PLAUTE
EPIDICUS - épidique
texte bilingue
texte français seul
ARGUMENTUM
Emit fidicinam, filiam credens, senex
Persuasu servi, atque conductam
Iterum pro amica ei subiecit filii.
Dat erili argentum. eo sororem destinat
Inprudens iuvenis : conpressae ac militis
Cognoscit opera sibi senex os sublitum,
Ut ille amicam, haec quaerebat filiam.
Sed inventa gnata servolum emittit manu.
PERSONAE
EPIDICUS SERVOS
THESPRIO SERVOS
STRATIPPOCLESATIPPOCLES ADVLESCENS
CHAERIBULUS ADULESCENS
APOECIDES SENEX
PERIPHANES SENEX
MILES
PHILIPPA MULIER
ACROPOLISTIS FIDICINA
FIDICINA
DANISTA
TELESTIS VIRGO
ACTUS I i
EPIDICUS, THESPRIO
EPIDICUS
Heus, adulescens.
THESPRIO
Quis properantem me prehendit pallio?
EPIDICUS
Familiaris.
THESPRIO
Fateor : nam odio es nimium familiariter.
EPIDICUS
Respice vero, Thesprio.
THESPRIO
Oh !
Epidicumne ego conspicor?
EPIDICUS
Satis recte oculis uteris. 5
THESPRIO
Salve.
EPIDICUS
Di dent quae velis.
Venire salvom gaudeo.
THESPRIO
Quid ceterum?
EPIDICUS
Quod eo adsolet,
coena tibi dabitur.
THESPRIO
Spondeo.
EPIDICUS
Quid?
THESPRIO
Me accepturum, si dabis.
EPIDICUS
Quid tu agis? ut vales?
THESPRIO
Exemplum adest.
EPIDICUS
Iintellego : eugae :
corpulentior videre atque habitior.
THESPRIO
Huic gratia. 10
EPIDICUS
Quam quidem te iamdiu
perdidisse oportuit.
THESPRIO
Minus iam furtificus sum, quam antehac.
EPIDICUS
Quid ita?
THESPRIO
Rapio propalam.
EPIDICUS
Di inmortaleis infelicent, ut tu es gradibus grandibus ?
Nam ut apud portum te conspexi, curriculo obcoepi sequi: 15
vix adipiscendi potestas modo fuit.
THESPRIO
Scurra es.
EPIDICUS
Scio
te esse equidem hominem militarem.
THESPRIO
Audacter quam vis dicito.
EPIDICUS
Quid agis? perpetuon' valuisti?
THESPRIO
Varie.
EPIDICUS
Qui varie valent,
capreaginum hominum non placet mihi, neque pantherinum genus.
THESPRIO
Quid tibi vis dicam nisi quod est?
EPIDICUS
Ut illi respondeas. 20
THESPRIO
Probe.
EPIDICUS
Quid herilis noster filius?
THESPRIO
Valet pugilice atque athletice.
EPIDICUS
Voluptabilem mihi nuncium tuo adventu adportas, Thesprio.
sed ubi 'st is?
THESPRIO
Advenit simul.
EPIDICUS
Ubi is ergo est? nisi si in vidulo,
aut si in melina adtulisti.
THESPRIO
Dii te perdant.
EPIDICUS
Te volo
percontari; operam da, opera reddibitur tibi. 25
THESPRIO
Ius dicis.
EPIDICUS
Me decet.
THESPRIO
Iam tu autem nobis praeturam geris? 25
EPIDICUS
Quem dices digniorem esse hominem hodie Athenis alterum?
THESPRIO
At unum a praetura tua, Epidice, abest.
EPIDICUS
Quidnam?
THESPRIO
Scies.
Lictores duo, duo vimimei fasces virgarum.
EPIDICUS
Vae tibi !
Sed quid ais?
THESPRIO
Quid rogas?
EPIDICUS
Ubi arma sunt Stratippocli? 30
THESPRIO
Pol, illa ad hosteis transfugerunt.
EPIDICUS
Armane?
THESPRIO
Atque equidem cito. 30
EPIDICUS
Serione dicis tu?
THESPRIO
Serio, inquam: hosteis habent.
EPIDICUS
Edepol, facinus inprobum.
THESPRIO
At iam ante alii fecerunt idem.
Erit illi illa res honori.
EPIDICUS
Qui?
THESPRIO
Quia ante aliis fuit. 35
EPIDICUS
Mulciber, credo, arma fecit, quae habuit Stratippocles.
Travolaverunt ad hosetis. Tum ille prognatus Theti,
sine perdat: alia adportabunt ei Nerei filiae.
Id modo videndum 'st, ut materies subpetat scutariis,
si in singulis stipendiis is ad hosteis exuvias dabit. 40
THESPRIO
Supersede istis rebus iam.
EPIDICUS
Tu ipse, ubi lubet, finem face.
THESPRIO
Desiste percontarier.
EPIDICUS
Loquere, ipse ubi est Stratippocles?
THESPRIO
Est causa, qua causa simul mecum ire veritu'st.
EPIDICUS
Quidnam id est?
THESPRIO
Patrem videre se non volt etiam nunc.
EPIDICUS
Quapropter?
THESPRIO
Scies.
Quia forma lepida et liberali captivam adulescentulam 45
de praeda mercatu'st.
EPIDICUS
Quid ego ex te audio?
THESPRIO
Hoc quod fabulor.
EPIDICUS
Cur eam emit?
THESPRIO
Animi causa.
EPIDICUS
Quot illic homo animos habet?
Nam certo, priusquam hinc ad legionem abiit domo,
ipse mandavit mihi, ab lenone ut fidicina,
quam amabat, emeretur sibi : id ei inpetratum reddidi. 50
THESPRIO
Utcumque in alto ventu est, Epidice, exin velum vortitur.
EPIDICUS
Vae misero mihi ! male perdidit me.
THESPRIO
Quid istuc? quidnam est?
EPIDICUS
Quid ? istanc quam emit, quanti eam emit?
THESPRIO
Vili.
EPIDICUS
Haud istuc te rogo.
THESPRIO
Quid igitur?
EPIDICUS
Quot minis?
THESPRIO
Tot.
EPIDICUS
Quadraginta minis !
THESPRIO
Id adeo argentum ab danista apud Thebas sumsit faenore ? 55
In dies minasque argenti singulas nummis.
EPIDICUS
Papae !
THESPRIO
Et is danista advenit una cum eo, qui argentum petit.
EPIDICUS
Dii inmortaleis, ut ego interii basilice !
THESPRIO
Quid iam? aut quid est,
Epidice?
EPIDICUS
Perdidit me.
THESPRIO
Quis?
EPIDICUS
Ille qui perdidit arma.
THESPRIO
Nam quid ita?
EPIDICUS
Quia cotidie ipse ad me ab legione epistulas 60
mittebat... Sed taceam optumum 'st.
Plus scire satiu'st, quam loqui
servom hominem : ea sapientia 'st.
THESPRIO
Nescio, edepol, quid tu timidu's, trepidas, Epidice : ita voltum tuum
videor videre conmeruisse hic, me absente, in te aliquid mali. 65
EPIDICUS
Potin' ut molestus ne sies?
THESPRIO
Abeo.
EPIDICUS
Adsta, abire hinc non sinam.
THESPRIO
Quid nunc me retines?
EPIDICUS
Amatne istam, quam emit de praeda?
THESPRIO
Rogas?
Deperit.
EPIDICUS
Detegetur corium de tergo meo.
THESPRIO
Plusque amat, quam te unquam amavit.
EPIDICUS
Iupiter te perduit.
THESPRIO
Mitte nunc iam, nam ille me vetuit domum 70
venire; ad Chaeribulum iussit huc in proxumum :
ibi manere iussit : eo venturu'st ipsus.
