RETOUR À L’ENTRÉE DU SITE | RETOURNER A LA TABLE DES MATIERES DE VITRUVE |
M. VITRUVE POLLION
DE L'ARCHITECTURE
LIVRE
DEUXIÈME.TEXTE LATIN
traduction française seule - texte bilingue
Marcus Vitruvius Pollio:
Caput 1
: De priscorum hominum vita, et de initiis humanitatis atque lectorum et
incementis eorum.
II. De principiis rerum,
secundum physicorum opiniones. 2. Ex his ergo congruentibus quum res omnes coire nascique videantur, ut eae in infinitis generibus rerum natura essent disparatae, putavi oportere de varietatibus et discriminibus usus earum, quasque haberent in aedificiis qualitates, exponere, uti, quum fuerint notae, non habeant qui aedificare cogitant, errorem, sed aptas ad usum copias aedificiis comparent.
III. De lateribus 2. Ducendi autem sunt per vernum tempus et autumnale, ut uno tenore siccescant : qui enim per solstitium parantur, ideo vitiosi fiunt, quod summum corium sol acriter quum praecoquit, efficit ut videatur aridi,, interior autem sit non siccus,. et quum postea siccescendo se contrahit, perrumpit ea quae erant arida : ita rimosi facti efficiuntur inbecilli. Maxime autem utiliores erunt, si ante biennium fuerint ducti : namque non ante possunt penitus siccescere. Itaque quum recentes et non aridi sunt structi, tectorio inducto rigideque obsolidato permanente, subsidentes non possunt eandem altitudinem, qua est tectorium, tenere, contractioneque moti non haerent cum eo, sed ab coniunctione eius disparantur : igitur tectoria ab structura seiuncta propter tenuitatem per se stare non possunt, sed franguntur, ipsique parietes fortuito sidentes vitiantur. Ideoque etiam Uticenses latere, si sit aridus et ante quinquennium ductus, quum arbitrio magistratus fuerit ita probatus, tunc utuntur in parietum structuris. 3. Fiunt autem laterum genera tria : unum quod graece λύδιος appellatur, id est quo nostri utuntur, longum pede, latum semipede. ceteris duobus Graecorum aedificia struuntur. Ex his unum pentadoron, alterum tetradoron dicitur. Doron autem Graeci appellant palmum, quod munerum datio graece δῶρον appellatur: id autem semper geritur per manus palmam. Ita quod est quoquoversus quinque palmorum pentadoron, quod quattuor tetradoron dicitur; et quae sunt publica opera, pentadoron, quae privata, tetradoro struuntur. 4. Fiunt autem cum his lateribus semilateres, quae quum struuntur, una parte lateribus ordines, altera semilaterum ponuntur : ergo ex utraque parte ad lineam quum struuntur; alternis choriis parietes alligantur; et medii lateres supra coagmenta conlocati, et firmitatem et speciem faciunt utraque parte non invenustam. Est autem in Hispania Ulteriore Calentum, et in Gallis Massilia, et in Asia Pitane, ubi lateres quum sunt ducti et arefacti, proiecti natant in aqua. Natare autem eos posse ideo videtur, quod terra est, de qua ducuntur, pumicosa; ita quum est levis, aere solidata non recipit in se, nec combibit liquorem. Igitur levi raraque quum sint proprietate, nec patiantur penetrare in corpus umidam potestatem, quocumque pondere fuerint, coguntur ab rerum natura, quemadmodum pumex, uti ab aqua sustineantur. Sic autem magnas habent utilitates, quod neque in aedificationibus sunt onerosi, et quum ducuntur, a tempestatibus non dissolvuntur.
IV. De Arena 2. Sin autem non erunt arenaria, unde fodiatur, tum de fluminibus aut e glarea erit excernenda; non minus etiam de litore marino. Sed ea in structuris haec habet vitia, quod difficulter siccescit, neque onerari se continenter paries paritur, nisi intermissionibus requiescat; neque concamarationes recipit. Marina autem hoc amplius, quod etiam parietes, quum in his tectoria facta fuerint, remittentes salsuginem, ea dissolvunt. 3. Fossiciae vero celeriter in structuris siccescunt, et tectoria permanent, et concamarationes patiuntur, sed hae, quae sunt de arenariis recentes. Si enim exemptae diutius iaceant, ab sole et luna et pruina concoctae resolvuntur, et fiunt terrosae. Ita quum in structuram coiciiuntur, non possunt continere caementa, sed ea ruunt et labuntur, oneraque parietes non possunt sustinere. Recentes autem fossitiae quum in structuris tantas habeant virtutes, eae in tectoriis ideo non sunt utiles, quod pinguitudine eius calx, palea commixta, propter vehementiam non potest sine rimis inarescere; fluviatica vero, propter macritatem, uti siginum, liaculorum subactionibus in tectorio recipit soliditatem.
