HEAUTON
TIMORUMENOS
DIDASCALIA
INCIPIT HEAUTON TIMORUMENOS TERENTI ACTA LuDIS MEGALENSIBUS L. CORNELIO
LENTULO L. VALERIO FLACCO AEDILIBUS CURULIBUS EGERE L. AMBIVIUS TURPIO L.
ATILIUS PRAENESTINUS MODOS FECIT FLACCUS CLAUDI ACTA I TIBIIS INPARIBIS DEINDE
DUABUS DEXTRIS GRAECA EST MENANDRU FACTAST III M' IUVENTIO TI. SEMPRONIO COS.
PERIOCHA C. SVLPICI APOLLINARIS
In militiam proficisci gnatum Cliniam
amantem Antiphilam conpulit durus pater,
animique sese angebat facti paenitens.
Mox ut reversust, clam patrem devortitur
ad Clitiphonem. Is amabat scortum Bacchidem.
Cum accerseret cupitam Antiphilam Clinia,
ut eius Bacchis venit amica ac servolae
habitum gerens Antiphila: factum id quo patrem
suum celaret Clitipho. Hic technis Syri
decem minas meretriculae aufert a sene.
Antiphila Clitiphonis reperitur soror:
hanc Clinia, aliam Clitipho uxorem accipit.
PERSONAE
(PROLOGUS)
CHREMES SENEX
MENEDEMUS SENEX
CLITIPHO ADULESCENS
CLINIA ADULESCENS
SYRVS SERVOS
DROMO SERVOS
BACCHIS MERETRIX
ANTIPHILA VIRGO
SOSTRATA MATRONA
(CANTHARA) NUTRIX
PHRYGIA ANCILLA
(CANTOR)
PROLOGUS
Ne quoi sit vostrum mirum quor partis seni
poeta dederit quae sunt adulescentium,
id primum dicam, deinde quod veni eloquar.
Ex integra Graeca integram comoediam
hodie sum acturus Heauton timorumenon, 5
duplex quae ex argumento facta est duplici.
Novam esse ostendi, et quae esset: nunc qui scripserit,
et quoia Graeca sit, ni partem maxumam
existumarem scire vostrum, id dicerem.
Nunc quam ob rem has partis didicerim paucis dabo. 10
Oratorem esse voluit me, non prologum:
vostrum iudicium fecit, me actorem dedit.
Sed hic actor tantum poterit a facundia,
quantum ille potuit cogitare commode
qui orationem hanc scripsit quam dicturus sum. 15
Nam quod rumores distulerunt malevoli,
multas contaminasse Graecas, dum facit
paucas Latinas: id esse factum hic non negat
neque se pigere, et deinde facturum autumat.
Habet bonorum exemplum, quo exemplo sibi 20
licere id facere quod illi fecerunt putat.
Tum quod malevolus vetus poeta dictitat,
repente ad studium hunc se adplicasse musicum,
amicum ingenio fretum, haud natura sua,
arbitrium vostrum, vostra existumatio 25
valebit. Qquare omnis vos oratos volo,
ne plus iniquom possit quam aequom oratio.
Facite aequi sitis; date crescendi copiam,
novarum qui spectandi faciunt copiam
sine vitiis. Ne ille pro se dictum existumet, 30
qui nuper fecit servo currenti in via
decesse populum: quor insano serviat?
De illius peccatis plura dicet, quom dabit
alias novas, nisi finem maledictis facit.
Adeste aequo animo; date potestatem mihi, 35
statariam agere ut liceat per silentium,
ne semper servos currens, iratus senex,
edax parasitus, sycophanta autem impudens,
avarus leno adsidue agendi sint seni
clamore summo, cum labore maxumo. 40
Mea causa causam hanc iustam esse animum inducite,
ut aliqua pars laboris minuatur mihi.
Nam nunc novas qui scribunt nil parcunt seni:
si quae laboriosast, ad me curritur;
si lenis est, ad alium defertur gregem. 45
In hac est pura oratio. Experimini
in utramque partem ingenium quid possit meum.
Si numquam avare pretium statui arti meae,
et eum esse quaestum in animum induxi maxumum,
quam maxume servire vostris commodis: 50
exemplum statuite in me, ut adulescentuli
vobis placere studeant potius quam sibi.
ACTUS I
SCENA I
CHREMES, MENEDEMUS
CHREMES
Quamquam haec inter nos nuper notitia admodumst,
inde adeo quod agrum in proxumo hic mercatus es,
nec rei fere sane amplius quicquam fuit, 55
tamen vel virtus tua me vel vicinitas,
quod ego in propinqua parte amicitiae puto,
facit ut te audacter moneam et familiariter
quod mihi videre praeter aetatem tuam
facere, et praeter quam res te adhortatur tua. 60
Nam pro deum atque hominum fidem, quid vis tibi aut
quid quaeris? Annos sexaginta natus es
aut plus eo, ut conicio; agrum in his regionibus
meliorem neque preti maiori' nemo habet;
servos compluris: proinde quasi nemo siet, 65
ita attente tute illorum officia fungere.
Numquam tam mane egredior neque tam vesperi
domum revortor quin te in fundo conspicer
fodere aut arare aut aliquid ferre. Denique.
nullum remittis tempus neque te respicis. 70
Haec non voluptati tibi esse satis certo scio. At
enim dices : « quantum hic
operis fiat paenitet. »
Quod in opere faciundo operae consumis tuae,
si sumas in illis exercendis, plus agas.
MENEDEMUS
Chreme, tantumne ab re tuast oti tibi, 75
aliena ut cures ea quae nil ad te attinent?
CHREMES
Homo sum: humani nil a me alienum puto.
Vel me monere hoc vel percontari puta:
rectumst ego ut faciam; non est, te ut deterream.
MENEDEMUS
Mihi sic est usus; tibi ut opus factost face. 80
CHREMES
An quoiquamst usus homini se ut cruciet?
MENEDEMUS
Mihi.
CHREMES
Si quid laborist nollem; sed quid istuc malist?
Quaeso, quid de te tantum meruisti?
MENEDEMUS
Eheu!
CHREMES
Ne lacruma atque istuc, quidquid est, fac me ut sciam.
Ne retice, ne verere, crede inquam mihi: 85
aut consolando aut consilio aut re iuvero.
MENEDEMUS
Scire hoc vis?
CHREMES
Hac quidem causa qua dixi tibi.
MENEDEMUS
Dicetur.
CHREMES
At istos rastros interea tamen
adpone, ne labora.
MENEDEMUS
Minime.
CHREMES
Quam rem agis?
MENEDEMUS
Sine me vocivom tempus ne quod dem mihi 90
laboris.
CHREMES
Non sinam, inquam.
MENEDEMUS
Ah, non aequom facis.
CHREMES
Hui tam gravis hos, quaeso?
MENEDEMUS
Sic meritumst meum.
CHREMES
Nunc loquere.
MENEDEMUS
Filium unicum adulescentulum
habeo. Ah, quid dixi habere me? immo habui, Chreme;
nunc habeam necne incertumst.
CHREMES
Quid ita istuc?
MENEDEMUS
Scies. 95
Est e Corintho hic advena anus paupercula.
Eius filiam ille amare coepit perdite,
prope iam ut pro uxore haberet: haec clam me omnia.
Ubi rem rescivi, coepi non humanitus
neque ut animum decuit aegrotum adulescentuli 100
tractare, sed vi et via pervolgata patrum.
cotidie accusabam: « Hem tibine haec diutius
licere speras facere me vivo patre,
amicam ut habeas prope iam in uxoris loco?
Erras, si id credis, et me ignoras, Clinia. 105
Ego te meum esse dici tantisper volo,
dum quod te dignumst facies; sed si id non facis,
ego quod me in te sit facere dignum invenero.
Nulla adeo ex re istuc fit nisi ex nimio otio.
Ego istuc aetatis non amori operam dabam, 110
sed in Asiam hinc abii propter pauperiem, atque ibi
simul rem et gloriam armis belli repperi. »
Postremo adeo res rediit: adulescentulus
saepe eadem et graviter audiendo victus est;
putavit me et aetate et benevolentia 115
plus scire et providere quam se ipsum sibi:
in Asiam ad regem militatum abiit, Chreme.
CHREMES
Quid ais?
MENEDEMUS
Clam me profectus mensis tris abest.
CHREMES
Ambo accusandi; etsi illud inceptum tamen
animist pudentis signum et non instrenui. 120
MENEDEMUS
Ubi comperi ex is qui ei fuere conscii,
domum revortor maestus atque animo fere
perturbato atque incerto prae aegritudine.
Adsido: adcurrunt servi, soccos detrahunt;
video alios festinare, lectos sternere, 125
cenam adparare: pro se quisque sedulo
faciebant, quo illam mihi lenirent miseriam.
Ubi video, haec coepi cogitare : «
Hem, tot mea
solius solliciti sunt causa ut me unum expleant?
Ancillae tot me vestient? sumptus domi 130
tantos ego solus faciam? Sed gnatum unicum,
quem pariter uti his decuit aut etiam amplius,
quod illa aetas magis ad haec utenda idoneast,
eum ego hinc eieci miserum iniustitia mea!
Malo quidem me dignum quovis deputem, 135
si id faciam. Nam usque dum ille vitam illam colet,
inopem, carens patria ob meas iniurias,
interea usque illi de me supplicium dabo,
laborans parcens quaerens, illi serviens. »
Ita facio prorsus: nil relinquo in aedibus, 140
nec vas nec vestimentum: conrasi omnia.
Ancillas, servos, nisi eos qui opere rustico
faciundo facile sumptum exsercirent suom,
omnis produxi ac vendidi. Inscripsi ilico
aedis mercede. Quasi talenta ad quindecim 145
coegi: agrum hunc mercatus sum: hic me exerceo.
Decrevi tantisper me minus iniuriae,
Chreme, meo gnato facere dum fiam miser;
nec fas esse ulla me voluptate hic frui,
nisi ubi ille huc salvos redierit meus particeps. 150
CHREMES
Ingenio te esse in liberos leni puto,
et illum obsequentem, si quis recte aut commode
tractaret. Verum nec tu illum satis noveras,
nec te ille, hoc qui fit, ubi non vere vivitur.
Tu illum numquam ostendisti quanti penderes, 155
nec tibi illest credere ausus quae est aequom patri.
Quod si esset factum, haec numquam evenissent tibi.
MENEDEMUS
Ita res est, fateor: peccatum a me maxumest.