EPIDICUS
Quid ita !
THESPRIO
Dicam:
quia patrem prius se convenire non volt, neque conspicari,
quam id argentum quod debetur pro illa, denumeraverit.
EPIDICUS
Heu, edepol, res turbulentas.
THESPRIO
Mitte me, ut eam nunciam. 75
EPIDICUS
Haeccine ubi scibit senex ?
Puppis pereunda 'st probe.
THESPRIO
Quid istuc ad me adtinet,
quo tu intereas modo?
EPIDICUS
Quia perire solus nolo, te cupio perire mecum; 80
benevolens cum benevolente.
THESPRIO
Abi in malam rem maxumam a me
cum istac conditione.
EPIDICUS
I sane, si quid festinas magis.
THESPRIO
Nunquam hominem quemquam conveni, unde abierim lubentius.
EPIDICUS
Illic hinc abiit; solus nunc es; quo in loco haec res sit, vides,
Epidice: nisi quid tibi in tete auxili 'st, absumtus es. 85
Tantae in te inpendent ruinae, nisi subfulcis firmiter,
non potes subsistere, itaque in te inruunt monteis mali.
Neque ego nunc quomodo
me expeditum ex inpedito faciam, consilium placet.
Ego miser perpuli 90
meis dolis senem, ut censeret suam sese emere filiam:
is suo filio
fidicinam emit, quam ipse amat, quam abiens mandavit mihi.
Si sibi nunc alteram
ab legione adduxit animi causa, corium perdidi. 95
Nam ubi senex senserit
sibi data esse verba, virgis dorsum depoliet meum.
At enim tu praecave :
at enim -- bat enim : nil est istuc : plane hoc corruptum 'st caput.
Nequam homo es, Epidice. 100
Qui tibi lubido' st male loqui? quia tu tete deseris.
Quid faciam? men' tu rogas?
Tu quidem antehac aliis solebas dare consilia mutua.
Aliquid aliqua reperiundum 'st : sed ego cesso ire obviam
adulescenti, ut, quid negoti 'st, sciam? atque ipse illic est. 105
Tristis est : cum Chaeribulo incedit, aequali suo.
Huc concedam, orationem unde horum placide persequar.
I.ii
STRATIPPOCLES, CHAERIBULUS, EPIDICUS
STRATIPPOCLES
Rem tibi sum elocutus omnem, Chaeribule, atque admodum
meorum maerorum atque amorum summam edictavi tibi.
CHAERIBULUS
Praeter aetatem et virtutem stultus es, Stratippocles. 110
Idne pudet te, quia captivam, genere prognatam bono
de praeda es mercatus? quis erit, vitio qui id vortat tibi?
STRATIPPOCLES.
Qui invident, omneis inimicos mi illoc facto reperi,
at pudicitiae eius nunquam nec vim, nec vitium adtuli.
CHAERIBULUS
Iam istoc probior es, meo quidem animo, quom in amore temperes. 115
STRATIPPOCLES.
Nihil agit, qui diffidentem verbis solatur suis.
Is est amicus, qui in re dubia re iuvat, ubi res est opus.
CHAERIBULUS
Quid tibi me vis facere?
STRATIPPOCLES.
Argenti dare quadraginta minas,
quod danistae detur, unde ego illud sumsi faenore.
CHAERIBULUS
Si, hercle, haberem...
STRATIPPOCLES.
Nam quid te igitur retulit, 120
beneficum esse oratione, si ad rem auxilium emortuum 'st?
CHAERIBULUS
Quin, edepol, egomet clamore differor, defatigor.
STRATIPPOCLES.
Malim istius modi mihi amicos furno mersos quam foro.
Sed operam Epidici nunc me emere pretio pretioso velim. 125
Quem quidem ego hominem inrigatum plagis pistori dabo,
nisi hodie prius conparassit mihi quadraginta minas,
quam argenti fuero elocutus ei postremam syllabam.
EPIDICUS
Salva res est: bene promittit; spero servabit fidem.
Sine meo sumtu paratae iam sunt scapulis symbolae...
Adgrediar hominem. Advenientem peregre herum suum Stratippoclem 130
salva inpertit salute servus Epidicus.
STRATIPPOCLES.
Ubi is est?
EPIDICUS
Adest.
salvom te gaudeo huc advenisse.
STRATIPPOCLES.
Tam tibi istuc credo, quam mihi.
EPIDICUS
Benene usque valuisti?
STRATIPPOCLES.
A morbo valui, ab animo aeger fui.
EPIDICUS
Quod ad me attinuit, ego curavi; quod mandavisti mihi,
inpetratum est; emta ancilla 'st, quod tute ad me literas 135
missiculabas.
STRATIPPOCLES.
Perdidisti omnem operam.
EPIDICUS
Nam qui perdidi?
STRATIPPOCLES.
Quia meo neque cara 'st cordi, neque placet.
EPIDICUS
Quid retulit
mihi tanto opere te mandare, et mittere ad me epistolas?
STRATIPPOCLES.
Illam amabam olim, nunc iam alia cura inpendet pectori.
EPIDICUS
Hercle, miserum 'st, ingratum esse homini, id quod facias bene. 140
Ego quod benefeci, malefeci, quia amor mutavit locum.
STRATIPPOCLES.
Desipiebam mentis, quom illa scribta mittebam tibi.
EPIDICUS
Men' piacularem oportet fieri ob stultitiam tuam ?
Ut meum tergum tuae stultitiae subdas subcidaneum?
STRATIPPOCLES.
Quid isteic verba facimus ? huic homini opus 'st quadraginta minis 145
celeriter calidis, danistae quas resolvat, et cito.
EPIDICUS
Dic modo, unde abferre me vis ? a quo trapezita peto?
STRATIPPOCLES.
Unde lubet : nam ni ante solem occasum e loculis adferes,
meam domum ne inbetas: tu te in pistrinum cinferas.
EPIDICUS
Facile tu istuc sine periclo et cura, corde libero 150
fabulare; gnovi ego nostros; mihi dolet, quom ego vapulo.
STRATIPPOCLES.
Quid tu nunc? patierin' ut ego me interimam?
EPIDICUS
Ne feceris.
Ego istuc adcedam periclum potius atque audaciam.
STRATIPPOCLES.
Nunc places : nunc ego te laudo.
EPIDICUS
Patiar ego istuc quod lubet.
STRATIPPOCLES.
Quid illa fiet fidicina igitur?
EPIDICUS
Aliqua res reperibitur : 155
aliqua ope exsolvam, extricabor aliqua.
STRATIPPOCLES. Plenus consili 's.
Gnovi ego te.
EPIDICUS
Est Euboicus miles locuples, multo auro potens,
qui ubi tibi istam emtam esse scibit, atque hanc adductam alteram,
continuo te orabit ultro, ut illam transmittas sibi.
Sed ubi illa 'st, quam tu adduxisti tecum?
STRATIPPOCLES.
Iam faxo hic erit. 160
CHAERIBULUS
Quid haic nunc agimus?
STRATIPPOCLES
Eamus intro huc ad te, ut hunc hodie diem
luculentum habeamus.
EPIDICUS
Ite intro : ego de re argentaria
iam senatum convocabo in corde consiliarium;
quoi potissimum indicatur bellum, unde argentum abferam.
Epidice, vide quid agas, ita res subito haec obiecta 'st tibi, 165
non enim nunc tibi dormitandi neque cunctandi copia 'st.
At eundem senem obpugnare certum 'st consilium mihi.
Ibo intro, atque adulescenti dicam nostro herili filio,
ne heic foras exambulet, neve obviam veniat seni.
ACTUS II, i
APOECIDES, PERIPHANES
APOECIDES
Plerique homines, quos cum nihil refert
pudet, 170
ubi pudendum 'st, ibi eos deserit pudor,
quom usus est ut pudeat.