V. De calce 2. Quare autem, quum recipit aquam et arenam calx, tunc confirmat structuram, haec esse causa videtur, quod e principiis, uti cetera corpora, ita et saxa sunt temperata; et quae plus habent aeris, sunt tenera; quae aquae, lenta sunt ab humore; quae terrae, dura, quae ignis, fragiliora. Itaque ex his saxa si, antequam coquantur, contusa minute mixtaque arenae in structuram coiniciantur, non solidescunt, nec eam potuerunt continere; quum vero coniecta in fornacem, ignis vehementi fervore correpta amiserint pristinae soliditatis virtutem, tunc exustis atque exhaustis eorum viribus, relinquuntur patentibus foraminibus et inanibus. Ergo liquor qui est in eius lapidis corpore, et aer quum exustus et ereptus fuerit, habueritque in se residuum calorem latentem, intinctus in aqua priusquam exeat ignis, vim recipit, et humore penetrante in formanminum raritates confervescit, et ita refrigeratus reiicit ex calcis corpore fervorem. 3. Ideo autem quo pondere saxa coniiciuntur in fornacem, quum eximuntur, non possunt ad id respondere; sed quum expenduntur, permanente eadem magnitudine, excocto liquore, circiter tertia parte ponderis inminuta esse inveniuntur. Igitur quum patent foramina eorum et raritates, arenae mixtionem in se corripiunt, et ita cohaerescunt, siccescendoque caementis coeunt et efficiunt structurarum soliditatem. VI. De pulvere Puteolano 1. Est etiam genus pulveris, quod efficit naturaliter res admirandas. Nascitur in regionibus Baianis et in agris municipiorum, quae sunt circa Vesuvium montem, quod commixtum cum calce et caemento non modo ceteris aedificiis praestat firmitatem, sed etiam moles, quae construuntur in mari, sub aqua solidescunt. Hoc autem fieri hac ratione videtur, quod sub his montibus et terra, ferventes sunt et fontes crebri; qui non essent, si non in imo haberent aut de sulfure, aut alumine, aut bitumine ardentes maximos ignes. Igitur penitus ignis et flammae vapor per intervenia permanans et ardens efficit levem eam terram, et ibi qui nascitur tophus turgens est sine liquore. Ergo quum tres res, consimili ratione ignis vehementia formatae, in unam pervenerint mixtionem, repente recepto liquore una cohaerescunt, et celeriter umore duratae solidantur, neque eas fluctus, neque vis aquae potest dissolvere. 2. Ardores autem esse in his locis, etiam haec res potest indicare, quod in montibus Cumanorum et Baianis sunt loca sudationibus excavata, in quibus vapor fervidus ab imo nascens, ignis vehementia perforat eam terram, per eamque manando in his locis oritur, et ita sudationum egregias efficit utilitates. Non minus etiam memorantur antiquitus crevisse ardores et abundavisse sub Vesuvio, et inde evoluisse circa agros flammam. Ideoque nunc qui spongia sive pumex Pompeianus vocatur, excoctus ex alio genere lapidis, in hanc redactus esse videtur generis qualitatem. 3. Id autem genus spongiae, quod inde eximitur, non in omnibus locis nascitur, nisi circum Aetnam et collibus Mysiae, quae a Graecis κατακεκαυμένη nominatur, et si quae eiusdem modi sunt locorum proprietates. Si ergo in his locis aquarum ferventes inveniuntur fontes, et montibus excavatis calidi vapores, ipsaque loca ab antiquis memorantur pervagantes in agris habuisse ardores, videtur esse certum, ab ignis vehementia ex topho terraque, quemadmodum in fornacibus et a calce, ita ex his ereptum esse liquorem. 4. Igitur dissimilibus et disparibus rebus correptis et in unam potestatem collatis, calida humoris ieiunitas, aquae repente satiata, communibus corporibus latenti calore confervescit, et vehementer efficit ea coire, celeriterque unam soliditatis percipere virtutem. Relinquetur desideratio, quoniam ita sunt in Etruria ex aqua calida crebri fontes; quid ita non etiam ibi nascitur pulvis, e quo eadem ratione sub aqua structura solidescet? Itaque visum est, antequam desideraretur de his rebus, quemadmodum esse videantur, exponere. 5. Omnibus locis et regionibus non eadem genera terrae nec lapides nascuntur, sed nonnulla sunt terrena, alia sabulosa, itemque glareosa, aliis locis arenosa non minus materia; et omnino dissimili disparique genere in regionum varietatibus qualitates insunt in terra. Maxime autem id sic licet considerare, quod, qua mons Appenninus regiones Italiae Etruriaeque circumcingit, prope omnibus locis non desunt fossicia arenaria; trans Appenninum vero, quae pars est ad Adriaticum mare, nulla inveniuntur; item Achaia, Asia et omnino trans mare ne nominantur quidem. Igitur non in omnibus locis, quibus effervent aquae calidae crebri fontes, eaedem opportunitates possunt similiter concurrere, sed omnia uti natura rerum constituit, non ad voluptatem hominum sed fortuito disparata procreantur. 