RETOUR À L’ENTRÉE DU SITE       RETOURNER A LA TABLE DES MATIERES DE COLUMELLE

Columelle
De l'agriculture
 L'économie rurale

livre VII

traduction française seule - bilingue

livre VI - livre VIII

Tome deuxième de Columelle ; trad. nouvelle par M. Louis Du Bois
 C. L. F. Panckoucke, 1846. Bibliothèque latine-française. Seconde série

 

DE RE RUSTICA

LIBER VII

De asello.

I. [1] De minore pecore dicturus, Publi Silvine, principium tenebit minor Arcadiae vilis hic vulgarisque asellus, cuius plerique rusticarum rerum auctores in emendis, tuendisque iumentis praecipuam rationem volunt esse; nec iniuria : nam etiam eo rure, quod pascuo caret, contineri potest, exiguo et qualicumque pabulo contentus; quippe vel foliis spinisque, vepraticis alitur, vel obiecto fasce stramentorum. Paleis vero, quibus paene omnes regiones abundant, etiam gliscit.

[2] Tum imprudentis custodis violentiam neglegentiamque fortissime sustinet; plagarum et penuriae tolerantissimus. Propter quae tardius deficit, quam ullum aliud armentum : nam laboris et famis maxime patiens, raro morbis adficitur. Huius animalis tam exiguae tutelae plurima et necessaria opera supra portionem respondent, quum et facilem terram, qualis in Baetica totaque Libye sit, levibus aratris proscindat, et non minima pondere vehicula trahat.

[3] Saepe etiam, ut celeberrimus poeta memorat,
... Tardi costas agitator aselli,
vilibus aut onerat pomis, lapidemque revertens
incusum, aut atrae massam picis urbe reportat.
Iam vero molarum, et conficiendi frumenti paene solemnis est huius pecoris labor. Quare omne rus tamquam maxime necessarium desiderat asellum, qui, ut dixi, pleraque utensilia et vehere in urbem, et reportare collo vel dorso commode potest. Qualis autem species eius vel cura probatissima sit, superiore libro, quum de pretioso praeciperetur, satis dictum est.

De ovibus emendis tuendisque.

II. [1] Post moaioes quadrupedes ovilli pecoris secunda ratio est, quae prima fit, si ad utilitatis magnitudinem referas; nam id praecipue nos contra violentiam frigoris protegit, corporibusque nostris liberaliora praebet velamina. Tum etiam casei lactisque abundantia non solum agrestis saturat, sed etiam elegantium mensas iucundis et numerosis dapibus exornat.

[2] Quibusdam vero nationibus frumenti expertibus victum commodat, ex quo Nomadum Getarumque plurimi γαλακτοπόται dicuntur. Igitur id pecus, quamvis mollissimum sit, ut ait prudentissime Celsus, valetudinis tutissimae est, minimeque pestilentia laborat. Verumtamen eligendum est ad naturam loci : quod semper observari non solum in hoc, sed etiam in tota ruris disciplina Virgilius praecipit, quum ait:
Nec vero terrae ferre omnes omnia possunt.

[3] Pinguis et campestris situs proceras oves tolerat; gracilis et collinus quadratas; silvestris et montosus exiguas : pratis planisque novalibus tectum pecus commodissime pascitur. Idque non solum generibus, sed etiam coloribus plurimum refert. Generis eximii Milesias, Calabras Apulasque nostri existimabant, earumque optimas Tarentinas. Nunc Gallicae pretiosiores habentur, earumque praecipue Altinates. Item quae circa Parmam et Mutinam macris stabulantur campis.

[4] Color albus quum sit optimus, tum etiam est utilissimus, quod ex hoc plurimi fiunt, neque hic ex alio. Sunt etiam suapte natura pretio commendabiles pullus atque fuscus, quos praebet in Italia Pollentia, in Baetica Corduba. Nec minus Asia rutilos, quos vocant ἐρυθρούς. Sed et alias varietates in hoc pecudis genere docuit usus exprimere : nam quum in municipium Gaditanum ex vicino Africae miri coloris silvestres ac feri arietes, sicut aliae bestiae, munerariis deportarentur, M. Columella patruus meus, acris vir ingenii, atque illustris agricola, quosdam mercatus in agros transtulit, et mansuefactos tectis ovibus admisit.

[5] Eae primum hirtos, sed paterni coloris agnos ediderunt, qui deinde et ipsi Tarentinis ovibus impositi tenuioris velleris arietes progeneraverunt. Ex his rursus quidquid conceptum est, maternam mollitiem, paternum et avitum retulit colorem. Hoc modo Columella dicebat, qualemcumque speciem, quae fuerit in bestiis, per nepotum gradus mitigata feritate, rediisse.
Ad propositum revertar.

[6] Ergo duo genera sunt ovilli pecoris, molle et hirsutum. Sed in utroque vel emendo vel tuendo plura communia, quaedam tamen sunt propria generosi, quae observari conveniat. Communia in emendis gregibus fere illa. Si candor lanae maxime placet, numquam nisi candidissimos mares legeris : quoniam ex albo saepe fuscus editur partus; ex erythraeo vel pullo numquam generatur albus.

 

De arietibus eligendis..

III. [1] Itaque non solum ea ratio est probandi arietis, si vellere candido vestitur, sed etiam si palatum atque lingua concolor lanae est : nam quum hae corporis partes nigrae, aut maculosae sunt, pulla vel etiam varia nascitur proles, idque inter cetera eximie talibus numeris significavit idem, qui supra :
Illum autem, quamvis aries sit candidus ipse,
nigra subest udo tantum cui lingua palato,
reiice, ne maculis infuscet vellera pullis
nascentum.