Is adeo tu es, quid est, quod pudendum siet,
genere natam bono pauperem domum
ducere te uxorem? 175
Praesertim eam, qua ex tibi conmemores hanc quae domi' st filiam prognatam.
PERIPHANES
Revereor filium.
APOECIDES
At, pol, ego te credidi
uxorem, quam tu extulisti, pudore exsequi.
Quoius quotiens sepolcrum vides, sacruficas
inlico Orco hostiis neque adeo iniuria, 180
quia licitum 'st eam tibi vivendo vincere.
PERIPHANES
Oh,
Hercules ego fui, dum illa mecum fuit !
Neque sexta aerumna acerbior Herculi, quam illa mihi obiecta 'st.
APOECIDES
Pulcrha, edepol, dos pecunia 'st.
PERIPHANES
Quae, quidem, pol, non marita 'st.
II.ii
EPIDICUS, APOECIDES, PERIPHANES
EPIDICUS
St ! 185
tacete, habete animum bonum :
liquido exeo foras auspicio, avi sinistra;
acutum cultrum habeo, senis qui exenterem marsuppium.
Sed eccum ipsum ante aedeis conspicor Apoecidae,
qualeis volo, vetulos duo : 190
iam ego me convortam in hirudinem, atque eorum exsugebo sanguinem,
senati qui columen cluent.
APOECIDES
Continuo ut maritus fiat.
PERIPHANES
Laudo consilium tuum.
APOECIDES
Nam ego illum audivi in amorem haerere, apud nescio quam fidicinam,
PERIPHANES
Id ego excrucior. 195
EPIDICUS
Di, hercle, omneis me adiuvant augent amant.
Ipsi hi quidem mihi dant viam, quo pacto ab se argentum abferam.
Age nunciam orna te, Epidice, et palliolum in collum coniice;
itaque adsimulato, quasi per urbem totam hominem quaesiveris.
Age, si quid agis. Di immortaleis, utinam conveniam domi
Periphanem ! per omnem urbem quem sum defessus quaerere, 200
per medicinas, per tonstrinas, in gymnasio, atque in foro,
per myropolia, et lanienas, circumque argentarias.
Rogitando sum raucus factus, paene in cursu concidi.
PERIPHANES
Epidice.
EPIDICUS
Epidicum quis est qui revocat?
PERIPHANES
Ego sum, Periphanes.
APOECIDES
Et ego Apoecides sum.
EPIDICUS
Et ego quidem sum Epidicus; sed, here, optuma 205
vos video obportunitate ambo advenire.
PERIPHANES
Quid rei est?
EPIDICUS
Mane, sine respirem, quaeso.
PERIPHANES
Imo adquiesce.
EPIDICUS
Animo male est :
recipiam anhelitum.
APOECIDES
Clementer, requiesce.
EPIDICUS
Animum advortite :
a legione omneis remissi sunt domum Thebis.
APOECIDES
Quis hoc
scit factum?
EPIDICUS
Ego ita factum esse dico.
PERIPHANES
Scin' tu istuc? 210
EPIDICUS
Scio.
PERIPHANES
Qui tu scis?
EPIDICUS
Quia ego ire vidi militeis plenis viis,
arma referunt, et iumenta ducunt.
PERIPHANES
Nimis factum bene !
EPIDICUS
Tum captivorum quid ducunt secum! pueros, virgines,
binos, ternos, alius quinque : fit concursus per vias,
filios suos quisque visunt. 215
PERIPHANES
Hercle, rem gestam bene.
EPIDICUS
Tum meretricum numerus tantus, quantum in urbe omni fuit,
obviam ornatae obcurrebant suis quaeque amatoribus,
eos captabant : id adeo, qui maxume animum advorterim?
Pleraeque hae sub vestimentis secum habebant retia.
Quom ad portam venio, atque ego illam illi video praestolarier; 220
et cum ea tibicinae ibant quatuor.
PERIPHANES
Quicum, Epidice?
EPIDICUS
Cum illa, quam tuos gnatus annos multos deamat, deperit,
ubi fidemque, remque, seque, teque properat perdere :
ea praestolabatur illum apud portum.
PERIPHANES
Viden' veneficam?
EPIDICUS
Sed vestita, aurata, ornata ut lepide ! ut concinne ! ut nove ! 225
PERIPHANES
Quid erat induta? an regillam induculam, an mendiculam?
EPIDICUS
Inpluviatam, ut istae faciunt vestimentis nomina.
PERIPHANES
utin inpluvium induta fuerit?
EPIDICUS
Quid istuc tam mirabile est?
Quasi non fundis exornatae multae incedant per vias.
At tributus quom inperatus est, negant pendi potesse; 230
illis, quibus tributus maior penditur, pendi potest.
Quid ? istae quae vesti quotannis nomina inveniunt nova?
Tunicam rallam, tunicam spissam, linteolum caesicium,
indusiatam, patagiatam, caltulam aut crocotulam,
subparum, aut subnimium, ricam, basilicum aut exoticum, 235
cumatile aut plumatile, cerinum aut melinum : gerrae maxumae.
cani quoque etiam ademptum 'st nomen.
PERIPHANES
Qui?
EPIDICUS
Vocant Laconicum.
Haec vocabula auctiones subigunt ut faciant viros.
APOECIDES
Quin tu, ut obcoepisti loquere?
EPIDICUS
Obcepere aliae mulieres
duae post me sic fabulari inter sese : ego abscessi solens 240
paulum ab illis : dissimulabam earum sermoni operam dare.
Nec satis exaudibam, nec sermonis fallebar tamen,
quae loquerentur.
PERIPHANES
Id lubido est scire.
EPIDICUS
Ibi illarum altera
dixit illi, quicum ipsa ibat.
PERIPHANES
Quid?
EPIDICUS
Tace ergo, ut audias.
Postquam illam sunt conspicatae, quam tuos gnatus deperit: 245
'Quam facile et quam fortunate evenit illi, obsecro,
mulieri, quam liberare volt amator ! - Quisnam is est ?'
inquit altera illi : ibi illa nominat Stratippoclem
Periphanae filium.
PERIPHANES
Perii, hercle ! quid ego ex te audio?
EPIDICUS
Hoc quod actum : egomet postquam id illas audivi loqui, 250
coepi rursum vorsum ad illas pauxillatim adcedere,
quasi retruderet hominum me vis invitum.
PERIPHANES
Intellego.
EPIDICUS
Ibi illa interrogavit illam: 'Qui scis? quis id dixit tibi?
- Quin hodie adlatae sunt tabellae ad eam a Stratippocle,
eum argentum sumsisse apud Thebas ab danista faenore : 255
id paratum, et sese ob eam rem id ferre. '
PERIPHANES
Cedo, ego obcidi !
EPIDICUS
Haec sic aibat se audivisse ex eapse atque epistola.
PERIPHANES
Quid ego faciam nunc ? consilium a te expetesso, Apoecides.
APOECIDES
Reperiamus aliquid calidi conducibilis consili.
Nam ille quidem aut iam heic aderit, credo, hercle, aut iam adest. 260 EPIDICUS
Si aequom siet
me plus sapere quam vos, dederim vobis consilium catum,
quod laudetis, ut ego opino, uterque.
PERIPHANES
Ergo ubi id est, Epidice?
EPIDICUS
Atque ad eam rem conducibile.
APOECIDES
Quid istuc dubitas dicere?
EPIDICUS
Vos priores esse oportet, nos posterius dicere,
qui plus sapitis.
PERIPHANES
Eia vero, age, dic.
EPIDICUS
At deridebitis. 265
APOECIDES
Non, edepol, faciemus.