6. Ergo quibus locis non sunt terrosi montes, sed lapideo genere materiae qualitatem habentes, ignis vis per eius venas egrediens adurit eam, et quod molle est et tenerum exurit; quod autem asperum relinquit : itaque uti in Campania exusta terra cinis, sic in Etruria excocta materia efficitur carbunculus. Utraque autem sunt egregia in structuris; sed alia in terrenis aedificiis, alia etiam in maritimis molibus habent virtutem. Est autem materiae potestas mollior quem tophus, solidior quem terra; qua penitus ab imo vehementia vaporis adusta, nonnullis locis procreatur id genus arenae, quod dicitur carbunculus. VII. De lapidicinis 1. De calce et arena quibus varietatibus sint, et quas habeant virtutes, dixi; sequitur ordo de lapidicinis explicare; de quibus et quadrata saxa, et caementorum ad aedificia eximuntur copiae et comparantur. Hae autem inveniuntur esse disparibus et dissimilibus virtutibus. Sunt enim aliae molles, uti sunt circa Urbem Rubrae, Pallenses, Fidenates, Albanae; aliae temperatae, uti Tiburtinae, Amiterninae, Soractinae, et quae sunt his generibus; nonnullae durae, uti siliceae. Sunt etiam alia genera plura, uti in Campani ruber et niger tophus, in Umbria, et Piceno, et in Venetia albus, qui etiam serra dentata, uti lignum, secatur. 2. Sed haec omnia, quae mollia sunt, hanc habent utilitatem, quod ex his saxa quum sunt exempta, in opere faciliter tractantur; et si sint in locis tectis, sustinent laborem; si autem in apertis et patentibus, gelicidiis et pruina contacta friantur et dissolvuntur : item secundum oram maritimam ab salsugine exesa diffluunt, neque perferunt aestus. Tiburtina vero, et quae eodem genere sunt omnia, sufferunt et ab oneribus et a tempestatibus iniurias, sed ab igni non possunt esse tuta, simulque sunt ab eo tacta, dissiliunt et dissipantur, ideo quod temperatura naturali parvo sunt humore, item quod non multum habent terreni, sed aeris plurimum et ignis. Igitur quum et humor et terrenum in his minus inest, tum etiam ignis, tactu et vi vaporis ex is aere fugato, penitus insequens, et interveniorum vacuitates occupans, fervescit et efficit ea suis ardentia corporibus similia. 3. Sunt vero item lapidicinae complures in finibus Tarquiniensium, quae dicuntur Anitianae, colore quemadmodum Albanae, quarum officinae maxime sunt circa lacum Vulsiniensem, item praefectura Statoniensi. Eae autem habent infinitas virtutes : neque enim is gelicidiorum tempestas, neque ignis tactus potest nocere, sed sunt firmae, et ad vetustatem ideo permanentes, quod parum habent e naturae mixtione aeris et ignis, humoris autem temperate, plurimumque terreni : ita spissis comparationibus solidatae neque ab tempestatibus neque ab ignis vehementia nocentur. 4. Id autem maxime iudicare licet e monumentis, quae sunt circa municipium Ferentis ex his facta lapidicinis : namque habent et statuas amplas, factas egregie, et minora sigilla, floresque et acanthos eleganter scalptos, quae quum sint vetusta, sic apparent recentia, uti si sint modo facta. Non minus etiam fabri aerarii de his lapidicinis in aeris flatura formis comparatis habent ex is ad aes fundendum maximas utilitates. Quae si prope Urbem essent, dignum esset, ut ex his officinis omnia opera perficerentur. 5. Quum ergo propter propinquitatem necessitas cogat ex Rubris lapidicinis, et Pallensibus, et quae sunt Urbi proximae, copiis uti; si qui voluernit sine vitiis perficere, ita erit praeparandum. Quum aedificandum fuerit, ante biennium ea saxa non hieme, sed aestate eximantur, et iacentia permaneant in locis patentibus; quae autem eo biennio a tempestatibus tacta laesa fuerint, ea in fundamenta coniiciantur; cetera quae non erunt vitiata, ab natura rerum probata durare poterunt supra terram aedificata. Nec solum ea in quadratis lapidibus sunt observanda, sed etiam in caementiciis structuris. VIII. De generibus structurae 1. Structurarum genera sunt haec : reticulatum, quo nunc omnes utuntur, et antiquum, quod incertum dicitur. Ex his venustius est reticulatum, sed ad rimas faciendas ideo paratum, quod in omnes partes dissoluta habet cubilia et coagmenta. Incerta vero caementa, alia super alia sedentia, inter seque implicata, non speciosam, sed firmiorem quem reticulata praestant structuram. 2. Utraque autem ex minutissimis sunt instruenda, uti materia ex calce et arena crebriter parietes satiati diutius contineantur. Molli enim et rara potestate quum sint, exsiccant sugendo e materia sucum : quum autem superarit et abundarit copia calcis et arenae, paries plus habens humoris non cito fiet evanidus, sed ab his continetur. Simul autem humida potestas e materia per caementorum raritatem fuerit exucta, calx quoque ab arena discedat et dissolvatur, item caementa non possunt cum his cohaerere, sed in vetustatem parietes efficiunt ruinosos. 