PROOEMIUM
Populus romanus a rege Romulo
in Caesarem Augustum, septingentos per annos, tantum operum pace
belloque gessit, ut, si quis magnitudinem imperii cum annis
conferat, aetatem ultra putet. Ita late per orbem terrarum arma
circumtulit, ut qui res illius legunt, non unius populi, sed generis
humani fata discant. Nam tot laboribus periculisque iactatus est, ut
ad constituendum eius imperium contendisse virtus et fortuna
videantur. Quare, quum praecipua quaeque operae pretium sit
cognoscere sigillatim, tamen, quia ipsa sibi obstat magnitudo,
rerumque diversitas aciem intentionis abrumpit, faciam quod solent
qui terrarum situs pingunt: in brevi quasi tabella totam eius
imaginem amplectar, non nihil, ut spero, ad admirationem principis
populi collaturus, si pariter atque insemul universam magnitudinem
eius ostendero.
Si quis ergo populum romanum quasi hominem consideret, totamque eius
aetatem percenseat, ut coeperit, utque adoleverit, ut quasi ad
quandam iuventae frorem pervenerit, ut postea velut consenuerit,
quatuor gradus processusque eius inveniet. Prima aetas sub regibus
fuit prope ducentos quinquaginta per annos, quibus circum urbem
ipsam cum finitimis luctatus est : haec erit eius infantia. Sequens
a Bruto Collatinoque consulibus, in Appium Claudium, Quintum Fulvium
consules ducentos quinquaginta annos patet, quibus Italiam subegit :
hoc fuit tempus viris armisque incitatissimum; ideoque quis
adulescentiam dixerit. Dehinc ad Caesarem Augustum ducenti anni,
quibus totum orbem pacavit. Haec iam ipsa iuventa imperii, et qausi
quaedam robusta maturitas. A Caesare Augusto in saeculum nostrum
haud multo minus anni ducenti, quibus inertia Caesarum quasi
consenuit atque decoxit; nisi quod sub Traiano principe movit
lacertos, et praeter spem omnium senectus imperii, quasi reddita
iuventute, revirescit.
L. ANNAEI FLORI EPITOME RERUM
ROMANORUM
I.
Primus ille et urbis et imperii conditor Romulus fuit, Marte genitus
et Rhea Silvia. Hoc de se sacerdos gravida confessa est; nec mox
fama dubitavit, quum Amulii imperio abiectus in profluentem cum
Remo fratre, non potuit exstingui : siquidem et Tiberinus amnem
repressit, et relictis catulis lupa secuta vagitum, uber admovit
infantibus, matremque se gessit. Sic repertos apud arborem
regis pastor tulit in casam, atque educavit. Alba tunc erat
Latio caput, Iuli opus : nam Lavinium patris Aeneae contempserat. Ab
his Amulius iam bis septima subole regnabat, fratre pulso Numitore,
cuius ex filia Romulus.
Igitur, statim prima iuventae face, patruum Amulium ab
arce deturbat, avum reponit. Ipse fulminis amator et montium, apud
quod erat educatus, moenia novae urbis agitabat. Gemini erant : uter
auspicaretur et regeret, adhibere placuit deos. Remus montem
Aventinum, hic Palatinum occupat. Prior ille sex vultures; hic
postea, sed duodecim vidit. Sic victor augurio, urbem excitat, plenus
spei bellatricem fore : ita illi assuetae sanguine et praeda aves
pollicebantur.
Ad tutelam novae urbis sufficere vallum videbatur;
cuius dum irridet angustias Remus, idque increpat saltu, dubium an iussu fratris,
occisus est. Prima certe victima fuit, munitionemque urbis novae
sanguine suo consecravit.
Imaginem urbis magis quam urbem fecerat:
incolae deerant. Erat in proximo lucus : hunc asilum facit; et statim
mira vis hominum, Latini Tuscique pastores, quidam etiam
transmarini, Phryges qui sub Aenea, Arcades qui sub Evandro duce
influxerant. Ita ex variis quasi elementis congregavit corpus unum,
populumque Romanum ipse fecit.
Res erat unius aetatis, populus
virorum. Itaque matrimonia a finitimis petita; quia non
impetrabantur, manu capta sunt. Simulatis quippe ludis equestribus,
virgines quae ad spectaculum venerant, praedae fuere; et haec
statim causa bellorum. Pulsi fugatique Veientes. Caeninensium captum
ac dirutum est oppidum : spolia insuper opima de rege Feretrio
Iovi manibus suis rex reportavit.
Sabinis proditae portae per
virginem, nec dolo; sed puella pretium rei, quae gerebant in
sinistris, petierat, dubium clypeos an armillas. Illi ut et fidem
solverent et ulciscerentur, clypeis obruere. Ita admissis intra
moenia hostibus, atrox in ipso foro pugna, adeo ut Romulus Iovem
oraret, ut foedam suorum fugam sisteret : hinc templum, et Stator
Iuppiter. Tamen saevientibus intervenere raptae laceris comis. Sic pax
facta cum Tatio, foedusque percussum; secutaque res mira dictu, ut
relictis sedibus suis novam in urbem hostes demigrarent, et cum
generis suis avitas opes pro dote sociarent. Auctis brevi viribus,
hunc rex sapientissimus statum reipublicae inposuit; iuventus
divisa per tribus, in equis et armis ad subita belli excubaret;
consilium reipublicae penes senes esset, qui ex auctoritate patres,
ob aetatem senatus vocabatur.