[2] Una eademque ratio est in erythraeis et nigris arietibus, quorum similiter, ut iam dixi, neutra pars esse debet discolor lanae, multoque minus ipsa universitas tergoris maculis variet. Ideo nisi lanatas oves emi non oportet, quo melius unitas coloris appareat : quae nisi praecipua est in arietibus, paternae notae plerumque natis inhaerent.

[3] Habitus autem maxime probatur, quum est altus atque procerus, ventre promisso atque lanato, cauda longissima, densique velleris, fronte lata, testibus amplis, intortis cornibus : non quia magis hic sit utilis, nam est melior mutilus aries, sed quia minime nocent intorta potius, quam subrecta et patula cornua. Quibusdam tamen regionibus, ubi caeli status uvidus ventosusque est, capros et arietes optaverimus vel amplissimis cornibus, quod ea porrecta altaque maximam partem capitis a tempestate defendant.

[4] Itaque si plerumque est atrocior hiems, hoc genus eligemus; si clementior, mutilum probabimus marem : quoniam est illud incommodum in cornuto, quod quum sentiat se velut quodam naturali telo capitis armatum, frequenter in pugnam procurrit, et fit in feminas quoque procacior; nam rivalem, quamvis solus admissurae non sufficit, violentissime persequitur, nec ab alio tempestive patitur iniri gregem, nisi quum est fatigatus libidine.

[5] Mutilus autem, quum se tamquam exarmatum intellegat, nec ad rixam promptus est, in venere mitior. Itaque capri vel arietis petulci saevitiam pastores hac astutia repellunt : mensurae pedalis robustam tabulam configunt aculeis, et adversam fronti cornibus religant; ea res ferum prohibet a rixa, quum stimulatum suo ictu ipsum se sauciat.

[6] Epicharmus autem Syracusanus, qui pecudum medicinas diligentissime conscripsit, affirmat pugnacem arietem mitigari terebra secundum auriculas foratis cornibus, qua curvantur in flexum.
Eius quadrupedis aetas ad progenerandum optima est trima : nec tamen inhabilis usque in annos octo. Femina post bimatum maritari debet, iuvenisque habetur quinquennis : fatiscit post annum septimum.

[7] Igitur, ut dixi, mercaberis oves intonsas; variam et canam improbabis, quod sit incerti coloris. Maiorem trima dente minacem sterilem repudiabis; eliges bimam vasti corporis, cervice prolixa, prolixi villi, nec asperi, lanosi et ampli uteri : nam vitandus est glaber et exiguus.

[8] Atque haec fere communia sunt in conparandis ovibus.
Illa etiam tuendis : humilia facere stabula, sed in longitudinem potius, quam in latitudinem porrecta, ut simul et hieme calida sint, nec angustiae fetus oblidant; ea poni debent contra medium diem : namque id pecus, quamvis ex omnibus animalibus sit vestitissimum, frigoris tamen impatientissimum est, nec minus aestivi vaporis. Itaque cohors clausa sublimi macerie praeponi vestibulo debet, ut sit in eam tutus exitus aestivandi; deturque opera, ne quis humor subsistat, ut semper quam aridissimis filicibus, vel culmis stabula constrata sint, quo purius et mollius incubent foetae.

[9] Sintque illa mundissima, neque earum valitudo, quae praecipue custodienda est, infestetur uligine.
Omni autem pecudi larga praebenda sunt alimenta : nam vel exiguus numerus, quum pabulo satiatur, plus domino reddit, quam maximus grex, si senserit penuriam. Sequeris autem novalia, non solum herbida, sed quae plerumque vidua sunt spinis : utamur enim saepius auctoritate divini carminis:
Si tibi lanitium curae est, primum aspera silva,
lappaeque tribolique absint.

[10] Quoniam ea res, ut ait idem, scabros ovis reddit,
... quum tonsis illotus adhaesit
sudor, et hirsuti secuerunt corpora vepres.
Quum etiam quotidie minuitur lana, quae quanto prolixior in pecore concrescit, tanto magis obnoxia est rubis, quibus velut hamis inuncata, a pascentium tergoribus avellitur. Molle vero pecus etiam velamen, quo protegitur, amittit, atque id non parvo sumptu reparatur.

[11] Inter auctores fere constat, primum esse admissurae tempus vernum Parilibus, si sit ovis matura; sin vero foeta, circa Iulium mensem. Prius tamen haut dubie probabilius, ut messem vindemia, fructum deinde vineaticum foetura pecoris excipiat, et totius autumni pabulo satiatus agnus ante maestitiam frigorum, atque hiemis ieiunium, confirmetur : nam melior est autumnalis verno, sicut ait verissime Celsus, quia magis ad rem pertinet, ut ante aestivum quam hibernum solstitium convalescat : solusque ex omnibus animalibus bruma commode nascitur.

[12] Ac si res exigit, ut plurimi mares progenerandi sint, Aristoteles vir callidissimus rerum naturae, praecepit, admissurae tempore observare siccis diebus halitus septentrionales, ut contra ventum gregem pascamus, et eum spectans admittatur pecus; at si feminae generandae erunt, austrinos flatus captare, ut eadem ratione matrices ineantur : nam illud, quod priore libro docuimus, ut admissarii dexter, vel etiam sinister vinculo testiculus obligetur, in magnis gregibus operosum est.

[13] Post foeturam deinde longinquae regionis pascua petiturus opilio, fere omnem subolem pastioni reservet suburbanae : villicus enim teneros agnos, dum adhuc herbae sunt expertes, lanio tradit, quoniam et parvo sumptu devehuntur, et, iis submotis, fructus lactis ex matribus non minor percipitur. Submitti tamen etiam in vicinia urbis quandoque oportebit : nam vernaculum pecus peregrino longe est utilius;

[14] nec committi debet, ut totus grex effoetus senectute dominum destituat : quum praesertim boni pastoris vel prima cura sit, annis omnibus in demortuarum vitiosarumque ovium locum totidem, vel etiam plura capita, substituere : quoniam saepe frigorum atque hiemis saevitia pastorem decipit, et eas ovis interemit, quas ille tempore autumni, ratus adhuc esse tolerabiles, non submoverat;

[15] quo magis etiam propter hos casus, nisi validissima, quae non comprendatur hiemi, novaque progenie repleatur numerus. Quod qui faciet, servare debebit, ne minori quadrimae, neve ei quae excessit annos octo, prolem submittat; neutra enim aetas ad educandum est idonea : tum etiam, quod ex vetere materia nascitur, plerumque congeneratum parentis senium refert : nam vel sterile vel imbecillum est.