3. Id autem licet animadvertere etiam de nonnullis monumentis, quae circa Urbem facta sunt e marmore seu lapidibus quadratis intrinsecus medioque calcata farrturis : vetustate evanida facta materia, caementorumque exucta raritate, proruunt et coagmentorum ab ruina dissolutis iuncturis dissipantur. 4. Quodsi qui noluerit in id vitium incidere, medio cavo servato secundum orthostatas, intrinsecus, ex rubro saxo quadrato, aut ex texta, aut ex silicibus ordinariis struat bipedales parietes, et cum ansis ferreis et plumbo frontes revinctae sint. Ita enim non acervatim, sed ordine structum opus poterit esse sine vitio sempiternum, quod cubilia et coagmenta eorum inter se sedentia, et iuncturis alligata non protrudent opus, neque orthostatas inter se religatos labi patiuntur. 5. Itaque non est contemnenda Graecorum structura : non enim utuntur e molli caemento structura polita, sed quum discesserunt a quadrata, ponunt de silice seu de lapide duro ordinariam, et ita, uti latericia struentes, alligant eorum alternis choriis coagmenta, et sic maxime ad aeternitatem firmas perficiunt virtutes. Haec autem duobus generibus struuntur : ex his unum isodomum, alterum pseudisodomum appellatur. 6. Isodomum dicitur, quum omnia choria aequa crassitudine fuerint structa : pseudisodomum, quum inpares et inaequales ordines coriorum diriguntur. Ea utraque sunt ideo firma, primum quod ipsa caementa sunt spissa et solida proprietate, neque de materia possunt exsugere liquorem, sed conservant eam in suo humore ad summam vetustatem : ipsaque eorum cubilia primum plana et librata posita non patiuntur ruere materiam, sed perpetua parietum crassitudine religata continent ad summam vetustatem. 7. Altera est, quem ἔμπλεκτον appellant, qua etiam nostri rustici utuntur : quorum frontes poliuntur, reliqua, ita uti sunt nata, cum materia conlocata alternis alligant coagmentis. Sed nostri, celeritati studentes, erecta choria locantes, frontibus serviunt, et in medio farciunt fractis separatim cum materia caementis : ita tres suscitantur in ea structura crustae, duae frontium et una media farturae. Graeci vero non ita; sed plana collocantes, et longitudines choriorum alternis coagmentis in crassitudinem instruentes, non media farciunt, sed e suis frontibus perpetuam et unam crassitudinem perpetua utraque parte frontatos, quos διατόνους appellant, qui maxime religando confirmant parietum soliditatem. 8. Itaque si qui voluerit ex his commentariis animadvertere et eligere genus structurae, perpetuitatis poterit rationem habere. Non enim quae sunt e molli caemento subtili facie venustatis, eae possunt esse in vetustate non ruinosae. Itaque quum arbitri communium parietum sumuntur, non aestimant eos quanti facti fuerint, sed quum ex tabulis inveniunt eorum locationi praetia, praeteritorum annorum singulorum deducunt octogesimas, et ita ea reliqua summa pacta reddi pro his parietibus, sententiam pronuntiant, eos non posse plus quem anno octoginta durare. 9. De latericiis vero, dummodo ad perpendiculum sint stantes, nihil deducitur, sed quanti fuerint olim facti, tanti esse semper aestimantur. Itaque nonnullis civitatibus, et publica opera, et privatas domos, etiam regias, e latere structas licet videre : et primum Athenis murum, qui spectat ad Hymettum montem et Pentelensem, item Patris, in aede Iovis et Herculis latericias cellas, quum circa lapidea in aede epistylia sint et columnae : in Italia Arretii vetustum egregie factum murum; Trallibus domum regibus Attalicis factam, quae ad habitandum semper datur ei, qui civitatis gerit sacerdotium : item Lacedaemone e quibusdam parietibus etiam picturae excisae, intersectis lateribus, inclusae sunt in ligneis formis, et in comitium, ad ornatum aedilitatis Varronis et Murenae, fuerunt allatae. 10. Croesi domus, quem Sardiani civibus ad requiescendum aetatis otio, seniorum collegio Gerusiam dedicaverunt, item Halicarnasso potentissimi regis Mausoli domus, cum Proconnesio marmore omnia haberet ornata, parietes habet latere structos, qui ad hoc tempus egregiam praestant firmitatem, ita tectoriis operibus expoliti, uti vitri perluciditatem videantur habere. Neque is rex ab inopia id fecit : infinitis enim vectigalibus erat fartus, quod imperabat Cariae toti. 11. Acumen autem eius et sollertiam ad aedificia paranda sic licet considerare. Quum esset enim natus Mylasis et animadvertisset Halicarnassi locum naturaliter esse munitum emporiumque idoneum, portum utilem, ibi sibi domum constituit. Is autem locus est theatri curvaturae similis. Itaque in imo secundum portum forum est constitutum; per mediam autem altitudinis curvaturam praecinctionemque platea ampla latitudine facta, in qua media Mausoleum ita egregiis operibus est factum, ut in septem spectaculis nominetur. In summa arce media Martis fanum habens statuam colossicam ἀκρόλιθον nobili manu Leocharis factam. Hanc autem statuam alii Timothei putant esse. In cornu autem summo dextro Veneris et Mercurii fanum ad ipsum Salmacidis fontem. 