retour à l'entrée du site

 

table des matières de POMPONIUS MELA

 

 

POMPONIUS MELA

 

DESCRIPTION DE LA TERRE

LIVRE III (texte latin)

LIVRE I - LIVRE II (texte latin)

 

 

 

Oeuvre numérisée par Marc Szwajcer

 

traduction française

 

LIBER TERTIUS.

I. Hispaniae ora exterior.

Dicta est ora Nostri maris; dictae insulae, quas amplectitur. Restat ille circuitus, quem (ut initio diximus) cingit oceanus. Ingens infinitumque Pelagus, et magnis aestibus concitum, (ita enim motus ejus appellant) modo inundat campos, modo late nudat, ac refugit; non alios aliosque invicem, neque alternis accessibus nunc in hos, nunc in illos toto impetu versum; sed ubi in omnia litora, quamvis diversa sint, terrarum insularumque ex medio pariter effusum est, rursus ab illis colligitur in medium, et in semetipsum redit; tanta vi semper immissum, ut vasta etiam flumina retroagat, et aut terrestria deprehendat animalia, aut marina destituat. Neque adhuc satis cognitum est, anhelitune suo id Mundus efficiat, retractamque cum spiritu regerat undam undique, si (ut doctioribus placet) vivum animal est; an sint depressi aliqui specus, quo reciprocata maria residant, atque unde se rursus exuberantia attollant; an Luna causas tantis meatibus praebeat. Ad ortus certe ejus occasusque, variantur: neque eodem assidue tempore, sed ut illa surgit ac demergitur, ita recedere atque adventare comperimus. Huc egressos, sequentesque ea, quae exeuntibus dextra sunt, aequor Atlanticum et ora Baeticae frontis excipit, quae, nisi quod semel iterumque paululum in semet abducitur, usque ad flumen Anam paene recta est. Turduli et Bastuli habitant. In proximo sinu portus est, quem Gaditanum, et lucus, quem Oleastrum, appellant: tum castellum Ebora in litore, et procul a litore Asta colonia. Extra Junonis ara templumque est; in ipso mari munimentum Caepionis, scopulo magis quam insulae impositum. Baetis, ex Tarraconensi regione demissus, per hanc fere mediam diu, sicut nascitur, uno amne decurrit: post, ubi non longe a mari grandem lacum facit, quasi ex uno fonte geminus exoritur; quantusque simplici alveo venerat, tantus singulis effluit. Tum sinus alter usque ad finem provinciae inflectitur; eumque parva oppida, Olintigi, Onoba, Laepa, contingunt. At Lusitania, trans Anam, qua mare Atlanticum spectat, primum ingenti impetu in altum abit; deinde resistit, ac se, magis etiam quam Baetica, abducit. Qua prominet, bis in semet recepto mari, in tria promontoria dispergitur. Anae proximum, quia, lata sede procurrens, paulatim se ac sua latera fastigat, Cuneus ager dicitur: sequens, Sacrum vocant; Magnum, quod ulterius est. In Cuneo sunt, Myrtili, Balsa, Ossonoba; in Sacro Lacobriga, et Portus Hannibalis; in Magno, Ebora. Sinus intersunt: et est in proximo Salacia; in altero, Ulyssippo,[1] et Tagi ostium, amnis gemmas aurumque generantis. Ab his promontoriis, in illam partem quae recessit, ingens flexus aperitur; in eoque sunt Turduli veteres, Turdulorumque oppida: amnes autem, Monda, in medium fere ultimi promontorii latus effluens; et radices ejusdem alluens Durius. Frons illa aliquamdiu rectam ripam habet: dein modico flexu accepto, mox paululum eminet: tum reducta iterum, iterumque recta margine jacens, ad promontorium, quod Celticum vocamus, extenditur. Totam Celtici colunt, sed a Durio ad flexum Grovii: fluuntque per eos Avo, Celadus, Naebis, Minius, et, cui Oblivionis cognomen est, Limia. Flexus ipse, Lambriacam urbem amplexus, recipit fluvios Laeron et Ullam. Partem, quae prominet, Praesamarchi habitant; perque eos Tamaris et Sars, flumina non longe orta, decurrunt; Tamaris, secundum Ebora portum; Sars, juxta turrem Augusti titulo memorabilem. Caetera super Tamarici Neriique incolunt, in eo tractu ultimi. Hactenus enim ad occidentem versa litora pertinent. Deinde ad septentriones tot latere terra convertitur a Celtico promontorio ad Scythicum usque. Perpetua ejus ora, nisi ubi modici recessus ac parva promontoria sunt, ad Cantabros paene recta est. In ea primum Artabri sunt, etiamnum Celticae gentis; deinde Astures. In Artabris, sinus ore angusto admissum mare non angusto ambitu excipiens, Adobricam urbem et quatuor amnium ostia incingit: duo, etiam inter accolentes, ignobilia sunt; per alia duo Mearus exit, et Ivia. In Asturum litore Noega est oppidum: et tres arae, quas Sestianas vocant, in paene insula sedent, et sunt Augusti nomine sacrae, illustrantque terras ante ignobiles. At ab eo flumine, quod Saliam vocant, incipiunt orae paulatim recedere, et latae adhuc Hispaniae magis magisque spatia contrahere; usque adeo semet terris angustantibus, ut earum spatium inter duo maria dimidio minus sit qua Galliam tangunt, quam ubi ad occidentem litus exporrigunt. Tractum Cantabri et Varduli tenent. Cantabrorum aliquot populi amnesque sunt, sed quorum nomina nostro ore concipi nequeant. Per eosdem et Salenos Saunium, per Autrigones et Origenomescos Nanasa descendit: et Devales Tritium Tobolicum cingit, et Decium Aturia, et Oeasonem Magrada. Varduli, una gens, hinc, ad Pyrenaei jugi promontorium pertinens, claudit Hispanias.