His ita ordinatis, repente, quum
contionem haberet, ante urbem apud Caprae paludem, e conspectu
ablatus est. Discerptum aliqui a senatu putant ob asperius ingenium
:
sed oborta tempestas solisque defectio consecrationis speciem
praebuere. Cui mox Iulius Proculus fidem fecit, visum a se Romulum
affirmans, augustiore forma quam fuisset; mandare praeterea, ut se pro
numine acciperent; Quirinum in caelo vocari; placitum diis ita,
gentium Roma poteretur.
II. Succedit Romulo Numa
Pompilius, quem Curibus Sabinis agentem ultro petivere, ob inclytam
viri religionem. Ille sacra et caerimonias, omnemque cultum deorum
immortalium docuit. Ille pontifices, augures, salios, ceteraque
sacerdotia; annum quoque in duodecim menses, fastos dies
nefastoque discripsit. Ille ancilia atque palladium, secreta quaedam
imperii pignora, Ianumque geminum, fidem pacis ac belli, in primis
focum Vestae virginibus colendum dedit, ut ad simulacrum caelestium
siderum, custos imperii flamma vigilaret : haec omnia quasi monitu
deae Egeriae, quo magis barbari acciperet. Eo denique ferocem
populum redegit, ut quod vi et iniuria occupaverat, imperium, religione
atque iustitia gubernaret.
III. Excipit Pompilium Numam Tullus Hostilius,
cui in honorem virtutis regnum ultro datum. Hic omnem militarem
disciplinam artemque bellandi condidit. Itaque mirum in modum
exercita iuventute, provocare ausus Albanos, gravem et diu principem
populum. Sed, quum pari robore frequentibus proeliis utrique
comminuerentur, misso in compendium bello, Horatiis Curiatiisque,
trigeminis hinc atque inde fratribus, utriusque populi fata permissa
sunt. Anceps et pulchra contentio, exituque ipso mirabilis. Tribus
quippe illinc vulneratis, hinc duobus occisis, qui supererat
Horatius, addito ad virtutem dolo, ut distraheret hostem, simulat
fugam, singulosque, prout sequi poterant, adortus exsuperat.
Sic (rarum alias decus) unius manu parta victoria est : quam ille mox
parricidio foedavit. Flentem spolia circa se sponsi quidem, sed
hostis, sororem viderat : hunc tam immaturum amorem virginis ultus
est ferro. Citavere leges nefas : sed abstulit virtus parricidam, et
facinus infra gloriam fuit.
Nec diu in fide Albanus. Nam, Fidenates
bello, missi in auxilium ex foedere, medii inter duos exspectavere
fortunam. Sed rex callidus, ubi inclinare socios ad hostem videt,
tollit animos, quasi ipse mandasset : spes inde nostris, metus
hostibus. Sic fraus proditorum inrita fuit. Itaque, hoste vincto,
ruptorem foederis Metium Suffetium religatum inter duos currus
pernicibus equis distrahit; Albamque ipsam, quamvis parentem, aemulam
tamen, diruit, quum prius omnes opes urbis, ipsumque populum Romam
transtulisset: prorsus ut consanguinea civitas non perisse, sed in
suum corpus redisse rursus videretur.
IV. Ancus deinde Marcius, nepos
Pompili, pari ingenio. Hic igitur et moenia muro amplexus est,
et interfluentem urbi Tiberinum ponte commisit, Ostiamque in ipso
maris fluminisque confinio coloniam posuit; iam tum videlicet
praesagiens animo futurum, ut totius mundi opes et commeatus illo
velut maritimo urbis hospitio reciperentur.
V. Tarquinius postea
Priscus, quavis transmarinae originis, regnum ultro petens accipit, ob
industriam atque elegantiam; quippe qui oriundus Corintho, Graecum
ingenium Italicis artibus miscuisset. Hic et senatus maiestatem
numero ampliavit, et centuriis tribus auxit, quatenus Attius Navius
numerum augeri prohibebat, vir summus augurio. Quem rex in
experimentum rogavit, fierine posset, quod ipse mente conceperat ?
Ille rem expertus augurio, posse respondit. Atqui hoc, inquit,
agitaram, an cotem illam secare novacula possem ? Augur : Potes
ergo, inquit; et secuit. Inde Romanis sacer auguratus.
Neque pace
Tarquinius quam bello promptior. Duodecim namque Tusciae populos
frequentibus armis subegit. Inde fasces, trabeae, curules, annuli,
phalerae, paludamenta, praetextae; inde quod aureo curru quatuor
equis triumphatur; togae pictae, tunicaeque palmatae, omnia denique
decora et insignia, quibus imperii dignitas eminet.
VI. Servius Tullius
deinceps gubernacula urbis invadit : nec obscuritas inhibuit, quamvis
matre serva creatum. Nam eximiam indolem uxor Tarquini Tanaquil
liberaliter educaverat; et clarum fore, visa circa caput flamma
promiserat. Ergo inter Tarquinii mortem, annitente regina, substitutus
in locum regis quasi ad tempus, regnum dolo partum sic egit
industrie, ut iure adeptus videretur. Ab hoc populus Romanus relatus
in censum, digestus in classes, curiis atque collegiis distributus;
summaque regis solertia ita est ordinata respublica, ut omnia
patrimonii, dignitatis, aetatis, artium officiorumque discrimina in
tabulas referentur, ac sic maxima civitas minimae domus diligentia
contineretur.
