RETOUR À L’ENTRÉE DU SITE       RETOURNER à LA TABLE DES MATIÈRES D'ORIENS

 

ORIENS (ORENS) (Orientius)

COMMONITORIUM

LIVRE II

Oeuvre numérisée par Marc Szwajcer

texte latin

traduction française

livre I - prières

 

 

LIBER SECUNDUS.

Si monitis gradiare meis, fidissime lector,

Caerula securus colla premis colubri.

Cumque aderit Christus judex, mox obvius ibis

Per tenerum blandis aera recte notis.

Tantum ut mandatis quovis sub tempore in istis

Praetereat curam portio nulla tuam.

An si ventosae moveat te gloria linguae,

Quam suadet vano Tullius eloquio:

Sin fugienda, jocus, convivia, sermo, voluptas,

Sique etiam aequaevis dissociande tuis,

Quo studio nostri servabis verba libelli,

Ut vitae meritis consociande Deo?

Praecipuus labor est blandam contemnere laudem,

Quae trahit in praeceps ambitiosa homines,

Et semper tacito festinat ad intima motu,

Visceribusque ipsis pestis acerba sedet.

Omnia dum volumus, facimus quaecunque probari:

Utque suis nullus non faveat vitiis.

Lenito titulo parcum se dicit avarus,

Acris velatur nomine saevitia,

Ac studiis totis et tota nitimur arte,

Ut quidquid loquimur vel facimus, placeat.

At tu si Christo soli vis esse probatus,

Gloria quaeratur nulla tibi ex homine.

Nam cum dejectus, mox exaltabere; erisque

Pro Domino parvus, magnus apud Dominum.

Contemptum vexet quaecunque injuria nulli,

Simile pertuleris, par quoque redde malum.

Ecce Patrem Christus pro se lacerantibus orat;

Supplicat et Stephanus, supplicat et Jacobus:

Dum miti magnoque animo licet ultima passi

Poenarum nulli causa volunt fieri.

Nullum saeva reum faciat sententia, nullum

Austero proceres plectere judicio.

Festucam tenuem fraterno in lumine cernis,

Luminibusque tuis nescis inesse trabem.

Injuste alterius cupiet describere vitam,

Assertor vitae qui nequit esse suae.

Sed nos damnati vitiis insistimus, et quae

Ipsi persequimur, mox etiam facimus.

Fallere crede nefas: durat sententia dicens:

Os quod mentitur, morte animum perimit.

Et quod verax est, semper dixisse memento

Et non quod non est, sermo tuus resonet.

Dulci praeterea frenos impone palato,

Ne sapor antiquus saeviat illecebris.

Illos coelorum donis regnisque potitos

Fecit mortales ambitiosa gula

Dum magis in vetitum ruimus, cupimusque negata,

Et quod difficile est, hoc potius volumus.

Praecipue largo venas perfundere vino

Respue, ne raptim vina venena fiant.

Ut nimiis quoties sitit aestibus arida tellus,

Solers in fructus quam parat agricola,

Si prius evulsas quam sol internecet herbas,

Inroret madidos nubila densa dies;

Protinus et sentes, et gramina noxia messi

Seminibus victis, heu! male laeta feret.

Corpora sic multo fuerint quae dedita vino,

Consiliis pereunt, luxuriant vitiis.

Et quid sordidius, quid erit deformius unquam,

Quam si te tibimet subtrahat ebrietas?

Cum caput huc illuc vergat, gressusque vacillet,

Mensque neget sensum, lingua tenere sonum,

Claudantur gravido vergentia lumina somno,

Quid facis ignores, tu quoque cum facias.

Quid loquar ablatum, vultu fumante, calorem,

Et male compositis verba soluta modis?

Labentes manibus calices, mensasque per ipsas

Immixtos vino saepe redire cibos,

Teque per innumeros, cum vult mens sauciat, motus,

Vel gaudere nimis, vel modo flere nimis;

Et nunc saltatu vergentia membra rotare,

Nunc dare lascivis brachia mota choris.

Exclamare libet vino dapibusque sepultum,

Forte etiam proprii nominis immemorem?

Ejus qui donet largus tibi talia, quando

Orandi subeat tunc pia cura Dei?