CHREMES
Menedeme, at porro recte spero, et illum tibi
salvom adfuturum esse hic confido propediem. 160
MENEDEMUS
Utinam ita di faxint!
CHREMES
Facient. Nunc, si commodumst,
Dionysia hic sunt hodie: apud me sis volo.
MENEDEMUS
Non possum.
CHREMES
Quor non? Quaeso tandem aliquantulum
tibi parce: idem absens facere te hoc volt filius.
MENEDEMUS
Non convenit, qui illum ad laborem in<pe>pulerim, 165
nunc me ipsum fugere.
CHREMES
Sicine est sententia?
MENEDEMUS
Sic.
CHREMES
Bene vale.
MENEDEMUS
Et tu.-
CHREMES
Lacrumas excussit mihi
miseretque me eius. Sed ut diei tempus est,
<tempust> monere me hunc vicinum Phaniam,
ad cenam ut veniat: ibo, visam si domist.- 170
Nil opus fuit monitore: iamdudum domi
praesto apud me esse aiunt; egomet convivas moror.
Ibo adeo hinc intro. Sed quid crepuerunt fores
hinc a me? Quinam egreditur? Huc concessero.
SCENA
II
CLITIPHO, CHREMES
CLITIPHO
Nil adhuc est quod vereare, Clinia: haudquaquam etiam cessant 175
et illam simul cum nuntio tibi hic adfuturam hodie scio.
Proin tu sollicitudinem istam falsam quae te excruciat mittas.
CHREMES
Quicum loquitur filius?
CLITIPHO
Pater adest, quem volui: adibo. Pater, opportune advenis.
CHREMES
Quid id est?
CLITIPHO
Hunc Menedemum nostin nostrum vicinum?
CHREMES
Probe. 180
CLITIPHO
Huic filium scis esse?
CHREMES
Audivi esse in Asia.
CLITIPHO
Non est, pater:
apud nos est.
CHREMES
Quid ais?
CLITIPHO
Advenientem, e navi egredientem, ilico
abduxi ad cenam; nam mihi cum eo iam inde [usque] a pueritia
fuit semper familiaritas.
CHREMES
Voluptatem magnam nuntias.
Quam vellem Menedemum invitatum ut nobiscum esset amplius, 185
ut hanc laetitiam necopinanti primus obicerem ei domi!
Atque etiam nunc tempus est.
CLITIPHO
Cave faxis: non opus est, pater.
CHREMES
Quapropter?
CLITIPHO
Quia enim incertumst etiam quid se faciat. Mdo venit;
timet omnia, patris iram et animum amicae se erga ut sit suae.
Eam misere amat; propter eam haec turba atque abitio evenit. CHREMES
Scio. 190
CLITIPHO
Nunc servolum ad eam in urbem misit, et ego nostrum una Syrum.
CHREMES
Quid narrat?
CLITIPHO
Quid ille? Miserum se esse.
CHREMES
Miserum? Quem
minus crederest?
Quid relicuist, quin habeat quae quidem in homine dicuntur bona?
Parentis, patriam incolumem, amicos, genus, cognatos, ditias.
Atque haec perinde sunt ut illius animus qui ea possidet: 195
qui uti scit, ei bona; illi qui non utitur recte, mala.
CLITIPHO
Immo ills fuit senex inportunus semper, et nunc nil magis
vereor quam nequid in illum iratus plus satis faxit, pater.
CHREMES
illene? Sed reprimam me: nam in metu esse hunc illist utile.
CLITIPHO
Quid tute tecum?
CHREMES
Dicam. Utut erat, mansum tamen oportuit. 200
Fortasse aliquanto iniquior erat praeter eius lubidinem.
Pateretur; nam quem ferret, si parentem non ferret suom.
Huncin erat aequom ex illius more an illum ex huius vivere?
Et quod illum insimulat durum id non est. Nam parentum iniuriae
unius modi sunt ferme, paullo qui est homo tolerabilis: 205
scortari crebro nolunt, nolunt crebro convivarier;
praebent exigue sumptum; atque haec sunt tamen ad virtutem omnia.
Verum ubi animus semel se cupiditate devinxit mala,
necessest, Clitipho, consilia consequi consimilia. Hoc
scitumst, periclum ex aliis facere, tibi quod ex usu siet. 210
CLITIPHO
Ita credo.
CHREMES
Rgo ibo hinc intro, ut videam nobis quid in cena siet.
tu, ut tempus est diei, vide sis nequo hinc abeas longius.
SCENA
III
CLITIPHO
CLITIPHO.
Quam iniqui sunt patres in omnis adulescentis iudices!
Qui aequom esse censent nos a pueris ilico nasci senes,
neque illarum adfinis esse rerum quas fert adulescentia. 215
Ex sua lubidine moderantur, nunc quae est, non quae olim fuit.
Mihin si umquam filius erit, ne ille facili me utetur patre;
nam et cognoscendi et ignoscendi dabitur peccati locus,
non ut meus, qui mihi per alium ostendit suam sententiam.
Perii, is mi, ubi adbibit plus paullo, sua quae narrat facinora! 220
Nunc ait : «
Periclum ex aliis facito tibi quod ex usu siet »:
astutus. Ne ille haud scit quam mihi nunc surdo narret fabulam.
Mage nunc me amicae dicta stimulant :«
Da mihi » atque «
adfer mihi »:
Quoi quod respondeam nil habeo; neque me quisquamst miserior.
Nam hic Clinia, etsi is quoque suarum rerum satagit, attamen 225
habet bene et pudice eductam, ignaram artis meretriciae.
Meast potens, procax, magnifica, sumptuosa, nobilis.
Tum quod dem ei «
recte » est; nam nil esse mihi religiost dicere.
Hoc ego mali non pridem inveni neque etiamdum scit pater.
ACTUS
II
SCENA I
CLINIA, CLITIPHO
CLINIA
Si mihi secundae res de amore meo essent, iamdudum scio 230
venissent; sed vereor ne mulier me absente hic corrupta sit.
Concurrunt multae opiniones quae mihi animum exaugeant:
occasio, locus, aetas, mater quoius sub imperiost mala,
quoi nil iam praeter pretium dulcest.
CLITIPHO
Clinia.
CLINIA
Ei misero mihi!
CLITIPHO
Eiam caves ne videat forte hic te a patre aliquis exiens? 235
CLINIA
Faciam; sed nescioquid profecto mi animu' praesagit mali.
CLITIPHO
Pergin istuc prius diiudicare quam scis quid veri siet?
CLINIA
Si nil mali esset, iam hic adessent.
CLITIPHO
Iam aderunt.
CLINIA
Quando istuc erit?
CLITIPHO
Non cogitas hinc longule esse? Et nosti mores mulierum:
dum moliuntur, dum conantur, annus est.
CLINIA
O Clitipho, 240
timeo.
CLITIPHO
Respira: eccum Dromonem cum Syro una: adsunt tibi.
SCENA
II
SYRUS, DROMO, CLINIA, CLITIPHO
SYRUS
Ain tu?
DROMO
Sic est.
SYRUS
Verum interea, dum sermones caedimus,
illae sunt relictae.
CLITIPHO
Mulier tibi adest; audin, Clinia?
CLINIA
Ego vero audio nunc demum et video et valeo, Clitipho.
DROMO
Minime mirum, adeo inpeditae sunt: ancillarum gregem 245
ducunt secum.
CLINIA
Perii : unde illi sunt ancillae?
CLITIPHO
Men rogas?
SYRUS
Non oportuit relictas: portant quid rerum!
CLINIA
Ei mihi!
SYRUS
Aurum vestem; et vesperascit, et non noverunt viam.
Factum a nobis stultest. Abi dum tu, Dromo, illis obviam.
Propera: quid stas?
CLINIA
Vae misero mi, quanta de spe decidi! 250
CLITIPHO
Quid istuc? quae res te sollicitat autem?
CLINIA
Rogitas quid siet?
Viden tu? ancillas, aurum, vestem, quam ego cum una ancillula
hic reliqui, unde esse censes?
CLITIPHO
Vah, nunc demum intellego.
SYRUS
Di boni, quid turbaest! Aedes nostrae vix capient, scio.
Quid comedent! quid ebibent! quid sene erit nostro miserius? 255
Sed video eccos quos volebam.
CLINIA
O Iuppiter ! ubinamst fides?
Dum ego propter te errans patria careo demens, tu interea loci
conlocupletasti te, Antiphila, et me in his deseruisti malis,
propter quam in summa infamia sum et meo patri minus sum obsequens:
quoi(u)s nunc pudet me et miseret, qui harum mores cantabat mihi, 260
monuisse frustra, neque eum potuisse umquam ab hac me expellere.
Quod tamen nunc faciam; tum quom gratum mi esse potuit nolui.
Nemost miserior me.
SYRUS
Hic de nostris verbis errat videlicet
quae hic sumus locuti. Clinia, aliter tuom amorem atque est accipis:
nam et vitast eadem, et animuste erga idem ac fuit, 265
quantum ex ipsa re coniecturam fecimus.
CLINIA
Quid est ? obsecro. Nam mihi nunc nil rerum omniumst
quod malim quam me hoc falso suspicarier.
SYRUS
Hoc primum, ut ne quid huius rerum ignores: anus,
quae est dicta mater esse ei antehac, non fuit; 270
ea obiit mortem. Hoc ipsa in itinere alterae
dum narrat, forte audivi.
CLITIPHO
Quaenamst altera?
SYRUS
Mane: hoc quod coepi primum enarrem, Clitipho;
post istuc veniam.
CLITIPHO
Propera.
SYRUS
Iam primum omnium,
ubi ventum ad aedis est, Dromo pultat fores; 275
anus quaedam prodit; haec ubi aperuit ostium,
continuo hic se coniecit intro, ego consequor;
anus foribus obdit pessulum, ad lanam redit.
Hic sciri potuit aut nusquam alibi, Clinia,
quo studio vitam suam te absente exegerit, 280
ubi de inprovisost interventum mulieri;
nam ea res dedit tum existumandi copiam
cotidianae vitae consuetudinem,
quae quoiusque ingenium ut sit declarat maxume.
Texentem telam studiose ipsam offendimus, 285
mediocriter vestitam veste lugubri,
eius anuis causa, opinor, quae erat mortua;
sine auro; tum ornatam ita uti quae ornantur sibi,
nulla mala re esse expolitam muliebri;
capillus pexus, prolixus, circum caput 290
reiectus neglegenter. Pax.