VII. Postremus omnium fuit regum
Tarquinius, cui cognomen Superbo ex moribus datum. Hic regnum
avitum, quod a Servio tenebatur, rapere maluit quam exspectare;
immissisque in eum percussoribus, scelere partam potestatem non
melius egit, quam acquisiverat. Nec abhorrebat moribus uxor Tullia,
quae, ut virum regem salutaret, super cruentum patrem, vecta carpento,
consternatos equos egit. Sed ipse in senatum caedibus, in omnes superbia, quae crudelitate gravior est bonis,
grassatus, quum saevitiam domi fatigasset, tandem in hostes conversus
est. Sic valida oppida in Latio capta sunt, Ardea, Ocriculum, Gabii,
Suessa Pometia. Tum quoque cruentus in suos. Neque enim filium
verberare dubitavit, ut simulanti transfugam apud hostis hinc fides
esset. Cui Gabiis, ut voluerat, recepto, atque per nuntios consulenti,
quid fieri vellet, eminentia forte papaverum capita virgula
excutiens, quum per hoc interficiendos esse principes vellet
intelleg, quae superbia !sic respondit.
Tamen de manubiis captarum
urbium templum erexit. Quod quum inauguraretur, cedentibus ceteris
diis (mira res dictu) restitere Iuventas et Terminus. Placuit vatibus
contumacia numinum, siquidem firma omnia et aeterna pollicebantur.
Sed illud horrendum, quod molientibus aedem in fundamentis humanum
repertum est caput. Nec dubitavere cuncti, monstrum pulcherrimum
imperii sedem, caputque terrarum promittere.
Tamdiu superbiam regis
populus romanus perpessus est, donec aberat libido. Hanc ex liberis
eius importunitatem tolerare non potuit. Quorum cum alter
ornatissimae feminae Lucretiae stuprum intulisset, matrona dedecus
ferro expiavit; imperium regibus abrogatum.
VIII.
Haec est prima aetas populi romani, et quasi infantia, quam habuit
sub regibus septem, quadam fatorum industria, tam variis ingenio, ut
reipublicae ratio et utilitas postulabat. Nam quid Romulo
ardentius? tali opus fuit, ut invaderet regnum. Quid Numa
religiosius? ita res poposcit, ut ferox populus deorum metu
mitigaretur. Quid ille militiae artifex Tullus? bellatoribus viris
quam necessarius, ut acueret ratione virtutem! Quid aedificator
Ancus? ut urbem colonia extenderet, ponte iungeret, muro tueretur.
Iam vero ornamenta Tarquinii et insignia quantam principi populo
addiderunt ex ipso habitu dignitatem! Actus a Servio census quid
effecit, nisi ut ipsa se nosset respublica? Postremo Superbi
illius importuna dominatio nonnihil, immo vel plurimum profuit. Sic
enim effectum est, ut agitatus iniuriis populus cupiditate
libertatis incenderetur.
IX.
Igitur Bruto Collatinoque ducibus et auctoribus, quibus ultionem sui
moriens matrona mandaverat, populus romanus ad vindicandum
libertatis ac pudicitiae decus, quodam quasi instinctu deorum
concitatus, regem repente destituit, bona diripit, agrum Marti suo
consecrat, imperium in eosdem libertatis suae vindices transfert,
mutato tamen et iure et nomine. Quippe ex perpetuo annuum placuit,
ex singulari duplex, ne potestas solitudine vel mora corrumperetur,
consulesque appellavit pro regibus, ut consulere civibus suis debere
meminisset. Tantumque libertatis novae gaudium incesserat, ut vix
mutati status fidem caperent alterumque ex consulibus, Lucretiae
maritum, tantum ob nomen et genus regium fascibus abrogatis urbe
dimitterent. Itaque substitutus Horatius Publicola ex summo studio
adnixus est ad augendam liberi populi maiestatem. Nam et fasces ei
pro contione submisit, et ius provocationis adversus ipsos dedit, et
ne specie arcis offenderet, eminentis aedis suas in plana submisit.
Brutus vero favori civium etiam domus suae clade et parricidio
velificatus est. Quippe cum studere revocandis in urbem regibus
liberos suos comperisset, protraxit in forum et contione media
virgis cecidit securique percussit, ut plane publicus parens in
locum liberorum adoptasse sibi populum videretur. Liber iam hinc
populus Romanus prima adversus exteros arma pro libertate corripuit,
mox pro finibus, deinde pro sociis, tum gloria et imperio,
lacessentibus adsidue usquequaque finitimis; quippe cui patrii soli
gleba nulla, sed statim hostile pomoerium, mediusque inter Latium
et Tuscos, quasi in quodam bivio collocatus omnibus portis in
hostem incurreret; donec quasi contagio quadam per singulos itum est,
et, proximis quibusque correptis, totam Italiam sub se redegerunt.
X.
Pulsis ex urbe regibus, prima pro libertate arma corripuit. Nam Porsenna,
rex Etruscorum, ingentibus copiis aderat, et Tarquinios manu
reducebat. Hunc tamen, quamvis et armis, et fame urgeret,
occupatoque Ianiculo, ipsis urbis faucibus incubaret, sustinuit,
reppulit; novissime etiam tanta admiratione perculit, ut superior
ultro cum paene victis amicitiae foedera feriret. Tum illa romana prodigia atque miracula, Horatius, Mucius, Cloelia
:
quae nisi in annalibus forent, hodie fabulae viderentur. Quippe
Horatius Cocles, postquam hostes undique instantes solus summovere
non poterat, ponte reciso, transnatat Tiberim, nec arma dimittit.
