RETOUR À L’ENTRÉE DU SITE       RETOURNER à LA TABLE DES MATIÈRES D'ORIENS

 

ORIENS (ORENS) (Orientius)

COMMONITORIUM

LIVRE I

Oeuvre numérisée par Marc Szwajcer

texte latin

traduction française

livre II

 

 

LIBER PRIMUS.


 

Quisquis ad aeternae festinus praemia vitae,

Perpetuanda magis quam peritura cupis,

Quae coelum reseret, mortem fuget, aspera vitet,

Felici currat tramite, disce viam.

Nam nos, et carnis vitiis, et tempore victi,

Terrenum gradimur, sive doloris iter:

Solaque permixtis haec sunt modo gaudia votis,

Si, quod non facimus, saltem alii faciant;

Ut quia nunc istud, quod protinus effugit, aevum

Infidis capti degimus illecebris.

Lascivum, miserum, fallax, breve, mobile, vanum,

Heu mala noxarum origo praeciptat.

Omnibus his, raptim quae sunt moritura, relictis:

Tu forti teneas non moritura fide.

Ergo, age, da pronas aures, sensumque vacantem:

Vita docenda mihi est, vita petenda tibi.

Sed, quo sit melior nostri doctrina libelli,

Et teneat rectas carminis ordo vias:

Te, Deus omnipotens, et corde, et voce rogare,

Te sine nec linguam solvere, Christe, placet:

Demere qui tenebras revocato lumine caecis,

Auditum surdis auribus inserere,

Corporis et mentis saevos depellere morbos,

Solvere mutorum qui pius ora soles:

Te penes officium nostri est, et cordis et oris,

Da sentire mihi, da mihi posse loqui:

Nimirum ut nostram vegetent tua munera linguam;

Ac per te de te sit tibi sermo placens.

Mandato cum jussa tuo superaverit omnem

Naturam, nostra voce fruens asina,

Et stimulis propria subigentem tergo Balaam

Terruerit miro quadrupes alloquio:

Qui magno regis trepidi crebroque rogatu,

Dira super sanctum verba parans populum,

Non potuit proprie motam sibi subdere linguam,

Ore aliud dicens, corde aliud cupiens.

Nam maledicturus nimie benedicere coepit,

Impendens aliis ora parata aliis.

Ergo nisi eloquium, sensum nisi, Christe, ministres,

Conatus animae tu nisi, Christe, regas;

Ora homines omnes, et muta, et bruta tenebunt;

Quodque etiam possunt, hoc quoque non poterunt.

Principio geminam debes cognoscere vitam,

A Domino indultam cum ratione homini:

Ut: quoniam brutum terreno est pondere corpus:

Est anima afflatu vivificata Dei:

Nullum sentirent animae dispendia finem,

Esset in hoc fragili corpore vita brevis.

Unam nascendi ratio prius omnibus affert,

Hanc cura et propriis consequitur meritis.

Nasci non nostrum, nec longum vivere nostrum;

Vitam quae sequitur vita parare potest.

At licet arbitrio Domini sumamus utramque,

Et neutra obveniat, ni Deus hoc jubeat.

Prima tamen celeri fertur per prona rotatu,

Quae sequitur totis est data temporibus.

In primam ignari nulla mercede venimus,

Altera de summo parta labore venit.

Nascimur ut Dominum coeli, terraeque, marisque,

Quaeramus toto pervigiles studio;

Quaerimus; ut qui sit, qualis, vel quantus, agat quid,

Possimus vero noscere judicio.

Noscimus; ut digna compertum laude colamus;

Ut vitam tribuat perpetuam, colimus.

Et colimus non thure dato, non sanguine fuso,

Non vino madidi, non epulis gravidi;

Aurum, vestis, odor, pecudes, libamina, gemmae,

Et quae rara homines vel pretiosa putant,

Ante Deum, ut viles terreno e pondere moles,

Ut coenum, ut sordes, sic inhonora jacent.