II. Galliae ora exterior.

Sequitur Galliae latus alterum, cujus ora, primo nihil progressa in altum, mox tantumdem paene in pelagus excedens, quantum retro Hispania abscesserat, Cantabricis fit adversa terris, et grandi circuitu amflexa, ad occidentem litus advertit. Tunc ad septentriones conversa, iterum longo rectoque tractu ad ripas Rheni amnis expanditur. Terra est frumenti praecipue ac pabuli ferax, et amoena lucis immanibus. Quidquid ex satis frigoris impatiens est, aegre, nec ubique, alit; salubris, et noxio genere animalium minime frequens. Gentes superbae, superstitiosae, aliquando etiam immanes adeo, ut hominem optimam et gratissimam Diis victimam caederent. Manent vestigia feritatis jam abolitae; atque, ut ab ultimis caedibus temperant, ita nihilominus, ubi devotos altaribus admovere, delibant. Habent tamen et facundiam suam, magistroque sapientiae Druidas.[2] Hi terrae mundique magnitudinem et formam, motus coeli ac siderum, et, quid Dii velint, scire profitentur. Docent multa nobilissimos gentis clam et diu, vicenis annis, aut in specu aut in abditis saltibus. Unum ex his, quae praecipiunt, in vulgus effluxit (videlicet ut forent ad bella meliores), aeternas esse animas, vitamque alteram ad Manes. Itaque cum mortuis cremant ac defodiunt apta viventibus. Olim negotiorum ratio etiam, et exactio crediti, deferebatur ad inferos: erantque, qui se in rogos suorum, velut una victuri, libenter immitterent.

Regio, quam incolunt, omnis Comata Gallia: populorum tria summa nomina sunt, terminanturque fluviis ingentibus. Nam a Pyrenaeo ad Garumnam, Aquitani; ab eo ad Sequandam, Celtae; inde ad Rhenum pertinent Belgae. Aquitanorum clarissimi sunt Ausci; Celtarum, Hedui; Belgarum, Treveri: urbesque opulentissimae, in Treveris Augusta; in Heduis Augustodunum;[3] in Auscis Cliumberrum. Garumna, ex Pyrenaeo monte delapsus, nisi cum hiberno imbre aut solutis nivibus intumuit, diu vadosus et vix navigabilis fertur. At ubi obvius Oceani exaestuantis accessibus adauctus est, iisdemque retro remeantibus, suas illiusque aquas agit; aliquantum plenior, et quanto magis procedit, eo latior, fit ad postremum magni freti similis; nec majora tantum navigia tolerat, verum etiam, more pelagi saevientis exsurgens, jactat navigantes atrociter, utique si alio ventus, alio unda praecipitat. In eo est insula Antros nomine, quam pendere et attolli aquis increscentibus ideo incolae existimant, quia, cum videantur editiora quis objacet, ubi se fluctus implevit, illa operit, haec, ut prius, tantum ambitur; et quod ea, quibus ante ripae collesque, ne cernerentur, obstiterant, tunc velut ex loco superiore perspicua sunt.

A Garumnae exitu, latus illud incipit terrae procurrentis in pelagus, et ora Cantabricis adversa litoribus, aliis populis media ejus habitantibus, ab Santonis ad Osismios usque deflexa. Ab illis enim iterum ad septentriones frons litorum respicit; pertinetque ad ultimos Gallicarum gentium Morinos; nec portu, quem Gesoriacum vocant, quidquam notius habet. Rhenus, ab Alpibus decidens, prope a capite duos lacus efficit, Venetum et Acronium: mox, diu solidus, et certo alveo lapsus, haud procul a mari huc et illuc dispergitur; sed, ad sinistram, amnis etiam tum, et donec effluat, Rhenus; ad dextram, primo angustus et sui similis, post, ripis longe ac late recedentibus, jam non amnis, sed ingens lacus, ubi campos implevit, Flevo dicitur; ejusdem nominis insulam amplexus, fit iterum arctior, iterumque fluvius emittitur.

III. Germania.

Germania hinc ripis ejus usque ad Alpes, a meridie ipsis Alpibus, ab oriente Sarmaticarum confinio gentium, qua septentrionem spectat, oceano litore obducta est. Qui habitant, immanes sunt animis atque corporibus; et ad insitam feritatem vaste utraque exercent, bellando animos, corpora ad consuetudinem laborum. Maxime frigora nudi agunt, antequam puberes sint; et longissima apud eos pueritia est: viri sagis velantur, aut libris arborum. Quamvis saeva hieme, nandi non patientia tantum illis, studium etiam est. Bella cum finitimis gerunt: causas eorum ex libidine arcessunt; neque imperitandi prolatandique quae possident (nam ne illa quidem enixe colunt), sed ut, circa ipsos quae jacent, vasta sint. Jus in viribus habent, adeo ut ne latrocinii quidem pudeat; tantum hospitibus boni, mitesque supplicibus: victu ita asperi incultique, ut cruda etiam carne vescantur, aut recenti, aut cum rigentem in ipsis pecudum ferarumque coriis, manibus pedibusque subigendo, renovarunt. Terra ipsa multis impedita fluminibus, multis montibus aspera, et magna ex parte silvis ac paludibus invia. Paludum, Suesia, Estia, et Melsiagum, maximae: silvarum, Hercynia; et aliquot sunt quae nomen habent; sed illa, dierum sexaginta iter occupans, ut major aliis, ita et notior. Montium altissimi Taunus et Rhetico; nisi quorum nomina vix est eloqui ore Romano. Amnium in alias gentes exeuntium, Danubius et Rhodanus; in Rhenum, Moenis et Lupia; in Oceanum, Amisius, Visurgis, et Albis clarissimi. Super Albim, Codanus ingens sinus magnis parvisque insulis refertus est. Hac re mare, quod gremio litorum accipitur, nusquam late patet, nec usquam mari simile; verum aquis passim interfluentibus ac saepe transgressis, vagum atque diffusum facie amnium spargitur: qua litora attingit, ripis contentum insularum non longe distantibus, et ubique paene tantumdem, it angustum et par freto; curvansque se subinde, longo supercilio inflexum est. In eo sunt Cimbri et Teutoni; ultra, ultimi Germaniae Hermiones.