Mucius Scaevola regem per insidias in castris ipsius aggreditur; sed
ubi, frustrato circa purpuratum eius ictu, tenetur, ardentibus focis
iniicit manum, terroremque geminat dolo. "Ut scias, inquit, quem
virum effugeris, idem trecenti iuravimus;" quum interim (immane
dictu !) hic interritus, ille trepidaret, tamquam manus regis arderet.
Sic quidem viri. Sed ne qui sexus a laude cessaret, ecce et virginum
virtus. Una ex obsidibus regi data, elapsa custodiam, Cloelia, per
patrium flumen equitabat. Et rex quidem, tot tantisque esse iussit.
Tarquinii tamen tam diu dimicaverunt, donec Aruntem filium regis
manu sua Brutus occidit, superque ipsum mutuo vulnere exspiravit,
plane quasi adulterum ad inferos usque sequeretur.
XI.
Latini quoque Tarquinios asserebant, aemulatione et invidia, ut
populus qui foris dominabatur, saltem domi serviret. Igitur omne
Latium, Mamilio Tusculano duce, quasi in regis ultionem tollit animos.
Apud Regilli lacum dimicatur, diu Marte vario, donec Posthumius ipse
dictator signum in hostis iaculatus est (novum et insigne
commentum), uti peteretur cursu. Cossus, equitum magister, exuere frenos
imperavit (et hoc novum), quo acrius incurrerent. Ea denique atrocitas
proelii fuit, ut interfuisse spectaculo deos fama tradiderit, duos in
candidis equis : Castorem
atque Pollucem nemo dubitavit. Itaque et imperator veneratus
est, pactusque victoriam templa promisit, et reddidit, plane quasi
stipendium commilitonibus diis.
Hactenus pro libertate. Mox de
finibus cum eisdem Latinis assidue et sine intermissione pugnatum
est. Sora (quis credat?) et Algidium terrori fuerunt; Satricum atque
Corniculum provinciae. De Verulis et Bovillis, pudet, sed
triumphavimus. Tibur nunc suburbanum, et aestivae Praeneste
deliciae, nuncupantis in Capitolio votis, petebantur. Idem tunc
Faesulae, quod Carrae nuper. Idem nemus Aricinum, quod Hercynius
saltus; Fregellae, quod Gessoriacum, Tiberis quod Euphrates. Coriolos
quoque, proh pudor! victos, adeo gloriae fuisse, ut captum oppidum
C. Marius Coriolanus, quasi Numantiam aut Africam, nomini
indueret. Exstant et parta de Antio spolia, quae Maenius in suggestu
fori, capta hostium classe, suffixit : si tamen illa classis; nam sex
fuere rostratae : sed hic numerus illis initiis navale bellum fuit.
Pervicacissimi tamen Latinorum Aequi et Volsci fuere, et quotidiani,
ut ita dixerim, hostes. Sed hos praecipue Lucius Quintius domuit,
ille dictator ab aratro, qui obsessa et paene iam capta Marci
Minucii
consulis castra egregia virtute servavit. Medium erat tempus forte
sementis, quum patricium virum innixum aratro suo lictor in ipso
opere deprehendit. Inde in aciem profectus, ne quid a
rustici operis imitatione cessaret, victos more pecudum sub iugum misit.
Sic expeditione finita, rediit ad boves rursus, triumphalis
agricola. Fidem numinum ! qua velocitate! intra quindecim dies coeptum
peractumque bellum, prorsus ut festinasse dictator ad relictum opus
videretur.
XII.
Assidui vero et anniversarii hostes ab Etruria fuere Veientes, adeo
ut extraordinariam manum adversus eos promiserit, privatumque
gesserit bellum gens una Fabiorum. Satis superque idonea clades.
Caesi apud Cremeram trecenti, patricius exercitus; et scelerato
signat nomine, quae proficiscentes in proelium porta dimisit. Sed ea
clades ingentibus expiata victoriis, postquam per alios atque alios
robustissima capta sunt oppida, vario quidem eventu. Falisci sponte
se dediderunt. Cremati suo igne Fidenates. Rapti funditur deletique
Veientes.
Falisci quum obsiderentur, mira visa est fides imperatoris,
nec immerito, quod ludimagistrum, urbis proditorem, cum iis quos
adduxerat, pueris vinctum sibi ultro remisisset. Eam namque vir sanctus et
sapiens veram sciebat victoriam, quae salva fide et integra
dignitate pareretur. Fidenae, quia pares non erant ferro, ad terrorem
movendum facibus armatae, et discoloribus, serpentium in modum, vittis,
furiali more processerant; sed habitus ille feralis eversionis omen
fuit.
Veientium quanta res fuerit, indicat decennis obsidio. Tum
primo hiematum sub pellibus; taxata stipendio hiberna. Adactus miles
sua sponte iureiurando, ne nisi capta urbe remearet. Spolia de Larte
Tolumnio rege ad Feretrium reportata. Denique non scalis, nec
irruptione, sed cuniculo et subterraneis dolis peractum urbis
excidium. Ea denique visa est praedae magnitudo, cuius decimae
Apollini Pythio mitterentur, universusque populus romanus ad
direptionem urbis vocaretur. Hoc tunc Vei fuere : nunc fuisse quis
meminit ? quae reliquiae ? quod vestigium ? Laborat annalium fides,
ut Veios fuisse credamus.
XIII.
Hic, sive invidia deum, sive fato, rapidissimus procurrentis imperii
cursus parumper Gallorum Senonum incursione supprimitur. Quod tempus
populo romano nescio utrum clade funestius fuerit, an virtutum
experimentis speciosius. Ea certe fuit vis calamitatis, ut in
experimentum illatam putem divinitus, scire volentibus immortalibus
diis, an romana virtus imperium orbis mereretur.