Omnia sunt ejus, cujus nos esse fatemur.

Nil proprium est nobis: ipse habet, ipse dedit.

Ecce etenim sancto proclamat in ore prophetae:

Nolo tuos hircos, nolo tuos vitulos.

Et species agri mecum est, et gloria coeli:

Orbis enim meus est, et quod in orbe meum.

Debita solvantur sancto mihi pectore vota:

Hostia me laudis, puraque vox celebret.

Ergo nihil noster poteris praetendere lector,

Istis quod tibi sit difficile in monitis.

Non longe positum, non est aliunde petendum,

Non re, non sumptu, non opus est pretio.

Sufficit ut Dominum mundi, rerumque parentem,

Cujus in arbitrio, vel bona, vel mala sunt;

Censu majori vincentem verba loquentis,

Unum, incorporeum, perpetuumque sacrum,

Omnia complexum, vel semper in omnibus unum,

Corde pius credas, credulus ore roges.

Sed quid sic nudis tantum sermonibus utor,

Tanquam nulla Dei sint super hoc monita?

Nam primum veteri cautum sub lege memento,

Quae dudum in solidis scripta fuit tabulis,

Quod nunc per Dominum renovat data gratia Christum,

Atque Evangelii vox veneranda sonat:

Ut, quod saxa prius, modo pectora nostra tenerent,

Esset et uberior bis repetita fides.

Affectu toto Dominum, totisque medullis,

Atque tuum toto dilige corde Deum.

Et recte: quid enim poteris tu justius unquam

Obstrictis tantis solvere muneribus?

Qui tibi, cum limus terrena in faece jaceres,

Dempsit perpetui temporis esse lutum:

Qui tibi, quod membris constas, quod mente moveris,

Quod lingua loqueris, quod ratione sapis,

Quod manibus tangis, graderis pede, lumine cernis,

Aure audis, sentis naribus, ore probas,

Ante aliquod meritum, propria pietate ministrat,

Corporis ac animae sic Pater ut Dominus:

Et non hoc solo contentus munere, quo te

Instruxit membris, sensibus excoluit:

Qui tribuit vitam, largitur commoda vitae,

Omnibus ut tibi sit praedita deliciis.

Ecce tibi coelum pendet, tibi terra recedit,

Aera librantur, fluctuat oceanus:

Noctibus atque dies succedunt, mensibus anni,

Sol splendet, lucent sidera, luna rubet.

Ver varios blandus perfundit germine flores,

Aestas jam gravida fructibus arva coquit,

Autumnus musto madidus, praepinguis oliva est,

Ignibus admotis frigora nescit hiems:

Imbribus arcendis confirmas pendula tecta;

Ignoras ventos aedibus oppositis;

Hirtaque lanigerae depectens terga bidentis

Mollibus involucris algida membra tegis;

Lenia nec desunt nivei velamina lini;

Sunt etiam Eois pallia velleribus:

Illa ferax jacto reddet tibi semine tellus

Haec celsis carpent Seres in arboribus.

Denique per totum qui circumvolvitur annum,

Quidquid habes, totum dat tibi cura Dei.

Campus messe viret, vestitur palmite collis,

Arbore diversa mitia poma metis,

Et studium impendens fecundo providus horto

Utile quo libuit tempore sumis olus.

Accendis pinguem quaecunque in lumina pinum,

Nobilibus mensis cerea flamma micat.

Nec modo terreno tantum servire jubetur

Per varios usus subdita terra homini:

Ipsa etiam quidquid fertur prope nubila, quidquid

Alto subductum volvitur in pelago:

Nunc fallente cibo, nunc texto in retia lino,

Artibus innumeris inde vel inde petis.

Et tibi nunc imo trahitur de gurgite piscis,

Aere nunc summo decipiuntur aves.

Agmina venanti prorumpunt densa ferarum

Icta procul jaculis vel laqueata plagis.