EPIDICUS
Imo, si placebit, utitor
consilium; si non placebit, reperitote rectius.
Mihi isteic nec seritur, nec metitur : nisi ea quae tu vis volo.
PERIPHANES
Gratiam habeo; fac participes nos tuae sapientiae.
EPIDICUS
Continuo arbitretur uxor tuo gnato : atque ut fidicinam 270
illam quam is volt liberare, quae illum conrumpit tibi,
ulciscare : atque ita curetur, usque ad mortem ut serviat.
APOECIDES
Fieri oportet.
PERIPHANES
Facere cupio quidvis, dum id fiat modo.
EPIDICUS
Hem
nunc occasio 'st faciundi, priusquam in urbem advenerit,
sicut cras heic aderit, hodie non venerit.
PERIPHANES
Qui scis? 275
EPIDICUS
Scio.
Quia mihi alius dixit, qui illinc venit, mane heic adfore.
PERIPHANES
Quin tu eloquere, quid faciemus?
EPIDICUS
Sic faciundum censeo.
Quasi tu cupias liberare fidicinam animi gratia,
quasique ames vehementer tu illam.
PERIPHANES
Quam ad rem istuc refert?
EPIDICUS
Rogas?
Ut enim praestines argento, priusquam veniat filius, 280
atque ut eam te in libertatem dicas emere.
PERIPHANES
Intellego.
EPIDICUS
Ubi erit emta, ut aliquo ex urbe amoveas, nisi quid tua 'st
secus sententia.
PERIPHANES
Imo docte.
EPIDICUS
Quid tua autem, Apoecides?
APOECIDES
Quid ego iam, nisi te conmentum nimis astute intellego?
EPIDICUS
Iam igitur amota ei erit omnis consultatio 285
nubtiarum, ne gravetur, quod velis.
PERIPHANES
Vive sapis !
et placet.
EPIDICUS
Tum tu igitur calide, quidquid acturus, age.
PERIPHANES
Rem, hercle, loquere.
EPIDICUS
Et reperi, haec te qui abscedat subspicio.
PERIPHANES
Sine me scire.
EPIDICUS
Scibis, audi.
APOECIDES
Sapit hic pleno pectore.
EPIDICUS
Opus est homine, qui illo argentum deferat pro fidicina, 290
nam te nolo neque opus facto 'st.
PERIPHANES
Quid iam?
EPIDICUS
Ne te censeat
fili causa facere.
PERIPHANES
Docte !
EPIDICUS
Quo illum ab illa prohibeas.
Ne qua ob eam subspicionem difficultas evenat.
PERIPHANES
Quem hominem inveniemus ad eam rem utilem?
EPIDICUS
Hic erit optimus,
hic poterit cavere recte, iura qui et leges tenet. 295
APOECIDES
Epidice, habeas gratiam.
EPIDICUS
Sed ego istuc faciam sedulo:
ego illum conveniam, atque adducam hunc ad te, quoia 'st fidicina,
atque argentum ego cum hoc feram.
PERIPHANES
Quanti emi potest minimo?
EPIDICUS
Illane?
Ad quadraginta fortasse eam posse emi minumo minas.
Verum, si plus dederis, referam : nihil in ea re captio 'st. 300
Atque id non decem obcupatum tibi erit argentum dies.
PERIPHANES
Quidum?
EPIDICUS
Quia enim mulierem alius illam adulescens deperit,
auro opulentus, magnus miles, Rhodius, raptor hostium,
gloriosus: is emet illam de te, et dabit aurum lubens.
Face modo : est lucrum heic tibi amplum.
PERIPHANES
Deos quidem oro. 305
EPIDICUS
Inpetras !
APOECIDES
Quin tu is intro, atque huic argentum promis? Ego visam ad forum :
Epidice, eo veni.
EPIDICUS
Ne abitas, priusquam ego ad te venero.
APOECIDES
Usque obperiar.
PERIPHANES
Sequere tu intro.
EPIDICUS
I, numera, nihil ego te moror.
ACTUS III
EPIDICUS
Nullum esse opinor ego agrum in agro attico
aeque feracem, quam hic est noster Periphanes: 310
quin ex obcluso atque obsignato armario
decutio argenti tantum quantum mihi lubet.
Quod, pol, ego metuo, si senex resciverit,
ne ulmos parasitos faciat, quae usque adtondeant.
Sed me una turbat res ratioque : Apoecidi 315
quam ostendam fidicinam aliquam conducticiam,
atque id quoque habeo: mane me iussit senex
conducere aliquam fidicinam sibi huc domum,
dum rem divinam faceret, cantaret sibi.
Ea conducetur, atque ei praemonstrabitur, 320
quo pacto fiat subdola adversus senem.
Ibo intro, argentum abcipiam ab damnoso sene.
III.ii
STRATIPPOCLES, CHAERIBULUS
STRATIPPOCLES
Expectando exedor miser, atque
exenteror,
quomodo mi Epidici blanda dicta eveniant :
nimis diu maceror: sitne quid, nec ne sit, 325
scire cupio.
CHAERIBULUS
Per illam tibi copiam
copiam parare aliam licet: scivi equidem in principio inlico
nullam tibi esse in illo copiam.
STRATIPPOCLES.
Interii, hercle, ego.
CHAERIBULUS
Absurde facis, qui angas te animi.
STRATIPPOCLES
Si, hercle, ego illum semel prehendero,
nunquam inridere nos illum inultum sinam servom hominem. 330
Quid illum ferre vis ? qui, tibi quoi divitiae domi maxumae sunt,
is nummum nullum habes, nec sodali tuo in te copia 'st.
CHAERIBULUS
Si, hercle, habeam, pollicear lubens : verum aliquid aliqua, aliquo modo,
alicunde, ab aliqui, aliqua tibi spes est fore mecum fortunam.
STRATIPPOCLES.
Vae tibi, muricide homo.
CHAERIBULUS
Qui tibi lubet mihi male loqui? 335
STRATIPPOCLES.
Quippe tu mi aliquid, aliquo modo, alicunde, ab aliquibus blatis
quod nusquam 'st : neque ego id inmitto in aureis meas :
nec mihi plus adiumenti ades, quam ille qui nunquam etiam gnatu'st.
III.iii
EPIDICUS, STRATIPPOCLES, CHAERIBULUS
EPIDICUS
Fecisti iam opficium tuum; me meum nunc facere oportet.
Per hanc curam quieto tibi licet esse : hoc quidem iam periit; 340
ne quid tibi hinc in spem referas : oppido hoc politum 'st.
Crede modo tu mihi: sic ego ago, sic egerunt nostri.
Pro di inmortaleis, mihi hunc diem dedistis luculentum !
ut facilem atque inpetrabilem! Sed ego hinc migrare cesso,
ut inportem in coloniam hunc auspicio conmeatum? 345
Mihi cesso, quom sto : sed quid hoc? ante aedeis duos sodaleis,
herum et Chaeribulum, conspicor; quid hic agitis? abcipe hoc, sis.
STRATIPPOCLES.
Quantum heic inest?
EPIDICUS
Quantum sat est, et plus satis: supersit.
Decem minis plus adtuli, quam tu danistae debes.
Dum tibi ego placeam, atque obsequar, meum tergum floccifacio. 350
STRATIPPOCLES.
Nam quid ita?
EPIDICUS
Quia ego tuum patrem faciam parenticidam.
STRATIPPOCLES.
Quid istuc est verbi?
EPIDICUS
Nihil moror vetera et volgata verba.
Peratim ductare : at ego follitim ductitabo.
Nam leno omne argentum abstulit pro fidicina (ego resolvi,
manibus his denumeravi), pater suam gnatam quam esse credidit, 355
nunc iterum ut fallatur pater, tibique auxilium adparetur.