CLINIA
Syre mi, obsecro,
ne me in laetitiam frustra coniicias.
SYRUS
Anus
subtemen nebat. Praeterea una ancillula
erat; ea texebat una, pannis obsita,
neglecta, inmunda inluvie.
CLITIPHO
Si haec sunt, Clinia, 295
vera, ita uti credo, quis te est fortunatior?
Scin hanc quam dicit sordidatam et sordidam?
Magnum hoc quoque signumst dominam esse extra noxiam,
quom eius tam negleguntur internuntii.
Nam disciplinast isdem munerarier 300
ancillas primum ad dominas qui adfectant viam.
CLINIA
perge, obsecro te, et cave ne falsam gratiam
studeas inire. Quid ait ubi me nominas?
SYRUS
Ubi dicimus redisse te et rogare uti
veniret ad te, mulier telam desinit 305
continuo, et lacrumis opplet os totum sibi,
ut facile scires desiderio id fieri [tuo].
CLINIA
Prae gaudio, ita me di ament, ubi sim nescio
ita timui.
CLITIPHO
At ego nil esse scibam, Clinia.
Agedum vicissim, Syre, dic quae illast altera? 310
SYRUS
Adducimus tuam Bacchidem.
CLITIPHO
Hem, quid? Bacchidem?
Eho, sceleste, quo illam ducis?
SYRUS
Quo ego illam? Ad nos scilicet.
CLITIPHO
Ad patremne?
SYRUS
Ad eum ipsum.
CLITIPHO
O hominis inpudentem audaciam!
SYRUS
Heus,
non fit sine periclo facinus magnum nec memorabile.
CLITIPHO
Hoc vide: in mea vita tu tibi laudem is quaesitum, scelus? 315
Ubi si paullulum modo quid te fugerit, ego perierim.
Quid illo facias?
SYRUS
At enim...
CLITIPHO
Quid "enim"?
SYRUS
Si sinas, dicam.
CLINIA
Sine.
CLITIPHO
Sino.
SYRUS
Ita res est haec nunc, quasi quom...
CLITIPHO
Quas, malum, ambages mihi
narrare occipit?
CLINIA
Syre, verum hic dicit: mitte, ad rem redi.
SYRUS
Enimvero reticere nequeo: multimodis iniurius, 320
Clitipho, es neque ferri potis es.
CLINIA
Audiundum hercle est, tace.
SYRUS
Vis amare, vis potiri, vis quod des illi effici;
tuom esse in potiundo periclum non vis: haud stulte sapis,
siquidem id saperest velle te id quod non potest contingere.
Aut haec cum illis sunt habenda, aut illa cum his mittenda sunt. 325
Harum duarum condicionum nunc utram malis vide;
etsi consilium quod cepi rectum esse et tutum scio.
Nam apud patrem tua amica tecum sine metu ut sit copiast.
Tum quod illi argentum es pollicitus, eadem hac inveniam via,
quod ut efficerem orando surdas iam auris reddideras mihi. 330
Qid aliud tibi vis?
CLITIPHO
Siquidem hoc fit.
SYRUS
Siquidem? experiundo scies.
CLITIPHO
Age, age, cedo istuc tuom consilium: quid id est?
SYRUS
Adsimulabimus,
tuam amicam huius esse amicam.
CLITIPHO
Pulchre: quid faciat sua?
An ea quoque dicetur huius, si una haec dedecorist parum?
SYRUS
Immo ad tuam matrem abducetur.
CLITIPHO
Quid eo?
SYRUS
Longumst, Clitipho, 335
si tibi narrem quam ob rem id faciam : vera causast.
CLITIPHO
Fabulae!
Nil satis firmi video quam ob rem accipere hunc mi expediat metum.
SYRUS
Mane, habeo aliud, si istuc metuis, quod ambo confiteamini
sine periclo esse.
CLITIPHO
Huius modi, obsecro, aliquid reperi.
SYRUS
Maxume :
ibo obviam; hinc dicam ut revortantur domum.
CLITIPHO
Hem, 340
quid dixti?
SYRUS
Ademptum tibi iam faxo omnem metum,
in aurem utramvis otiose ut dormias.
CLITIPHO
Quid ago nunc?
CLINIA
Tune? Quod boni...
CLITIPHO
Syre, dic modo
verum.
SYRUS
Age modo: hodie sero ac nequiquam voles.
CLINIA
Datur, fruare dum licet; nam nescias.... 345
CLITIPHO
Syre inquam!
SYRUS
Perge porro, tamen istuc ago.
CLINIA
Eius sit potestas posthac an numquam tibi.
CLITIPHO
Verum hercle istuc est. Syre, Syre inquam, heus, heus, Syre!
SYRUS
Concaluit. Quid vis?
CLITIPHO
Redi, redi!
SYRUS
Adsum: dic quid est?
Iam hoc quoque negabis tibi placere.
CLITIPHO
Immo, Syre, 350
et me et meum amorem et famam permitto tibi.
Tu es iudex: ne quid accusandus sis vide.
SYRUS
Ridiculumst istuc me admonere, Clitipho,
quasi istic minor mea res agatur quam tua.
Hic siquid nobis forte advorsi evenerit, 355
tibi erunt parata verba, huic homini verbera.
Quapropter haec res ne utiquam neglectust mihi;
sed istunc exora ut suam esse adsimulet.
CLINIA
Scilicet
facturum me esse : in eum iam res rediit locum
ut sit necessus.
CLITIPHO
Merito te amo, Clinia. 360
CLINIA
Verum illa nequid titubet.
SYRUS
Perdoctast probe.
CLITIPHO
At hoc demiror, qui tam facile potueris
persuadere illi, quae solet quos spernere!
SYRUS
In tempore ad eam veni, quod rerum omniumst
primum. Nam quendam misere offendi ibi militem 365
eius noctem orantem; haec arte tractabat virum,
ut illius animum cupidum inopia incenderet
eademque ut esset apud te hoc quam gratissimum.
Sed heus tu, vide sis ne quid inprudens ruas.
Patrem novisti, ad has res quam sit perspicax; 370
ego te autem novi, quam esse soleas inpotens;
inversa verba, eversas cervices tuas,
gemitus, screatus, tussis, risus abstine.
CLITIPHO
Laudabis.
SYRUS
Vide sis.
CLITIPHO
Tutemet mirabere.
SYRUS
Sed quam cito sunt consecutae mulieres! 375
CLITIPHO
Ubi sunt? Quor retines?
SYRUS
Iam nunc haec non est tua.
CLITIPHO
Scio, apud patrem, at nunc interim.
SYRUS
Nihilo magis.
CLITIPHO
Sine.
SYRUS
Non sinam inquam.
CLITIPHO
Quaeso, paullisper.
SYRUS
Veto.
CLITIPHO
Saltem salutem.
SYRUS
Abeas, si sapias.
CLITIPHO
Eo.
Quid istic?
SYRUS
Manebit.
CLITIPHO
[O] hominem felicem!
SYRUS
Ambula. 380
SCENA
III
BACCHIS, ANTIPHILA, CLINIA, SYRUS
BACCHIS
Edepol te, mea Antiphila, laudo et fortunatam iudico,
id quom studuisti, isti formae ut mores consimiles forent;
minimeque, ita me di ament, miror si te sibi quisque expetit.
Nam mihi quale ingenium haberes fuit indicio oratio;
et quom egomet nunc mecum in animo vitam tuam considero, 385
omniumque adeo vostrarum volgus quae ab se segregant,
et vos esse istiusmodi et nos non esse haud mirabilest.
Nam expedit bonas esse vobis; nos, quibuscum est res, non sinunt:
quippe forma inpulsi nostra nos amatores colunt;
haec ubi immutata est, illi suom animum alio conferunt: 390
nisi si prospectum interea aliquid est, desertae vivimus.
Vobis cum uno semel ubi aetatem agere decretumst viro,
quoius mos maxumest consimili'svostrum, hi se ad vos adplicant.
Hoc beneficio utrique ab utrisque vero devincimini,
ut numquam ulla amori vostro incidere possit calamitas. 395
ANTIPHILA
Nescio alias: mequidem semper scio fecisse sedulo
ut ex illius commodo meum compararem commodum.
CLINIA
Ah,
ergo, mea Antiphila, tu nunc sola reducem me in patriam facis;
nam dum abs te absum, omnes mihi labores fuere quos cepi leves,
praeter quam tui carendum quod erat.
SYRUS
Credo.
CLINIA
Syre, vix suffero. 400
Hocin me miserum non licere meo modo ingenium frui!
SYRUS
Immo ut patrem tuom vidi esse habitum, diu etiam duras dabit.
BACCHIS
Quisnam hic adulescens est qui intuitur nos?
ANTIPHILA
Ah, retine me, obsecro!
BACCHIS
Amabo, quid tibist?
ANTIPHILA
Disperii, perii misera!
BACCHIS
Quid stupes,
Antiphila?
ANTIPHILA
Videon Cliniam, an non?
BACCHIS
Quem vides? 405
CLINIA
Salve, anime mi.
ANTIPHILA
O mi Clinia, salve.
CLINIA
Ut vales?
ANTIPHILA
Salvom venisse gaudeo.
CLINIA
Teneone te,
Antiphila, maxume animo exspectatam meo?
SYRUS
Ite intro; nam vos iamdudum exspectat senex.
ACTUS III
SCENA I
CHREMES, MENEDEMUS
CHREMES
Luciscit hoc iam. Cesso pultare ostium 410
vicini, primum e me ut sciat sibi filium
redisse? etsi adulescentem hoc nolle intellego.
Verum, quom videam miserum hunc tam excruciarier
eius abitu, celem tam insperatum gaudium,
quom illi pericli nil ex indicio siet? 415
Haud faciam; nam quod potero adiutabo senem.
item ut filium meum amico atque aequali suo
video inservire, et socium esse in negotiis,
nos quoque senes est aequom senibus obsequi.
MENEDEMUS
Aut ego profecto ingenio egregio ad miserias 420
natus sum, aut illud falsumst, quod volgo audio
dici, diem adimere aegritudinem hominibus;
nam mihi quidem cotidie augescit magis
de filio aegritudo, et quanto diutius
abest, mage cupio tanto et mage desidero. 425
CHREMES
Sed ipsum foras egressum video; ibo, adloquar.
Menedeme, salve. Nuntium adporto tibi,
quoius maxume te fieri participem cupis.
MENEDEMUS
Num quid nam de gnato meo audisti, Chreme?
CHREMES
Valet atque vivit.