Prona petis ferro, canibus fugientia sistis

Contundis frenis ora ferocis equi.

Ad juga panda boves cogis, ad mulctra capellas:

Distillant crispis dulcia mella favis.

De saxis gemmas, aurum producis arenis

Lentaque de terris igne metalla coquis:

Gramina discernis tristes medicantia morbos,

Pellis lethiferum sedulus arte malum.

Quin etiam ut mercem peregrino a littore sumas,

Et tua des aliis atque aliena petas,

Flumina remigio percurris et aequora velo;

Ibi longinquas absque labore vias:

Aut si formidas pelagus, carpenta movebis,

Teque tuis sternet terra notanda rotis.

Tunc si jactatum quaerit blanda otia corpus,

Humida pulvereum balnea suscipient;

Atque cavo tota spoliatur veste lavacro,

Marcida perdomitis membra fovebis aquis.

Tot tantisque bonis Domini tibi munere partis

Quid tandem dignum reddis amore pio?

Aut quibus haec opibus, quibus et persolvere donis,

Vel quanto poteris pendere servitio?

Nec tamen haec Dominus, cujus sunt omnia, quaerit:

Sufficit ut Dominum servus amatus ames.

Haec quoque mandati succedit forma secundi

Proximus ut tibi sit sic, velut ipse tibi es.

Nosco salutiferam mansuro munere legem,

Uno quae cunctis prospicit officio.

Nam cum aliena mihi mandatur cura, necesse est

Ut mea mandetur sic quoque cura alii.

Ecce pecus pecudem fecunda ad pabula ducit,

Admugit proprio buccula laeta gregi.

Murmure respondent, qua possunt voce loquuntur,

Inque vicem docilis lambere lingua solet.

Non caret affectu quod fluctibus occulit aequor,

Et volucris volucri est, et fera blande ferae.

Tum si quando venit quocunque ex agmine praedo,

Fortior invalidos ungue vel ore premens,

Seu volucrum res est, seu res est illa ferarum,

Undique collectis tenditur auxiliis,

Captivam comitem cursu, grege, voce, volatu,

Et si non possunt, eripuisse volunt.

Cumque ita se solo naturae munere servent,

Quae nec consilio, nec ratione vigent:

Quid mirum Domini si jussa verenda secutum

Mutua constringet cura hominis hominem,

Atque usu, ingenio, rebus, ratione peritus

Ut sua quae tua sunt commoda frater agat?

Hinc venit illa placens merito sententia, nectens

Humanum parili conditione genus:

Nec facias aliis quidquid fieri tibi non vis;

Idque aliis facias, quod tibi vis fieri.

Quod genus est hominum, quis sexus, ritus et aetas,

Quis neget hoc rectum, quis neget esse probum?

Quid non mandatum late complectitur arctum?

Plenius hac tradi quid brevitate potest?

Namque ea quae mala sunt, fieri modo sic mihi nolim,

Ut rursum cupiam quae bona sunt fieri.

Judice non opus est, doctor nec quaeritur ullus:

De nobis scimus quae bona, quae mala sunt.

Gaudebis certe, si quis te nocte viantem.

Blandus vicinum ducat in hospitium:

Tu quoque sollicitus provisis excipe tectis

Illum, qui sera nocte viator erit.

Veste tegi nudus, sitiens ac pocla vocari,

Esuriens optas ut satiare cibis:

Te quoque permoveat proprii par causa laboris,

Divide cum miseris pallia, pocla, cibos.

Ecce manum poscis lapsus, solatia moestus,

Auxilium trepidus, consilium dubius:

Id moestis, dubiis, trepidis, labentibus offers:

In simili causa fac ut ameris amans.

Certe incusari falso te crimine non vis,

Crimine falso alios insimulare noli.

Odisti furem; furtum cave: perdere non vis

Per vim quae tua sunt; nil violenter agas.

Pacta tibi dubio non vis nutare paratu:

Promissam certo pectore redde fidem.