[16] Partus vero incipientis pecoris non secus, quam obstetricum more custodiri debet; neque enim aliter hoc animal, quam muliebris sexus, enititur, saepiusque etiam, quanto est omnis rationis ignarum, laborat in partu; quare veterinariae medicinae prudens esse debet pecoris magister, ut, si res exigat, vel integrum conceptum, quum transversus haeret locis genitalibus, extrahat; vel ferro divisum, citra matris perniciem, partum educat, quod Graeci vocant ἐμβουλκεῖν.

[17] Agnus autem, quum est editus, erigi debet, atque uberibus admoveri, tum eius diductum os pressis humectare papillis, ut condiscat maternum trahere alimentum; sed priusquam hoc fiat, exiguum lactis emulgendum est, quod pastores colostram vocant; ea nisi aliquatenus emittitur, nocet agno : qui biduo, quo natus est cum matre clauditur, ut ea foveat partum suum, et ille matrem agnoscere condiscat.

[18] Mox deinde quamdiu non lascivit, obscuro et calido septo custodiatur: postea luxuriantem virgea cum comparibus area claudi oportebit, ne velut puerili nimia exsultatione macescat : cavendumque est, ut tenerior separetur a validioribus, quia robustus angit imbecillum.

[19] Satisque est mane, priusquam grex procedat in pascua, deinde etiam crepusculo redeuntibus saturis ovibus admiscere agnos, qui quum firmi esse coeperint, pascendi sunt intra stabulum cytiso, vel medica, tum etiam furfuribus, aut, si permittit annona, farina hordei vel ervi : deinde, ubi convaluerint, circa meridiem, pratis aut novalibus villae continuis matres admovendae sunt, et a septo mittendi agni, ut condiscant foris pasci.

[20] De genere pabuli, ut et ante diximus, et nunc eorum, quae omissa sunt, meminimus, iucundissimas herbas esse, quae aratro proscissis arvis nascantur; deinde quae pratis uligine carentibus; palustres silvestresque minime idoneas haberi. Nec tamen ulla sunt tam blanda pabula, aut etiam pascua, quorum gratia non exolescat usu continuo, nisi pecudum fastidio pastor occurrerit praebito sale, quod velut ad pabuli condimentum per aestatem canalibus ligneis impositum, quum e pastu redierunt oves, lambunt, atque eo sapore cupidinem bibendi pascendique concipiunt.

[21] At contra penuriae hiemis succurritur obiectis intra tectum per praesepia cibis. Aluntur autem commodissime repositis ulmeis, vel ex fraxino frondibus, vel autumnali faeno, quod cordum vocatur : nam id mollius, et ob hoc iucundius est, quam maturum.

[22] Cytiso quoque et sativa vicia pulcherrime pascuntur; necessariae tamen, ubi cetera defecerunt, etiam ex leguminibus paleae : nam per se hordeum, vel fresa cum suis valvulvis faba, vel cicercula, sumptuosior est, quam ut suburbanis regionibus salubri pretio possit praeberi; sed sicubi vilitas permittit, haut dubie est optima.

[23] De temporibus autem pascendi et ad aquam ducendi, per aestatem non aliter sentio quam ut prodidit Maro :
Luciferi primo quum sidere frigida rura
carpamus, dum mane novum, dum gramina canent,
et ros in tenera pecori gratissimus herba.
Inde ubi quarta sitim caeli collegerit hora,
ad puteos, aut alta greges ad stagna
perducamus, medioque die, ut idem, ad vallem,
Sicubi magna Iovis antiquo robore quercus
ingentes tendit ramos, aut sicubi nigrum
ilicibus crebris atra nemus accubat umbra.

[24] Rursus deinde iam mitigato vapore compellamus ad aquam (etiam per aestatem id faciendum), et iterum ad pascua producamus,
Solis ad occasum, quum frigidus aera vesper
temperat, et saltus reficit iam roscida luna.
Sed observandum est sidus aestatis per emersum caniculae, ut ante meridiem grex in occidentem spectans agatur, et in eam partem progrediatur, post meridiem in orientem; siquidem plurimum refert, ne pascentium capita sint adversa soli, qui plerumque nocet animalibus oriente praedicto sidere.

[25] Hieme, et vere matutinis temporibus intra septa contineantur, dum dies arvis gelicidia detrahat : nam pruinosa iis diebus herba pecudi gravedinem creat, ventremque proluit. Quare etiam frigidis umidisque temporibus anni semel tantum ei potestas aquae facienda est.
Tum qui sequitur gregem, circumspectus ac vigilans (id quod omnibus et omnium quadrupedum custodibus praecipitur) magna clementia moderetur.

[26] Idemque duci propior quam domino et in cogendis recipiendisque ovibus acclamatione ac baculo minetur; nec umquam telum emittat in eas; neque ab his longius recedat; nec aut recubet, aut considat : nam nisi procedit, stare debet, quoniam [grex] quidem custodis officium, sublimem, celsissimamque oculorum veluti speculam desiderat, ut neque tardiores, gravidas, dum cunctantur, neque agiles et foetas, dum procurrunt, separari a ceteris sinat; ne fur aut bestia halucinantem pastorem decipiat. Sed haec communia fere sunt in omni pecore ovillo.
Nunc quae sunt generosi propria dicemus.