Pascere tam magno sumptu quot posses egenos,

Quotque dies laetos haec daret una dies?

At te nunc saturo pauper jejunus oberrat:

Tu vinum revomis; vix habet alter aquam.

Et si forte cibum vox poscit egena, negabis

Ollis queis nihil est hoc tibi quod superest.

Sentio jam dudum tacitum te dicere, lector:

Vera quidem, sed sunt ardua quae statuis.

Ardua praecipimur, de terra scandere coelum.

Non est quod parvo stare labore putes.

Magnus enim labor est; sed merces magna labori:

Praemia qui sperat, desidiam fugiat.

Palmam nemo feret, nisi qui certaverit ante:

Non nisi victori blanda corona datur.

An tibi fragiles mundi quaerantur honores

Munere quos speres emeruisse hominem?

Quidquid id est variis quod vexat corpora saevis,

Dum celeri vitam currimus in stadio:

Contemptum, pluvias, frigus, jejunia rixas

Contento poteris sustinuisse animo.

Discurrens urbem totis lustrare diebus

Vix media fessus nocte redire domum.

Continuoque iterum prima consurgere luce,

Ut clausas possis primus adire fores.

Et cum te tenuis per dura sedilia somnus

Compulerit fessum deposuisse caput;

Ille prior forsan qui serior adfuit ibi

Atria pulsabit, stulta querela notus.

Aut si lictorem tanget vox clarior, opta

Ut bene submotus, nec male caesus eas.

Sed fac quod rarum est, ut victus janitor auro

Ac precibus tandem dicat: Adire potes.

Ingrederis lingua blandus, vultuque modestus,

Corpore subjectus: nil tamen ista juvant.

Omnis honor pretii est: ibi pro pondere nummi

Charta seu foliis sive potens tabulis.

Nam si cessarit dives manus, irrita res est.

Et si verba dabit, tu quoque verba feres.

An honor arrisit, quem semper in ordine mos est

Sumere sero quidem, sed posuisse cito?

Nam quod tu dederas, mox conferet alter et alter:

Quod multi cupiunt, nemo diu tenuit.

Fac tamen ut longum durans honor inflet, agat te;

Nunquidnam finem non habiturus erit?

Finge, age, mansuri signent tua nomina fastus,

Atque tuo felix annus eat titulo:

Quid tandem prodest, cum desinit esse potestas!

In quo sentitur quod fuit atque abiit?

Et quod paulatim succedens nesciet aetas,

Et quod si scierit, quid tibi merces erit?

Sed qui terreno tantum dependis honori,

Tantaque nunc homines ambitione colis,

Ut Domino placeas, cujus sunt omnia, Christo,

Insuper et regnum promereare Dei.

Anteferens verum falsis, ingentia parvis,

Vilia magnificis, perdita perpetuis.

Devotum vincet quae tandem injuria pectus?

Et quid erit celsum? quid tibi difficile est?

Namque nihil durum est, cum spes succedit, et omnis

Pervenit ad fructum victus honore labor:

Et fructum, toto qui duret tempore, quem non

Auferat ambitor, prodigus, impatiens?

Audis spondentem Dominum nova praemia justis,

Promissis semper qui meliora dabit.

Non conspecta oculis, non auribus insinuata,

Ipso non sensu praemeditata prius.

Non tibi distillant pretioso cortice myrrhae,

Thuris odorato cespite terra tumet.

Adde thymum, violas, casias, melilota, crocumque,

Candida puniceis lilia junge rosis.

Cum tot in his terris peccator munera sumas,

In coelis sanctus quae bona percipies?

Finge, age, quid clarum, quid pulchrum, quid pretiosum,

Et totum magnum quidquid in orbe putas.

Hoc meritis dandum felicibus, aurea tecta,

Gemmatos postes, purpureumque solum,

Ruraque vernantis semper redolentia flore,

Lacte et melle simul flumina plena trahi.

Nec quia conscendunt animos, et mente videndentur,

Inferiora illis crede futura bonis.

Nec vereare tamen longo ne tempore victus,

Impar mandatis repperiare Dei.