Inveni: nam ita suasi seni, atque hanc habui orationem
uti, tu quom rediisses, ne tibi eius copia esset...
STRATIPPOCLES.
Euge !
EPIDICUS
Ea iam domi 'st pro filia.
STRATIPPOCLES.
Teneo.
EPIDICUS
Nunc auctorem
dedit mi ad hanc rem Apoecidem; is apud forum manet me; 360
quas quae emeret caveat.
STRATIPPOCLES.
Haud male !
EPIDICUS
Iam ipse cautor captu'st.
Ipse in meo collo tuus pater cruminam conlocavit.
Is adornat, adveniens domi extemplo ut maritus fias.
STRATIPPOCLES.
Uno persuadebit modo si illam, quae adducta 'st mecum,
mihi ademsit Orcus.
EPIDICUS
Nunc ego hanc ast utiam institui. 365
Deveniam ad lenonem domum egomet solus; eum ego docebo,
si quid ad eum adveniam, ut sibi esse datum argentum dicat
pro fidicina : argenti minas se habere quinquaginta.
Quippe ego qui nudiustertius meis manibus denumeravi
pro illa tua amica, quam pater suam filiam esse retur. 370
Ibi leno sceleratum caput suom inprudens adligabit,
quasi pro illa argentum abceperit, quae tecum adducta nunc est.
CHAERIBULUS
Vorsutior es, quam rota figularis.
EPIDICUS
Iam ego parabo
aliquam dolosam fidicinam, numo conducta quae sit,
quae se emptam simulet, quae senes duo docta ludificetur. 375
Eam ducet simul Apoecides ad tuom patrem.
STRATIPPOCLES.
Ut parate !
EPIDICUS
Eam permeditatam meis dolis, astutiisque onustam
mittam : sed nimis longum loquor; diu me estis demorati.
Haec scitis iam, ut futura sint : abeo.
STRATIPPOCLES.
Bene ambulato.
CHAERIBULUS
Nimis doctus ille est ad malefaciendum.
STRATIPPOCLES.
Me equidem certo 380
servavit consiliis suis.
CHAERIBULUS
Abeamus intro hinc ad me.
STRATIPPOCLES.
Atque aliquanto lubentius quam abs te sum egressus intus.
Virtute atque auspicio Epidici cum praeda in castra redeo.
III. iv
APOECIDES, PERIPHANES, FIDICINA, SERVOS
PERIPHANES
Non oris causa modo homines aequom fuit
sibi habere speculum, ubi os contemplarent suum : 385
sed qui perspicere possent cor sapientiae,
igitur perspicere ut possent cordis copiam.
Ubi id inspexissent, cogitarent postea,
vitam ut vixissent olim in adulescentia.
Fuit conducibile hoc quidem mea sententia. 390
Vel quasi egomet, qui dum fili causa coeperam
ego med excruciare animi, quasi quid filius
meus deliquisset me erga, aut quasi non plurimum
malefacta mea essent solida, in adulescentia.
Profecto deliramus interdum senes. 395
Sed meus sodalis it cum praeda Apoecides.
Venire salvom mercatorem gaudeo.
Quid fit?
APOECIDES
Di deaeque te adiuvant.
PERIPHANES
Omen placet.
APOECIDES
Quin omini omneis subpetunt res prosperae.
Sed tu hanc iube sis intro abduci. 400
PERIPHANES
Heus, foras
exite huc aliquis. Duce istam intro mulierem,
atque audin?
SERVUS
Quid vis?
PERIPHANES
Cave siris cum filia
mea copulari hanc; neque conspicere : iam tenes?
In aediculam istanc sorsum concludi volo.
Divortunt mores virgini longe ac lupae. 405
APOECIDES
Docte et sapienter dicis : nunquam nimis potest
pudicitiam quis suae servare filiae.
Edepol, nae istam temperi gnato tuo
sumus praemercati.
PERIPHANES
Quid iam?
APOECIDES
Quia dixit mihi
iamdudum se alius tuom vidisse heic filium. 410
Hanc, edepol, rem adparabat.
PERIPHANES
Planum, hercle, hoc quidem 'st.
APOECIDES
Ne tu habes servom graphicum, et quantivis preti.
Non caru'st auro contra : ut ille fidicinam
fecit nescire prorsus, esse emptam tibi! 415
Ita ridibundam atque hilaram huc adduxit simul.
PERIPHANES
Mirum, hoc qui potuit fieri.
APOECIDES
Te pro filio
facturum dixit rem esse divinam domi,
quia Thebis salvos redierit.
PERIPHANES
Recte institit.
APOECIDES
Imo ipsus illi dixit, conductam esse eam, 420
quae heic administraret ad rem divinam tibi.
Ego illeic me autem sic adsimulabam quasi
stolidum, quom bardum me faciebam.
PERIPHANES
Imo ita decet.
APOECIDES
Res magna amici apud forum agitur : ei volo
ire advocatus.
PERIPHANES
At quaeso, ubi erit otium, 425
revortere ad me extemplo.
APOECIDES
Continuo heic ero.
PERIPHANES
Nihil homini amico est obportuno amicius:
sine tuo labore, quod velis, actum 'st tamen.
Ego si adlegavissem aliquem ad hoc negotium
minus hominem doctum, minusque ad hanc rem callidum, 430
os sublitum esset : itaque me albis dentibus
meus derideret filius meritissumo.
Atque haec stultitia 'st me illi vitio vorter,
egomet quod factitavi in adulescentia,
quom militabam; pugnis memorandis meis 435
eradicabam hominum aureis, quando obcoeperam.
Sed hic quis est quem huc advenientem conspicor,
suam qui undantem chlamydem quassando facit?
III. v
MILES, PERIPHANES
MILES
Cave praeterbitas ullas aedeis, quin roges,
senex ubi habitat Periphanes Platenius. 440
Incertus tuom cave ad me retuleris pedem.
PERIPHANES
Adulescens, si istunc hominem, quem tu quaeritas,
tibi conmonstrasso, ecquam abs te inibo gratiam?
MILES
Virtute belli armatus promerui, ut mihi
omneis mortaleis deceat agere gratias. 445
PERIPHANES
Non reperisti, adulescens, tranquillum locum,
ubi tuas virtutes explices, ut postulas.
Nam strenuiori deterior si praedicat
suas pugnas, de illius illae fiunt sordidae.
Sed istum quem quaeris Periphanem Platenium, 450
ego sum, si quid vis.
MILES
Nempe quem in adulescentia
memorant apud reges, armis, arte duellica
divitias magnas indeptum?
PERIPHANES
Imo si audias
meas pugnas, fugias manibus dimissis domum.
MILES
Pol, ego magis unum quaero, meas quoi praedicem, 455
quam illum qui memoret suas mihi.
PERIPHANES
Hic non est locus.
Proin tu alium quaeras quoi centones sarcias.
atque haec stultitiast me illi vitio vortere
MILES
Animum advorte, ut, quod ego ad te venio, intellegas.
Meam amicam audivi te esse mercatum.
PERIPHANES
Attate !
Nunc demum scio ego hunc, qui sit: quem dudum Epidicus 460
mihi praedicavit militem. Adulescens, ita 'st
ut dicis : emi.
MILES
Volo te verbis pauculis,
si tibi molestum non est.
PERIPHANES
Non, edepol, scio,
molestum est mihi, nisi dicis quid velis.
MILES
Mihi illam ut tramittas, argentum adcipias. 465
PERIPHANES
Habeas.
MILES
Nam quid ego apud te vera parcam proloqui?
Ego illam hodie volo facere libertam meam,
mihi concubina quae sit.
PERIPHANES
Te absolvam brevi:
argenti quinquaginta mihi illa empta 'st minis.
Si sexaginta mihi denumerantur minae, 470
tuas possidebit mulier faxo ferias :
atque ita profecto, ut eam ex hoc exoneres agro.