MENEDEMUS
Ubinamst, quaeso?
CHREMES
Apud me domi. 430
MENEDEMUS
Meus gnatus?
CHREMES
Sic est.
MENEDEMUS
Venit?
CHREMES
Certe.
MENEDEMUS
Clinia
meus venit?
CHREMES
Dixi.
MENEDEMUS
Eamus, duc me ad eum, obsecro.
CHREMES
Non volt te scire se redisse etiam, et tuom
conspectum fugitat: propter peccatum hoc timet,
ne tua duritia antiqua illa etiam adaucta sit. 435
MENEDEMUS
Non tu illi dixti ut essem?
CHREMES
Non.
MENEDEMUS
Quam ob rem, Chreme?
CHREMES
Quia pessume istuc in te atque in illum consulis,
si te tam leni et victo esse animo ostenderis.
MENEDEMUS
Non possum: satis iam, satis pater durus fui.
CHREMES
Ah,
vehemens in utramque partem, Menedeme, es nimis, 440
aut largitate nimia aut parsimonia:
in eandem fraudem ex hac re atque ex illa incides.
Primum olim potius quam paterere filium
commetare ad mulierculam, quae paullulo
tum erat contenta quoique erant grata omnia, 445
proterruisti hinc. Ea coacta ingratiis
postilla coepit victum volgo quaerere.
Nunc quom sine magno intertrimento non potest
haberi, quidvis dare cupis. Nam ut tu scias
quam ea nunc instructa pulchre ad perniciem siet, 450
primum iam ancillas secum adduxit plus decem,
oneratas veste atque auro. Satrapes si siet
amator, numquam sufferre eius sumptus queat,
nedum tu possis.
MENEDEMUS
Estne ea intus?
CHREMES
Sit rogas?
Sensi; nam unam ei cenam atque eius comitibus 455
dedi; quod si iterum mihi sit danda, actum siet.
Nam, ut alia omittam, pytissando modo mihi
quid vini absumsit « sic hoc » dicens; « asperum,
pater, hoc est: aliud lenius, sodes, vide ! »
Relevi dolia omnia, omnis serias; 460
omnis sollicitos habui<t>, atque haec una nox.
Quid te futurum censes, quem adsidue exedent?
Sic me di amabunt, ut me tuarum miseritumst,
Menedeme, fortunarum.
MENEDEMUS
Faciat quidlubet:
sumat, consumat, perdat, decretumst pati, 465
dum illum modo habeam mecum.
CHREMES
Si certumst tibi
sic facere, illud permagni referre arbitror,
ut ne scientem sentiat te id sibi dare.
MENEDEMUS
Quid faciam?
CHREMES
Quidvis potiusquam quod cogitas:
per alium quemvis ut des, falli te sinas 470
techinis per servolum; etsi subsensi id quoque,
illos ibi esse, id agere inter se clanculum.
Syrus cum illo vostro consusurrant, conferunt
consilia ad adulescentes; et tibi perdere
talentum hoc pacto satius est quam illo minam. 475
Non nunc pecunia agitur sed illud quo modo
minimo periclo id demus adulescentulo.
Nam si semel tuom animum ille intellexerit,
prius proditurum te tuam vitam, et prius
pecuniam omnem quam abs te amittas filium, hui, 480
quantam fenestram ad nequitiem patefeceris,
tibi autem porro ut non sit suave vivere!
Nam deteriores omnes sumus licentia.
Quod quoique quomque inciderit in mentem, volet,
neque id putabit pravom an rectum sit: petet. 485
Tu rem perire et ipsum non poteris pati:
Dare denegaris; ibit ad illud ilico
qui maxume apud te se valere sentiet:
abiturum se abs te esse ilico minitabitur.
MENEDEMUS
Videre vera atque ita uti res est dicere. 490
CHREMES
Somnum hercle ego hac nocte oculis non vidi meis,
dum id quaero tibi qui filium restituerem.
MENEDEMUS
Cedo dextram: porro te idem oro ut facias, Chreme.
CHREMES
Paratus sum.
MENEDEMUS
Scin quid nunc facere te volo?
CHREMES
Dic.
MENEDEMUS
Quod sensisti illos me incipere fallere, 495
id uti maturent facere: cupio illi dare
quod volt, cupio ipsum iam videre.
CHREMES
Operam dabo.
Paullum negoti mi obstat: Simus et Crito
vicini nostri hic ambigunt de finibus;
me cepere arbitrum: ibo ac dicam, ut dixeram 500
operam daturum me, hodie non posse is dare:
continuo hic adero.
MENEDEMUS
Ita quaeso. - Di vostram fidem,
ita conparatam esse hominum naturam omnium
aliena ut melius videant et diiudicent
quam sua! An eo fit, quia in re nostra aut gaudio 505
sumus praepediti nimio aut aegritudine?
Hic mihi nunc quanto plus sapit quam egomet mihi!
CHREMES
Dissolvi me otiosus operam ut tibi darem.
Syrus est prendendus atque adhortandus mihi.
A me nescioquis exit: concede hinc domum 510
ne nos inter nos congruere sentiant.
SCENA
II
SYRUS, CHREMES
SYRUS
Hac illac circumcursa; inveniundumst tamen
argentum; intendenda in senemst fallacia.
CHREMES
Num me fefellit hosce id struere? Videlicet
ille Cliniai servos tardiusculust; 515
idcirco huic nostro traditast provincia.
SYRUS
Quis hic loquitur? Perii. Nmnam haec audivit?
CHREMES
Syre !
SYRUS
Hem.
CHREMES
Quid tu istic?
SYRUS
Recte equidem; sed te miror, Chreme,
tam mane, qui heri tantum biberis.
CHREMES
Nil nimis.
SYRUS
« Nil
» narras? Visa verost, quod dici solet, 520
aquilae senectus.
CHREMES
Heia.
SYRUS
Mulier commoda et
faceta haec meretrix.
CHREMES
Sane.
SYRUS
Idem visast tibi?
Et quidem hercle forma luculenta.
CHREMES
Sic satis.
SYRUS
Ita non ut olim, sed uti nunc, sane bona;
minimeque miror Clinia hanc si deperit. 525
Sed habet patrem quendam avidum, miserum atque aridum,
vicinum hunc: nostin? At quasi is non ditiis
abundet, gnatus eius profugit inopia.
Scis esse factum ut dico?
CHREMES
Quid ego ni sciam?
Hominem pistrino dignum!
SYRUS
Quem?
CHREMES
Istunc servolum 530
dico adulescentis.
SYRUS
Syre, tibi timui male!
CHREMES
Qui passus est id fieri.
SYRUS
Quid faceret?
CHREMES
Rogas?
Aliquid reperiret, fingeret fallacias,
unde esset adulescenti amicae quod daret,
atque hunc difficilem invitum servaret senem. 535
SYRUS
Garris.
CHREMES
Haec facta ab illo oportebant, Syre.
SYRUS
Eho quaeso laudas qui eros fallunt?
CHREMES
In loco
ego vero laudo.
SYRUS
Recte sane.
CHREMES
Quippe qui
magnarum saepe id remedium aegritudinumst.
Iam huic mansisset unicus gnatus domi. 540
SYRUS
Iocone an serio ille haec dicat nescio;
nisi mihi quidem addit animum quo lubeat magis.
CHREMES
Et nunc quid exspectat, Syre? an dum hic denuo
abeat, quom tolerare illius sumptus non queat?
Nonne ad senem aliquam fabricam fingit?
SYRUS
Stolidus est. 545
CHREMES
At te adiutare oportet adulescentuli
causa.
SYRUS
Facile equidem facere possum si iubes;
etenim quo pacto id fieri soleat calleo.
CHREMES
Tanto hercle melior.
SYRUS
Non est mentiri meum.
CHREMES
Fac ergo.
SYRUS
At heus tu, facito dum eadem haec memineris, 550
si quid huius simile forte aliquando evenerit,
ut sunt humana, tuos ut faciat filius.
CHREMES
Non usus veniet, spero.
SYRUS
Spero hercle ego quoque,
neque eo nunc dico, quo quicquam illum senserim;
sed si quid, ne quid. quae sit eius aetas vides; 555
et ne ego te, si usus veniat, magnifice, Chreme,
tractare possim.
CHREMES
De istoc, quom usus venerit,
videbimus quid opus sit; nunc istuc age.-
SYRUS
Numquam commodius umquam erum audivi loqui,
nec quom malefacere crederem mi inpunius 560
licere. Quisnam a nobis egreditur foras?
SCENA
III
CHREMES, CLITIPHO, SYRUS
CHREMES
Quid istuc, quaeso? Qui istic mos est, Clitipho? Itane fieri oportet?
CLITIPHO
Quid ego feci?
CHREMES
Vidin ego te modo manum in sinum huic meretrici
inserere?
SYRUS
Acta haec res est: perii.
CLITIPHO
Mene?
CHREMES
Hisce oculis, ne nega.
Facis adeo indigne iniuriam illi qui non abstineas manum; 565
nam istaec quidem contumeliast,
hominem amicum recipere ad te, atque eius amicam subigitare.
Vel here in vino quam inmodestus fuisti !
SYRUS
Factum.
CHREMES
Quam molestus!
Ut equidem, ita me di ament, metui quid futurum denique esset!
Novi ego amantium animum: advortunt graviter quae non censeas. 570
CLITIPHO
At mihi fides apud hunc est nil me istius facturum, pater.
CHREMES
Esto; at certe concedas aliquo ab ore <eo>rum aliquantisper.
Multa fert lubido: ea facere prohibet tua praesentia.
Ego de me facio coniecturam: nemost meorum amicorum hodie
apud quem expromere omnia mea occulta, Clitipho, audeam. 575
Apud alium prohibet dignitas; apud alium ipsius facti pudet,
ne ineptus, ne protervos videar: quod illum facere credito.
Ssed nostrum est intellegere utquomque atque ubiquomque opus sit obsequi.
SYRUS
Quid istic narrat!
CLITIPHO
Perii.
SYRUS
Clitipho, haec ego praecipio tibi?
Hominis frugi et temperantis functu's officium?
CLITIPHO
Tace, sodes. 580
SYRUS
Recte sane.
CLITIPHO
Syre, pudet me.
SYRUS
Credo, neque id iniuria; quin
mihi molestumst.
CLITIPHO
Pergin ?
SYRUS
Hercle, verum dico quod videtur.
CLITIPHO
Nonne accedam ad illos?
CHREMES
Eho, quaeso, una accedundi viast?