IV. Sarmatia.

Sarmatia, intus quam ad mare latior, ab his quae sequuntur, Vistula amne discreta, qua retro abit, usque ad Istrum flumen immittitur. Gens habitu armisque Parthicae proxima; verum, ut coeli asperioris, ita ingenii, non se urbibus tenent, et ne statis quidem sedibus. Ut invitavere pabula, ut cedens et sequens hostis exigit, ita res opesque secum trahens, semper castra habitat; bellatrix, libera, indomita, et usque eo immanis atque atrox, ut feminae etiam cum viris bella incant; atque, ut habiles sint, natis statim dextra aduritur mamma: inde expedita in ictus manus quae exseritur, virile fit pectus. Arcus tendere, equitare, venari, puellaria pensa sunt: ferire hostem, adultarum stipendium est; adeo ut non percussisse, pro flagitio habeatur, sitque eis poenae virginitas.

V. Scythia.

Inde Asiae confinia, nisi urbe perpetuae nives sedent et intolerabilis rigor, Scythici populi incolunt, fere omnes etiam in unum Belcae appellati. In Asiatico litore primi Hyperborei, super Aquilonem Rhipaeosque montes, sub ipso siderum cardine jacent; ubi sol non quotidie, ut nobis, sed primum verno aequinoctio exortus, auctumnali demum occidit; et ideo sex mensibus dies, et totidem aliis nox usque continua est. Terra augusta; aprica, per se ferticilis: cultores justissimi, et diutius quam ulli mortalium, et beatius, vivunt: quippe, festo semper otio laeti, non bella novere, non jurgia; sacris operati, maxime Apollinis; quorum primitias Delon misisse, initio per virgines suas, deinde per populos, subinde tradentes ulterioribus, moremque eum diu, et donec vitio gentium temeratus est, servasse referuntur. Habitant lucos silvasque; et, ubi eos vivendi satietas magis quam taedium cepit, hilares, redimiti sertis, semet ipsi in pelagus ex certa ruper praecipites dant. Id eis funus eximium est.

Mare Caspium,[4] ut angusto, ita longo etiam freto, primum terras, quasi fluvius, irrumpit: atque, ubi recto alveo influxit, in tres sinus diffunditur; contra os ipsum in Hyrcanum, ad sinistram in Scythicum, ad dextram in eum, quem proprie et totius nomine Caspium appellant; omne atrox, saevum, sine portubus, procellis undique expostium, ac belluis magis quam caetera refertum, et ideo minus navigabile. Ad introëuntium dextram, Scythae Nomades freti litoribus insident. Intus sunt ad Caspium sinum Caspii, et Amazones, sed quas Sauromatidas appellant; ad Hyrcanum Albani, et Moschi, et Hyrcani; in Scythico Amardi, et Paesicae, et jam ad fretum Derbices. Multi in eo sinu magni parvique amnes fluunt: sed qui famam habent, ex Cerauniis montibus uno alveo descendit, duobus exit in Caspium, Rha: Araxes, Tauri latere demissus, quoad campos Armeniae secat, labitur placidus et silens, neque, in utram partem eat, quamquam intuearis, manifestus: cum in asperiora devenit, hinc atque illinc rupibus pressus, et quanto angustior, tanto magis pernix, frangit se subinde ad opposita cautium; atque, ob id, ingenti cum murmure sonansque devolvitur, adeo citus, ut, qua ex praecipiti in subjecta casurus est, non declinet statim undam, sed ultra quam canalem habet, evehat, plus jugeris spatio sublimis, et aquis pendentibus semet ipse sine alveo ferens: deinde ubi incurvus arcuatoque amne descendit, fit tranquillus; iterumque per campos, tacitus et vix fluens, in id litus elabitur. Cyrus et Cambyses, ex radicibus Coraxici montis vicinis fontibus editi, et in diversa abeunt; perque Iberas et Hyrcanos diu et multum distantibus alveis defluunt; post, non longe a mari eodem lacu accepti, in Hyrcanum sinum uno ore perveniunt. Iaxartes et Oxos per deserta Scythiae ex Sugdianorum regionibus in Scythicum exeunt; ille suo fonte grandis; hic incursu aliorum grandior, et aliquandiu ad occasum ab oriente excurrens, juxta Dahas primum inflectitur; cursuque ad septentrionem converso, inter Amardos et Paesicas os aperit. Silvae alia quoque dira animalia, verum et tigres ferunt, utique Hyrcania; saevum ferarum genus, et usque eo pernix, ut illis longe quoque progressum equitem consequi, nec tantum semel, sed aliquoties etiam, cursu unde coeperit subinde repetito, solitum et facile sit. Causa ex eo est, quod, ubi ille interceptos earum catulos citus coepit avehere, et rabiem approprinquamtium astu frustraturus, unum de pluribus omisit; hae projectum excipiunt, et ad cubilia sua referunt; rursumque et saepius remeant, atque idem efficiunt, donec ad frequentiora, quam adire audeant, profugus raptor evadat. Ultra Caspium sinum quidnam esset, ambiguum aliquamdiu fuit; idemne Oceanus, an tellus infesta frigoribus, sine ambitu ac sine fine projecta. Sed, praeter physicos Homerumque, qui universum Orbem mari circumfusum esse dixerunt, Cornelius Nepos, ut recentior auctoritate, sic certior; testem autem rei Q. Metellum Celerem adjicit, eumque ita retulisse commemorat: Cum Galliae proconsule praeesset, Indos quosdam a rege Baetorum[5] dono sibi datos; unde in eas terras devenissent requirendo, cognosse, vi tempestatum ex Indicis aequoribus abreptos, emensosque quae intererant, tandem in Germaniae litora exiise. Restat ergo pelagus; sed reliqua lateris ejusdem assiduo gelu durantur, et ideo deserta sunt.