Quae tibi detraxit velles succidere linguam:

Cura sit ut nullum livida verba notent.

Mutua cumque petas, vis sumere protinus aera,

Mutua poscentem dextera prompta juvet.

Inflatos fastu damnas: depone tumorem;

Quod fugis in celsis nesciat inferior.

Certe si soror est, vel mater, carave conjunx

Quarum ne vitam fama gravis maculet,

Perpetui curam cauta pietate pudoris

Filius, aut frater, sive maritus agis:

Haec veneranda tibi si nomine tentat adulter,

Ferrum in vindictam non satis esse putas.

Nonne eadem poena reus es, si tu quoque furtim

Aggrederis castos sollicitare toros?

Hinc fuit, ut Dominus prima sub lege juberet

Pensari paribus crimina suppliciis;

Pro damno damnum, vulnus pro vulnere, dentem

Dente lui raptum, lumina luminibus.

Nec minus ut propriam sub judice redderet audax,

Alterius cuperet qui rapuisse, animam:

Judiciumque reus, non posset dicere pravum:

Pravis decreta est ultio criminibus.

Et licet haec melius mutarit gratia Christi,

Mitia quae potius quam violenta docet:

Ast tamen est rectum, quidquid jubet ista vel illa,

Seu cito restituas, seu patienter agas.

Hoc tamen est melior qui Christo vindice gaudet:

Servet se Domino, quod dedit ille sibi.

Ergo piis votis et sanctis perfice rebus,

Vita quod haec praesens, quodque futura probet:

Ut te, quem raptim fugiens commendat honestas,

Perpes post obitum gloria suscipiat.

Nam nostris certus monitis, mansura memento

Omnia, nunc stulti quae peritura putant:

Atque animas, iisdem membris redeuntibus, ipsum

Crede recepturas corporis involucrum.

Ora, color, sanguis, venae, cutis, ossa, capilli,

Ut nunc labuntur, sic iterum venient;

Non modo quae tumulis bene condita saxa reservant,

Aut Aravum solidans pulvis odorque tegit:

Sed dicto citius, firmanda in membra redibit

Portio de tumulis, portio de fluviis:

Quod ventus flatu minuit, quod bestia morsu,

Flamma quod exussit, quodque ruina premit;

Totum aderit, totum diversa ex parte coibit;

Pars volucri, aut pisci; pars laniata feris:

Et quod nunc aetas sensim longaeva resolvit,

Id raptim Domini buccina restituet.

Ut, pro factorum meritis, in corpore eodem,

In quo gesserunt seu bona, sive mala;

Scilicet, ad motus animorum carne reversa,

Poena reos, justos gloria suscipiat.

Cur autem dubites, cum praecedentia monstrent

Ut tibi venturi sit manifesta fides?

Respice nudatas brumali frigore silvas,

Jam desperatis luxuriare comis:

Quae stabat moerens decusso palmite vitis,

Vestitur foliis, fructibus induitur.

Spiceus densis calamus flavescit aristis,

In terra granum quod modo putre fuit;

Et quae nunc tristi squalebant arva veterno,

Laeta novo rident germine, flore rubent.

Ipse etiam, variis conclusus mensibus, annus

Tempore mutato mortis habet speciem:

Cum ver autumno, frigus depellitur aestu;

Utque hominum res est, hoc venit, illud abit

Hoc tamen aeterno, donec Deus annuit, usu,

Inque vicem alterno volvitur officio:

Et dum se longi sequitur rota mobilis anni,

Nascitur et moritur, succidit atque redit.

Nam finis noster finem non accipit, et mors

Qua primo morimur, perpetuo moritur:

Victuro semper motu sensuque manente,

Omnis perpetuo tempore vivit homo.

Vivet homo: fletus ast hic mea verba sequuntur.

Nam puto sic hominis sors melior fuerat

Cum sensu vitae sensum deponere poenae,

Et natum innatis consimilem fieri;

Quam nunc, peccatis toto dominantibus aevo,

Exstingui vitae, vivere suppliciis.