IV. DE OVIBUS TECTIS.

[1] Graecum pecus, quod plerique Tarentinum vocant, nisi quum domini praesentia est, vix expedit haberi : siquidem et curam et cibum majorem desiderat : nam quum sit universum genus lanigerum ceteris pecudibus mollius, tum ex omnibus Tarentinum est mollissimum, quod nullam domini, aut magistrorum ineptiam sustinet, multoque minus avaritiam; nec aestus, nec frigoris patiens.

[2] Raro foris, plerumque domi alitur, et est avidissimum cibi; cui si detrahitur fraude villici, clades sequitur gregem. Singula capita per hiemem recte pascuntur ad praesepia tribus hordei, vel fresae cum suis valvulis fabae, aut cicerculae quatuor sextariis, ita ut et aridam frondem praebeat, aut siccam vel viridem medicam, cytisumve, tum etiam cordi foeni septena pondo, aut leguminum paleas adfatim.

[3] Minimus agnis vendundis in hac pecude, nec ullus lactis reditus haberi potest : nam et qui submoveri debent, paucissimos post dies, quam editi sunt, immaturi fere mactantur; orbaeque natis suis alienae suboli praebent ubera : quippe singuli agni binis nutricibus submittuntur, nec quidquam subtrahi submissis expedit, quo saturior lactis agnos celeriter confirmetur, et parta nutrici consociata minus laboret in educatione foetus sui. Quam ob causam diligenti cura servandum est, ut et suis quotidie matribus, et alienis non amantibus agni subrumentur.

[4] Plures autem in ejusmodi gregibus, quam in hirtis, masculos enutrire oportet ; nam priusquam feminas inire possint, mares castrati, quum bimatum expleverint, enecantur, et pelles eorum propter pulchritudinem lanae majore pretio, quam alia vellera, mercantibus traduntur. Liberis autem campis, et omni surculo ruboque vacantibus ovem Graecam pascere meminerimus, ne, ut supra dixi, et lana carpatur, et tegumen.

[5] Nec tamen ea minus sedulam curam foris, quia non quotidie procedit in pascua, sed majorem domesticam postulat : nam saepius detegenda et refrigeranda est; saepius ejus lana deducenda, vinoque et oleo insuccanda ; nonnumquam etiam tota est eluenda, si diei permittit apricitas; idque ter anno fieri sat est. Stabula vero frequenter everrenda et purganda, humorque omnis urinae deverrendus est, qui commodissime siccatur perforatis tabulis, quibus ovilia consternuntur, ut grex supercubet.

[6] Nec tantum caeno aut stercore, sed exitiosis quoque serpentibus tecta liberentur, quod ut fiat,

Disce et odoratam stabulis incendere cedrum,
Galbaneoque agitare graves nidore chelydros.
Saepe sub immotis praesepibus aut mala tactu
Vipera delituit, caelumque exterrita fugit;
Aut tecto adsuetus coluber.

Quare, ut idem jubet,

... Cape saxa manu, cape robora, pastor,
Tollentemque minas, et sibila colla tumentem
Dejice.

Vel, ne istud cum periculo facere necesse sit, muliebris capillos, aut cervina saepius ure cornua : quorum odor maxime non patitur stabulis praedictam pestem consistere.

[7] Tonsurae certum tempus anni per omnes regiones servari non potest : quoniam nec ubique tarde, nec celeriter aestas ingruit; et est modus optimus considerare tempestates, quibus ovis neque frigus, si lanam detraxeris, neque aestum, si nondum detonderis, sentiat. Verum ea quandocumque detonsa fuerit, ungui debet tali medicamine: sucus excocti lupini, veterisque vini faex, et amurca pari mensura miscentur, eoque liquamine tonsa ovis inbuitur, [8] atque ubi per triduum delibuto tergore medicamina perbiberit, quarto die, si est vicinia maris, ad litus deducta mersatur; si minus, caelestis aqua sub dio salibus in hunc usum durata paulum decoquitur, eaque grex perluitur. Hoc modo curatum pecus anno scabrum fieri non posse Celsus affirmat; nec dubium est, quin etiam ob eam rem lana quoque mollior atque prolixior renascatur.

V. MEDICINAE PECORIS OVILLI.

[1] Et quoniam recensuimus cultum curamque recte valentium, nunc quemadmodum vitiis aut morbo laborantibus subveniundum sit, praecipiemus, quamquam pars haec exordii paene tota jam exhausta est, quum de medicina majoris pecoris priore libro disputaremus; quia quum sit fere eadem corporum natura minorum majorumque quadrupedum, paucae parvaeque morborum et remediorum differentiae possunt inveniri. Quae tamen quantulaecumque sint, non omittentur a nobis.

[2] Si aegrotat universum pecus, ut et ante praecepimus, et nunc, quod remur esse maxime salutare, iterum asseveramus, in hoc casu [quod est remedium praesentissumum] pabula mutemus, et aquationes totiusque regionis, et alium quaeramus statum caeli, curemusque, si ex calore et aestu concepta pestis invasit, ut opaca rura, si invasit frigore, ut eligantur aprica;

[3] sed modice ac sine festinatione persequi pecus oportebit, ne imbecillitas ejus longis itineribus aggravetur; nec tamen in totum pigre ac segniter agere : nam quemadmodum fessas morbo pecudes vehementer agitare et extendere non convenit, ita conducit mediocriter exercere, et quasi torpentes excitare nec pati veterno consenescere atque extingui. Quum deinde grex ad locum fuerit perductus, in lacinias colonis distribuatur :

[4] nam particulatim facilius quam universus convalescit, sive quia ipsius morbi halitus minor est in exiguo numero, seu quia expeditius cura major adhibetur paucioribus.
Haec ergo, et reliqua (ne nunc eadem repetamus) quae superiore exordio percensuimus, observare debemus, si universae laborabunt; illa si singulae.