Galli Senones, gens
natura ferox, moribus incondita, ad hoc ipsa corporum mole, perinde
armis ingentibus, adeo omni genere terribilis fuit, ut plane nata ad
hominum interitum, urbium stragem, videretur. Hi quondam, ab ultimis
terrarum oris et cingente omnia Oceano, ingenti agmine profecti, quum
iam media vastassent, positis inter Alpes et Padum sedibus, ne his
quidem contenti, per Italiam vagabantur.
Tum Clusium
obsidebant. Pro sociis ac foederatis populus romanus intervenit, missis ex
more legatis. Sed quod ius apud barbaros? Ferocius agunt, et inde
certamen. Conversis igitur a Clusio, Romamque venientibus, ad Alliam
flumen cum exercitus Fabius consul occurrit. Non temere foedior
clades. Itaque hunc diem fastis Roma damnavit. Fuso exercitu, iam
moenibus urbis propinquabant. Erant nulla praesidia. Tum igitur, aut
numquam alias, apparuit vera illa romana virtus. Iamprimum maiores
natu, amplissimis usi honoribus, in forum coeunt. Ibi, devovente
pontifice, diis se Manibus consecrant; statimque in suas quisque
aedes regressi, sicut in trabeis erant et amplissimo cultu, in
curulibus sellis sese reposuerunt, ut, quum venisset hostis, in sua
quisque dignitate morerentur. Pontifices et flamines, quidquid
religiosissimi in templis erat, partim in doliis defossa terra
recondunt, partim imposita plaustris secum avehunt. Virgines
simul ex sacerdotio Vestae nudo pede fugientia sacra comitantur. Tamen excepisse fugientis unus a plebe fertur Albinius, qui
depositis uxore et liberis virgines in plaustrum recepit. Adeo tunc
quoque in ultimis religio publica privatis adfectibus antecellebat.
Iuventus vero, quam satis constat vix mille hominum fuisse, duce
Manlio arcem Capitolini montis insedit, obtestata ipsum quasi
praesentem Iovem, ut "quem ad modum ipsi ad defendendum templum eius
concurrissent, ita ille virtutem eorum numine suo tueretur". Aderant
interim Galli apertamque urbem primo trepidi, ne qui subesset dolus,
mox, ubi solitudinem vident, pari clamore et impetu invadunt.
Patentes passim domos adeunt. Ibi sedentes in curulibus suis
praetextato senes velut deos geniosque venerati, mox eosdem,
postquam esse homines liquebat, alioquin nihil respondere dignantes
pari vecordia mactant facesque tectis iniciunt et totam urbem igni,
ferro, manibus exaequant. Sex mensibus barbari (quis crederet?) circa
montem unum pependerunt, nec diebus modo, sed noctibus quoque omnia
experti; cum tamen Manlius nocte subeuntis clangore anseris
excitatus a summa rupe deiecit, et ut spem hostibus demeret,
quamquam in summa fame, tamen ad speciem fiduciae panes ab arce
iaculatus est. Et, stato quodam die, per medias hostium custodias
Fabium pontificem ab arce demisit, qui solemne in Quirinali monte
conficeret. Atque ille per media hostium tela incolumis religionis
auxilio rediit, propitioque deos renuntiavit. Novissime, quum iam
obsidio sua barbaros fatigasset, mille pondo auri recessum suum
venditantes, idque ipsum per insolentiam, quum ad iniqua pondera
addito adhuc gladio, superbe vae victis increparent, subito
aggressus a tergo Camillus adeo cecidit, ut omnia incendium vestigia
Gallicis sanguinis inundatione deleret. Agere gratias diis
immortalibus, ipso tantae cladis nomine, libet. Pastorum casas ignis
ille et flamma paupertatem Romuli abscondit. Incendium illud quid
egit aliud, nisi ut destinata hominum ac deorum domicilio civitas,
non deleta, nec obruta, sed expiata potius et lustrata videatur?
Ideo post assertam a Manlio, restitutam a Camillo urbem, acrius
etiam vehementiusque in finitimos resurrexit.
Ac primum omnium illa ipsam Gallicam gentem non contentus moenibus
expulisse, quum per Italiam naufragia sua latius traherent, sic
persecutus est, duce Camillo, ut hodie nulla Senonum vestigia
supersint. Semel apud Anienem trucidati, quum singulari certamine
Manlius aureum torquem barbaro inter spolia detraxit : inde Torquati.
Iterum Pomptino agro, quum in simili pugna Lucius Valerius, insidente galeae
sacra alite adiutus, retulit spolia, et inde Corvini. Tandem,
post aliquod annos, omnes reliquias eorum in Etruria ad lacum
Vadimonis Dolabella delevit, ne quis exstaret ex ea gente, qui
incensam a se romanam urbem gloriaretur.
XIV.
Conversus a Gallis in Latinos, Manlio Torquato, Decio Mure consulibus,
semper quidem aemulatione imperii infestos, tum vero contemptu urbis
incensae, quum ius civitatis, partem imperii et magistratuum
poscerent, atque iam amplius quam congredi auderent. Quo tempore quis
cessisse hostem mirabitur, quum alter consulum filium suum, quia
contra imperium pugnaverat, quamvis victorem, occiderit, quasi plus in imperio
esse quam in victoria; alter, quasi
monitu deorum, capite velato, primam ante aciem diis Manibus se
devoverit, ut in confertissima se hostium tela iaculatus, novum ad
victoriam iter sanguinis sui semita aperiret ?