VI. Hispaniae exterioris et septentrionalis oceani insulae.

His oris, quas angulo Baeticae adhuc usque perstrinximus, multae ignobiles insulae, et sine nominibus etiam, adjacent: sed earum, quas praeterire non libeat, Gades[6] fretum attingit; eaque angusto spatio, et veluti flumine, a continenti abscissa, qua terris proprior est, paene rectam ripam agit; qua Oceanum spectat, duobus promontoriis evecta in altum, medium litus abducit, et fert in altero cornu ejusdem nominis urbem opulentam, in altero templum Aegyptii Herculis, conditoribus, religione, vetustate, opibus illustre. Tyrii constituere: cur sanctum sit, ossa ejus ibi sita efficiunt: annorum quis manet numerus, ab Iliaca tempestate principia sunt: opes tempus aluit. In Lusitania Erythia est, quam Geryone habitatam accepimus, aliaeque sine certis nominibus: adeo agri fertiles, ut, cum semel sata frumenta sint, subinde recidivis seminibus segetem novantibus, septem minimum, interdum plures etiam, messes ferant. In Celticis aliquot sunt, quas, quia plumbo abundant, uno omnes nomine Cassiteridas[7] appellant. Sena in Britannico mari, Osismicis adversa litoribus, Gallici numinis oraculo insignis est; cujus antistites, perpetua virginitate sanctae, numero novem esse traduntur: Gallicenas vocant, putantque ingeniis singularibus praeditas; maria ac ventos concitare carminibus; seque in quae velint animalia vertere: sanare quae apud alios insanabilia sunt; scire ventura et praedicere; sed non nisi deditas navigantibus, et in id tantum, ut se consulerunt, profectis.

Britannia qualis sit, qualesque progeneret, mox certiora et magis explorata dicentur. Quippe tamdiu clausam aperit ecce principum maximus; nec indomitarum modo ante se, verum ignotarum quoque, gentium victor, propriarum rerum fidem, ut bello affectavit, ita triumpho declaraturus portat. Caeterum, ut adhuc habuimus, inter septentrionem occidentemque projecta, grandi angulo Rheni ostia prospicit: dein obliqua retro latera abstrahit, altero Galliam, altero Germaniam spectans: tum rursus perpetuo margine directi litoris ab tergo obducta, iterum se in diversos angulos cuneat triquetra, et Siciliae maxime similis; plana, ingens, fecunda, verum his, quae pecora quam homines benignius alant. Fert nemora, saltusque, ac praegrandia flumina, alternis motibus, modo in pelagus, modo retro fluentia, et quaedam gemmas margaritasque generantia. Fert populos regesque populorum: sed sunt inculti omnes; atque, ut longius a continenti absunt, ita aliarum opum ignari magis, tantum pecore ac finibus dites; incertum, ob decorem, an quid aliud, vitro corpora infecti. Causas tamen bellorum et bella contrahunt, ac se frequenter invicem infestant, maxime imperitandi cupidine, studioque ea prolatandi, quae possident. Dimicant, non equitatu modo aut pedite, verum et bigis et curribus, Gallice armati: covinos vocant, quorum falcatis axibus utuntur.

Super Britanniam Iverna est, paene par spatio, sed utrimque aequali tractu litorum oblonga: coeli ad maturanda semina iniqui, verum adeo luxuriosa herbis, non laetis modo, sed etiam dulcibus, ut se exigua parte diei pecora impleant, et, nisi pabulo prohibeantur, diutius pasta dissiliant. Cultores ejus inconditi sunt, et omnium virtutum ignari, pietatis admodum expertes. Triginta sunt Orcades, angustis inter se ductae spatiis; septem Haemodae, contra Germaniam vectae. In illo sinu, quem Codanaum diximus, ex iis Scandinavia,[8] quam adhuc Teutoni tenent, ut fecunditate alias, ita magnitudine, antestat. Quae Sarmatis adversa sunt, ob alternos accessus recursusque pelagi, et quod spatia, quis distant, modo operiuntur undis, modo nuda sunt, alias insulae videntur, alias una et continens terra. In his esse Oaeonas, qui ovis avium palustrium et avenis tantum alantur; esse equinis pedibus Hippopodas, et Panotos, quibus magnae aures, et ad ambiendum corpus omne patulae, nudis alioquin pro veste sint, praeterquam quod fabulis traditur, auctores etiam, quos sequi non pigeat, invenio. Thule[9] Belcarum litori opposita est, Graiis et nostris celebrata carminibus. In ea, quod ibi sol longe occasurus exsurgit, breves utique noctes sunt: sed per hiemem, sicut aliubi, obscurae; aestate lucidae, quod per id tempus jam se altius evehens, quamquam ipse non cernatur, vicino tamen splendore proxima illustrat: per solstitium vero nullae, quod tum, jam manifestior, non fulgorem modo, sed sui quoque partem maximam, ostentat. Talge, in Caspio mari, sine cultu fertilis, omni fruge ac fructibus abundans: sed vicini populi, quae gignuntur, attingere, nefas et pro sacrilegio habent, Diis parata existimantes, Diisque servanda. Aliquot et illis oris, quas desertas diximus, aeque desertae adjacent, quas, sine propriis nominibus, Scythicas vocant.