SYRUS
Actumst: hic prius se indicarit quam ego argentum effecero.
Chreme, vin tu homini stulto mi auscultare?
CHREMES
Quid faciam?
SYRUS
Iube hunc 585
abire hinc aliquo.
CLITIPHO
Quo ego hinc abeam?
SYRUS
Quo lubet. Da illis locum;
abi deambulatum.
CLITIPHO
Deambulatum? quo?
SYRUS
Vah, quasi desit locus.
Abi sane istac, istorsum, quovis.
CHREMES
Recte dicit, censeo.
CLITIPHO
Di te eradicent, Syre, qui me hinc extrudis, Syre!
SYRUS
At tu pol tibi istas posthac comprimito manus.- 590
Censen vero? quid illum porro credas facturum, Chreme,
nisi eum, quantum tibi opi'sdi dant, servas castigas mones?
CHREMES
Ego istuc curabo.
SYRUS
Atqui nunc, ere, tibi istic adservandus est.
CHREMES
Fiet.
SYRUS
Si sapias; nam mihi iam minu' minusque obtemperat.
CHREMES
Quid tu? ecquid de illo quod dudum tecum egi egisti, Syre, aut 595
repperisti tibi quod placeat an non?
SYRUS
De fallacia
dicis? est: inveni nuper quandam.
CHREMES
Frugi es. Cedo quid est?
SYRUS
Dicam, verum ut aliud ex alio incidit.
CHREMES
Quidnam, Syre?
SYRUS
Pessuma haec est meretrix.
CHREMES
Ita videtur.
SYRUS
Immo si scias.
Vah, vide quod inceptet facinus. Fuit quaedam anus Corinthia 600
hic: huic drachumarum haec argenti mille dederat mutuom.
CHREMES
Quid tum?
SYRUS
Ea mortuast: reliquit filiam adulescentulam.
Eea relicta huic arraboni est pro illo argento.
CHREMES
Intellego.
SYRUS
Hanc secum huc adduxit, ea quae est nunc apud uxorem tuam.
CHREMES
Quid tum?
SYRUS
Cliniam orat sibi uti id nunc det: illam illi tamen 605
post daturum: mille nummum poscit.
CHREMES
Et poscit quidem?
SYRUS
Hui,
dubium id est? Ego sic putavi.
CHREMES
Quid nunc facere cogitas?
SYRUS
Egon? Ad Menedemum ibo: dicam hanc esse captam ex Caria
ditem et nobilem; si redimat magnum inesse in ea lucrum.
CHREMES
Erras.
SYRUS
Quid ita?
CHREMES
Pro Menedemo nunc tibi ego respondeo 610
« Non emo. » Qquid ages?
SYRUS
Optata loquere.
CHREMES
Qui?
SYRUS
Non est opus.
CHREMES
Non opus est?
SYRUS
Non hercle vero.
CHREMES
Qui istuc, miror.
SYRUS
Iam scies.
CHREMES
Mane, mane; quid est quod tam a nobis graviter crepuerunt fores?
ACTUS IV
SCENA I
SOSTRATA, CHREMES, NUTRIX, SYRUS
SOSTRATA
Nisi me animus fallit, hic profectost anulus quem ego suspicor,
is quicum expositast gnata.
CHREMES
Quid volt sibi, Syre, haec oratio? 615
SOSTRATA
Quid est? Isne tibi videtur?
NUTRIX
Dixi equidem, ubi mi ostendisti, ilico
eum esse.
SOSTRATA
At ut satis contemplata modo sis, mea nutrix.
NUTRIX
Satis.
SOSTRATA
Abi nunc iam intro atque, illa si iam laverit mihi nuntia.
Hic ego virum interea opperibor.
SYRUS
Te volt: videas quid velit.
nescioquid tristis est: non temerest: timeo quid sit.
CHREMES
Quid siet? 620
Ne ista hercle magno iam conatu magnas nugas dixerit.
SOSTRATA
Ehem, mi vir.
CHREMES
Ehem, mea uxor.
SOSTRATA
Te ipsum quaero.
CHREMES
Loquere quid velis.
SOSTRATA
Primum hoc te oro, nequid credas me advorsum edictum tuom
facere esse ausam.
CHREMES
Vin me istuc tibi, etsi incredibilest, credere?
Credo.
SYRUS
Nescio quid peccati portat haec purgatio. 625
SOSTRATA
Meministin me esse gravidam, et mihi te maxumo opere edicere,
si puellam parerem, nolle tolli?
CHREMES
Scio quid feceris:
sustulisti.
SYRUS
Sic est factum: domina ego, erus damno auctus est.
SOSTRATA
Minime; sed erat hic Corinthia anus haud inpura: ei dedi
exponendam.
CHREMES
O Iuppiter, tantam esse in animo inscitiam ? 630
SOSTRATA
Perii: quid ego feci?
CHREMES
Rogitas?
SOSTRATA
Si peccavi, mi Chreme,
insciens feci.
CHREMES
Id equidem ego, si tu neges, certo scio,
te inscientem atque inprudentem dicere ac facere omnia:
tot peccata in hac re ostendis. Nam iam primum, si meum
imperium exsequi voluisses, interemptam oportuit, 635
non simulare mortem verbis, re ipsa spem vitae dare.
At id omitto: misericordia, animus maternus: sino.
quam bene vero abs te prospectumst quod voluisti cogita:
nempe anui illi prodita abs te filiast planissume,
per te vel uti quaestum faceret, vel uti veniret palam. 640
Credo, id cogitasti: « Quidvis satis est dum vivat
modo. »
Quid cum illis agas qui neque ius neque bonum atque aequom sciunt,
melius, peius, prosit obsit, nil vident nisi quod lubet?
SOSTRATA
Mi Chreme, peccavi, fateor: vincor. Nunc hoc te obsecro,
quanto tuos est animus [natu] gravior, <eo sis>ignoscentior, 645
ut meae stultitiae in iustitia tua sit aliquid praesidi.
CHREMES
Scilicet equidem istuc factum ignoscam; verum, Sostrata,
male docet te mea facilitas multa. Sed istuc, quidquid est,
qua hoc occeptumst causa loquere.
SOSTRATA
Ut stultae et misere omnes sumus
religiosae, quom exponendam do illi, de digito anulum 650
detraho, et eum dico ut una cum puella exponeret;
si moreretur, ne expers partis esset de nostris bonis.
CHREMES
Istuc recte: conservasti te atque illam.
SOSTRATA
Is hic est anulus.
CHREMES
Unde habes?
SOSTRATA
Quam Bacchis secum adduxit adulescentulam...
SYRUS
Hem !
CHREMES
Quid illa narrat?
SOSTRATA
Ea lavatum dum it, servandum mihi dedit. 655
Animum non advorti primum; sed postquam aspexi ilico
cognovi, ad te exsilui.
CHREMES
Quid nunc suspicare aut invenis
de illa?
SOSTRATA
Nescio nisi ex ipsa quaeras unde hunc habuerit,
si potis est reperiri.
SYRUS
Interii: plus spei video quam volo.
Nostrast, si itast.
CHREMES
Vivitne illa quoi tu dederas?
SOSTRATA
Nescio. 660
CHREMES
Quid renuntiavit olim?
SOSTRATA
Fecisse id quod iusseram.
CHREMES
Nomen mulieris cedo quid sit, ut quaeratur.
SOSTRATA
Philterae.
SYRUS
Ipsa est. Mirum ni illa salvast et ego perii.
CHREMES
Sostrata,
sequere me intro hac.
SOSTRATA
Ut praeter spem evenit! Quam timui male,
ne nunc animo ita esses duro, ut olim in tollendo, Chreme! 665
CHREMES
Non licet hominem esse saepe ita ut volt, si res non sinit.
nunc ita tempus est mi ut cupiam filiam: olim nil minus.
SCENA
II
SYRUS
SYRUS
Nisi me animus fallit multum, haud multum a me aberit infortunium:
ita hac re in angustum oppido nunc meae coguntur copiae,
nisi aliquid video ne esse amicam hanc gnati resciscat senex. 670
Nam quod de argento sperem aut posse postulem me fallere,
nil est; triumpho, si licet me latere tecto abscedere.
Crucior bolum tantum mi ereptum tam desubito e faucibus.
Quid agam? aut quid comminiscar? Ratio de integro ineundast mihi.
Nil tam difficilest quin quaerendo investigari possiet. 675
Quid, si hoc nunc sic incipiam? Nilst. Quid si sic? Tantundem egero.
At sic opinor. Non potest. Immo optume. Euge, habeo optumam.
Retraham hercle, opinor, idem illud ad me fugitivom argentum tamen.
SCENA
III
CLINIA SYRUS
CLINIA
Nulla mihi res posthac potest iam intervenire tanta,
quae mi aegritudinem adferat, tanta haec laetitia obortast.
Dedo patri me nunciam, ut frugalior sim quam volt.
SYRUS
Nil me fefellit: cognitast, quantum audio huius verba.
Istuc tibi ex sententia tua obtigisse laetor.
CLINIA
O mi Syre, audisti obsecro?
SYRUS
Quidni? qui usque una adfuerim.
CLINIA
Quoi aeque audisti commode quicquam evenisse?
SYRUS
Nulli. 685
CLINIA
Atque ita me di ament ut ego nunc non tam meapte causa
laetor quam illius, quam ego scio esse honore quovis dignam.
SYRUS
Ita credo. Sed nunc, Clinia, age, da te mihi vicissim;
nam amici quoque res est videnda in tutum ut conlocetur,
nequid de amica nunc senex.
CLINIA
O Iuppiter!
SYRUS
Quiesce. 690
CLINIA
Antiphila mea nubet mihi.
SYRUS
Sicin mi interloquere?
CLINIA
Quid faciam? Syre mi, gaudeo; fer me.
SYRUS
Fero hercle vero.
CLINIA
Deorum vitam apti sumus.
SYRUS
Frustra operam, opinor, hanc sumo.
CLINIA
Lquere: audio.
SYRUS
At iam hoc non ages.
CLINIA
Agam.
SYRUS
Videndumst, inquam,
amici quoque res, Clinia, tui in tuto ut conlocetur. 695
Nam si nunc a nobis abis et Bacchidem hic relinquis,
senex resciscet ilico esse amicam hanc Clitiphonis;
si abduxeris, celabitur, itidem ut celata adhuc est.
CLINIA
At enim istoc nil est mage, Syre, meis nuptiis advorsum.