MILES
Estne emta mihi istis legibus?
PERIPHANES
Habeas licet.
Conciliavisti polchre. Heus, foras educite
quam introduxistis fidicinam : atque etiam fides, 475
ei quae adcessere, tibi addam dono gratiis.
III. vi
MILES, PERIPHANES, FIDICINA
PERIPHANES
Age, abcipe hanc, sis.
MILES
Quae te intemperiae tenent?
Quas tu mihi tenebras cudis? quin tu fidicinam
produci intus iubes.
PERIPHANES
Haec ergo est fidicina.
Heic alia nulla 'st.
MILES
Non mihi nugari potes. 480
Quin tu huc producis fidicinam Acropolistidem?
PERIPHANES
Haec, inquam, est.
MILES
Non haec, inquam, est : non gnovisse me
meam rere amicam posse?
PERIPHANES
Hanc, inquam, filius
meus deperibat fidicinam.
MILES
Haec non est ea.
PERIPHANES
Quid? non est?
MILES
Non est.
PERIPHANES
Unde haec igitur gentium 'st? 485
Equidem, hercle, argentum pro hac dedi.
MILES
Stulte datum
reor et peccatum largiter.
PERIPHANES
Imo haec ea 'st :
nam servom misi, qui illum sectari solet
meum gnatum: is ipse hanc destinavit fidicinam.
MILES
Hem, istic homo te articulatim te concidit, senex, 490
tuos servos.
PERIPHANES
Quid? concidit?
MILES
Nihil : sic suspicio 'st,
nam pro fidicina haec cerva subposita est tibi.
Senex, tibi os est sublitum plane et probe.
PERIPHANES
Ego illam requiram iam, ubi ubi est : bellator, vale.
Euge, euge, Epidice, frugi es : pugnasti : homo es, 495
qui me emunxisti mucidum, minumi preti.
Mercatus te hodie est de lenone Apoecides?
FIDICINA
Fando ego istunc hominem nunquam audivi ante hunc diem
neque me quidem emere quisquam ulla pecunia
potuit: plus iam sum libera quinquennium. 500
PERIPHANES
Quid tibi negoti 'st meae domi igitur?
FIDICINA
Audies.
Conducta veni, ut fidibus cantarem seni,
dum rem divinam faceret.
PERIPHANES
Fateor me omnium
hominum esse Athenis Atticis minumi preti.
Sed tu gnovistin' fidicinam Acropolistidem? 505
FIDICINA
Tam facile quam me.
PERIPHANES
Ubi habitat?
FIDICINA
Postquam libera 'st
ubi habitet dicere admodum incerte scio.
PERIPHANES
Eho ! an libera illa est? quis eam liberaverit,
volo scire, si scis.
FIDICINA
Id quod audivi audies.
Stratippoclem aiunt Periphanai filium 510
absentem curavisse ut fieret libera.
PERIPHANES
Perii, hercle, si istaec vera sunt; planissume
meum exenteravit Epidicus marsuppium.
FIDICINA
Haec sic audivi; numquid me vis ceterum?
PERIPHANES
Malo cruciatu ut pereas, atque abeas cito. 515
FIDICINA
Fides non reddis?
PERIPHANES
Neque fides, neque tibias.
Propera igitur fugere hinc, si te di amant.
FIDICINA
Abiero.
Flagitio cum maiore post reddes tamen.
PERIPHANES
Quid nunc? qui in tantis positus sum sententiis
eumne ego sinam inpune? imo etiam si alterum 520
tantum perdundum 'st, perdam potius, quam sinam
me inpune inrisum esse habitum, depeculatum eis.
Mi sic data esse verba praesenti palam!
At me minoris facio prae illo, qui omnium
legum atque iurum fictor, conditor cluet ? 525
Is etiam sese sapere memorat; malleum
sapientiorem vidi excusso manubrio.
ACTUS IV i
PHILIPPA, PERIPHANES
PHILIPPA
Si quid est homini miseriarum, quod miserescat, miser ex animo est,
id ego experior, quoi multa in unum locum confluunt quae meum pectus pulsant
simul multiplex aerumna me exercitam habet, 530
paupertas, pavor territat mentem animi
neque ubi meas conlocem spes habeo mi usquam munitum locum.
ita gnata mea hostium 'st potita : neque ea nunc ubi sit, scio.
PERIPHANES
Quis illaec est mulier, timido pectore peregre adveniens
quae ipsa se miseratur?
PHILIPPA
In his dictu'st locis habitare mihi 535
Periphanes.
PERIPHANES
Me nominat haec : credo ego illi hospitio usus venit.
PHILIPPA
Pervelim mercedem dare, qui monstret eum mihi hominem, aut ubi habitet.
PERIPHANES
Gnoscito ego hanc. Nam videor, nescio ubi, mi vidisse prius :
estne ea an non est, quam animus retur meus?
PHILIPPA
Di boni ! visitavi antidhac. 540
PERIPHANES
Certo ea est, quam in Epidauro pauperculam memini comprimere.
PHILIPPA
Plane hic ille est, qui mihi in Epidauro primus pudicitiam pepulit.
PERIPHANES
Quae meo conpressu peperit filiam, quam domi nunc habeo.
PHILIPPA
quid si adeam B
PERIPHANES
Hau scio an congrediar, si haec ea'st.
PHILIPPA
Sin est is homo, sicut anni multi dubia dant... 545
PERIPHANES
Longa dies meum incertat animum : sin ea est quam incerte autumo,
hanc congrediar astu.
PHILIPPA
Muliebris adhibenda mihi malitia nunc est.
PERIPHANES
Conpellabo.
PHILIPPA
Orationis aciem contra conferam.
PERIPHANES
Salva sis.
PHILIPPA
Salutem abcipio mihi et meis.
PERIPHANES
Quid caeterum?
PHILIPPA
Salvos sis; quod credidisti reddo.
PERIPHANES
Haud adcuso fidem. 550
Gnovin' ego te?
PHILIPPA
Si ego te gnovi, animum inducam uti noveris.
PERIPHANES
Ubi te visitavi?
PHILIPPA
Inique iniurius.
PERIPHANES
Quid iam?
PHILIPPA
Quia
tuae memoriae interpretari me aequom censes.
PERIPHANES
Conmode
fabulata es.
PHILIPPA
Mira memoras.
PERIPHANES
Hem istuc rectius.
Meministin' ?
PHILIPPA
Memini id quod memini.
PERIPHANES
At in Epidauro ? 555
PHILIPPA
Ah, guttula
pectus ardens mihi adspersisti.
PERIPHANES
Virgini pauperculae
tuaeque matri me levare paupertatem?
PHILIPPA
Tun' is es,
qui per voluptatem tuam in me aerumnam obsevisti gravem?
PERIPHANES
Ego sum : salve.
PHILIPPA
Salva sum, quia te esse salvom sentio.
PERIPHANES
Cedo manum.
PHILIPPA
Adcipe : aerumnosam et miseriarum conpotem 560
mulierem retines.
PERIPHANES
Quid est, quod voltus turbatust tuus?
PHILIPPA
Filiam quam ex te suscepi ...
PERIPHANES
Quid eam?
PHILIPPA
Eductam perdidi.
Hostium est potita.
PERIPHANES
Habe animum lenem, et tranquillum face :
domi meae eccam salvam et sanam : nam postquam audivi inlico
ex meo servo, illam esse captam, continuo argentum dedi, 565
ut emeretur : ille eam rem adeo sobrie et frugaliter
adcuravit, ut alias res est impense inprobus.
PHILIPPA
Fac videam, si me esse salvam vis.
PERIPHANES
Eho, istinc, Canthara,
iube Telestidem huc prodire filiam ante aedeis meam,
ut suam videat matrem.