Nam rogo ne credas dirae ad compendia poenae,

Quod raptim fontes debita flamma voret.

Ignibus aeternis immersos respice colles

Jugiter amburi, non tamen imminui:

Et gelidos fontes et caerula flumina cerne

Fundere semper aquas, semper habere tamen.

Sic miseros vindex semper populabitur ignis,

Ut semper servet pabula laeta sibi.

Haec si falsa putes, merito post vera probabis:

At falsa effugies, si modo vera times.

Quare post mortem sequitur si vita perennis,

Laetificans justos, discruciansque reos;

Viribus et totis, et totis nitere votis

Quae rectum ducunt continuare vias;

Contere calcatum cum mundi principe mundum,

Et fuge lascivis credere deliciis.

Praecipue semper famosos despice vultus,

Judiciumque tuis eripe luminibus.

Nemo feret rutilos intactis vestibus ignes.

Nemo inter lituos non trahet aure sonum.

Nemo inter flores blandorum ambitus odorum

Naribus assiduam non metet ungue rosam.

Nemo diu sitiens, et multo sole perustus,

Incumbet gelidis, nec potietur aquis.

Nemo, vias pedibus brumali tempore carpens,

Conspersus pluvia, nec madefactus erit.

Nemo, licet mediis muris, sub tempore belli

Aut bene securus, aut bene tutus agit.

Congressus praestat visum, mox lumina visu

Concipiunt flammas, parturiuntque nefas.

Dum veluti jacto piscantis fraudibus hamo,

Primo animus capitur, post etiam moritur.

Prima mali labes, heu! femina, te dolus anguis,

Ac hominem per te reppulit a Domino.

Erepti tu causa boni, tu janua mortis,

Tu decepta cito, tu cito decipiens.

Ergo age, quae nullo maculari pectora naevo,

Et purus puro niteris esse animo;

Ut laqueos, ignis validos, et acuta venena,

Cernere laudatam sic fugies faciem.

Non ego nunc repetam per tot jam saecula quantos

Feminei vultus perdiderint populos.

Praetereo clades Spartanas, Troica bella,

Et raptim excidium quam prope Roma tuum:

Cum gentes nulla Domini sub lege, nec ullis

Sanctorum ad vitam perdomitas monitis,

Qua furor impulerat, lascivus duceret error,

Esset et hoc licitum quod fuerat libitum.

De sacris, inquam, de sacris percipe libris,

Opprobrio quantis turpis amor fuerit.

Te Dinae species nimio sub amore ruentem

Exstinxit Sichem, cum patre, cum patria.

Nam male compressam fratrum pia cura sororem

Permittit thalamo, vindicat in gladio.

Hunc quoque laudatum psalmorum carmine David

Forma placens celso deposuit folio;

Cum male lascivum comperto crimine corpus

Sacco contegeret, contereret cinere.

Thamar forma duos sub eodem tempore fratres

Incesti et ferri perpulit in facinus:

Unus corrumpit, corruptam ulciscitur alter:

Ultio quae justa est, desinit esse pia.

Ipse etiam Salomon; cujus sapientia prisco

Tempore, et toto nobilis orbe fuit;

Ducitur in facinus vetito laqueatus amore,

Femineo subdens turpia colla jugo:

Et Domini immemorem merito praeconia laudum,

Quae juvenem ornarant, destituere senem.

Forma placens regi letho te tradidit Aman:

Forma tuum rapuit dux Oloferne caput.

Illum mirifico famosum robore Samson

Forma decens saevis tradidit Allophylis.

Sanctus et victor per tot modo praelia miles,

Heu! male femineis subditur arte choris,

Ut jam pollutus; pariunt quia crimina poenam

Oscula virginibus, terga daret gladiis.