Nam quo ore appellabo patrem? Tenes quid dicam?
SYRUS
Quidni? 700
CLINIA
Quid dicam? Quam causam adferam?
SYRUS
Qui nolo mentiare:
aperte ita ut res sese habet narrato.
CLINIA
Quid ais?
SYRUS
Iubeo:
illam te amare et velle uxorem, hanc esse Clitiphonis.
CLINIA
Bonam atque iustam rem oppido imperas et factu facilem.
Et scilicet iam me hoc voles patrem exorare ut celet 705
senem vostrum?
SYRUS
Immo ut recta via rem narret ordine omnem.
CLINIA
Hem !
Satis sanus es et sobrius? Tu quidem illum plane perdis :
nam qui ille poterit esse in tuto, dic mihi?
SYRUS
Huic equidem consilio palmam do: hic me magnifice ecfero,
qui vim tantam in me et potestatem habeam tantae astutiae, 710
vera dicendo ut eos ambos fallam, ut quom narret senex
voster nostro istam esse amicam gnati, non credat tamen.
CLINIA
At enim spem istoc pacto rursum nuptiarum omnem eripis;
nam dum amicam hanc meam esse credet, non committet filiam.
Tu fors quid me fiat parvi pendis, dum illi consulas. 715
SYRUS
Quid, malum, me aetatem censes velle id adsimularier?
Unus est dies, dum argentum eripio; pax ! nil amplius.
CLINIA
Tantum sat habes? Quid tum quaeso si hoc pater resciverit?
SYRUS
Quid si redeo ad illos qui aiunt ; «
Quid si nunc caelum ruat? »
CLINIA
Metuo quid agam.
SYRUS
Metus'? quasi non ea potestas sit tua 720
quo velis in tempore ut te exsolvas, rem facias palam.
CLINIA
Age, age, transducatur Bacchis.
SYRUS
Optume ipsa exit foras.
SCENA
IV
BACCHIS, CLINIA, SYRUS, DROMO,
PHRYGIA
BACCHIS
Satis pol proterve me Syri promissa huc induxerunt,
decem minas quas mihi dare pollicitust. Quodsi nunc me
deceperit, saepe obsecrans me ut veniam, frustra veniet; 725
aut quom venturam dixero et constituero, quom is certe
renuntiarit, Clitipho quom in spe pendebit animi,
decipiam ac non veniam, Syrus mihi tergo poenas pendet.
CLINIA
Satis scite promittit tibi.
SYRUS
Atqui tu hanc iocari credis?
Faciet, nisi caveo.
BACCHIS
Dormiunt. Ego pol istos commovebo. 730
Mea Phrygia, audisti modo iste homo quam villam demonstravit
Charini?
PHRYGIA
Audivi.
BACCHIS
Proxumam esse huic fundo ad dextram?
PHRYGIA
Memini.
BACCHIS
Curriculo percurre: apud eum miles Dionysia agitat:
SYRUS
Quid inceptat?
BACCHIS
Dic me hic oppido esse invitam atque adservari,
verum aliquo pacto verba me his daturam esse et venturam. 735
SYRUS
Perii hercle. Bacchis, mane, mane. Quo mittis istanc quaeso?
Iube maneat.
BACCHIS
I.
SYRUS
Quin est paratum argentum.
BACCHIS
Quin ego maneo.
SYRUS
Atqui iam dabitur.
BACCHIS
Ut lubet. Num ego insto?
SYRUS
At scin quid sodes?
BACCHIS
Quid?
SYRUS
Transeundumst nunc tibi ad Menedemum et tua pompa
eo transducendast.
BACCHIS
Quam rem agis, scelus?
SYRUS
Egon? Argentum cudo 740
quod tibi dem.
BACCHIS
Dignam me putas quam inludas?
SYRUS
Non est temere.
BACCHIS
Etiamne tecum hic res mihist?
SYRUS
Minime: tuom tibi reddo.
BACCHIS
Eatur.
SYRUS
Sequere hac. Heus, Dromo.
DROMO
Quis me volt?
SYRUS
Syrus.
DROMO
Quid est rei?
SYRUS
Ancillas omnis Bacchidis traduce huc ad vos propere.
DROMO
Quam ob rem?
SYRUS
Ne quaeras. Ecferant quae secum huc attulerunt. 745
Sperabit sumptum sibi senex levatum esse harunc abitu.
Ne ille haud scit hoc paullum lucri quantum ei damnum adportet.
Tu nescis id quod scis, Dromo, si sapies.
DROMO
Mutum dices.
SCENA
V
CHREMES, SYRUS
CHREMES
Ita me di amabunt, ut nunc Menedemi vicem
miseret me tantum devenisse ad eum mali. 750
Illancin mulierem alere cum illa familia!
Etsi scio, hosce aliquot dies non sentiet,
ita magno desiderio fuit ei filius.
Verum ubi videbit tantos sibi sumptus domi
cotidianos fieri nec fieri modum, 755
optabit rursum ut abeat ab se filius.
Syrum optume eccum.
SYRUS
Cesso hunc adoriri?
CHREMES
Syre.
SYRUS
Hem.
CHREMES
Quid est?
SYRUS
Te mihi ipsum iamdudum optabam dari.
CHREMES
Vdere egisse iam nescioquid cum sene.
SYRUS
De illo quod dudum? Dictum [ac] factum reddidi. 760
CHREMES
Bonan fide?
SYRUS
Bona hercle.
CHREMES
Non possum pati
quin tibi caput demulceam; accede huc, Syre:
faciam boni tibi aliquid pro ista re ac lubens.
SYRUS
At si scias quam scite in mentem venerit.
CHREMES
Vah gloriare evenisse ex sententia? 765
SYRUS
Non hercle vero, verum dico.
CHREMES
Dic quid est?
SYRUS
Tui Clitiphonis esse amicam hanc Bacchidem
Menedemo dixit Clinia, et ea gratia
secum adduxisse ne tu id persentisceres.
CHREMES
Probe.
SYRUS
Dic, sodes.
CHREMES
Nimium, inquam.
SYRUS
Immo si scias. 770
Sed porro ausculta quod superest fallaciae:
sese ipse dicit tuam vidisse filiam;
eius sibi conplacitam formam, postquam aspexerit;
hanc cupere uxorem.
CHREMES
Modone quae inventast?
SYRUS
Eam:
et quidem iubebit posci.
CHREMES
Quam ob rem istuc, Syre? 775
Nam prorsum nil intellego.
SYRUS
Vah, tardus es.
CHREMES
Fortasse.
SYRUS
Argentum dabitur ei ad nuptias,
aurum atque vestem qui... tenesne?
CHREMES
Comparet?
SYRUS
Id ipsum.
CHREMES
At ego illi neque do neque despondeo.
SYRUS
Non? Quam ob rem?
CHREMES
Qam ob rem? Me rogas? Homini ?
SYRUS 780
Ut lubet.
Non ego dicebam in perpetuom ut illam illi dares,
verum ut simulares.
CHREMES
Non meast simulatio.
Ita tu istaec tua misceto ne me admisceas.
Egon quoi daturus non sum, ut ei despondeam?
SYRUS
Credebam.
CHREMES
Minime.
SYRUS
Scite poterat fieri; 785
et ego hoc, quia dudum tu tanto opere iusseras,
eo coepi.
CHREMES
Credo.
SYRUS
Ceterum equidem istuc, Chreme,
aequi bonique facio.
CHREMES
Atqui quam maxume
volo te dare operam ut fiat, verum alia via.
SYRUS
Fiat, quaeratur aliquid. Sed illud quod tibi 790
dixi de argento quod ista debet Bacchidi,
id nunc reddendumst illi: neque tu scilicet
illuc confugies: « Quid mea?
Num mihi datumst?
Num iussi? Num illa oppignerare filiam
meam me invito potuit? »
Verum illuc, Chreme, 795
dicunt: « Ius summum saepe summast
malitia. »
CHREMES
Haud faciam.
SYRUS
Immo aliis si licet, tibi non licet:
omnes te in lauta <esse> et bene a<u>cta parte putant.
CHREMES
Quin egomet iam ad eam deferam.
SYRUS
Imo filium
iube potius.
CHREMES
Quam ob rem?
SYRUS
Quia enim in eum suspiciost 800
translata amoris.
CHREMES
Quid tum?
SYRUS
Quia videbitur
mage veri simile id esse, quom hic illi dabit;
et simul conficiam facilius ego quod volo.
Ipse adeo adest: abi, ecfer argentum.
CHREMES
Ecfero.
SCENA
VI
CLITIPHO, SYRUS
CLITIPHO
Nullast tam facilis res quin difficilis siet, 805
quam invitus facias. Vel me haec deambulatio,
quam non laboriosa, ad languorem dedit.
Vec quicquam mage nunc metuo quam ne denuo
miser aliquo extrudar hinc, ne accedam ad Bacchidem.
ut te quidem omnes di deaeque quantumst, Syre, 810
cum istoc invento cumque incepto perduint!
Huius modi mihi res semper comminiscere,
ubi me excarnufices.
SYRUS
Is tu hinc quo dignus es?
Quam paene tua me perdidit protervitas!
CLITIPHO
Vellem hercle factum, ita meritu's.
SYRUS
Meritus? Quo modo? 815
Ne me istuc ex te prius audisse gaudeo
quam argentum haberes quod daturu'siam fui.
CLITIPHO
Quid igitur dicam tibi vis? Abi<i>sti; mihi
amicam adduxti, quam non licitumst tangere.
SYRUS
Iam non sum iratus. Sed scin ubi sit nunc tibi 820
tua Bacchis?
CLITIPHO
Apud nos.
SYRUS
Non.
CLITIPHO
Ubi ergo?
SYRUS
Apud Cliniam.
CLITIPHO
Perii.
SYRUS
Bono animo es: iam argentum ad eam deferes
quod ei pollicitu's.
CLITIPHO
Garris. Unde?
SYRUS
A tuo patre.
CLITIPHO
Ludis fortasse me?
SYRUS
Ipsa re experibere.
CLITIPHO
Ne ego sum homo fortunatus. Deamo te, Syre. 825
SYRUS
Sed pater egreditur. Cave quicquam admiratus sis
qua causa id fiat; obsecundato in loco;
quod imperabit facito; loquitor paucula.
SCENA
VII
CHREMES, CLITIPHO, SYRUS
CHREMES
Ubi Clitipho hic est?
SYRUS
«
Eccum me » inque.
CLITIPHO
Eccum hic tibi.