12. Iis autem falsa opinione putatur Venereo morbo inplicare eos, qui ex eo biberint. Sed haec opinio quare per orbem terrae falso rumore sit pervagata, non pigebit exponere. Non enim, quod dicitur molles et inpudicos ex ea aqua fieri, id potest esse; sed est eius fontis potestas perlucida saporque egregius. Quum autem Melas et Arevanias ab Argis et Troezene coloniam communem eo loci deduxerunt, barbaros Cars et Lelegas eiecerunt. Hi autem, ad montes fugati, inter se congregantes discurrebant, et ibi latrocinia facientes crudeliter eos vastabant. Postea de colonis unus ad eum fontem propter bonitatem aquae, quaestus causa, tabernam omnibus copiis instruxit, eamque exercendo eos barbaros allectabat. Ita singillatim decurrentes et ad coetus convenientes, e duro feroque more commutati, in Graecorum consuetudinem et suavitatem sua voluntate reducebantur. Ergo ea aqua non inpudici morbi vitio, sed humanitatis dulcedine mollitis animis barbarorum, eam famam est adepta. 13. Relinquitur nunc quoniam ad explicationem moenium eorum sum invectus, tota, uti sunt, definiam. Quemadmodum enim in dextra parte fanum est Veneris et fons supra scriptus, ita in sinistro cornu regia domus, quam rex Mausolus ad suam rationem collocavit. Conspicitur enim ex ea ad dextram partem forum et portus moeniumque tota finitio; sub sinistram secretus sub moenibus latens portus ita, ut nemo posset quid in eo gereretur aspicere nec scire : : ut rex ipse de sua domo remigibus et militibus sine ullo sciente quae opus essent imperaret. 14. itaque post mortem Mausoli, Artemisia uxore eius regnante, Rhodii indignantes mulierem imperare civitatibus Cariae totius, armata classe profecti sunt, ut id regnum occuparent. Tum Artemisiae quum esset id renuntiatum, in eo portu abstrusam classem ,celatis remigibus et epibatis, comparatis; reliquos autem cives in muro esse iussit. Quum autem Rhodii ornatam classem in portum maiorem exposuissent, plausum iussit ab muro his dare pollicerique se oppidum tradituros : qui quum penetravissent intra murum relictis navibus inanibus, Artemisia, repente fossa facta, in pelagus eduxit classem ex portu minore, et ita invecta est in maiorem. Expositis autem militibus, classem Rhodiorum inanem abduxit in altum. Ita Rhodii non habentes quo se reciperent, in medio conclusi, in ipso foro sunt trucidati. 15. Ita Artemisia, in navibus Rhodiorum suis militibus et remigibus inpositis, Rhodum est profecta : Rhodii autem quum prospexissent suas naves laureatas venire, opinantes cives victores reverti, hostes receperunt. Tunc Artemisia, Rhodo capta, principibus occisis, tropaeum in urbe Rhodo suae victoriae constituit, aeneasque duas statuas fecit, unam Rhodiorum civitatis, alteram suae imaginis, et istam figuravit Rhodiorum religione impediti (quod nefas est tropaea dedicata removeri), circa eum locum aedificium struxerunt, et ita erecta Graia statione texerunt, ne qui posset aspicere, et id ἄβατον vocitari iusserunt. 16. Quum ergo tam magna potentia reges non contempserint latericiorum parietum structuras, quibus et vectigalibus et praeda saepius licitum fuerat non modo caementicio aut quadrato saxo, sed etiam marmoreo habere, non puto oportere improbari quae sunt e lateritia structura facta aedificia, dummodo recte sint perfecta. Sed id genus quid ita populo Romano in Urbe fieri non oporteat, exponam, quaeque sint eius rei causae et rationes non praetermittam. 17. Leges publicae non patiuntur maiores crassitudines quam sesquipedales constitui loco communi; ceteri autem parietes, ne spatia angustiora fiant, eadem crassitudine conlocantur. Latericii vero, nisi diplinthii aut triplinthii fuerint, sesquipedali crassitudine non possunt plus quam unam sustinere contignationem. In ea autem maiestate urbis et civium infinita frequentia innumerabiles habitationes opus est explicare. Ergo quum recipere non possent area plana tantam multitudinem ad habitandum in urbe, ad auxilium altitudinis aedificiorum res ipsa coegit devenire. Itaque pilis lapideis, structuris testaceis, parietibus caementiciis altitudines exstructae et contignationibus crebris coaxatae, cenaculorum ad summas utilitates perficiunt dispertitiones. Ergo moenibus e contignationibus variis alto spatio multiplicatis, populus Romanus egregias habet sine inpeditione habitationes. 