chapitre précédent chapitre suivant
I. LA STRATÉGIE DE LA RÉSISTANCE
1. La guérilla
César pénètre chez les Eburons révoltés. Son but est de les exterminer.
[1]
Erat, ut supra demonstravimus, manus certa nulla, non oppidum, non praesidium, quod se armis defenderet,
sed in omnes partes dispersa mutitudo. [2] Ubi cuique aut vallis abdita aut locus
silvestris aut palus impedita spem praesidii aut salutis aliquam offerebat, consederat.
[3] Haec loca vicinitatibus erant nota, magnamque res diligentiam
requirebat non in summa
exercitus tuenda (nullum enim poterat universis a perterritis ac dispersis periculum accidere), sed in singulis militibus
conservandis; quae tamen
ex parte res ad salutem
exercitus pertinebat. [4] Nam et
praedae cupiditas multos longius evocabat, et silvae incertis occultisque itineribus
confertos adire prohibebant. [5]
Si negotium confici stirpemque hominum
sceleratorum interfici vellent dimittendae plures manus
diducendique erant milites : [6] si continere ad signa
manipulos vellent, ut instituta ratio
et consuetudo exercitus Romani postulabat, locus ipse erat praesidio barbaris, neque
ex occulto insidiandi et dispersos
circumveniendi singulis deerat audacia. et dispersos
circumveniendi singulis deerat audacia. VI, 34, 1 - 6 |
[1] |
2. La terre brûlée
Malgré l'ampleur du soulèvement général auquel il doit faire face, César remporte des succès.
[1] Vercingetorix tot continuis incommodis
Vellaunoduni, Cenabi, Novioduni acceptis suos ad concilium convocat.
[2] Docet longe alia ratione esse bellum
gerendum atque antea
gestum sit. "Omnibus modis huic rei studendum, ut pabulatione et commeatu Romani prohibeantur.
[3] Id esse facile, quod equitatu ipsi abundent et quod anni tempore
subleventur. [4] Pabulum secari non posse;
necessario dispersos hostes ex aedificiis petere : hos omnes cotidie ab equitibus deleri posse.
[5] Praeterea salutis causa rei familiaris
commoda
neglegenda, vicos atque aedificia incendi oportere hoc spatio ab
via quoqueversus, quo pabulandi causa adire posse videantur.
[6] Harum ipsis rerum copiam suppetere, quod, quorum in finibus bellum geratur, eorum opibus subleventur.
[7] Romanos aut inopiam non laturos aut magno
cum periculo longius ab castris processuros : [8] neque interesse, ipsosne interficiant impedimentisne
exuant,
quibus amissis bellum geri non possit. [9] Praetera oppida incendi oportere, quae non munitione et loci natura ab
omni sint periculo tuta, ne suis sint ad detrectandam
militiam receptacula
neu Romanis proposita ad copiam commeatus praedamque
tollendam.[10] Haec si gravia
aut acerba videantur, multo illa gravius aestimari debere, liberos, coniuges in servitutem
abstrahi, ipsos
interfici; quae sit necese accidere victis." VII, 14 |
[1] |
Un peu plus loin, le lecteur peut juger de l'efficacité des méthodes de Vercingétorix.
[2] De re
frumentaria Boios atque Haeduos adhortari non destitit: quorum alteri,
quod nullo studio agebant, non multum adiuvabant, alteri non magnis facultatibus, quod
civitas erat exigua et infirma, celeriter quod habuerunt consumpserunt.
[3] Summa
difficultate rei frumentariae affecto exercitu tenuitate Boiorum,
indiligentia Haeduorum, incendiis aedificiorum,
usque eo ut complures dies frumento
milites caruerint et pecore ex longinquioribus vicis
adacto extreman famem sustentarent, nulla tamen
vox est ab iis
audita populi Romani maiestate et superioribus victoriis indigna. VII, 17, 2-3 |
[2] |
3. Menace sur les communications.
La résistance gauloise agonise. Seul, Commios...