Nil habet haec longum, longo licet acta rotatu,

Quo nunc perfruimur tempore vita brevis.

Lassa senescentem despectant omnia finem:

Et jam postremo volvitur hora die.

Respice quam raptim totum mors presserit orbem,

Quantos vis belli perculerit populos.

Condensi nemoris, celsi non aspera montis,

Flumina non rapidis fortia gurgitibus,

Nec castella locis, non tutae moenibus urbes,

Invia non pelago, tristia non eremo,

Non cava, non etiam metuendis sub rupibus antra

Ludere barbaricas praevaluere manus.

Multis ficta fides, multis perjuria, multis

Causa fuit mortis civica proditio.

Insidiae multum, multum vis publica fecit.

Robore quae non sunt, sunt superata fame.

Concidit infelix cum prole et conjuge mater,

Cum servis dominus servitium subiit.

Hic canibus jacuere cibus, flagrantia multis

Quae rapuere animam, tecta dedere rogo.

Per vicos, villas, per rura, et compita, et omnes,

Per pagos, totis inde vel inde viis

Mors, dolor, excidium, strages, incendia, luctus

Uno fumavit Gallia tota rogo.

Cur tamen enumerem labentis funera mundi,

Quae per consuetum semper aguntur iter?

Quid repetam quanti toto moriantur in orbe,

Ipse tuam videas cum properare diem?

Praetereo gladiis quantum, quantumque ruinis,

Igni, graminibus, fluminibus liceat;

Quantos bella, fames perimant, morbique furentes.

Et quae per varias mors ruit una vias.

Quantos et mediae pacis sub tempore, ut esse

Pax possit, cruciat debita poena reos.

Omnis paulatim letho nos applicat hora,

Hoc quoque quod loquimur tempore praemorimur:

Et per fallentes tacito molimine cursus

Urget supremos ultima vita dies:

Cum cibus et somnus, dum verba, et pocula mulcent.

Sive domo sedeas, seu peregrina petas:

Dumque geris quodcunque geris, vel non geris ultro,

Mors movet alternum nil remorata pedem.

Cereus ut caecae positus sub tempore noctis

Compensare diem luminis officio,

Dum non sentimus, lento consumitur igne:

Semper et ad finem flamma vorax properat.

Sic hominum res est: pereunt quaecunque geruntur.

Sed fac vivacis spatia haec tam longa senectae,

Orbis ut immunis funera respicias.

Sero licet veniat, veniat tamen ille necesse est

Qui non in totum finis abesse potest.

Jam quae nascuntur, crescunt post, atque senescunt,

Et senio fessis nil nisi mors superest.

Intereunt decies qui ternos vixerit annos

Atque illum vixit quomodo millesimus.

Postquam postremus finis retinebit utrumque,

Certe supremo tempore mortis idem est.

Quid vitam traxisse juvat, si vivere cessas?

Quaeve bonis merces si teneare malis?

Cum, nisi dum frueris fructu, tangere fruendi

Et vita haec vitae vivat in officio.

Jam quod jam fuerat nihil est, si desinit esse;

Et quod non sentis, non juvat an fuerit.

Quid tandem prodest si te jejunia vexent,

Hesternis large membra onerasse cibis;

Cumque tua hodie stringat assidua sitis,

Ante diem nimio praemaduisse cibo?

Cum mediis celeri quae sunt decursa rotatu

Eripiat sensum non reditura dies?

Sed nos decursae primaevo flore juventae

Jam dubii, gressu, lumine, voce, manu;

Cum quidquid fuimus, dolor est meminisse fidemque

Omnibus eripiant proxima praeteritis.

Incurvos querulos consumpto corpore nunquam

Haec quoque quae gravis est vita satis satiat.

Hinc est quod toto penitus velut orbe remoti

Spectamus toto quidquid in orbe perit.

Nec miseros alio tanquam sub sole manentes

Mortis non propriae mors aliena monet.

Ante oculos longeque simul fraudamur amicis,

Luminibusque illinc, hinc venit aure dolor.

Intereunt dulces aevo vergente parentes,

Eque ipso conjux eripitur gremio.

Et fratris fratrem mors e complexibus aufert,

Et natu forsan junior ille fuit.