VII. Oceanus Eous et India.

Ab his in Eoum mare cursus inflectitur, inque oram terrae spectantis orientem. Pertinet haec a Scythico promontorio ad Colida; primumque omnis est invia; deinde ob immanitatem habitantium inculta. Scythae sunt Androphagoe et Sacae, distincti regione, quia feris scatet, inhabitabili. Vasta deinde iterum loca belluae infestant, usque ad montem mari imminentem, nomine Tabin. Longe ab eo Taurus attollitur. Seres intersunt; genus plenum justitiae, ex commercio, quod rebus in solitudine relictis absens peragit, notissimum.

India non Eoo tantum apposita pelago, sed et ei, quod, ad meridiem spectans, Indicum diximus, et hinc Tauri jugis, ab occidente Indo finita, tantum spatium litoris occupat, quantum per quadraginta dies noctesque velificantibus cursus est; ita multum a nostris abducta regionibus, ut in aliqua parte ejus neuter septentrio appareat, aliterque quam in aliis oris, umbrae rerum ad meridiem jaceant. Caeterum fertilis, et vario genere hominum, aliorumque animalium, scatet. Alit formicas non minus maximas canibus; quas, more gryphorum, aurum penitus egestum cum summa pernicie attingentium custodire commemorant: immanes et serpentes, aliqui ut elephantos morsu atque ambitu corporis conficiant: tam pinguis alicubi et tam feracis soli, ut in eo mella frondibus defluant, lanas silvae ferant, arundinum fissa internodia, veluti navia, binos, et quaedam ternos etiam, vehant. Cultorum habitus moresque dissimiles. Lino alii vestiuntur, aut lanis, quas diximus; alii avium ferarumque pellibus: pars nudi agunt; pars tantum obscoena velati: alii humiles parvique; alii ita proceri et corpore ingentes, ut elephantis etiam, et ibi maximis, sicut nos equis, facile atque habiliter utantur. Quidam nullum animal occidere, nulla carne vesci, optimum existimant: quosdam tantum pisces alunt. Quidam proximi parentes, priusquam annis aut aegritudine in maciem eant, velut hostias, caedunt; caesorumque visceribus epulari fas et maxime pium est. At, ubi senectus aut morbus incessit, procul a caeteris abeunt, mortemque in solitudine, nihil anxii, exspectant. Prudentiores, et quibus ars studiumque sapientiae contigit, non exspectant eam, sed, ingerendo semet ignibus, laeti et cum gloria arcessunt. Urbium, quas incolunt, (sunt autem plurimae) Nysa est clarissima et maxima; montium Meros, Jovi sacer. Famam hinc praecipuam habent; in illa genitum, in hujus specu Liberum patrem arbitrantur est nutritum: unde Graecis auctoribus, ut femori Jovis insitum dicerent, aut materia ingessit, aut error.

Oras tenent ab Indo ad Gangen Palibotri, a Gange ad Colida (nisi ubi magis, quam ubi habitetur, exaestuet), atrae gentes, et quodammodo Aethiopes. A Colide ad Cudum, recta sunt litora, timidique populi, et marinis opibus affatim dites. Tamus promontorium est, quod Taurus attollit; Colis alterius partis angulus, initiumque lateris ad meridiem versi: Ganges et Indus amnes. Ille, multis fontibus in Hemode Indiae monte conceptus, simul unum alveum fecit, fit omnium maximus, et alicubi latius, quando angustissime fluit, decem millia passuum patens, in septem ora dispergitur. Indus, ex monte Paropamiso exortus, et alia quidem flumina admittit; sed clarissima, Cophen, Acesinem, Hydaspen; comceptamque pluribus alveis undam lato spatio trahit. Hinc paene Gangen magnitudine exaequat. Post, ubi aliquot saepe magnis flexibus cinxit jugum ingens, iterum rectus solidusque descendit; donec, ad laevam dextramque se diducens, duobus ostiis longe distantibus exeat. Ad Tamum insula est Chryse, ad Gangen Argyre; altera aurei soli (ita veteres tradidere), altera argentei: atque, ut maxime videtur, aut ex re nomen, aut ex vocabulo fabula est. Taprobane,[10] aut grandis admodum insula, aut prima pars Orbis alterius, Hipparcho dicitur: sed quia habitatur, nec quisquam circummeasse traditur, prope verum est. Contra Indi ostia, illa sunt, quae vocant Solis, adeo inhabitabilia, ut ingressos vis circumfusi aëris exanimet confestim; et, inter ipsa ostia, Patalene. Regio ob aestus intolerabilis, alicubi cultoribus egens, inde ad principia Rubri maris pertinet: ipsa invia atque deserta; humus cineri magis fit quam pulveri similis; ideoque per eam rara et non grandia flumina emanant, quorum Tuberonem et Arusacen notissima accepimus.