[5] Ovis frequentius quam ullum aliud animal infestatur scabie; quae fere nascitur, sicut noster memorat poeta,

... Quum frigidus imber
Altius ad vivum persedit et horrida cano
Bruma gelu,

vel post tonsuram, si remedium praedicti medicaminis non adhibeas, si aestivum sudorem mari vel flumine non abluas, si tonsum gregem patiaris silvestribus spinis ac rubis sauciari, si stabulo utaris, in quo mulae aut equi, aut asini steterunt. Praecipue tamen exiguitas cibi maciem, macies autem scabiem facit.

[6] Haec ubi coepit irrepere, sic intellegitur: vitiosum locum pecudes aut morsu scalpunt, aut cornu, vel ungula tundunt, aut arbori affricant, parietibusve detergent. Quod ubi aliquam facientem videris, comprehendere oportebit, et lanam diducere : nam subest aspera cutis, et velut quaedam porrigo. Cui primo quoque tempore occurrendum est, ne totam progeniem coinquinet, et quidem celeriter, quum et alia pecora, tum praecipue oves contagione vexentur.

[7] Sunt autem complura medicamina, quae idcirco enumerabimus, non quia cunctis uti necesse sit, sed quoniam nonnullis regionibus quaedam reperiri nequeunt, ex pluribus aliquod inventum remedio sit. Facit autem commode primum ea conpositio, quam paulo ante demonstravimus, si ad faecem et amurcam succumque decocti lupini misceas portione aequa detritum album helleborum;

[8] potest etiam scabritiem tollere succus viridis cicutae : quae verno tempore, quum jam caulem, nec adhuc semina facit, decisa contunditur, atque expressus humor ejus fictili vase reconditur, duabus urnis liquoris, admixto salis torridi semodio. Quod ubi factum est, oblitum vas in stercilino defoditur, ac toto anno fimi vapore concoctum, mox promitur : tepefactumque medicamentum inlinitur scabrae parti, quae tamen prius aspera testa defricta vel pumice redulceratur.

[9] Eidem remedio est amurca duabus partibus decocta; item vetus hominis urina testis candentibus inusta. Quidam tamen hanc ipsam subjectis ignibus quinta parte minuunt, admiscentque mensura pari sucum viridis cicutae; deinde figularibus tritis, et picis liquidae, et fricti salis singulos sextarios infundunt.

[10] Facit etiam sulphuris triti, et picis liquidae modus aequalis igne lento coctus; sed Georgicum carmen adfirmat nullam esse praestantiorem medicinam,

Quam si quis ferro potuit rescindere summum
Ulceris os: alitur vitium vivitque tegendo.

Itaque reserandum est, et, ut cetera vulnera, medicamentis curandum. Subjicit deinde aeque prudenter, febricitantibus ovibus de talo vel inter duas ungulas sanguinem emitti oportere : nam plurimum id quidem,

Profuit incensos aestus avertere, et inter
Ima ferire pedis salientem sanguine venam.

[11] Nos etiam sub oculis et de auribus sanguinem detrahimus.

Clavi quoque dupliciter infestant ovem, sive quum subluvies atque intertrigo in ipso discrimine ungulae nascitur: seu quum idem locus tuberculum habet, cujus media fere parte canino similis exstat pilus, eique subest vermiculus.

[12] Subluvies et intertrigo pice per se liquida, vel alumine et sulphure atque aceto mixtis litae eruentur, vel tenero punico malo, priusquam grana faciat, cum alumine pinsito, superfusoque aceto, vel aeris aerugine infriata, vel combusta galla cum austero vino levigata et inlita.

[13] Tuberculum, cui subest vermiculus, ferro quam cautissime circumsecari oportet, ne, dum amputatur, etiam, quod infra est, animal vulneremus : id enim quum sauciatur, venenatam saniem mittit, quae respersum vulnus ita insanabile facit, ut totus pes amputandus sit : et quum tuberculum diligenter circumcideris, candens sevum vulneri per ardentem tedam instillato.

[14] Ovem pulmonariam similiter ut suem, curari convenit, inserta per auriculam, quam veterinarii consiliginem vocant : de ea jam diximus, quum majoris pecoris medicinam traderemus : sed is morbus aestate plerumque concipitur, si defuit aqua, propter quod vaporibus omni quadripedi largius bibendi potestas danda est.

[15] Celso placet, si est in pulmonibus vitium, acris aceti tantum dare, quantum ovis sustinere possit : vel humanae veteris urinae tepefactae trium heminarum instar per sinistram narem corniculo infundere, atque axungiae sextantem faucibus inserere.

[16] Est etiam insanabilis sacer ignis, quam pusulam vocant pastores. Ea nisi conpescitur intra primam pecudem, quae tali malo correpta est, universum gregem contagione prosternit : siquidem nec medicamentorum, nec ferri remedia patitur; nam paene ad omnem tactum excandescit : sola tamen [ea] fomenta non aspernatur lactis caprini, quod infusum tantum valet, ut eblanditur igneam saevitiam, differens magis occidionem gregis quam prohibens.

[17] Sed Aegyptiae gentis auctor memorabilis Bolus Mendesius, cujus commenta, quae appellantur Graece Ὑπομνήματα, sub nomine Democriti falso produntur, censet propter hanc pestem saepius ac diligenter ovium terga perspicere, ut si forte sit in aliqua tale vitium deprehensum, confestim scrobem defodiamus in limine stabuli, et vivam pecudem, quae fuerit pusulosa, resupinam obruamus patiamurque super obrutam meare totum gregem, quod eo facto morbus propulsetur.