Ordine nec vitae senior subducitur aetas,

Cum videat nati funera saeva pater.

Nemo tamen cautus credit quod cernit, et illum

Quod non vult, cernit se quoque posse pati.

Hoc tamen inde venit, factis quia semper iniquis

Mortem perpetuum ducimus esse malum:

Et quas criminibus poenas lex sancta minatur,

Serius excipere credimus esse lucrum.

Felix qui licitum finem putat esse laborum,

Quid poenae timeat caverat ante timens.

Felix qui magnum magnaque indage movendum,

Urbibus et populis nobile judicium

Constanti sperare animo vultuque sereno

Securus vitae de probitate potest.

Quem faciat certis bene mens sibi conscia causis

Sub tanta intrepidum mole tenere caput.

Illic imperio quondam regnoque potentes,

Illic conspicui fascibus et trabeis,

Queis aurum lectis dapibus; cristalla Falerno,

Subtratoque ostro mos onerare toros:

Robore famosi, laudati munere formae,

Ac male fidentes corporeis opibus:

Quorum venter erat dominus, lascivia votum,

Spes in praesenti, gloria divitiae.

Qui neglexerunt miseri vel morte sub ipsa

Claudendis Dominum quaerere luminibus,

Poenam exspectabunt clausi. Nunc quaere doceri

Quam poenam: factis congrua poena manet.

Hos tenebrae juges caeca sub nocte manebunt:

His lumen tunc flamma severa dabit.

Isti sulphureo flagrantes igne caminos

Cogentur laceris scandere corporibus.

Illos constringet violento infusa rigore

Flatibus hibernis dura gelu glacies.

Et cum tam discors pugnet natura gehennae,

Nominis unius vis tamen est varia.

Nec tam diversa possis dignoscere poena

Igne sit, an gravius frigore supplicium.

Non quot nos istic terrena morte peremptis,

Excipient unam crimina multa necem;

Cum quamvis saevus pro rerum pondere judex

Non aliud possit quam rapuisse animam,

Et quodam scelerum lucro si plurima restent

Vindictam reliquis ultio prima neget.

Ast istic omnis persolvet in ordine noxas,

Succedens factis congrua poena suis.

Atque unum corpus per singula membra patebit

Quot potuit vitiis, tot quoque suppliciis.

Altera crudeles, lex altera plectet avaros:

Facta aliter solvent, et meditata aliter.

Est sua perjuris, est et sua poena superbis,

Atque alia effusi causa cruoris erit.

Invidus, impatiens, mollis, falsator, adulter,

Et vini totus, totus et illecebrae.

Dextram caede nocens, linguam in convicia promptam,

Pervasor, jactans, impius, indocilis,

Judicii ante diem poenas dabit, ut neque parvum

Supplicii spatium det mora judicii.

Ambibunt alios sinuosis flexibus angues:

Ast alios candens igne catena teret.

Omnia plena illic lacrymis, terrore, dolore,

Et vox nulla, nisi quam dederit gemitus.

Et quidnam ulterius per singula crimina curram

Vexabunt diris quae miseros crucibus;

Quando etiam incauto si quid nunc ore loquaris,

Sermonis ratio est discutienda tibi?

Hos inter rerum Dominum quicunque negarit

Submittens saxis stipitibusque caput.

Ille miser vere, nec erit miserabilis ulli,

Excipiet solus quidquid ubique nocet.

Innumeri vermes morituro in corpore vivent,

Nec finis fumo quem dabit ignis, erit.

At parte ex alia blandorum verba piorum

Sed nec vexati restituere malum,

Auxilium miseris, victum tribuere patenti,

Affectum notis, servitium patribus,

Instar flammantis fulgebunt lumina solis,

Velati niveis splendida membra togis:

Praecipueque illi, quos Christi in lege paratos

Excipiunt noctes inveniuntque dies,

Queisque fuit votum niveam baptismatae vestem

Nunquam femineis commaculare toris;

Corpore nec solo, sed toto et pectore cauti,

Et qualem lector te meus esse velim.

Vel jam felices quae primae gloria vittis

Lucis et infidi corporis illecebris,

Veram quaerentes vitam, pro nomine Christi

Fundere devotas non timuere animas.