PHILIPPA
Remigrat animus nunc demum mihi. 570
IV. ii
ACROPOLISTIS, PERIPHANES, PHILIPPA
ACROPOLISTIS
Quid est, pater, quod me excivisti ante aedeis?
PERIPHANES
Ut matrem tuam
videas, adeas, advenienti des salutem atque osculum.
ACROPOLISTIS
Quam meam matrem?
PERIPHANES
Quae exanimata exsequitur adspectum tuom.
PHILIPPA
Quis istaec est, quam tu osculum mihi ferre iubes?
PERIPHANES
Tua filia.
PHILIPPA
Haeccine?
PERIPHANES
Haec.
PHILIPPA
Egone osculum huic dem?
PERIPHANES
Cur non, quae ex te gnata sit? 575
PHILIPPA
Tu homo insanis.
PERIPHANES
Egone?
PHILIPPA
Tute.
PERIPHANES
Cur?
PHILIPPA
Quia ego hanc quae siet,
neque scio, neque gnovi, neque ego hanc oculis vidi ante hunc diem.
PERIPHANES
Scio quid erres, quia vestitum atque ornatum inmutabilem
habet haec...
PHILIPPA
... Alliter catuli longe olent, aliter sues : 580
ne ego eam nosse hanc quae sit.
PERIPHANES
Pro deum atque hominum fidem !
quid? ego lenocinium facio ? qui habeam alienos domi,
atque argentum egurgitem domo prosusm. Quid tu, quae patrem
tuom vocas me, atque osculare ? quid stas stupida? quid taces? 585
ACROPOLISTIS
Quid loquar vis?
PERIPHANES
Haec negat se tuam esse matrem.
ACROPOLISTIS
Ne fuat,
si non volt : equidem hac invita tamen ero matris filia.
Non me istanc cogere aequom 'st meam esse matrem, si ne volt.
PERIPHANES
Cur me igitur patrem vocabas?
ACROPOLISTIS
Tua istaec culpa 'st, non mea.
Non patrem ego te nominem : ubi tu tuam me adpelles filiam? 590
Hanc quoque etiam, si me adpellet filiam, matrem vocem.
Negat haec, filiam me suam esse, non ergo haec mater mea est.
Postremo haec mea culpa non est: quae didici, dixi omnia.
Epidicus mihi fuit magister.
PERIPHANES
Perii ! Plaustrum perculi.
ACROPOLISTIS
Numquid ego ibi, pater, peccavi?
PERIPHANES
Si, hercle, te unquam audivero 595
me patrem vocare, vitam tuam ego interimam.
ACROPOLISTIS
Non voco.
Ubi voles pater esse, ibi esto; ubi noles, ne fueris pater.
PHILIPPA
Quid ? ob eam rem hanc emisti, quia tuam gnatam es ratus ?
quibus de signis adgnoscebas?
PERIPHANES
Nullis.
PHILIPPA
Quare filiam
credidisti nostram?
PERIPHANES
Servos Epidicus dixit mihi. 600
PHILIPPA
Quid si servo aliter visum 'st, non poteras gnovisse, obsecro?
PERIPHANES
Quid ego ? qui illam, ut primum vidi, nunquam vidi postea.
PHILIPPA
Perii misera !
PERIPHANES
Ne fle, mulier : intro abi, habe animum bonum,
ego illam reperiam.
PHILIPPA
Hinc Athenis civis eam emit Atticus;
adulescentem equidem dicebant emisse.
PERIPHANES
Inveniam, tace : 605
abi modo intro, atque hanc asserva Circam, Solis filiam.
Ego relictis rebus Epidicum operam quaerendo dabo:
si invenio, exitiabilem ego illi faciam hunc, ut fiat diem.
ACTVS V i
STRATIPPOCLES, EPIDICUS, DANISTA, VIRGO
STRATIPPOCLES
Male morigerus mi est danista, qui de me argentum non petit,
neque illam adducit quae emi ex praeda : sed eccum incedit Epidicus. 610
Quid illuc est, quod illi caperrat frons severitudine?
EPIDICUS
Si undecim deos praeter sese secum adducat Iupiter,
ita non omneis ex cruciatu poterunt eximere Epidicum.
Periphanem emere lora vidi : ibi aderat una Apoecides.
Nunc homines me quaeritare credo : senserunt, sciunt 615
sibi data esse verba.
STRATIPPOCLES
Quid agis, mea conmoditas?
EPIDICUS
Quod miser.
STRATIPPOCLES.
Quid est tibi?
EPIDICUS
Quin tu mihi adornas ad fugam viaticum.
Priusquam pereo : nam per urbem duo defloccati senes
quaeritant me, in manibus gestant copulas secum simul.
STRATIPPOCLES
Habe bonum animum.
EPIDICUS
Quippe ego, quoi libertas in mundo sita 'st ? 620
STRATIPPOCLES
Ego te servabo.
EPIDICUS
Edepol, me illi melius, si nacti fuant.
Sed quis haec est muliercula, et ille gravastellus qui venit?
STRATIPPOCLES.
Hic est danista : haec illa 'st autem, quam emi de praeda.
EPIDICUS
Haeccine 'st?
STRATIPPOCLES
Haec est : estne ita ut tibi dixi? adpecta et contempla, Epidice:
usque ab unguiculo ad capillum summum 'st festivissuma. 625
Estne ? considera : signum pictum polchre videris.
EPIDICUS
Ex tuis verbis meum futurum corium polchrum praedicas :
quem Apelles atque Zeuxis duo pingent pigmentis ulmeis.
STRATIPPOCLES
Di inmortaleis, socio iussi admirer pedibus pulmunes
qui perhibetur, prius venisset, quam tu advenisti mihi. 630
DANISTA
Haec, edepol, remorata med est.
STRATIPPOCLES
Siquidem istius gratia
id remoratu's, quod ista voluit, nimium advenisti cito.
DANISTA
Age, age, absolve me atque argentum numera, ne comites morer.
STRATIPPOCLES
Pernumeratum 'st.
DANISTA
Tene cruminam: huc inde.
STRATIPPOCLES
Sapienter venis.
Obperire, dum ecfero ad te argentum.
DANISTA
Matura.
STRATIPPOCLES
Domi 'st. 635
EPIDICUS
Satin' ego oculis utilitatem obtineo sincere, an parum?
E Philippa matre gnatam Thebis, Epidauri satam,
videon' ego Telestidem te, Periphanai filiam ?
VIRGO
Quis tu homo es, qui meum parentum nomen memoras et meum?
EPIDICUS
Non me gnovisti?
VIRGO
Quod quidem nunc veniat in mentem mihi. 640
EPIDICUS
Non meministi me auream ad te adferre natali die
lunulam atque anellum aureolum in digitum?
VIRGO
Memini, mi homo.
Tune is es?
EPIDICUS
Ego sum, et istic frater tuus, alia matre, uno patre.
VIRGO
Quid pater meus? vivo'st?
EPIDICUS
Animo liquido et tranquillo es, tace.
VIRGO
Di me ex perdita servatam cupiunt, si vera autumas. 645
EPIDICUS
Non habeo ullam occasionem, ut apud te falsa fabuler.
STRATIPPOCLES
Adcipe argentum hoc, danista, heic sunt quadraginta minae.
Si quid erit dubium, inmutabo.
DANISTA
Bene fecisti, bene vale.
STRATIPPOCLES
Nunc enim tu mea es.
VIRGO
Soror quidem, edepol, ut tu aeque scias.
Salve, frater.
STRATIPPOCLES
Sanan' haec est?
EPIDICUS
Sana, si adpellat suum. 650
STRATIPPOCLES
Quid? ego modo huic frater factus, dum intro eo atque exeo?