18. Quoniam ergo explicata ratio est, quid ita in Urbe propter necessitatem angustiae arearum non patiuntur esse latericios parietes, quum extra urbem opus erit his uti, sine vitiis ad vetustatem sic erit faciendum. Summis parietibus structura testacea sub tegulas subiciatur altitudine circiter sesquipedali, habeatque proiecturas coronarum : ita vitari poterunt quae solent in his fieri vitia. Quum enim in tecto tegulae fuerint fractae aut a ventis deiectae, qua possit ex imbribus aqua perpluere, non patietur lorica testacea laedi laterem, sed proiectura coronarum reiiciet extra perpendiculum stillas, et ea ratione servaverit integras parietum latericiorum structuras. 19. De ipsa autem testa, si sit optima seu vitiosa ad structuram, statim nemo potest iudicare, quod in tempestatibus et aetate, in tecto quum est collocata, tunc si est firma, probatur. Nam quae non fuerit ex creta bona aut parum erit cocta, ibi se ostendit esse vitiosam gelicidiis et pruina tacta. Ergo quae non in tectis poterit pati laborem, ea non potest in structura oneri ferendo esse firma. Quare maxime ex veteribus tegulis testa structi parietes firmitatem poterunt habere. 20. Craticii vero velim quidem ne inventi essent : quantum enim cleritate et loci laxamento prosunt, tanto maiori et communi sunt calamitati, quod ad incendia uti faces sunt parati. itaque satius esse videtur inpensa testaceorum in cumptu, quam compendio craticiorum esse in periculo. Etiam qui in tectoriis operibus rimas in iis faciunt arrectariorum et transversariorum dispositione : quum enim linuntur, recipientes humorem turgescunt, deinde siccescendo contrahuntur et ita extenuati disrumpunt tectoriorum soliditatem. Sed quoniam nonnullos celeritas aut inopia aut in pendenti loco dissaeptio cogit, sic erit faciundum. Solum substruatur alte, ut sint intacti ab rudere et pavimento. Obruti enim in his quum sunt, vetustate marcidi fiunt; deinde subsidentia proclinantur et disrumpunt speciem tectoriorum. De parietibus et apparatione generatim materiae eorum, quibus sint virtutibus et vitiis, quemadmodum potui, exposui : de contignationibus autem et copiis earum, quibus comparentur rationibus ut ad vetustatem non sint infirmae, uti natura rerum monstrat, explicabo.
IX. De materia 2. Eadem ratione autumnali tempore maturitate fructuum flaccescente fronde, ex terra recipientes per radices arbores in se sucum recuperantur et restituuntur in antiquam soliditatem. At vero aeris hiberni vis comprimit et consolidat eas per id, ut supra scriptum est, tempus. Ergo si ea ratione et eo tempore, quod est supra scriptum est, caeditur materies, erit tempestiva. 3. Caedi autem ita oportet, ut incidatur arboris crassitudo ad mediam medullam, et relinquatur, uti per eam exsiccescat stillando succus. Ita qui inest int his inutilis liquor effluens per torulum, non patietur emori in saniem, nec corrumpi materiae qualitatem. Tunc autem quum sicca et sine stillis erit arbor, deiiciatur, et ita erit optima in usu. 4. Hoc autem ita esse, licet animadvertere etiam de arbustis; ea enim cum suo quaeque tempore ad imum perforata castrantur, profundunt e medullis quem habent in se superantem et vitiosum per foramina liquorem, et ita siccescendo recipiunt in se diuturnitatem. Qui autem non habent ex arboribus exitus humores, intra concrescentes putrescunt, et efficiunt inanes eas et vitiosas. Ergo si stantes et vivae siccescendo non consenescunt, sine dubio quum eaedem ad materiam deiiciuntur, quum ea ratione curatae fuerint, habere poterunt magnas in aedificiis ad vetustatem utilitates. 5. Eae autem inter se discrepantes et dissimiles habent virtutes, ut robur, ulmus, populus, cupressus, abies ceteraeque quae maxime in aedificiis sunt idoneae : namque non potest id robur, quod abies, nec cupressus, quod ulmus, nec ceterae easdem habent inter se natura rerum similitates; sed singula genera, principiorum proprietatibus comparata, alios alii generis praestant in operibus effectus. 6. Et primum abies aeris habens plurimum et ignis, minimumque humoris et terreni, levioribus rerum naturae potestatibus comparata, non est ponderosa. Itaque rigore naturali contenta, non cito flectitur ab onere, sed directa permanet in contignatione; sed ea, quod habet in se plus caloris, procreat et alit tarmitem, ab eaque vitiatur : etiamque ideo celeriter accenditur, quod quae inest in eo corpore raritas aeris, patens accipiti ignem, et ita vehementem ex se mittit flammam. 