Atque sacerdotes hoc sanctum agmen habebit,

Secretosque hominum turbinibus monachos;

Qui nunc spernentes blandae oblectamina famae,

Venturi sperant praemia judicii:

Mollia securis ducentes otia rebus

Pro merito vivunt nunc bene, post melius,

Namque ipsi denso stipabunt agmine regem,

Cum terris judex institerit Dominus,

Atque omnes Agnus quoquo se verterit ibunt,

Perfusi vero lumine, luce Dei.

Et tantum ipsorum capient vegetata decoris

Cernentum ut non sint ora videnda oculis.

Ergo ubi terribilem dederit cava buccina cantum,

Adventum tandem testificanda Dei;

Mox longis tellus rimis divulsa patebit,

Ac passim flammae, fulgura, grando ruent,

Imis concusso penitus de sedibus orbe

Dum totae servent inde vel inde viae.

Hinc tristis gemitus, illinc pia gaudia vitae,

Una in diversis vox erit agminibus.

Atque omnibus raptim celeratis gressibus ibit

Deducens sobolem prosapiamque pater.

Cunctaque contento ducetur linea tractu,

Cum fuerit medius progenitor genitis.

Nec tibi famosas urbes, gentesque remotas,

Regnaque quae nunc sunt, quaeve fuere loquar.

Frigore non segnes populos, non sole perustos,

Quosque habuit nascens, occiduusque dies:

Sed fuit a primi genitum quod tempore mundi

Usque diem mundo qui modo finis erit.

Omnibus e terris animas justasque reasque

Uno constituet jussio prima loco.

Nec tamen ulla illinc tanta inter millia perget,

Quae non sit Domino dinumerata suo.

Mox rutilum scandens eadem cum carne tribunal,

Quam coelo intulerat, glorificans hominem;

Omnia quae reliquis labantur in ordine saeclis,

Quae tunc, quaeve dehinc lege manente fiant

Ore sacer, celsus solio, terrore videndus,

Conspicuus, sed vix conspiciendus aget:

Atque inter flammae tractus, sonitusque tubarum,

Angelicosque choros, militiamque sacram,

Inter et infantum, matrum, juvenumque, senumque,

Pallores, fletus, gaudia, vota, metus,

Ultima suspensae dabitur sententia turbae,

Quae sacro sancti judicis ore sonet.

In requiem et laudem justorum perge caterva,

A regno nunquam dissocianda meo,

Quae vobis gnarus meriti vitaeque futurae

Dat modo, sed dudum dona parata Pater.

At tu mandatis semper contraria nostris,

Impia tartareis claudere turba locis.

Illic stridorem, dentes, et lumina fletum,

Ignibus immodicis discrucianda dabunt,

Et tamen, ut vere maneant quaecunque jubentur,

Haec erit aeterni formula judicii,

Gloria quae justum, submota morte, tenebit:

Atque reus poenae non moriturus erit.

Haec ego debueram factis tibi tradere, lector,

Ut pondus verbis vita probata daret.

Sed quia negligimus miseri quaecunque monemur,

Et satis est levius discere, quam facere:

Tu si commendes animo demissa per aurem

Omnia quae scriptis sunt numerata meis:

Constanter dicam, coeli statione receptus,

Discuties saevae vincula dura necis;

Atque etiam fueras qui filius ante gehennae,

Incipies summi filius esse Dei.

His illud superest sine quo nihil omnia prosunt,

Ut Christum credas de Patre, cumque Patre

Spiritus et sanctus nullo discrimine junctus.

Unum consumment nomina trina Deum.

At tu cum legis nostrum quicunque libellum,

Nostri, seu malus est, seu bonus, esto memor.

Et quoties Dominum perlecto carmine Christum

Orabis; simus semper in ore tuo.

Quod ne me primis credas injungere labris,

Neque istud tuto dissimulare putes.

Sic te nulla dies curis compungat amaris:

Sic Christo totum quidquid agis placeat:

Sic sumas sanctam dono tradente coronam.

Nominis abscedat ne tibi cura mei.

Ut peccatores vincens Orientius omnes

Sanctorum veniam promerear precibus.