EPIDICUS
Quod boni 'st, id tacitus taceas tute tecum, et gaudeas.
STRATIPPOCLES
Perdidisti, et reperisti me, soror.
EPIDICUS
Stultus, tace.
Tibi quidem, quod ames, domi praesto 'st, fidicina opera mea.
Et sororem in libertatem idem opera concilio mea. 655
STRATIPPOCLES
Epidice, fateor.
EPIDICUS
Abi intro, ac iube huic aquam calefieri.
Caetera haec posterius, faxo, scibis, ubi erit otium.
STRATIPPOCLES
Sequere hac me, mea soror.
EPIDICUS
Ego ad vos Thesprionem iussero
huc transire : sed memento, si quid saeviunt senes,
subpetias mihi cum sorore ferre.
STRATIPPOCLES
Facile istuc erit. 660
EPIDICUS
Thespio, exi istac per hortum, adfer domum auxilium mihi;
magna 'st res. Minoris multo facio, quam dudum, senes.
Remeabo intro, ut adcurentur advenienteis hospites.
Eadem haec intus edocebo, quae ego scio, Stratippoclem.
Non fugio; domi adesse certum 'st : neque ille haud obiiciet mihi 665
pedibus sese provocatum. Abes intro; nimis longum loquor.
V.ii
PERIPHANES, APOECIDES, EPIDICUS
PERIPHANES
Satin' illic hic homo ludibrio nos vetulos decrepitos duos
habet?
APOECIDES
Imo, edepol, te quidem miserum me habes miseris modis.
PERIPHANES
Tace, sis, modo : sine me hominem adpisci.
APOECIDES
Dico ego tibi iam, ut scias,
alium tibi te comitem meliust quaerere; ita, dum te sequor, 670
lassitudine invaserunt misero in genua flemina.
PERIPHANES
Quot illic homo hodie me exemplis ludificatu'st, atque te ?
ut illic autem exenteravit mihi opes argentarias!
APOECIDES
Apage illum a me, nam ille quidem Volcani irati 'st filius:
quaqua tangit, omne amburit : si adstes, aestu calefacit. 675
EPIDICUS
Duodecim deis plus, quantum in caelo deorumst inmortalium
mihi nunc auxilio adiutores sunt, et mecum militant.
Quidquid ego malefeci, auxilia mi et subpetiae sunt domi.
Apolactizo inimicos omneis.
PERIPHANES
Ubi illum quaeram gentium?
APOECIDES
Dum sine me quaeras, quaeras mea causa vel medio in mari. 680
EPIDICUS
Quid me quaeris? quid laboras? quid hunc sollicitas? ecce me.
Num te fugi ? num ab domo absum ? num oculis concessi tuis?
Nec tibi subplico : vincire vis? hem, ostendo manus.
Tu habes lora; ego te emere vidi: quid nunc cessas? conliga.
PERIPHANES
Ilicet : vadimonium ultro mi hic facit.
EPIDICUS
Quin conligas? 685
APOECIDES
Edepol, mancupium scelestum.
EPIDICUS
Te profecto, Apoecides,
nihil moror mihi deprecari.
APOECIDES
Facile exoras, Epidice.
EPIDICUS
Ecquid agis?
PERIPHANES
Tuon' arbitratu?
EPIDICUS
Meo, hercle vero, atque haud tuo
conligandae hae sunt tibi hodie.
PERIPHANES
At non lubet, non conligo.
APOECIDES
Tragulam in te iniicere adornat : nescio quam fabricam facit. 690
EPIDICUS
Tibi moram facis, quom ego solutus adsto, adliga, inquam, conliga.
PERIPHANES
At mihi magis lubet solutum te rogitare.
EPIDICUS
At nihil scies.
PERIPHANES
Quid ago?
APOECIDES
Quid agas? Mos geratur.
EPIDICUS
Frugi es tu homo, Apoecides.
PERIPHANES
Cedo manus igitur.
EPIDICUS
Morantur nihil, atque arte conliga.
Nihil vero obnoxiose.
PERIPHANES
Facto opere arbitramino. 695
EPIDICUS
Bene hoc habet : age nunciam ex me exquire : rogita quod lubet.
PERIPHANES
Qua fiducia ausus primum, quae emta 'st nudiustertius,
filiam meam dicere esse?
EPIDICUS
Lubuit: ea fiducia.
PERIPHANES
Ain' tu? lubuit?
EPIDICUS
Aio : vel da pignus, ni ea sit filia.
PERIPHANES
Quam negat gnovisse mater?
EPIDICUS
Ni ergo matris filia 'st, 700
in meum nummum, in tuum talentum pignus da.
PERIPHANES
Enim istaec captio 'st.
Sed quis ea 'st mulier?
EPIDICUS
Tui gnati amica, ut omnem rem scias.
PERIPHANES
Dedin' tibi minas triginta ob filiam?
EPIDICUS
Fateor datas,
et eo argento illam me emisse amicam fili fidicinam,
pro tua filia: ista ob ore tetigi triginta minis. 705
PERIPHANES
Quomodo me ludosfecisti de illa conducticia
fidicina?
EPIDICUS
Factum, hercle, vero, et recte factum iudico.
PERIPHANES
Quid postremo argento factum 'st quod dedi?
EPIDICUS
Dicam tibi.
Neque malo homini, neque benigno, tuo dedi Stratippocli.
PERIPHANES
Cur dare ausus?
EPIDICUS
Quia mi libitum 'st.
PERIPHANES
Quae haec, malum, impudentia 'st? 710
EPIDICUS
Etiam inclamitor quasi servos?
PERIPHANES
Quom tu es liber, gaudeo.
EPIDICUS
Merui ut fierem.
PERIPHANES
Tu meruisti?
EPIDICUS
Vise intro: ego, faxo, scies
hoc ita esse.
PERIPHANES
Quid est negoti?
EPIDICUS
Iam ipsa res dicet tibi :
abi modo intro.
APOECIDES
Hei, non illuc temere 'st ! adserva istum, Apoecides.
APOECIDES
Quid illuc, Epidice, est negoti?
EPIDICUS
Maxuma, hercle, iniuria 715
vinctus adsto, quoius haec hodie opera inventa 'st filia.
APOECIDES
Ain' tu te illius invenisse filiam?
EPIDICUS
Inveni, et domi 'st.
Sed ut acerbum 'st, pro benefactis quom mali messim metas !
APOECIDES
Quamne hodie per urbem uterque sumus defessi quaerere?
EPIDICUS
Ego sum defessus reperire, vos defessi quaerere. 720
PERIPHANES
Quid isteic oratis opere tanto? meruisse intellego,
ut liceat merito huius facere : cedo tu ut exsolvam manus.
EPIDICUS
Ne adtigas.
PERIPHANES
Ostende vero.
EPIDICUS
Nolo.
PERIPHANES
Non aequom facis.
EPIDICUS
Nunquam, hercle, hodie, nisi subplicium mihi das, me solvi sinam.
PERIPHANES
Optumum atque aequissumum oras : soccos, tunicam, pallium 725
tibi dabo.
EPIDICUS
Quid deinde porro?
PERIPHANES
Libertatem.
EPIDICUS
At postea?
novo liberto opus 'st quod pappet.
PERIPHANES
Dabitur : praebebo cibum.
EPIDICUS
Nunquam, hercle, hodie, nisi me orassis, solves.
PERIPHANES
Oro te, Epidice,
mihi ut ignoscas, si quid inprudens culpa peccavi mea.
At ob eam rem liber esto.
EPIDICUS
Invitus do hanc veniam tibi, 730
nisi necessitate cogar : solve sane, si lubet.
GREX
Hic is homo 'st, qui libertatem malitia invenit sua.
Plaudite et valete : lumbos porgite atque exsurgite.