Tu quoque levitis tantum dilecta, nec uxor,

Insano juvenum subdita nocte toro,

Vindictae studio totas in bella dedisti,

Perdere contentas sive perire tribus.

Ut membris lacero dispersis funere Gabaat

Efficeret diris ignibus usta rogum.

Non mihi si linguae centum sint, oraque centum

Expediam quantum forma placens noceat.

Lascivo clamat benedictus Apostolus orbi,

Dans etiam licitis jura severa toris;

Conjuge possessus, contempta conjuge liber,

Non similem causam relligionis habent.

Conjugis implicitum detentat cura maritum:

Solum vult caelebs emeruisse Deum.

Sed quia nonnunquam succumbunt lumina formae,

Ancipiti rectus labitur in bivio.

Si purum maculare animuin parat impius hostis,

Semper ovans castam sollicitate fidem:

Accipe tela quibus cordis pia moenia serves.

Crux tibi sit clypeus, crux tibi sit gladius.

Supplicibus lacrymis, gemitu, prece, pectore tunso,

Quaere salutiferum nocte dieque Deum.

Ac ne paulatim facilem spes palpet amorem,

Lapsum a praecipiti perge referre pedem.

Non ignarus enim miseris succurrere quaero,

Omnia perpessus, quae fugienda loquor.

Respicis ad formam? Sed saevas respice poenas;

Respice quid laudes, respice quid timeas:

Internisque oculis et vero lumine cerne,

De terra ad coelum, deque homine ad Dominum,

Hic brevis est fine exiguo claudenda voluptas:

Illic perpetuo sulfure flamma vorax.

Audi clamantem magna cum voce propheten;

Seu mandata legas pristina, sive nova:

Quae laus in vultu est; fenum omnem credite carnem,

Quippe ut flos feni gloria carnis erit.

Nam veluti flores ictus metit, atterit aestus,

Confundunt imbres; fortior aura rapit:

Sic vultum, quicunque placet, consumere tempus,

Et tumor et livor despoliare potest.

Atque, ipsam ut taceam, quae conterit omnia, mortem,

Quanta licent morbis, febribus, ulceribus?

Hi modo, qui canent albo sordente capillo,

Collatas olim non timuere pices:

Pendula, quae moerent rugis deformibus, ora,

Protulerant vanum conspicienda decus.

Qui nunc in laxa tremulus pia pelle vacillat,

Vix dederat tenui signa notata solo.

Cervix, colla, manus, et quod nunc omnibus horret,

Heu! miseris quondam causa furoris erant.

Lumina, quae madidus deformia subluit humor,

Stellarum rutilae ceu micuere faces.

Respice quod paucis floret, nec permanet annis,

Et tamen aeternis culpa manet lacrymis.

Ergo puellares vultus formasque decentes,

Aut verso aut merso despicies capite.

Atque ut sis penitus sic corde ut corpore purus,

Ut nullum facias suspicione reum;

Da studium, curas, et semper providus opta,

Ut tibi sit nulla femina juncta nimis:

Amittet vires, si non sint obvia, ventus.

Pabula si desint, irritus ignis erit.

Ac ne mandatis tantum par una putetur

Ad vitae rectas sollicitata vias:

Si qua viri discunt, credat sibi femina dici,

Et meritum et poenas, hic quoque sexus habet.

Oderit ignotos audax attendere vultus,

Seque tamen notis addere luminibus.

Nam male permixto ludentia lumina visu,

Blande saepe solent ore tacente loqui.

Atque amor, ut lacrymae quas fundi injuria cogit,

Ex oculis surgit, pectoris ima petit.

Ergo ea qua juvenes praecepti lege monentur,

Hac fugiat cunctos femina casta viros.

Jam si corporeas, calcaris corpore casto

Illecebras, reliquum decute cordis onus.

Namque subire solet nigri de felle veneni,

Multiplicis mater criminis invidia.

Invidia infelix mortem moritura paravit:

Angelus hac celsi decidit arce poli;

Dumque hominem properat coelesti pellere regno,

Detrudi in tenebras ipse prior meruit.