CHREMES
Quid rei esset dixti[n] huic?
SYRUS
Dixi pleraque omnia. 830
CHREMES
Cape hoc argentum ac defer.
SYRUS
I. Quid stas, lapis?
Quin accipis?
CLITIPHO
Cedo sane.
SYRUS
Sequere hac me ocius.
Tu hic nos, dum eximus, interea opperibere;
nam nil est illic quod moremur diutius.-
CHREMES
Minas quidem iam decem habet a me filia, 835
quas hortamentis esse nunc duco datas;
hasce ornamentis consequentur alterae;
porro haec talenta dotis adposcunt duo.
Quam multa iniusta ac prava fiunt moribus!
Mihi nunc relictis rebus inveniundus est 840
aliquis, labore inventa mea quoi dem bona.
SCENA
VIII
MENEDEMUS, CHREMES
MENEDEMUS
Multo omnium nunc me fortunatissimum
factum puto esse quom te, gnate, intellego
resipisse.
CHREMES
Ut errat!
MENEDEMUS
Te ipsum quaerebam, Chreme.
Serva, quod in te est, filium, me ac familiam. 845
CHREMES
Dic quid vis faciam?
MENEDEMUS
Invenisti hodie filiam.
CHREMES
Quid tum?
MENEDEMUS
Hanc uxorem sibi dari volt Clinia.
CHREMES
Quaeso, quid tu homini's?
MENEDEMUS
Quid est?
CHREMES
Iamne oblitus es
inter nos quid sit dictum de fallacia,
ut ea via abs te argentum auferretur?
MENEDEMUS
Scio. 850
CHREMES
Ea res nunc agitur ipsa.
MENEDEMUS
Quid narras, Chreme?
Erravi? Actast res? Quanta de spe decidi! 851a
Immo haec quidem quae apud me est Clitiphonis est
amica: ita aiunt.
CHREMES
Et tu credis omnia.
Et illum aiunt velle uxorem ut, quom desponderis,
des qui aurum ac vestem atque alia quae opus sunt comparet. 855
MENEDEMUS
Id est profecto: id amicae dabitur.
CHREMES
Scilicet
daturum.
MENEDEMUS
Ah, frustra sum igitur gavisus miser.
Quidvis tamen iam malo quam hunc amittere.
Quid nunc renuntiem abs te responsum, Chreme,
ne sentiat me sensisse atque aegre ferat? 860
CHREMES
Aegre? Nimium illi, Menedeme, indulges.
MENEDEMUS
Sine:
inceptumst: perfice hoc mi perpetuo, Chreme.
CHREMES
Dic convenisse, egisse te de nuptiis.
MENEDEMUS
Dicam. Quid deinde?
CHREMES
Me facturum esse omnia,
generum placere; postremo etiam, si voles, 865
desponsam quoque esse dicito.
MENEDEMUS
Em, istuc volueram.
CHREMES
Tanto ocius te ut poscat, et tu, id quod cupis,
quam ocissime ut des.
MENEDEMUS
Cupio.
CHREMES
Ne tu propediem,
ut istanc rem video, istius obsaturabere.
Sed ut uti istaec sunt, cautim et paulatim dabis 870
si sapies.
MENEDEMUS
Faciam.
CHREMES
Abi intro. Vide quid postulet.
Ego domi ero, si quid me voles.
MENEDEMUS
Sane volo;
nam te scientem faciam quidquid egero.
ACTUS V
SCENA I
MENEDEMUS, CHREMES
MENEDEMUS
Ego me non tam astutum neque ita perspicacem esse, id scio;
sed hic adiutor meus et monitor et praemonstrator Chremes 875
hoc mihi praestat: in me quidvis harum rerum convenit
quae sunt dicta in stulto, caudex, stipes, asinus, plumbeus;
in illum nil potest: exsuperat eius stultitia haec omnia.
CHREMES
Ohe, iam desine deos, uxor, gratulando obtundere,
tuam esse inventam gnatam, nisi illos ex tuo ingenio iudicas, 880
ut nil credas intellegere nisi idem dictumst centiens.
Sed interim quid illic iamdudum gnatus cessat cum Syro?
MENEDEMUS
Quos ais homines, Chreme, cessare?
CHREMES
Ehem, Menedeme, advenis?
Dic mihi, Cliniae quae dixi nuntiastin?
MENEDEMUS
Oomnia.
CHREMES
Quid ait?
MENEDEMUS
Gaudere adeo coepit, quasi qui cupiunt nuptias. 885
CHREMES
Hahahae.
MENEDEMUS
Quid risisti?
CHREMES
Servi venere in mentem Syri
calliditates.
MENEDEMUS
Itane?
CHREMES
Voltus quoque hominum fingit scelus.
MENEDEMUS
Gnatus quod se adsimulat laetum, id dicis?
CHREMES
Id.
MENEDEMUS
Idem istuc mihi
venit in mentem.
CHREMES
Veterator.
MENEDEMUS
Mage, si mage noris, putes
ita rem esse.
CHREMES
Ain tu?
MENEDEMUS
Quin tu ausculta.
CHREMES
Mane; hoc prius scire expeto, 890
quid perdideris. Nam ubi desponsam nuntiasti filio,
continuo iniecisse verba tibi Dromonem scilicet,
sponsae vestem, aurum atque ancillas opus esse, argentum ut dares.
MENEDEMUS
Non.
CHREMES
Quid? non?
MENEDEMUS
Non, inquam.
CHREMES
Neque ipse gnatus?
MENEDEMUS
Nil prorsum, Chreme.
Magis unum etiam instare, ut hodie conficiantur nuptiae. 895
CHREMES
Mira narras. Quid Syrus meus ? Ne is quidem quicquam?
MENEDEMUS
Nihil.
CHREMES
Quam ob rem, nescio.
MENEDEMUS
Equidem miror, qui alia tam plane scias.
Sed ille tuom quoque Syrus idem mire finxit filium,
ut ne paullulum quidem subolat esse amicam hanc Cliniae.
CHREMES
Quid agit?
MENEDEMUS
Mitto iam osculari atque amplexari: id nil puto. 900
CHREMES
Quid est quod amplius simuletur?
MENEDEMUS
Vah.
CHREMES
Quid est?
MENEDEMUS
Audi modo.
Est mihi ultimis conclave in aedibus quoddam retro:
huc est intro latus lectus; vestimentis stratus est.
CHREMES
Quid postquam hoc est factum?
MENEDEMUS
Dictum factum huc abiit Clitipho.
CHREMES
Solus?
MENEDEMUS
Solus.
CHREMES
Timeo.
MENEDEMUS
Bacchis consecutast ilico. 905
CHREMES
Sola?
MENEDEMUS
Sola.
CHREMES
Perii.
MENEDEMUS
Ubi abiere intro, operuere ostium.
CHREMES
Hem !
Clinia haec fieri videbat?
MENEDEMUS
quidni? mecum una simul.
CHREMES
Fili est amica Bacchis. Menedeme, occidi.
MENEDEMUS
Quam ob rem?
CHREMES
Decem dierum vix mi est familia.
MENEDEMUS
Quid istuc times quod ille operam amico dat suo? 910
CHREMES
Immo quod amicae.
MENEDEMUS
Si dat.
CHREMES
An dubium id tibist?
Quemquamne animo tam com[mun]i esse aut leni putas
qui, se vidente, amicam patiatur suam... ?
MENEDEMUS
Quidni? Quo verba facilius dentur mihi.
CHREMES
Derides merito. Mihi nunc ego suscenseo. 915
Quot res dedere ubi possem persentiscere,
ni essem lapis! Quae vidi! Vae misero mihi!
At ne illud haud inultum, si vivo, ferent!
Nam iam...
MENEDEMUS
Non tu te cohibes? Non te respicis?
Non tibi ego exempli satis sum?
CHREMES
Prae iracundia, 920
Menedeme, non sum apud me.
MENEDEMUS
Tene istuc loqui!
Nonne id flagitiumst te aliis consilium dare,
foris sapere, tibi non posse te auxiliarier?
CHREMES
Quid faciam?
MENEDEMUS
Id quod me fecisse aiebas parum.
Fac te patrem esse sentiat; fac ut audeat 925
tibi credere omnia, abs te petere et poscere,
ne quam aliam quaerat copiam ac te deserat.
CHREMES
immo abeat multo malo quovis gentium,
quam hic per flagitium ad inopiam redigat patrem.
Nam si illi pergo suppeditare sumptibus, 930
Menedeme, mihi illaec vere ad rastros res redit.
MENEDEMUS
Quot incommoditates in hac re capies, nisi caves!
Difficilem te esse ostendes et ignosces tamen
post, et id ingratum.
CHREMES
Ah ! nescis quam doleam.
MENEDEMUS
Ut lubet.
Quid hoc quod rogo, ut illa nubat nostro? nisi quid est 935
quod mage vis.
CHREMES
Immo et gener et adfines placent.
MENEDEMUS
Quid dotis dicam te dixisse filio?
Quid obticuisti?
CHREMES
Dotis?
MENEDEMUS
Ita dico.
CHREMES
Ah.
MENEDEMUS
Chreme,
nequid vereare, si minus: nil nos dos movet.
CHREMES
Duo talenta pro re nostra ego esse decrevi satis; 940
sed ita dictu opus est, si me vis salvom esse et rem et filium,
me mea omnia bona doti dixisse illi.
MENEDEMUS
Quam rem agis?
CHREMES
Id mirari te simulato, et illum hoc rogitato simul,
quam ob rem id faciam.
MENEDEMUS
Quin ego vero quam ob rem id facias nescio.
CHREMES
Egone? ut eius animum, qui nunc luxuria et lascivia 945
diffluit, retundam, redigam, ut quo se vortat nesciat.
MENEDEMUS
Quid agis?
CHREMES
Mitte: sine me in hac re gerere mihi morem.
MENEDEMUS
Sino.
Itane vis?
CHREMES
Ita.
MENEDEMUS
Fiat.
CHREMES
Ac iam uxorem ut accersat paret.
Hic ita, ut liberos est aequom, dictis confutabitur.
Sed Syrum...
MENEDEMUS
Quid eum?
CHREMES
Egone, si vivo, adeo exornatum dabo, 950
adeo depexum ut, dum vivat, meminerit semper mei,
qui sibi me pro deridiculo ac delectamento putat.
Non, ita me di ament, auderet facere haec viduae mulieri
quae in me fecit.