XV.
A Latinis aggressus est gentem Sabinorum, qui immemores factae sub
Tito Tatio affinitatis, quodam contagio belli se Latinis adiunxerant.
Sed Curio Dentato consule, omnem eum tractum, qua Nar, Anio, fontes
Velini Adriatico tenus mari, igni ferroque vastavit. Qua victoria
tantum hominum, tantum agrorum redactum in potestatem, ut in ultro
plus esset, nec ipse posset aestimare, qui vicerat.
XVI.
Precibus deinde Campaniae motus, non pro se, sed, quod est speciosius, pro
sociis Samnites invadit. Erat foedus cum utrisque percussum; sed hoc
Campani sanctius et prius omnium suorum deditione fecerant. Sic ergo
Romanus bellum Samniticum tamquam sibi gessit.
Omnium non modo
Italiae, sed toto orbe terrarum pulcherrima Campaniae plaga est.
Nihil mollius caelo : denique bis floribus vernat. Nihil uberius
solo : ideo Liberi Cererisque certamen dicitur. Nihil hospitalius
mari : hic illi nobiles portus, Caieta, Misenus, et tepentes fontibus
Baiae; Lucrinus et Avernus, quaedam maris otia. Hic amicti vitibus
montes, Gaurus, Falernus, Massicus, et pulcherrimus omnium Vesuvius,
Aetnaei ignis imitator. Urbes ad mare, Formiae, Cumae, Puteoli,
Neapolis, Herculaneum, Pompeii, et ipsa caput urbium Capua, quondam
inter tres maximas, Romam Carthaginemque numerata.
Pro hac urbe,
his regionibus populus romanus Samnites invasit; gentem, si
opulentiam quaeras, aureis et argenteis armis, discolori veste,
usque ad ambitum, armatam; si fallaciam, saltibus fere et montium
fraude grassantem; si rabiem ac furorem, sacratis legibus humanisque
hostiis, in exitium urbis agitatam; si pertinaciam, sexies rupto
foedere, cladibusque ipsis animosiorem. Hos tamen L annis
per Fabios ac Papirios patres eorumque liberos ita subegit ac
domuit, ita ruinas ipsas urbium diruit, ut hodie Samnium in ipso
Samnio requiratur, nec facile appareat materia IV et XX
triumphorum.
Maxime tamen nota et illustris apud Caudinas furculas
ex hac gente clades, Veturio Posthumioque consulibus, accepta est.
Clauso per insidias intra eum saltum exercitu, unde non posset
evadere, stupens tanta occasione dux hostium Pontius, Herennium
patrem consuluit, et ille, mitteret omnes vel occideret, sapienter,
ut senior, suaserat. Hic armis exutos mittere sub iugum maluit, ut
nec amici forent beneficio, et post flagitium hostes magis. Itaque et
consules statim magnifice voluntaria deditione turpitudinem foederis
dirimunt, et ultionem flagitans miles, Papirio duce (horribile
dictu), strictis ensibus per ipsam viam ante pugnam furit; et in
congressu arsisse omnium oculos hostis auctor fuit; nec prius finis
caedibus datus, quam iugum et hostibus et duci capto reposuerunt.
XVII.
Hactenus populo romano bellum cum singulis gentium; mox acervatim. Tamen
sic quoque par
omnibus fuit. Etruscorum duodecim populi, Umbri in id tempus
intacti, antiquissimus Italiae populus, Samnitium reliqui, in
excidium romani nominis reperte coniurant. Erat terror ingens tot simul,
tantorumque populorum. Late per Etruriam infesta quatuor agminum
signa volitabant. Ciminius interim saltus in medio, ante invius,
plane quasi Caledonius vel Hercynius, adeo tunc terrori erat, ut
senatus consuli denuntiaret, ne tantum periculi ingredi auderet.
Sed
nihil horum terruit ducem. Quin, fratre praemisso, explorat accessus.
Ille, per noctem pastorio habitu speculatus omnia, refert tutum iter.
Sic Fabius Maximus periculosissimum bellum sine periculo explicavit.
Nam subito inconditos atque palantes aggressus est, captisque
superioribus iugis, in subiectos suo iure detonuit. Ea namque species
fuit illius belli, quasi in terrigenas e caelo ac nubibus tela
mitterenturr. Nec incruenta tamen illa victoria : nam oppressus in sinu
vallis alter consulum Decius, more patrio devotum diis Manibus optulit
caput, solemnemque familiae suae consecrationem in victoriae
pretium redegit.
XVIII.
Sequitur bellum Tarentinum, unum quidem titulo et nomine, sed
victoria multiplex. Hoc enim Campanos, Apulos atque Lucanos, et caput
belli Tarentinos, id est, totam Italiam, et cum istis omnibus Pyrrhum,
clarissimum Graeciae regem, una veluti ruina pariter involvit; ut
eodem tempore et Italiam consummaret, et transmarinos triumphos
auspicaretur.
Tarentus, Lacedaemoniorum opus, Calabriae quondam et
Apuliae, totiusque Lucaniae caput, quum magnitudine et muris portuque
nobilis, tum mirabilis situ, quippe in ipsis Adriatici maris faucibus
posita, in omnes terras, Istriam, Illyricum, Epirum, Achaiam,
Africam, Siciliam vela dimittit. Imminet portui, ad prospectum maris
positum, maius theatrum, quod quidem causa miserae civitati fuit
omnium calamitatum.