VIII. Mare Rubrum, et uterque hujus Sinus, Persicus et Arabicus.

Rubrum mare Graeci, sive quia ejus coloris est, sive quia ibi Erythras regnavit, Ἐρυθρὰν θάλασσαν[11] appellant: procellosum, asperum mare, profundum, et magnorum animalium magis quam caetera capax. Primo recedentes oras aequilibiter impellit; et, ut non intret interius, aliquantum patens sinus arcuat. Sed quas ripas inflexerat, bis irrumpit; duos que iterum sinus aperit. Persicus vocatur dictis regionibus propior; Arabicus ulterior. Persicus, qua mare accipit, utrimque rectis lateribus grande ostium, quasi cervice, complectitur: dein, terris in omnem partem vaste et aequa portione cedentibus, magno litorum orbe pelagus incingens, reddit formam capitis humani. Arabici et os arctius et latitudo minor est, major aliquanto recessus, et multo magis longa latera. Init penitus, introrsusque, dum Aegyptum paene et montem Arabiae Casium attingat, quodam fastigio minus ac minus latus, et, quo magis penetrat, angustior. Ab his, quae diximus, ad sinum Persicum (nisi ubi Chelonophagi morantur) deserta sunt. In ipso, Carmanii, navigantium dextra positi, sine veste ac fruge, sine pecore ac sedibus, piscium cute se velant, carne vescuntur; praeter capita, toto corpore hirsuti. Interiora Cedrosi, dehinc Persae, habitant. Sabis per Carmanios, supra Andanis et Coros, effluunt. In parte, quae pelagi ostio adversa est, Babyloniorum fines Chaldeorumque sunt, et duo clari amnes, Tigris Persidi propior, ulterior Euphrates. Tigris, ut natus est, ita descendens usque in litora permeat: Euphrates, immani ore aperto, non exit tantum, unde oritur, sed et vaste quoque decidit; nec secat continuo agros, sed late diffusus in stagna, diu sedentibus aquis piger, et sine alveo patulus, post, ubi marginem rupit, vere fluvius, acceptisque ripis, celer et fremens, per Armenios et Cappadocas occidentem petit; ni Taurus obstet, in Nostra maria venturus. Inde ad meridiem avertitur, et primum Syros, tunc Arabas ingressus, non perdurat in pelagus; verum, ingens modo et navigabilis, inde tenuis rivus, despectus emoritur, et nusquam manifesto exitu effluit, ut alii amnes, sed deficit. Alterum latus ambit plaga, quae inter utrumque pelagus excurrit. Arabia dicitur; cognomen Eudaemon; angusta, verum cinnami et thuris aliorumque odorum maxime ferax. Majorem Sabaei tenent partem; ostio proximam, et Carmaniis contrariam, Macae. Frontem, quae inter ostia ostenditur, silvae cautesque exasperant. Aliquot sunt in medio insulae sitae: Ogyris, quod in ea Erythrae regis monimentum est, magis clara quam caeterae. Alterum sinum undique Arabes incingunt. Ab ea parte, quae introëuntibus dextra est, urbes sunt, Carra, et Arabia, et Gadamus; in altera, ab intimo angulo prima, Berenice, inter Heroöpoliticum et Strobilum; deinde inter promontoria Μυὸς ὅρμον et Coloba, Philoteris, et Ptolemaïs; ultra Arsinoë, et alia Berenice; tum silva quae ebenum odoresque generat, et manu factus amnis, ideoque referendus, quod ex Nili alveo dioryge adductus. Extra sinum, verum in flexu tamen, etiam non modico, Rubri maris, pars bestiis infesta, ideoque deserta est; partem Panchaei habitant, hi, quos ex facto, quia serpentibus vescuntur, Ophiophagos vocant. Fuere interius Pygmaei, minutum genus, et quod, pro satis frugibus contra grues dimicando, deficit. Sunt multa volucrum, multa serpentium genera: de serpentibus memorandi maxime, quos parvos admodum, at veneni praesentis, certo anni tempore ex limo concretarum paludium emergere, in magno examine volantes Aegyptum tendere, atque, in ipso introitu finium, ab avibus quas Ibidas appellant, adverso agmine excipi, pugnaque confici, traditum est: de volucribus praecipue referenda phoenix, semper unica; non enim coitu concipitur, partuve generatur: sed, ubi quingentorum annorum aevo perpetua duravit, super exaggeratam variis odoribus struem sibi ipsa incubat, solviturque: deinde putrescentium membrorum tabe concrescens, ipsa se concipit, atque ex se rursus enascitur: cum adolevit, ossa pristini corporis, inclusa myrrha, Aegyptum exportat, atque in urbe, quam Solis appellant, fragrantibus archio bustis inferens, memorando funere consecrat. Ipsum promontorium, quo id mare clauditur, a Cerauniis saltibus invium est.

IX. Aethiopia.

Aethiopes ultra sedent, Meroën habent, terram, quam Nilus, primo ambitu amplexus, insulam facit: pars, quia vitae spatium dimidio fere quam nos longius agunt, Macrobii; pars, quia ex Aegypto advenere, dicti Automoloe; pulchri forma, aequi corporis, parumque venerati opes, veluti optimarum alias virtutum. In illis mos est, cui potissimum pareant, specie ac viribus legere. Apud hos plus auri quam aeris est: ideo, quod minus est, pretiosius censent. Aere exornantur, auro vincula sontium fabricant. Est locus apparatis epulis semper refertus; et quia, ut libet, vesci volentibus licet, Ἡλίου τράπεζαν appellant; et quae passim apposita sunt, affirmant innasci subinde divinitus. Est lacus, quo perfusa corpora, quasi uncta, pernitent: bibitur idem; adeo est liquidus, et, ad sustinenda quae incidunt aut immittuntur, infirmus, ut folia etiam, proximis decisa frondibus, non innatantia ferat, sed pessum et penitus accipiat. Sunt et saevissimae ferae, omni colore varii Lycaones, et, quales accepimus, Sphinges. Sunt mirae aves cornutae, Tragopanes, et equinis auribus Pegasi. Caeterum oras ad Eurum sequentibus nihil memorabile occurrit. Vasta omnia, vastis praecisa montibus, ripae potius sunt quam litora. Inde ingens et sine cultoribus tractus.

