chapitre précédent chapitre suivant
II. LA DÉMONSTRATION DE LA SUPÉRIORITÉ TECHNIQUE
mantelet
César est devant Noviodunum, place-forte des Suessions.
[3] Castris munitis vineas agere
quaeque ad oppugnandum usui erant comparare coepit.
[4] Interim
omnis ex fuga Suessionum multitudo in oppidum proxima nocte convenit. [5]
Celeriter vineis ad opidum actis, quae neque viderant ante Galli neque audierant,
et celeritate Romanorum permoti legatos ad Caesarem de deditione mittunt et petentibus
Remis ut conservarentur impetrant. II, 12, 3-5 |
[3] |
César fait campagne contre les Atuatuques. Ceux-ci se retranchent dans leur oppidum.
agger
30.
[3] Ubi vineis actis, aggere
exstructo, turrim procul constitui viderunt, primum
inridere ex muro atque increpitare vocibus, quod tanta
machinatio ab tanto spatio
instrueretur: [4]
"quibusnam manibus aut quibus viribus praesertim homines tantulae
staturae (nam plerumque omnibus Gallis prae
magnitudine corporum suorum brevitas nostra contemptui est) tanti oneris turrim in muro sese collocare
confiderent ?" II, 30, 3-4 31. [1] Ubi vero moveri et appropinquare moenibus viderunt, nova atque inusitata specie commoti legatos ad Caesarem de pace miserunt, qui ad hunc modum locuti, [2] "non existimare Romanos sine ope divina bellum gerere, qui tantae altitudinis machinationes tanta celeritate promovere possent," [3] se suaque omnia eorum potestati permittere dixerunt. II, 31, 1-3 |
30 |