[18] Bilis, aestivo tempore non minima pernicies, potione depellitur humanae veteris urinae, quae ipsa remedio est etiam pecori arquato. At si molesta pituita est, cunelae bubulae, vel surculi nepetae silvestris lana involuti naribus inseruntur, versanturque, donec sternutet ovis. Fracta pecudum non aliter quam hominum crura sanantur, involuta lanis, oleo atque vino insucatis, et mox circumdatis ferulis colligata.

[19] Est etiam gravis pernicies herbae sanguinariae, quam si pasta est ovis, toto ventre distenditur, contrahiturque, et spumam quamdam tenuem taetri odoris excernit. Celeriter sanguinem mitti oportet sub cauda in ea parte, quae proxima est clunibus, nec minus in labro superiore vena solvenda est. Suspiriose laborantibus ovibus auriculae ferro rescindendae, mutandaeque regiones : quod in omnibus morbis ac pestibus fieri debere censemus.

[20] Agnis quoque succurrendum est vel febricitantibus vel aegritudine alia affectis; qui ubi morbo laborant, admitti ad matres non debent, ne in eas perniciem transferant; itaque separatim mulgendae sunt oves, et caelestis aqua pari mensura lacti miscenda est, atque ea potio febricitantibus danda. Multi lacte caprino iisdem medentur, quod per corniculum infunditur faucibus.

[21] Est etiam mentigo, quam pastores ostiginem vocant, mortifera lactentibus : ea plerumque fit, si per inprudentiam pastoris emissi agni, vel etiam haedi, roscidas herbas depaverint, quod minime committi oportet. Sed quum id factum est, velut ignis sacer, os atque labra foedis ulceribus obsidet.

[22] Remedio sunt hyssopus et sal aequis ponderibus contrita : nam ea mixtura palatum atque lingua, totumque os perfricatur ; mox ulcera lavantur aceto, et tunc pice liquida, cum adipe suilla perlinuntur. Quibusdam placet rubiginis aeneae tertiam partem duabus veteris axungiae portionibus commiscere, tepefactoque uti medicamine. Nonnulli folia cupressi trita miscent aquae, et ita perluunt ulcera atque palatum.

Castrationis autem ratio jam tradita est; neque enim alia in agnis quam in majore quadripede servatur.

VI. DE CAPRINO PECORE.

[1] Et quoniam de oviario satis dictum est, ad caprinum pecus nunc revertar. Id autem genus dumeta, potius quam campestrem situm, desiderat; asperisque etiam locis ac silvestribus optime pascitur : nam nec rubos aversatur, nec vepribus offenditur, et arbusculis frutectisque maxime gaudet : ea sunt arbutus, atque alaternus, cytisusque agrestis, nec minus ilignei querneique frutices, qui in altitudinem non prosilierunt.

[2] Caper, cui sub maxillis binae verruculae collo dependent, optimus habetur, amplissimi corporis, cruribus crassis, plena et brevi cervice, flaccidis et praegravantibus auribus, exiguo capite, nigro, densoque, et nitido, atque longissimo pilo : nam et ipse tondetur

Usum in castrorum ac miseris velamina nautis.

[3] Est autem mensum septem satis habilis ad procreandum : quoniam immodicus libidinis, dum adhuc uberibus alitur, matrem stupro supervenit; et ideo celeriter, et ante sex annos consenescit, quod immatura veneris cupidine primis pueritiae temporibus exhaustus est; itaque quinquennis parum idoneus habetur feminis inplendis.

[4] Capella praecipue probatur simillima hirco, quem descripsimus, si etiam est uberis maximi, et lactis abundantissimi. Hanc pecudem mutilam parabimus quieto caeli statu : nam procelloso atque imbrifero cornutaa semper; nam et omni regione maritos gregum mutilos esse oportebit : quoniam cornuti fere perniciosi sunt propter petulantiam.

[5] Sed numerum generis hujus majorem, quam centum capitum, sub uno clauso non expedit habere, quum lanigerae mille pariter commode stabulentur.
Atque ubi caprae primum comparantur, melius est unum gregem totum, quam ex pluribus particulatim mercari, ut nec in pastione separatim laciniae deducantur, et in caprili majore concordia quiete consistant. Huic pecudi nocet aestus, sed magis frigus, et praecipue fetae, quia gelicidiosior hiemps conceptum vitiat. Nec tamen ea sola creant abortus, sed etiam glans quum citra satietatem data est : itaque, nisi potest affatim praeberi, non est gregi permittenda.

[6] Tempus admissurae per autumnum fere ante mensem Decembrem praecipimus, ut propinquante vere, gemmantibus frutectis, [quum primum silvae nova germinant fronde,] partus edatur. Ipsum vero caprile vel naturali saxo, vel manu constratum eligi debet, quoniam huic pecori nihil substernitur; diligensque pastor quotidie stabulum converrit, nec patitur stercus aut humorem consistere lutumve fieri, quae cuncta sunt capris inimica.

[7] Parit autem, si est generosa proles, frequenter duos, nonnumquam trigeminos; pessima est foetura, quum matres binae, ternos haedos efficiunt. Qui ubi editi sunt, eodem modo quo agni educantur, nisi quod magis haedorum lascivia conpescenda, et arctius cohibenda est. Tum super lactis abundantiam samera, vel cytisus, aut hedera praebenda, vel etiam cacumina lentisci, aliaeque tenues frondes objiciendae sunt. Sed ex geminis singula capita, quae videntur esse robustiora, in supplementum gregis reservantur, cetera mercantibus traduntur.

[8] Anniculae vel bimae capellae (nam utraque aetas partum edit) submitti haedum non oportet : neque enim educare nisi trima debet. Sed anniculae confestim depellenda suboles; bimae tam diu admittenda, dum possit esse vendibilis; nec ultra octo annos matres servandae sunt, quod, assiduo partu fatigatae steriles existant.