7. Ex ea autem, antequam est excisa, quae pars est proxima terrae, per radices recipiens ex proximitate humorem, enodis et liquida efficitur; quae vero est superior, vehementia caloris eductis in aera per nodos ramis, praecisa alte circiter pedes viginti et perdolata, propter nodationis duritiem dicitur esse fusterna. Ima autem quum excisa quadrifluviis dispaaitur, eiiecto torulo ex eadem arbore, ad intestina opera comparatur et ita sapinea vocatur. 8. Contra vero quercus terrenis principiorum satietatibus abundans, parumque habens humoris et aeris et ignis, quum in terrenis operibus obruitur, infinitam habet aeternitatem, ex eo quod quum tangitur humore, non habens foraminum raritates, propter spissitatem non potest in corpus recipere liquorem, sed fugiens ab humore resistit, et torquetur, et efficit, in quibus est operibus, ea rimosa. 9. Esculus vero, quod est omnibus principiis temperata, habet in aedificiis magnas utilitates; sed ea quum in humore collocatur, recipiens penitus per foramina liquorem, eiecto aere et igni, operatione humidae potestatis vitiatur. Cerrus, suber, fagus, quod parvam habent mixtionem humoris et ignis et terreni, aeris plurimum, pervia raritate humores penitus recipiendo, celeriter marcescunt. Populus alba et nigra, item salix, tilia, vitex, ignis et aeris habendo satietatem, humoris temperate, parum autem terreni habentes, leviore temperatura comparatae, egregiam habere videntur in usu levitatem. Ergo quum non sint durae terreni mixtione, propter raritatem sunt candidae, et in scalpturis commodam praestant tractabilitatem. 10. Alnus autem, quae proxima fluminum ripis procreatur, et minime materies utilis videtur, habet in se egregias rationes : etenim aere est et igni plurimo temperata, non multum terreno, humore paulo : itaque quod minus habet in corpore humoris, in palustribus locis infra fundamenta aedificiorum palationibus crebre fixa, recipiens in se quod minus habet in corpore liquoris, permanet inmortalis ad aeternitatem, et sustinet immania pondera structurae, et sine vitiis conservat. Ita quae non potest extra terram paulum tempus durare, ea in humore obruta permanet ad diuturnitatem. Est autem maxime id considerare Ravennae, quod ibi omnia opera et publica et privata sub fundamentis eius generis habent palos. 11. Ulmus vero et fraxinus maximos habent humores minimumque aeris et ignis; sed terreni temperate mixtione comparatae, sunt in operibus, quum fabricantur, lentae, et sub pondere, propter humoris abudantiam, non habent rigorem, sed celeriter pandant : simul autem vetustate sunt aridae factae, aut in agro praesectae, qui inest eis liquor stantibus, emoritur, fiuntque duriores, et in commissuris et coagmentationibus ab lentitudine firmas recipiunt catenationes. 12. Item carpinus, quod est minima ignis et terreni mixtione, aeris autem et umoris summa continetur temperatura, non est fragilis, sed habet utilissimam tractabilitatem. Itaque Graeci, quod ex ea materia iuga iumetis comparant, quod apud eos iuga ζυγὰ vocitantur, item ζυγίαν eam appellant. Non minus est admirandum de cupresso et pinu, quod eae habentes humoris abundantiam, aequarumque ceterorum mixtionem, propter humoris satietatem in operibus solent esse pandae, sed in vetustatem sine vitiis conservantur, quod is liquor, qui inest penitus in corporibus earum, habet amarum saporem, qui propter acritudinem non patitur penetrare cariem, neque eas bestiolas, quae sunt nocentes. Ideoque quae ex his generibus opera constituuntur, permanent ad aeternam diuturnitatem. 13. Item cedrus et iuniperus easdem habent virtutes et utilitates; sed quemadmodum ex cupressu et pinu resina, sic ex cedro oleum, quod cedrium dicitur, nascitur, quo reliquae res cum unctae, uti etiam libri, a tineis et carie non laeduntur. Arboris autem eius sunt similes cupresseae foliaturae, materies vena directa. Ephesi in aede simulacrum Dianae, et etiam lacunaria, ex ea, et ibi et in ceteris nobilibus fanis propter aeternitatem sunt facta. Nascuntur autem hae arbores maxime Cretae, et Africae, et nonnullis Syriae regionibus. 14. Larix vero, quae non est nota, nisi his municipalibus, qui sunt circa ripam fluminis Padi et litora maris Hadriani, non solum ab succi vehementi amaritate, ab carie, aut a tinea non nocetur, sed etiam flammam ex igni non recipit, nec ipsa per se potest ardere, nisi, uti saxum in fornace ad calcem coquendam, aliis lignis uratur : nec tamen tunc flammam recipit, nec carbonem remittit, sed longo spatio tarde comburitur, quod est minima ignis et aeris e principiis temperatura; humore autem et terreno est spisse solidata, non habens spatia foraminum, qua possit ignis penetrare, reiicitique eius vim, nec patitur ab eo sibi cito noceri : propterque pondus ab aqua non sustinetur, sed quum portatur, aut in navibus, aut supra abiegneas rates cnlocatur. 