SCENA
II
CLITIPHO, MENEDEMUS, CHREMES, SYRUS
CLITIPHO
Itane tandem quaeso, Menedeme, ut pater
tam in brevi spatio omnem de me eiecerit animum patris? 955
Quodnam ob facinus? Quid ego tantum sceleris admisi miser?
Volgo faciunt.
MENEDEMUS
Scio tibi esse hoc gravius multo ac durius,
quoi fit; verum ego haud minus aegre patior, id qui nescio
nec rationem capio, nisi quod tibi bene ex animo volo.
CLITIPHO
Hic patrem astare aibas.
MENEDEMUS
Eccum.
CHREMES
Quid me incusas, Clitipho? 960
Quidquid ego huius feci, tibi prospexi et stultitiae tuae.
Ubi te vidi animo esse omisso, et suavia in praesentia
quae essent prima habere neque consulere in longitudinem,
cepi rationem ut neque egeres neque ut haec posses perdere.
Ubi, quoi decuit primo, tibi non licuit per te mihi dare, 965
abii ad proxumum tibi qui erat; ei commisi et credidi.
Ibi tuae stultitiae semper erit praesidium, Clitipho,
victus, vestitus, quo in tectum te receptes.
CLITIPHO
Ei mihi!
CHREMES
Satius est quam te ipso herede haec possidere Bacchidem.
SYRUS
Disperii: scelestus quantas turbas concivi insciens! 970
CLITIPHO
Emori cupio.
CHREMES
Prius, quaeso, disce quid sit vivere.
ubi scies, si displicebit vita, tum istoc utitor.
SYRUS
Ere, licetne?
CHREMES
Loquere.
SYRUS
At tuto.
CHREMES
Loquere.
SYRUS
Quae
istast pravitas,
quaeve amentiast, quod peccavi ego, id obesse huic?
CHREMES
Ilicet.
Ne te admisce: nemo accusat, Syre, te: nec tu aram tibi 975
nec precatorem pararis.
SYRUS
Quid agis?
CHREMES
Nil suscenseo
neque tibi nec tibi; nec vos est aequom quod facio mihi.--
SCENA
III
CLITIPHO, SYRUS
SYRUS
Abiit? Vah, rogasse vellem...
CLITIPHO
Quid?
SYRUS
Unde mi peterem cibum:
ita nos alienavit. Tibi iam esse ad sororem intellego.
CLITIPHO
Adeon rem rediisse ut periclum etiam a fame mihi sit, Syre! 980
SYRUS
Modo liceat vivere, est spes.
CLITIPHO
Quae?
SYRUS
Nos esurituros satis.
CLITIPHO
Inrides in re tanta, neque me consilio quicquam adiuvas?
SYRUS
Immo et ibi nunc sum, et usque id egi dudum dum loquitur pater;
et quantum ego intellegere possum...
CLITIPHO
Quid?
SYRUS
Non aberit longius.
CLITIPHO
Quid id ergo?
SYRUS
Sic est: non esse horum te arbitror.
CLITIPHO
Quid istuc, Syre? 985
Satin sanus es?
SYRUS ego dicam quod mi in mentemst: tu diiudica.
Ddum istis fuisti solus, dum nulla alia delectatio
quae propior esset, te indulgebant, tibi dabant; nunc filia
postquamst inventa vera, inventast causa qui te expellerent.
CLITIPHO
Est veri simile.
SYRUS
A tu ob peccatum hoc esse illum iratum putas? 990
CLITIPHO
Non arbitror.
SYRUS
Nunc aliud specta. Matres omnes filiis
in peccato adiutrices, auxilio in paterna iniuria
solent esse: id non fit.
CLITIPHO
Verum dicis. Quid ergo nunc faciam, Syre?
SYRUS
Suspicionem istanc ex illis quaere, rem profer palam.
Si non est verum, ad misericordiam ambos adduces cito, 995
aut scibis quoius sis.
CLITIPHO
Recte suades: faciam.-
SYRUS
Sat recte hoc mihi
in mentem venit; nam quam maxume huic visa haec suspicio
erit <vera>, quamque adulescens maxume quam in minima spe situs
erit, tam facillume patris pacem in leges conficiet suas.
Etiam haud scio anne uxorem ducat: ac Syro nil gratiae!
Quid hoc autem? Senex exit foras: ego fugio. Adhuc quod factumst, 1000
miror non continuo adripi iusse. Ad Menedemum hunc pergam.
Eum mihi precatorem paro: seni nostro fide nil habeo.
SCENA
IV
SOSTRATA, CHREMES
SOSTRATA
Profecto nisi caves tu homo, aliquid gnato conficies mali;
idque adeo miror, quo modo
tam ineptum quicquam tibi venire in mentem, mi vir, potuerit. 1005
CHREMES
Oh pergin mulier esse? Nullamne ego rem umquam in vita mea
volui quin tu in ea re mi fueris advorsatrix, Sostrata ?
At si rogem iam quid est quod peccem aut quam ob rem hoc facias,
nescias,
in qua re nunc tam confidenter restas, stulta.
SOSTRATA
Ego nescio?
CHREMES
Immo scis, potius quam quidem redeat ad integrum eadem oratio. 1010
SOSTRATA
Oh !
iniquos es qui me tacere de re tanta postules.
CHREMES
Non postulo iam: loquere: nihilo minus ego hoc faciam tamen.
SOSTRATA
Facies?
CHREMES
Verum.
SOSTRATA
Non vides quantum mali ex ea re excites?
Subditum se suspicatur.
CHREMES
« Subditum » ain tu?
SOSTRATA
Sic erit,
mi vir.
CHREMES
Confitere?
SOSTRATA
Au te obsecro, istuc inimicis siet. 1015
Egon confitear meum non esse filium, qui sit meus?
CHREMES
Quid? Metui'sne non, quom velis, convincas esse illum tuom?
SOSTRATA
Quod filia est inventa?
CHREMES
Non: sed, quo mage credundum siet,
id quod consimilest moribus,
convinces facile ex te natum; nam tui similest probe; 1020
nam illi nil vitist relictum quin siet itidem tibi;
tum praeterea talem, nisi tu nulla pareret filium.
Sed ipse egreditur, quam severus! rem, quom videas, censeas.
SCENA
V
CLITIPHO, SOSTRATA, CHREMES
CLITIPHO
Si umquam ullum fuit tempus, mater, quom ego voluptati tibi
fuerim, dictus filius tuos vostra voluntate, obsecro, 1025
eius ut memineris atque inopi' nunc te miserescat mei,
quod peto aut quod volo, parentes meos ut conmonstres mihi.
SOSTRATA
Obsecro, mi gnate, ne istuc in animum inducas tuom
alienum esse te.
CLITIPHO
Sum.
SOSTRATA
Miseram me, hoccin quaesisti, obsecro?
Ita mihi atque huic sis superstes ut ex me atque ex hoc natus es; 1030
et cave posthac, si me amas, umquam istuc verbum ex te audiam.
CHREMES
At ego, si me metuis, mores cave in te esse istos sentiam.
CLITIPHO
Quos?
CHREMES
Si scire vis, ego dicam: gerro iners, fraus, helluo,
ganeo's, damnosus. Crede, et nostrum te esse credito.
CLITIPHO
Non sunt haec parentis dicta.
CHREMES
Non, si ex capite sis meo 1035
natus, item ut aiunt Minervam esse ex Iove, ea causa magis
patiar, Clitipho, flagitiis tuis me infamem fieri.
SOSTRATA
Di istaec prohibeant!
CHREMES
Deos nescio: ego, quod potero, sedulo.
quaeris id quod habes, parentes; quod abest non quaeris, patri
quo modo obsequare, et ut serves quod labore invenerit. 1040
Non mihi per fallacias adducere ante oculos... pudet
dicere hac praesente verbum turpe: at te id nullo modo
facere puduit.
CLITIPHO
Eheu, quam nunc totus displiceo mihi,
quam pudet! neque quod principium incipiam ad placandum scio.
SCENA
VI
MENEDEMUS, CHREMES, SOSTRATA,
CLITIPHO
MENEDEMUS
Enimvero Chremes nimis graviter cruciat adulescentulum 1045
nimisque inhumane. Exeo ergo ut pacem conciliem. optume
ipsos video.
CHREMES
Ehem, Menedeme, quor non accersi iubes
filiam et quod dotis dixi firmas?
SOSTRATA
Mi vir, te obsecro
ne facias.
CLITIPHO
Pater, obsecro mi ignoscas.
MENEDEMUS
Da veniam, Chreme;
sine te exorem.
CHREMES
Egon mea bona ut dem Bacchidi dono sciens? 1050
Non faciam.
MENEDEMUS
At id nos non sinemus.
CLITIPHO
Si me vivom vis, pater,
ignosce.
SOSTRATA
Age, Chreme mi.
MENEDEMUS
Age quaeso, ne tam offirma te, Chreme.
CHREMES
Quid istic? Video non licere ut coeperam hoc pertendere.
MENEDEMUS
Facis ut te decet.
CHREMES
Eea lege hoc adeo faciam, si facit
quod ego hunc aequom censeo.
CLITIPHO
Pater, omnia faciam: impera. 1055
CHREMES
Uxorem ut ducas.
CLITIPHO
Pater...
CHREMES
Nil audio.
SOSTRATA
Ad me recipio:
faciet.
CHREMES
Nil etiam audio ipsum.
CLITIPHO
Perii!
SOSTRATA
An dubitas, Clitipho?
CHREMES
Immo utrum volt.
SOSTRATA
Faciet omnia.
MENEDEMUS
Haec dum incipias, gravia sunt,
dumque ignores; ubi cognoris, facilia.
CLITIPHO
Faciam, pater.
SOSTRATA
Gnate mi, ego pol tibi dabo illam lepidam, quam tu facile ames, 1060
filiam Phanocratae nostri.
CLITIPHO
Rufamne illam virginem,
caesiam, sparso ore, adunco naso? non possum, pater.
CHREMES
Heia ut elegans est! credas animum ibi esse.
SOSTRATA
Aliam dabo.
CLITIPHO
Immo, quandoquidem ducendast, egomet habeo propemodum
quam volo.
CHREMES
Nunc laudo, gnate.
CLITIPHO
Archonidi huius filiam. 1065
SOSTRATA
Perplacet.
CLITIPHO
Pater, hoc nunc restat.
CHREMES
Quid?
CLITIPHO
Syro
ignoscas volo
quae mea causa fecit.
CHREMES
Fiat.
CANTOR
Vos valete et plaudite!
|