[9] Magister autem pecoris acer, durus, strenuus, laboris patientissimus, alacer atque audax esse debet, et qui per rupes, per solitudines, per vepres facile vadat, et non ut alterius generis pastores, sequatur, sed plerumque et antecedat gregem; quare eum esse maxime strenuum opus est. Capellae, dum dumeta pascunt, capris cedunt; subinde, quae cedit, compesci debet, ne procurrat, sed placide ac lente pabuletur, ut et largi sit uberis, et non strigosissimi corporis.

VII. MEDICINAE EARUM.

[1] Aalia [namque] genera pecorum, quum pestilentia vexantur, prius morbo et languoribus macescunt; solae capellae, quamvis optimae atque hilares, subito concidunt, velut aliqua ruina gregatim prosternantur : id accidere maxime solet ubertate pabuli. Quamobrem statim, quum unam vel alteram pestis perculit, omnibus sanguis detrahendus; nec tota die pascendae, sed mediis quatuor horis intra saepta claudendae.

[2] Sin alius languor infestat, pabulo medicantur arundinis, et albae spinae radicibus, quas quum ferreis pilis diligenter contuderimus, admiscemus aquam pluviatilem, solamque potandam pecori praebemus. Quod si ea res aegritudinem non depellit, vendenda sunt pecora; vel, si neque id contingere potest, ferro necanda saliendaque. Mox, interposito spatio, conveniet olim gregem reparare; nec tamen ante quam pestilens tempus anni, sive id fuit hiemis, vertatur aestate, sive autumni, vere mutetur.

[3] Quum vero singulae morbo laborabunt, eadem remedia, quae etiam ovibus, adhibebimus : nam quum distendetur aqua cutis, quod vitium Graeci vocant ὕδρωτα, sub armo pellis leviter incisa perniciosum transmittat humorem, tum factum vulnus pice liquida curetur.

[4] Quum effoetae loca genitalia tumebunt, aut secundae non responderint, defruti sextarius; vel, quum id defuerit, boni vini tantundem faucibus infundatur, et naturalia cerato liquido repleantur. Sed, ne nunc singula persequar, sicut in ovillo pecore praedictum est, caprino medebimur.

VIII. DE CASEO FACIENDO.

[1] Casei quoque faciendi non erit omittenda cura, utique longinquis regionibus, ubi mulctram devehere non expedit. Is porro, si tenui liquore conficitur, quam celerrime vendendus est, dum adhuc viridis sucum retinet; si pingui et opimo, longiorem patitur custodiam; sed lacte fieri debet sincero et quam recentissimo : nam requietum vel aqua mixtum, celeriter acorem concipit; id plerumque cogi agni aut haedi coagulo; quamvis possit et agrestis cardui flore conduci, et seminibus cneci, nec minus ficulneo lacte, quod emittit arbor, si ejus virentem saucies corticem.

[2] Verum optimus caseus est, qui exiguum medicaminis habet; minimum autem coagulum recipit sinum lactis argentei pondus denarii. Nec dubium quin fici ramulis glaciatus caseus iucundissime sapiat.

[3] Sed mulctra, quum est repleta lacte, non sine tepore aliquo debet esse; nec tamen admovenda est flammis, ut quibusdam placet, sed haut procul igne constituenda, et confestim, quum concrevit liquor, in fiscellas aut in calathos, vel formas transferendus est : nam maxime refert, primo quoque tempore serum percolari, et a concreta materia separari.

[4] Quam ob causam rustici ne patiantur quidem sua sponte pigro humore defluere, sed quum paulo solidius caseus factus est, pondera superponunt, quibus exprimatur serum. Deinde ut formis aut calathis exemptus est, opaco ac frigido loco, ne possit vitiari, quamvis mundissimis tabulis conponitur, aspargitur tritis salibus, ut exsudet acidum liquorem : atque ubi duratus est, vehementius premitur, ut conspissetur; et rursus torrido sale contingitur, rursusque ponderibus condensatur.

[5] Hoc quum per dies novem factum est, aqua dulci eluitur et sub umbra cratibus in hoc factis, ita ordinatur, ne alter alterum caseus contingat, et ut modice siccetur; deinde quo tenerior permaneat, clauso, neque ventis obnoxio loco stipatur, per conplura tabulata. Sic neque fistulosus, neque salsus, neque aridus provenit; quorum vitiorum primum solet accidere, si parum pressus; secundum, si nimio sale imbutus; tertium, si sole exustus est.

[6] Hoc genus casei potest etiam trans maria permitti. Nam is, qui recens intra paucos dies absumi debet, leviore cura conficitur : quippe fiscellis exemptus, in salem muriamque demittitur, et mox in sole paulum siccatur. Nonnulli, antequam pecus numellis induant, virides pineas nuces in mulctram demittunt, et mox super eas emulgent, nec separant, nisi quum transmiserunt in formas coactam materiam. Ipsos quidam virides conterunt nucleos, et lacti permiscent, atque ita congelant.

[7] Sunt qui thymum contritum, cribroque colatum cum lacte cogant. Similiter qualiscumque velis saporis efficere possis, adjecto, quod elegeris, condimento.
Illa vero notissima est ratio faciundi casei, quem dicimus manu pressum : namque is paulum gelatus in mulctra, dum est tepefactus, rescinditur, et fervente aqua perfusus, vel manu figuratur, vel buxeis formis exprimitur. Est etiam non ingrati saporis muria praeduratus, atque ita malinis lignis, vel culmi fumo coloratus.
Sed jam redeamus ad originem.