15. Ea autem materies quemadmodum sit inventa, est causam cognoscere. Divus Caesar quum exercitum habuisset circa Alpes, imperavissetque municipiis praestare commeatus, ibique esset castellum munitum, quod vocabatur Larignum, tunc qui in eo fuerunt, naturali munitione confisi, noluerunt imperio parere. Itaque imperator copias iussit admoveri. Erat autem ante eius castelli portam turris ex hac materia alternis trabibus transversis, uti pyra, inter se composita alte, ut posset de summo sudibus et lapidibus accedentes repellere. Tunc vero cum animadversum est alia eos tela, praeter sudes, non habere, neque posse longius a muro propter pondus iaculari, imperatum fasciculos ex virgis alligatos, et faces ardentes ad eam munitionem accedentes mittere. Itaque celeriter milites congesserunt. 16. Postquam flamma circa illam materiam virgas comprehendisset, ad caelum sublata effecit opinionem, uti videretur iam tota moles concidisse. Quum autem ea per se extincta esset et requieta, turrisque intacta apparuisset, admirans Caesar iussit extra telorum missionem eos circumvallari. Itaque timore coacti oppidani quum se dedidissent, quaesitum unde essent ea ligna, quae ab igni non laederentur ? Tunc ei demonstraverunt eas arbores, quarum in his locis maximae sunt copiae, et ideo ut id castellum Larignum, ita materies larigna est appellata. Haec autem per Padum Ravennam deportatur, in colonia Fanestri, Pisauri, Anconae, reliquisque, quae sunt in ea regione, municipiis praebetur. Cuius materies si esset facultas adportationibus ad Urbem, maximae haberentur in aedificiis utilitates; etsi non in omnibus,, certe tabulae in subgrundis circum insulas si essent ex ea collocatae, ab traiectionis incendiorum aedificia periculo liberarentur, quod eae neque flammam nec carbonem possunt recipere nec facere per se. 17. Sunt autem eae arbores foliis similibus pini, materies earum prolixa, tractabilis ad intestinum opus, non minus quem sappinea, habetque resinam liquidam mellis Attici colore, quare etiam medetur pthisicis. 18. De signulis generibus, quibus proprietatibus e natura rerum videantur esse comparatae, quibusque procreentur rationibus, exposui : insequitur animadversio, quid ita, quae in Urbe supernas dicitur abies, deterior est; quae infernas, egregios in aedificiis ad diuturnitatem praestat usus. Et de his rebus, quemadmodum videantur e locorum proprietatibus habere vitia aut virtutes, uti sint considerantibus apertiora, exponam. X. De abiete supernate et infernate com Apennini descriptione 1. montis Appennini primae radices ab Tyrreno mari inter Alpes et extremas Etruriae regiones oriuntur : eius vero montis iugum se circumagens, et media curvatura prope tangens oras maris Adriatici, pertingit circumitionibus contra fretum. Itaque citerior eius curvatura, quae vergit ad Etruriae Campaniaeque regiones, apricis est potestatibus : namque impetus habet perpetuos ad solis cursum. Ulterior autem, quae est proclinata ad Superum mare, septentrionali regioni subiecta, continetur umbrosis et opacis perpetuitatibus. Itaque quae in ea parte nascuntur arbores, hmida potestate nutritae, non solum ipsae augentur amplissimis magnitudinibus; sed earum quoque venae humoris copia repletae, turgentes liquoris abundantia, saturantur. Qum autem excisae et dolatae vitalem potestatem amiserunt, venarum rigore permanente siccescendo propter raritatem fiunt inanes et evanidae, ideoque in aedificiis non possunt habere diuturnitatem. 2. Quae autem ad solis cursum spectantibus locis procreantur, non habentes interveniorum raritates, siccitatibus exsuctae solidantur, quia sol non modo ex terra lambendo, sed etiam ex arboribus educit umores. Itaque quae sunt in apricis regionibus spissis venarum crebritatibus solidatae, non habentes ex umore raritatem, quum in materiem perdolantur, reddunt magnas utilitates ad vetustatem. Ideo infernates, quod ex apricis locis adportantur, meliores sunt, quam quae ab opacis de supernatibus advehuntur. 3. Quantum animo considerare potui, de copiis, quae sunt necessariae in aedificiorum comparationibus, et quibus temperaturis e rerum natura principiorum habere videantur mixtionem, quaeque insunt in singulis generibus virtutes et vitia, uti non sint ignota aedificantibus, exposui. Itaque qui potuerint eorum praeceptorum sequi praescriptiones, erunt prudentiores, singulorumque generum usum eligere poterunt in operibus. Ergo quoniam de apparationibus est explicatum, in ceteris voluminibus de ipsis aedificiis exponetur, et primum de deorum inmortalium aedibus sacris et de earum symmetriis et proportionibus, uti ordo postulat, insequenti perscribam. |