pour celles qui ont été fixées par la nature à l’isthme d’Égypte.

[2] Zonis quinque distinguitur. Virgile a décrit, dans ses Géorgiques (liv. I, v. 233), la position de chacune de ces zones:

Quinque tenent coelum zonae: quarum una corusco

Semper sole rubans, et torrida semper ab igni:

Quam circum extremae dextra laevaque trahuntur

Caerulea glacie concretae atque imbribus atris.

Has inter mediamque duae mortalibus aegris

Munere concessae divum, et via secta per ambas,

Obliquus qua se signorum verteret ordo.

[3] Antichthones. Mela désigne évidemment par ce mot les habitants de la zone tempérée méridionale, et n’y attache pas l’idée d’une opposition diamétrale.

[4] In Tusco intimo Gallia est. La Gaule Narbonnaise, dont le chapitre 5 du liv. II contient une description détaillée.

[5] Deinde rursus Gallia est. C’est la seconde région de la Gaule, dont la description fait l’objet du chapitre 2 du livre III.

[6] Africa. Les Grecs l’appelaient Libye. Africam, dit Pline (Hist. Nat., liv. v, ch. i), Graeci Libyam appellavere.

[7] Numidia. Salluste dit, dans l’Histoire de la guerre de Jugurtha, que les Numides se donnèrent eux-mêmes ce nom, parce que, avant de se fixer dans ce pays, ils avaient erré dans plusieurs contrées.

[8] Diarrytho. Ce mot vient du grec διάρρυτος, qui signifie arrosé, baigné.

[9] Carthago. Le nom de Carthage était en grec Καρχηδὼν et en phénicien Carthada ou Cartha Hadath, la ville neuve.

[10] Syrtis. Ce nom vient du grec σύρειν, entraîner, emporter. On lit dans Virgile (Énéide, liv. I, v. 110)

.......................................Tres Eurus ab alto

Ta brevia et Syrtes urget, miserabile visu,

Illiditque vadis, atque aggere cingit arenae.

[11] Arae ipsae nomen ex Philaenis fratribus. Salluste a raconté fort au long l’histoire des frères Philènes, dans la Guerre de Jugurtha, ch. LXXVIII.

[12] Aegipanum.... ea forma est. La fable les représente avec une tête de chèvre et des jambes de bouc.

[13] Crescit porro, etc. Lucrèce, au livre sixième de son poème de la Nature des choses, a énuméré, comme Mela, les différents systèmes imaginés par les anciens sur les causes des débordements du Nil.

[14] A quarta vigilia. Les Romains, pour le besoin de la discipline militaire, avaient distribué la nuit en quatre veilles de trois heures chacune, dont la première commençait à six heures du soir, et la dernière finissait à six heures du matin.

[15] Syria late litora tenet. La Syrie et l’Égypte étaient indifféremment prises l’une pour l’autre dans les auteurs anciens.

[16] Babylon. Babylone (aujourd’hui Babil, en ruines) fut fondée par Nemrod, vers l’an 2680, sur les deux rives de l’Euphrate, qui la traversait du nord au sud. Le peu d’élévation des maisons et les vastes jardins qui les entouraient expliquent l’immense étendue de cette capitale de l’empire d’Assyrie.

[17] Ascalon. Cette ville tenait le premier rang, après Gaza, dans le pays des Philistins, et était célèbre par un temple fameux consacré à la déesse Dercéto, par ses puits qu’on attribuait à Abraham ou Isaac, par ses vins exquis, par ses beaux cyprès, par la quantité prodigieuse de ses pigeons, enfin par une espèce d’oignons fort estimée des anciens et appelée ascalonia, « échalote. » Sémiramis était née, dit-on, dans cette ville.