Ludos forte celebrabat, quum adremigantem litori romanam classem vident, atque hostem rati, emicant, sine discrimine
insultant. "Qui enim, aut unde Romani?" Nec satis. Aderat sine mora
querelam ferens legatio. Hanc quoque foede per obscenam turpemque
dictu contumeliam violant. Et hinc bellum. Sed apparatus horribilis,
quum tot simul populi pro Tarentinis consurgerent, omnibusque
vehementior Pyrrhus; qui semigraecam ex Lacedaemoniis conditoribus
civitatem vindicaturus, cum totis viribus Epiri, Thessaliae,
Macedoniae, incognitisque in id tempus elephantis, mari, terra, viris,
equis, armis, addito insuper ferarum terrore veniebat.
Apud
Heracleam et Campaniae fluvium Lirim, Levino consule, prima pugna;
quae tam atrox fuit, ut Ferentanae turmae praefectus Obsidius,
invectus in regem, turbaverit, coegeritque, proiectis insignibus,
proelio excedere. Actum erat, nisi elephanti, converso in spectaculum
belli, procucurrissent : quorum quum magnitudine, tum deformitate, et
novo odore simul ac stridore consternati equi, quum incognitas sibi
beluas, amplius quam erant, suspicarentur, fugam stragemque late
dederunt.
In Apulia deinde apud Asculum melius dimicatum est, Curio
Fabricioque consulibus. Iam quippe terror beluarum exoleverat, et
Gauis Minucius, quartae legionis hastatus, unius proboscide abscisa,
mori posse beluas ostenderat. Itaque in ipsas pila congesta sunt, et
in turres vibratae faces tota hostium agmina ardentibus ruinis
operuere; nec ante cladi finis fuit, quam mox dirimeret,
postremusque fugientium ipse rex a satellitibus, humero saucius, in
armis suis referretur.
Lucaniae suprema pugna, sub Arusinis, quos
vocant campis, ducibus iisdem, qui superius : sed tunc ad totam victoriam
exitum, quem datura virtus fuit, casus dedit. Nam productis in
primam aciem rursus elephantis, unum ex his pullum adacti in caput
teli gravis ictus avertit; qui quum per stragem suorum recurrens
stridore quereretur, mater agnovit, et, quasi vindicaret, exiluit : tum
omnia circa quasi hostilia gravi mole permiscuit. Ac sic eaedem
ferae, quae primam victoriam abstulerant, secundam parem fecerunt,
tertiam sine controversia tradidere.
Nec vero tantum armis et in
campis, sed consiliis quoque, et domi intra urbem cum rege Pyrrho
dimicatum est. Quippe post primam victoriam intellecta rex callidus
virtute romana, statim desperavit armis, seque ad dolos contulit. Nam
interemptos cremavit, captivosque indulgenter habuit, et sine pretio
restituit; missisque legatis in urbem, omni modo annisus est, ut
facto foedere in amicitiam reciperetur.
Sed bello et pace,
foris et domi, omnem in partem romana virtus tum se approbavit, nec
alia magis, quam Tarentina victoria, ostendit populi romani
fortitudinem, senatus sapientiam, ducum magnanimitatem. Quinam illi
fuerunt viri, quos ab elephantis primo proelio obtritos accepimus?
Omnium vulnera in pectore, quidam hostibus suis immortui,
omnium in manibus enses, et relictae in vultibus minae, et in ipsa
morte ira vivebat. Quod adeo Pyrrhus miratus est, ut diceret : "O quam
facile erat orbis imperium occupare, aut mihi romanis militibus, aut
me rege Romanis". Quae autem eorum, qui superfuerunt, in reparando
exercitu, festinatio ? Quum Pyrrhus : "Video me, inquit, plane
procreatum Herculis sidere, cui, quasi ab angue Lernaeo, tot caesa
hostium capita quasi de sanguine suo renascuntur". Qui autem ille
senatus fuit ! quum, perorante Appio Caeco, pulsi cum muneribus suis ab
urbe legati, interroganti regi suo, quid de hostium sede sentirent,
"urbem templum sibi visam, senatum regum esse" confiterentur. Qui
porro ipsi duces, vel in castris, quum medicum venale regis caput
offerentem Curius remisit, Fabricius oblatam sibi a rege imperii
partem repudiavit ? Vel in pace, quum Curius fictilia sua Samnitico
praeferret auro, Fabricius decem pondo argenti circa Rufinum
consularem virum, quasi luxuriam, censoria gravitate damnaret.
Quis
ergo miretur his moribus, hac virtute militum, victorem populum
romanum fuisse, unoque bello Tarentino intra quadriennium maximam
partem Italiae, fortissimas gentes, opulentissimas urbes,
uberrimasque regiones subegisse?
Aut quid adeo fidem superet,
quam si principia belli cum exitu conferantur? Victor primo proelio
Pyrrhus, tota tremente Italia, Campaniam, Lirim Fregellasque populatus, prope
captam urbem a Praenestina arce prospexit, et a vicesimo lapide
oculos trepidae civitatis fumo ac pulvere implevit. Eodem postea bis
exuto castris, bis saucio, et in Graeciam suam trans mare ac terras
fugato, pax et quies; et tanta de opulentissimis tot gentibus spolia,
ut victoriam suam Roma non caperet.
