chapitre précédent chapitre suivant
II. RÉSISTANCE ET CONFLITS SOCIAUX
La nouvelle du soulèvement de Cenabum arrive chez les Arvernes.
[1] Simili ratione ibi Vercingetorix,
Celtilli filius, Arvernus, summae potentiae adolescens, cuius pater principatum Galliae
totius obtinuerat et ob eam causam, quod regnum appetebat, ab civitate erat interfectus,
convocatis suis clientibus facile incendit. [2]
Cognito eius consilio ad arma concurritur. Prohibetur ab Gobannitione,
patruo suo, reliquisque principibus,
qui hanc temptandam fortunam non existimabant; expellitur ex oppido Gergovia;
[3] non destitit tamen atque in agris habet
dilectum egentium ac
perditorum. Hac coacta manu quoscumque adit
ex civitate ad suam sententiam perducit; [4]
hortatur ut communis libertatis causa arma capiant, magnisque coactis
copiis adversarios suos, a quibus paulo ante erat eiectus, expellit ex civitate. Rex ab
suis appellatur. |
[2] |
César vient de battre les Vénètes. Non loin de là, en Normandie...
[1]
Dum haec in Venetis geruntur, Q. Titurius Sabinus cum iis copiis quas a Caesare acceperat in fines
Unellorum pervenit. [2] His
praeerat Viridovix ac summam imperii tenebat earum omnium civitatum quae defecerant, ex quibus exercitum
magnasque copias coegerat; [3] atque his paucis diebus Aulerci Eburovices Lexoviique senatu suo
interfecto, quod auctores
belli esse nolebant,
portas clauserunt seque cum Viridovice coniunxerunt. III, 17, 1-3 |
[1] |