Hinc Domini in cunctos vindex sententia venit

Omnibus haec reliquis mortibus una rea est:

Haec belli rabies, haec est discordia pacis,

Plus sibi, quam cui vult saeva nocere, nocens,

Haec Joseph nimio fratrum sub crimine causa

Primum servitii, mox fuit imperii.

Haec justi fratris maculavit sanguine Cain.

Haec David mortis quam prope causa fuit,

Cum, jam confecto solius robore bello,

Extolli nollet laude socer generum.

Hac primae cogente gemens operarius horae,

Vincere fossorem nititur undecimae,

Haec postrema dedit crucis in ludibria Christum,

Dum peragit livor crudelitatis opus,

Et praeceps populus signa et miracula rerum

Obtutu cernit, pectore non recipit.

In tantum studiis furialibus improba cunctos

Ah! verum in facinus verterat invidia:

Ut non nescirent, sed nollent credere, quod tunc

Esset per Dominum glorificandus homo.

Nec cura leviore dehinc vitare memento

Unius innumerum crimen Avaritiae.

Omnibus in terris, quas sol videt, aequora claudunt,

Quasque dies adeunt, quasque tegunt tenebrae,

Ignoto nobis quidquid diffunditur orbe,

Omnibus in regnis, omnibus in populis,

Infectis morbo multorum mentibus, haec est

Radix, causa, caput, fons et origo mali.

Innocuos quidquid Dominus formarat in usus,

Haec male mutatis perdidit officiis.

Quid quereris diros portus, ventosque furentes,

Tristia famosis aequora naufragiis?

Tu caesam silvis annoso robore quercum,

Si lignis non est utilis, adde focis.

Contentusque tuo, submotum si qua per orbem

Nascuntur, patiens crede negata tibi.

Et pelagi motus, et saevas flare procellas

Securus tuto littore perspicies.

Usum naturae vitium fecistis, avari,

Nata bona et pravis usibus esse mala.

E terra genitum terrena in munera ferrum

Falcibus incurvum vomeribus rigidum,

In caedem, et diras, bellorum crimina, mortes

Armamus contis, missilibus, gladiis.

Pelleret ut frigus violentum accepimus ignem,

Pelleret ut tenebras discoqueretque dapes:

Coepimus insani flammas immittere tectis

Atque exurendis subdere corporibus,

Tanquam esset parvum praedandi in crimine crimen,

Ni ferret sparsas sanguine raptor opes;

Et miseros poenis variis vis ultima cogat,

Cum quod habent perdant, dicere si qua latent.

Fratribus invisos fratres, vitamque parentum

Exosam natis fecit avaritia.

De vero falsum, de falso fingere verum

Saeva per innumeras haec docet insidias.

Hac faciente reus dum partem subtrahit auri,

In mortem totus transiit Ananias:

Nec solus; sociam nam foedi in crimine falsi

Conjunxit misero par quoque poena viro.

Haec miseros homines mortis sub tempore fecit

Non bene postremis fidere judiciis.

Subduntur tabulae, conquiritur undique testis,

Ore ferens falsum, pectore vera premens.

Scalpuntur gemmae similes: manus improba discit

Heu! male mentitas assimilare manus:

Ut pater alterius factus credatur, et haeres

Non possit proprii filius esse patris.

Hac duce custodes inter securus adulter

Pervenit ad castos muneribus thalamos.

Itur in omne nefas animis manibusque paratis,

Aurum si pretium constituas sceleris.

Dic, rogo, quid miserum tantus furor laxat habenas;

Ut tibi sat non sit, quod tibi jam satis est?

Immensis properas terris conjungere terras,

Claudendus parvi marmore sarcophagi?

Alterius damno fieri locupletior ambis?

Quod rapis ex aliis, mox erit alterius:

Et cursu celeri sic post amissa dolebis,

Ut doluere illi, qui tenuere prius.