Nec enim temere ullus pulchrior
in urbem aut speciosior triumphus intravit. Ante hunc diem nihil
praeter pecora Volscorum, greges Sabinorum, carpenta Gallorum,
fracta Samnitium arma vidisses : tum si captivos aspiceres, Molossi,
Thessali, Macedones, Bruttius, Apulus atque Lucanus; si pompam,
aurum, purpura, signa, tabulae, Tarentinaeque deliciae. Sed nihil
libentius populus romanus aspexit, quam illas, quam timuerat, cum
turribus suis belluas : quae non sine sensu captivitatis, summissis
cervicibus, victores equos sequebantur.
XIX.
Omnis mox Italia pacem habuit. Quid enim post Tarenton auderent? nisi
quod ultro persequi socios hostium placuit. Domiti ergo Picentes, et
caput gentis Asculum, Sempronio duce, qui, tremente inter proelium
campo, Tellurem deam promissa aede placavit.
XX.
Sallentini Picentibus addit,i caputque regionis Brundisium cum inclyto
portu, M. Atilio duce. Et in hos certamine, victoriae pretium templum
sibi pastoria Pales ultro poposcit.
XXI.
Postremi Italicorum in fidem venere Volsinii, opulentissimi
Etruscorum, implorantes opem adversus servos quondam suos, qui
libertatem a dominis datam in ipsos erexerant, translatasque in se republica dominabantur. Sed hi quoque, duce Fabio Gurgite, poenas
dederunt.
XXII.
Haec est secunda aetas populi romani, et quasi adulescentia; qua
maximae viruit, et quodam flore virtutis exarsit ac ferbuit. Ita quae
inerat quaedam adhuc ex pastoribus feritas, quiddam adhuc spirabat
indomitum. Inde est, quod exercitus Posthumium imperatorem,
inficiantem quas promiserat praedas, facta in castris seditione,
lapidavit; quod sub Appio Claudio noluit vincere hostem, quum posset;
quod, duce Volerone, detrectantibus plerisque militiam, fracti
consulis fasces : inde, clarissimos principes, quum adversarentur
voluntati suae, exsulatione mulctavit, ut Coriolanum, colere agros
iubentem; nec minus ille ferociter iniuriam armis vindicasset, nisi
quod iam inferentem signa filium mater Veturia lacrymis suis
exarmavit; ut ipsum Camillum, quod inique inter plebem et exercitum
divisisse Veientem praedam videretur. Sed hic melior in capta urbe
consenuit et mox supplices de hoste Gallo vindicavit.
XXIII. Cum senatu
quoque vehementius aequo bonoque certatum est, adeo ut, relictis
sedibus, solitudinem et interitum patriae suae minaretur. Prima discordia ob
impotentiam feneratorum; quibus in terga quoque serviliter
saevientibus, in Sacrum montem plebs armata secessit; aegreque, nec
nisi tribunos impetrasset, Menenii Agrippae facundi et sapientis
viri auctoritate revocata est. Exstat orationis antiquae satis
efficax ad concordiam fabula, qua "dissedisse inter se quondam
humanos dixit artus, quod, omnibus opere fugientibus, solus venter
immunis ageret; deinde moribundos ea seiunctione rediisse in gratiam,
quando sensissent, quod eius opera redactis in sanguinem cibis
irrigarentur."
XXIV. Secundam in urbe media
decemviratus libido conflavit. Allatas a Graecia leges decem
principes lecti, iubente populo, conscripserant, ordinataque erat in
duodecim tabulis tota iustitia, quum tamen traditos fasces regio
quodam furore retinebat. Ante ceteros Appius eo insolentiae elatus
est, ut ingenuam virginem stupro destinaret, oblitus et Lucretiae, et
regnum, et iuris quod ipse composuerat. Itaque, quum oppressam iudicio
filiam trahit in servitutem videret Virginius pater, nihil cunctatus,
in medio foro manu sua interficit, admotisque signis commilitonum
totam eam dominationem obsessam armis, in carcerem et catenas ab
Aventino monte detraxit.
XXV. Tertiam seditionem excitavit
matrimoniorum dignitas, ut plebeii cum patriciis iungerentur : qui
tumultus in monte Ianiculo, duce Canuleio tribuno plebis, exarsit.
XXVI. Quartam honorum cupido, ut
plebeii quoque magistratus crearentur. Fabius Ambustus, duarum pater,
alteram Sulpicio patriciis sanguinis dederat, alteram plebeio Stoloni.
Qui, quum uxor eius, quod lictoriae virgae sonum
ignotum penatibus suis expaverat, a sorore satis insolenter irrisa,
iniuriam non tulit. Itaque nanctus tribunatum, honorum et
magistratuum consortium, quamvis invito senatui extorsit.
Verum in his ipsis
seditionibus principem populum non immerito suspexeris. Siquidem,
nunc libertatem, nunc pudicitiam, tum natalium dignitatem,
honorum decora et insignia vindicavit; interque haec omnia, nullius
acrior custos, quam libertatis, fuit, nullaque in pretium eius
largitione corrumpi, quum, ut in magno et in dies maiore populo,
interim perniciosi cives existerent. Spurium Cassium
agraria lege, Maelium largitione suspectum regiae dominationis, praesenti morte mulctavit.
Ac de Spurio quidem supplicium pater ipsius sumpsit : hunc Quitii
dictatoris imperio in medio foro magister equitum Servilius Ahala
confodit. Manlium vero Capitolii vindicem, quia plerosque debitorum
liberaverat, altius se et incivilius efferentem, ab illa, quam
defenderat, arce deiecit.
Talis domi ac foris, talis
pace belloque populus romanus, fretum adulescentiae, id est, secundam
imperii aetatem habuit, in qua totam inter Alpes fretumque Italiam
armis subegit.
|