Dubium aliquamdiu fuit, essetne ultra Pelagus; caperetne Terra circuitum, an exhausto fluctu sine fine se Africa extenderet: verum, etsi Hanno Carthagiensis, exploratum missus a suis, cum per Oceani ostium exisset, magnam partem ejus circumvectus non se mari sed commeatu defecisse, memoratu retulerat; et Eudoxus quidam, avorum nostrorum temporibus, cum Lathurum regem Alexandriae profugeret, Arabico sinu egressus, per hoc pelagus (ut Nepos affirmat) Gades usque pervectus est; ideo ejus orae notae sunt aliqua. Sunt autem trans ea, quae modo deserta diximus, muti populi, et quibus pro eloquio nutus est: alii sine sono linguae; alii sine linguis; alii labris etiam cohaerentibus, nisi quod sub naribus etiam fistula est, per quam bibere avenis, et, cum incessit libido vescendi, grana singula frugum passim nascentium absorbere dicuntur. Sunt, quibus, ante adventum Eudoxi, adeo ignotus ignis fuit, adeoque visus mirum in modum placuit, ut amplecti etiam flammas, et ardentia sinu abdere, donec noceret, maxime libuerit. Super eos grandis litoris flexus grandem insulam includit, in qua tantum feminas esse narrant, toto corpore hirsutas, et sine coitu marium sua sponte fecundas; adeo asperis efferisque moribus, ut quaedam contineri, ne reluctentur, vix vinculis possint. Hoc Hanno retulit; et, quia detracta occisis coria pertulerat, fides habita est. Ultra hunc sinum, mons altus, (ut Graeci vocant) Theon Okhema, perpetuis ignibus flagrat. Ultra montem, viret collis longo tractu longis litoribus obductus, unde visuntur patentes magis campi, quam ut perspici possint, Panum Satyrorumque. Hinc opinio causae fidem cepit, quod, cum in his nihil culti sit, nullae habitantium sedes, nulla vestigia, solitudo in diem vasta, et silentium vastius, nocte crebri ignes micant, et veluti castra late jacentia ostenduntur; crepant cymbala et tympana; audiunturque tibiae sonantes majus humanis. Tunc rursus Aethiopes, nec jam dites, ut hi quos diximus, nec ita corporibus similes, sed minores incultique sunt, et nomine Hesperion. In horum finibus fons est, quem Nili esse aliqua credibile est. Nuchul ab incolis dicitur; et videri potest non alio nomine appellari, sed a barbaro ore corruptus. Alit papyrum, et minora quidem, ejusdem tamen generis, animalia. Aliis amnibus in Oceanum vergentibus, solus in mediam regionem et ad orientem abit; et, quonam exeat, incertum est. Inde colligitur, Nilum hoc fonte conceptum, actumque aliquamdiu per invia, et ideo ignotum, iterum se, ubi ad Eoa possit, ostendere: caeterum spatio, quo absconditur, effici, ut hic alio cedere, ille aliunde videatur exsurgere. Catoblepas, non grandis fera, verum grande et praegrave caput aegre sustinens, atque ob id in terram plurimum ore conversa, apud hos gignitur; ob vim singularem magis etiam referenda, quod, cum impetu morsuque nihil unquam saeviat, oculos ejus vidisse mortiferum. Contra eosdem sunt insulae Gorgades, domus (ut aiunt) aliquando Gorgonum. Ipsae terrae promontorio, cui Hesperou Keras nomen est, finiuntur.

X. Atlanticum mare, et huic adsita Aethiopiae ac Mauritaniae pars.

Inde incipit frons illa, quae, in occidentem vergens, mari Atlantico alluitur. Prima ejus Aethiopes tenent, media nulli; nam aut exusta sunt, aut arenis obducta, aut infesta serpentibus. Exustis insulae appositae sunt, quas Hesperidas tenuisse memoratur. In arenis mons est Atlas, dense consurgens, verum incisis undique rupibus praeceps, invius, et, quo magis surgit, exilior; qui, quod altius quam conspici potest, usque in nubila erigitur, coelum et sidera non tangere modo vertice, sed sustinere quoque, dictus est. Contra Fortunatae insulae abundant sua sponte genitis; et, subinde aliis super aliis innascentibus, nihil sollicitos alunt beatius quam aliae urbes excultae: una singulari duorum fontium ingenio maxime insignis: alterum qui gustavere, risu solvuntur in mortem; ita affectis remedium est ex altero bibere. Ab eo tractu, quem ferae infestant, proximi sunt Himantopodes, inflexi lentis cruribus, quos serpere potius quam ingredi referunt; deinde Pharusii, aliquando, tendente ad Hesperidas Hercule, dites; nunc inculti, et, nisi quod pecore aluntur, admodum inopes. Hinc jam laetiores agri amoenique saltus ebeno, terebintho, et ebore abundant. Nigritarum Gaetulorumque passim vagantium ne litora quidem infecunda sunt, purpura et murice efficacissimis ad tingendum; et ubique, quae tinxere, clarissima.

Reliqua est ora Mauritaniae exterior, et in finem sui fastigantis se Africae novissimus angulus; iisdem opibus, sed minus dives. Caeterum, solo etiam ditior, et adeo fertilis est, ut frugum genera, non cum servant modo, benignissime procrëet, sed quaedam profundat etiam non sata. Hic Antaeus regnasse dicitur, et (signum quod fabulae clarum prorsus) ostenditur collis modicus, resupini hominis imagine jacentis, illius, ut incolae ferunt, tumulus; unde ubi aliqua pars eruta est, solent imbres spargi, et, donec effossa repleantur, eveniunt. Hominum pars silvas frequetant, minus, quam quos modo diximus, vagi: pars in urbibus agunt; quarum, ut inter parvas, opulentissimae habentur, procul a mari Gilda, Volubilis, Prisciana: proprius autem Sala, et Lixo flumini Lynxo proxima. Ultra est colonia et fluvius Zilia, et (unde initium fecimus) Ampelusia, in Nostrum jam fretum vergens promontorium, operis hujus atque Atlantici litoris terminus.


 

[1] Ulyssippo. Une tradition veut qu’Ulysse soit venu jeter les premiers fondements de cette ville, qui de son nom aurait été appelée Ulyssippo.