[18] Phoenicen illustravere Phoenices. A l’époque de l’occupation de ce pays par les Israélites, les Chananéens, refoulés de toutes parts sur cette côte si peu étendue, durent chercher à se procurer à l’extérieur une subsistance que le sol étroit sur lequel ils étaient entassés ne pouvait plus leur fournir: c’est ainsi qu’ils devinrent les navigateurs les plus habiles et la nation la plus commerçante et la plus industrieuse du monde. Ils firent, dit-on, les premiers le tour de l’Afrique, reculèrent de tous les côtés les bornes du monde alors connu, et étendirent leur commerce depuis les côtes des îles Britanniques, et peut-être du nord de l’Europe, jusqu’à celles des Indes orientales. Les rivages de l’Espagne, de la Gaule, de la Grèce, de l’Asie occidentale, de l’Afrique, de toutes les îles de la mer Méditerranée, et sans doute de beaucoup de régions inconnues, reçurent leurs nombreuses colonies.

[19] Byblos. Cette ville était baignée par le petit fleuve Adonis, dont les flots se teignent en certains temps d’une couleur rouge qui a sans doute donné lieu à la fable d’Adonis blessé par un sanglier. Ce favori de Vénus était à Byblos l’objet d’un culte particulier: pendant sept jours on pleurait sa mort, et le huitième on se livrait à la joie pour célébrer sa résurrection.

[20] Cnidus. On célébrait à Cnide des fêtes magnifiques en l’honneur d’Apollon, de Neptune, et surtout de Vénus, dont on y admirait la fameuse statue, ouvrage de Praxitèle. Cette ville fut la patrie de l’historien Ctésias et de l’astronome Eudoxe.

[21] Halicarnassos. Cette ville donna naissance à Hérodote, appelé le père de l’histoire, et à l’historien Denys, surnommé d’Halicarnasse.

[22] Mausoli monumentum, unum de miraculis septem. Les six autres merveilles étaient les murs de Babylone, le temple de Diane à Éphèse, la statue de Jupiter Olympien, les pyramides d’Egypte, le colosse de Rhodes et le palais de Cyrus.

[23] Oraculum Apollinis, dictum olim Branchidae. Ce surnom est tiré de Branchus, dont la fable raconte ainsi les aventures: « Sa mère, étant enceinte, songea que le soleil entrait dans sa bouche (βράγχος en grec, signifie gosier) et pénétrait dans ses flancs. L’enfant grandit, et, errant dans les bois, rencontra un jour Apollon, qui l’embrassa et lui donna un sceptre et une couronne. Sur le champ il prophétisa et disparut bientôt après. On lui éleva un temple dans le lieu où il avait rencontré Apollon. Dans la suite, ce temple, où Branchus rendait ses oracles, fut appelé le temple ou l’oracle d’Apollon Didyinéen. Pour expliquer ce surnom, les étymologistes prétendent qu’il était consacré à Apollon et à Diane, et qu’étant frères jumeaux, le lieu où ils rendaient leurs oracles fut appelé Didumoi, nom qui signifie jumeaux. Macrobe fait dériver ce surnom de la double vertu qu’a le soleil de dispenser la lumière du jour et de fournir à la lune celle qu’elle répand durant la nuit.

[24] Non longe ab Ilio litora incurvat. Troie ou Ilion, capitale du royaume de Priam, était assise, avec sa citadelle Pergame, sur un des gradins inférieurs du mont Ida, et séparée de la mer par une belle plaine, que baignent le Simoïs et le Scamandre.

[25] Abydos magni quondam amoris commercio insignis est. Mela veut parler ici des aventures amoureuses de Léandre et de Héro, qui font le sujet du poème grec de Musée.

[26] Thracius Bosporus. Les Grecs donnèrent à ce détroit le nom de Bosphore, qui signifie passage ou trajet de bœuf, parce que cet animal peut aisément le traverser à la nage, ou que, suivant la fable, la fille d’Inachus, métamorphosée en génisse, s’enfuit par ce passage de la Grèce en Ionie.

[27] Chalybes. Ils tiraient leur nom de Chalybs, fils de Mars, dont la racine est chalybs, qui signifie acier, parce qu’ils s’occupaient particulièrement à travailler le fer, dont ils faisaient un commerce considérable ce qui a fait dire à Valerius Flaccus:

Nocte sub extrema clausis telluris in antris

Pervigil auditur Chalybum labor; arma fatigant

Ruricolae, Gradive, tui.

(Argonaut., liv. V, v. 141)