[1] Ibi cognoscit Commium Atrebatem proelio
cum equitatu suo contendisse. [2]
Nam cum Antonius in hiberna venisset civitasque Atrebatum in officio esset, Commius, qui
post illam vulnerationem
quam supra commemoravi semper ad omnes motus paratus
suis civibus esse consuesset, ne consilia belli quaerentibus
auctor
armorum duxque deesset, parente Romanis civitate cum suis
equitibus latrociniis se
suosque alebat i se
suosque alebat infestisque itineribus commeatus complures, qui comportabantur in hiberna Romanorum,
intercipiebat. (HIRTIUS), VIII, 47 |
[2] |
4. Les renseignements.
César a pénétré en Belgique. Plusieurs peuples lui ont fait soumission. Il se dirige vers les Nerviens qui semblent décidés à résister.
Cum ex
dediticiis Belgis reliquisque Gallis complures Caesarem secuti
una iter facerent, quidam ex his, ut
postea ex captivis cognitum est, eorum dierum consuetudine itineris nostri exercitus
perspecta, nocte ad Nervios pervenerumt atque his iter facerent, quidam ex his, ut
postea ex captivis cognitum est, eorum dierum consuetudine itineris nostri exercitus
perspecta, nocte ad Nervios pervenerumt atque his demonstrarunt inter singulas legiones impedimentorum magnum numerum intercedere, neque
esse quicquam negotii,
cum prima legio in castra
venisset reliquaeque legiones magnum spatium abessent, hanc sub
sarcinis adoriri. II, 17, 2 |
dediticius,a,um :
qui a fait sa soumission |
5. Un homme en fuite
César veut s'emparer d'Ambiorix, chef des Eburons révoltés.
[1] Basilus ut imperatum est
facit. Celeriter contraque omnium opinionem confecto itinere multos in agris
inopinantes
deprehendit; eorum indicio ad ipsum Ambiorigem contendit quo in loco cum paucis
equitibus esse dicebatur. [2] En effet, un
hasard extraordinaire fit que Basilus tomba sur Ambiorix qui n'était pas sur ses gardes
et n'avait rien prévu, et que l'ennemi prit conscience de l'arrivée des nôtres avant
d'en être averti par la rumeur ou un messager; mais ce fut une chance tout aussi
extraordinaire qui fit échapper Ambiorix à la mort, alors qu'il avait perdu tout son
attirail militaire et que ses chars et ses chevaux avaient été saisis.
[3] Sed hoc
quoque
factum est quod aedificio circumdato silva, ut sunt fere domicilia Gallorum, qui vitandi
aestus causa plerumque silvarum ac fluminum petunt quoque
factum est quod aedificio circumdato silva, ut sunt fere domicilia Gallorum, qui vitandi
aestus causa plerumque silvarum ac fluminum petunt propinquitates, comites
familiaresque eius angusto in loco paulisper equitum nostrorum vim sustinuerunt.
[4] His pugnantibus illum in
equum quidam ex suis intulit : fugientem silvae texerunt. Sic et ad subeundum periculum et
ad vitandum multum Fortuna valuit. VI, 30 [4]
Ac saepe in eum locum ventum est tanto in omnes partes diviso equitatu,
ut modo visum ab se
Ambiorigem in fuga circumspicerent captivi nec plane etiam abisse ex conspectu
contenderent, [5] ut
spe
consequendi inlata atque infinito labore suscepto qui se summam ab Caesare gratiam
inituros putarent paene naturam studio vincerent semperque paulum ad summam felicitatem
defuisse videretur, [6] atque ille latebris aut saltibus se eriperet et noctu occultatus alias
regiones partesque peteret non maiore equitum praesidio quam quattuor, quibus solis vitam suam committere audebat. |
[1]
[4] |
6. Le terrorisme
César est en Gaule Cisalpine. La situation à Rome est troublée. Les Gaulois croient le moment venu de reconquérir leur liberté.
Ubi
ea dies
venit, Carnutes Cotuato et Conconnetodumno ducibus,
desperatis
hominibus, Cenabum signo dato concurrunt civesque Romanos, qui
negotiandi
causa ibi
constiterant, in his C. Fufium Citam,
honestum
equitem Romanum, qui
rei frumentariae iussu
Caesaris praeerat, interficiunt bonaque eorum diripiunt.
VII, 4, 1- |
ea dies :
dies est fém.
quand il s'agit d'un jour convenu desperatus,a,um : ont il ne faut rien espérer, perdu negotiari,or : faire du commerce honestus,a,um : honorable res frumentaria : le ravitaillement iussu : subst. défectif : sur l'ordre de |