[2] Magistrosque sapientiae Druidas. « Les Druides, dit César (Comment., liv. vi), sont chargés des choses divines, des sacrifices tant publics que particuliers, et expliquent ce qui a rapport à la religion. Ils ont soin de l’instruction de la jeunesse, qui les respecte beaucoup. Ils prennent connaissance de tous les démêlés tant publics que particuliers. S’il se commet quelque meurtre, s’il s’élève quelque contestation parmi les héritiers, si l’on se dispute sur les bornes d’un champ, ce sont eux qui en connaissent et qui prononcent les peines et les récompenses. Si quelqu’un, quel qu’il soit, refuse de se soumettre à leurs décisions, il est exclu de la participation à leurs sacrifices, ce qui est chez eux un châtiment terrible: celui qui l’a mérité passe pour un impie, un scélérat, et tout le monde l’abandonne; personne ne veut le voir, ni lui parler on le regarde comme un pestiféré que l’on évite de peur de gagner son mal; il est l’objet du mépris universel. Tous les Druides n’ont qu’un seul chef: son autorité est absolue. Après sa mort, il est remplacé par le plus considérable de ceux qui lui survivent: s’il y a plusieurs prétendants, l’affaire est décidée entre eux par élection, et quelquefois par les armes. Tous les ans ils s’assemblent en une certaine saison sur la frontière du pays des Carnutes, qui passe pour le milieu de la Gaule, dans un lieu consacré à ces assemblées. Là, tous ceux qui ont quelque différend, se rendent de toutes parts et acquiescent à leurs jugements. On croit que leur institution vient de la Bretagne, d’où elle a passé en Gaule. De là vient qu’aujourd’hui ceux qui veulent être plus parfaitement instruits de leurs mystères, se déterminent pour la plupart à faire un voyage dans cette île. Les Druides ne vont point à la guerre, ne payent point d’impôts, et sont exempts de toutes sortes de charges. Tant de privilèges engagent une multitude de Gaulois à se faire initier à leur ordre, et les pères à y envoyer leurs enfants. On dit qu’ils y apprennent par cœur un grand nombre de vers: aussi quelques-uns d’entre eux restent-ils des vingt années sous la discipline de leurs maîtres, qui ne permettent pas qu’on écrive ces vers, quoique dans presque toutes les autres affaires publiques et particulières, ils se servent de caractères grecs. Il me parait qu’ils ont pris la méthode de ne pas faire écrire pour deux raisons: la première, parce qu’ils ne veulent pas faire connaître leur doctrine au vulgaire; la seconde, de peur que leurs élèves, ayant ces vers écrits, ne cultivent moins leur mémoire. Une de leurs principales maximes est que l’âme ne meurt point, mais qu’à la dissolution du corps elle passe dans un autre: ce qu’ils regardent comme très utile pour exciter le courage et faire mépriser la mort. Ils traitent encore de plusieurs choses sur les astres et leur mouvement, la grandeur et l’étendue de l’univers, la nature des choses, la grandeur et le pouvoir des dieux immortels, et ils les enseignent à la jeunesse. »

[3] Augustodunum. Cette ville, d’abord nommée Bibracte, était célèbre par ses écoles, où toute la noblesse du pays des Éduens allait se faire instruire dans les lettres. Les Druides s’assemblaient souvent dans ses environs, au mont Dru. C’était la patrie du philosophe Divitiacus, que Cicéron vante comme un des plus savants d’entre les Druides.

[4] Mare Caspium. Cette mer fut longtemps regardée comme un golfe de l’océan Scythique ou Septentrional.

[5] A rege Baetorum. Les Boeti, suivant Vossius, sont les mêmes que les Batavi.

[6] Gades. Gadès fut la plus florissante des colonies phéniciennes en Espagne, et passait, au temps d’Auguste, pour être la plus considérable de tout l’empire après Rome. Elle devait son nom à un mot phénicien, gadir, qui signifie fossé, parce qu’un canal de peu de largeur séparait du continent l’île sur laquelle elle était située.

[7] Cassiteridas. Ces îles, nommées aussi Oestrymnides, devaient leur premier nom, tiré du mot grec qui signifie étain, à l’abondance de ce métal, qui y attira les navigateurs des contrées les plus éloignées.

[8] Scandinavia. La Scandinavie, aujourd’hui Suède et Norvège, est une grande péninsule que les anciens prenaient pour une île, parce qu’ils n’y avaient pas pénétré assez loin pour savoir qu’elle se rattache au continent européen, à une hauteur où ils ne supposaient que des mers glacées.

[9] Thule. Ce nom, attribué par les anciens à plusieurs pays différents, mais employé généralement pour désigner la terre la plus reculée dont ils eussent connaissance, parait avoir été donné par les Romains à la plus grande île du groupe situé au nord-est des Orcades (aujourd’hui les îles Shetland), à six jours de navigation de la pointe la plus septentrionale de la Bretagne. Cependant les géographes ne sont pas encore d’accord sur ce point.

[10] Taprobane. Cette île, appelée aujourd’hui Ceylan, était fort peu connue des anciens, puisque Mela n’en parle qu’avec la plus grande incertitude, et semble même porté à croire que la Taprobane était le commencement d’un autre monde. Ils avaient, du reste, des idées assez justes, quoique exagérées, de sa fertilité, de sa richesse, des pierres précieuses qu’on y trouve, et de ses éléphants, les plus gros et les plus beaux de l’Asie.

[11] Rubrum mare Graeci... Ἐρυθρὰν θάλασαν appellant. Les anciens appelaient ainsi cette vaste étendue de mer qui baignait les côtes de l’Asie méridionale depuis l’Ahane, aux environs de l’Indus, jusqu’aux rivages de l’Éthiopie; à la différence des modernes, qui ont restreint ce nom au golfe Arabique.