Ceu non casuras immensas construis arces;

Ipse tamen raptim qui moriturus eris?

Cum itur in somnos tenuato lucida vitro,

Marmoribus variis lubrica, cella tibi:

Tanquam non adeat lignis coeuntia tecta

In bene securo pectore tuta quies.

Certe non aliter sitientia proluit ora,

Quem palmae obtulerint, quem cava gemma liquor:

Et sic suscipient rabidi jejunia ventris

Quos cristalla dabunt, quosque patella cibos

An non pellendo glacialis frigore brumae

Hirta tibi melius pallia praebet ovis;

Quam quae, lentato per lubrica fila metallo,

Alternos frangit vestis onusta gradus?

Quo tibi perlucens habitus, qui tegmine raro

Offerat ignotis membra tegenda oculis?

Argentum, et auri moles, et gemma coruscans

E mundo, et mundi est: hinc venit, hic re sidet.

Venisti in mundum nudus, nudusque redibis:

Nil tecum attuleras, ferre nihil poteris.

Ferre tamen poteris contempta hic munera mundi:

Mitte secuturus, quae duplicentur, opes.

Nam servata nimis, quae mox bona, non tua fient,

Si tibi non serves, sic erit ut tua sint.

Munera quae donat moriens, haec munera non sunt,

Donat enim quod jam desinit esse suum.

Qui sanus metuensque nihil, qui mente quieta,

Qui sibi dum vivit dempserit, ille dedit:

Quodque sibi dempsit, melius reparabitur illi:

Integra mox capiet, qui peritura dabit:

Condita nam coelo non fur, non auferet hostis,

Non tinea aut pluviae, flammaque carpet edax:

Coelo autem condes, quidquid pro nomine Christi,

Christum respiciens, pauperibus tribues.

Qui post assumptae carnis mysteria dicit:

Vestior in nudis, sublevor in miseris,

Visitor in clausis, curor confotus in aegris,

Adjuvor in parvis, protegor in viduis,

Et quodcunque facis miseris, vel non facis, illud

Crede mihi fieri, vel mihi non fieri.

Ac ne pauperiem pauper praetendere possis,

Ut color injustae detur avaritiae;

Si tibi non fuerint sumptus quos quaerit egenus,

Non cibus, aut calida est qua foveatur aqua,

Cum poscit gelidus sitiens sub nomine Christi,

Oblatus poterit praemia ferre calix.

Hoc, quo quisque potes, miserum solare rogantem;

Et si defuerint munera, vota dabis.

Ipsa etenim ante Deum non est peritura voluntas,

Si bene non poterit, qui bene vel cupiet.

Hinc fuit ut Dominus monitis felicibus omnes

Conjungi vellet pacis amore homines.

Et quae per sanctos praedixerat ante prophetas,

Discipulis proprio traderet ore suis:

Dum nihil injustum, nil durum, nil violentum,

Nil leve, nil cupidum, nil grave, nil varium,

Vel facere in rebus, vel verbis dicere posset

Casto servatus pectore pacis amor.

Hinc cohibet totum pacis concordia mundum,

Quae brutis etiam cum ratione datur;

Et cum flammiferis frigentia, mollia duris,

Siccis cum pugnent humida, lenta citis;

Omne per ignotas tacito moderamine causas

Uno consociat foedere pacis opus.

Sic modo, si parvis cupias componere magna;

Corporeum frenat pacis amor populum;

Ut sub terreno sociatus principe discat

Regi coelorum solvere vota simul.

Ergo mei similis peccator, me minor imo,

Omnes criminibus namque ego vinco meis,

Pacem placatus, pacem quoque laesus amato,

Pax in visceribus, pax sit in ore tuo.

Pelle odium, contemne minas, depone rigorem,

Offensam teneant tempora nulla tuam:

Ut te sol blandae servantem vincula pacis

Deserat abscedens, inveniat rediens.