IX. CULTUS PECORIS SUILLI RECTE VALENTIS.

In omni genere quadripedum species maris diligenter eligitur, quoniam frequentius patri similior est progenies, quam matri. Quare etiam in suillo pecore probandi sunt totius quidem corporis amplitudine eximii, sed qui quadrati potius quam longi aut rotundi sint, ventre promisso, clunibus vastis, nec proinde cruribus aut ungulis proceris, amplae et glandulosae cervicis, rostris brevibus et resupinis; maximeque ad rem pertinet quam salacissimos oportet esse mares,

[2] qui ab annicula aetate commode progenerant, dum quadrimatum agant : possunt tamen etiam semestres implere feminam. Scrofae probantur longissimi status, et ut sint reliquis membris similes descriptis verribus. Si regio frigida et pruinosa est, quam durissimae densaeque et nigrae setae grex eligendus est; si temperata atque aprica, glabrum pecus vel etiam pistrinale album potest pasci.

[3] Femina sus habetur ad partus edendos idonea fere usque in annos septem, quae, quanto fecundior est, celerius senescit. Annicula non improbe concipit, sed iniri debet mense februario. Quatuor quoque mensibus foeta, quinto parere; quum jam herbae solidiores sunt, ut et firma lactis maturitas porcis contingat, et, quum desierint uberibus ali, stipula pascantur, ceterisque leguminum caducis frugibus.

[4] Hoc autem fit longinquis regionibus, ubi nihil nisi submittere expedit : nam suburbanis lactens porcus hara mutandus est; sic enim mater non educando, labori subtrahitur, celeriusque iterum conceptum partum edet; idque bis anno faciet. Mares, vel quum primum ineunt semenstres, aut quum saepius progeneraverunt, trimi aut quadrimi castrantur, ut possint pinguescere.

[5] Feminis quoque vulvae ferro exulcerantur, et cicatricibus clauduntur, ne sint genitales. Quod facere, non intellego, quae ratio compellat, nisi penuria cibi : nam ubi est ubertas pabuli, submittere prolem semper expedit.

[6] Omnem porro situm ruris pecus hoc usurpat : nam et montibus et campis commode pascitur, melius tamen palustribus agris, quam sitientibus. Nemora sunt convenientissima, quae vestiuntur quercu, subere, fago, cerris, ilicibus, oleastris, tamaricibus, corylis, pomiferisque silvestribus, ut sunt albae spinae, Graecae siliquae, juniperus, lotos, pinus, cornus, arbutus, prunus, et paliurus, atque achrades pyri : haec enim diversis temporibus mitescunt, ac paene toto anno gregem saturant.

[7] At ubi penuria est arborum, terrenum pabulum consectabimur, et sicco limosum praeferemus, ut paludem rimentur, effodiantque lumbricos, atque in luto volutentur, quod est huic pecudi gratissimum; quin etiam, ut aquis abuti possint; namque et id fecisse maxime aestate profuit, et dulces eruisse radiculas aquatilis silvae, tanquam scirpi, juncique, et degeneris arundinis, quam vulgus cannam vocant.

[8] Nam cultus quidem ager opimas reddit sues, quum est graminosus, et pluribus generibus pomorum consitus, ut per anni diversa tempora, mala, pruna, pyrum, multiformes nuces ac ficum praebeat. Nec tamen propter haec parcetur horreis : nam saepe de manu dandum est, quum foris deficit pabulum : propter quod plurima glans vel cisternis in aquam, vel fumo tabulatis recondenda est.

[9] Fabae quoque, et similium leguminum, quum vilitas permittit, facienda est potestas, et utique vere, dum adhuc lactent viridia pabula, quae subus plerumque nocent. Itaque mane, priusquam procedant in pascua, conditivis cibis sustinendae sunt, ne immaturis herbis citetur alvus, eoque vitio pecus emacietur. Nec, ut ceteri greges, universi claudi debent, sed per porticus harae faciendae sunt, quibus aut a partu, aut etiam praegnates includantur : nam praecipue sues catervatim atque inconditae quum sint pariter inclusae, super alias aliae cubant, et foetus elidunt.

[10] Quare, ut dixi, junctae parietibus harae construendae sunt in altitudinem pedum quatuor, ne sus transilire septa queat  : nam contegi non debet, ut a superiore parte custos numerum porcorum recenseat, et, si quem decumbens mater oppresserit, cubanti subtrahat. Sit autem vigilax, impiger, industrius, navus; omnium, quas pascit, et matricum et juniorum meminisse debet, ut uniuscujusque partum consideret. Semper observet enitentem, claudatque, ut in hara foetum edat.

[11] Tum denotet protinus, quotque et quales sunt nati, et curet, ne quis sub nutrice aliena educetur; nam facillime porci, si evaserint haram, miscent se, et scrofa quum decubuit, aeque alieno ac suo praebet ubera.

[12] Itaque porculatoris maximum officium est, ut unamquamque cum sua prole claudat; qui si memoria deficitur, quo minus agnoscat cujusque progeniem, pice liquida eamdem notam scrofae et porcis imponat, et sive per litteras, sive per alias formas unumquemque foetum cum matre distinguat : nam in majore numero diversis notis opus est, ne confundatur memoria custodis.

[13] Attamen, quia id facere gregibus amplis videtur operosum, commodissimum est haras ita fabricare, ut limen earum in tantam altitudinem consurgat, quantum possit nutrix evadere, lactens supergredi non possit : sic nec alienus inrepit, et in cubili suam quisque matrem nidus exspectat, qui tamen non debet octo capitum numerum excedere : non quia ignorem fecunditatem scrofarum majoris esse numeri; sed quia celerrime fatiscit, quae pluris educat; atque eae quibus partus submittitur, cocto sunt hordeo sustinendae, ne ad maciem summam perducantur et ex ea ad aliquam perniciem.

[14] Diligens autem porculator frequenter suile converrat, et saepius haras : nam quamvis praedictum animal in pabulationem spurce versetur, mundissimum tamen cubile desiderat. Hic fere cultus est suilli pecoris recte valentis.

X. MEDICINAE EARUM.

[1] Sequitur ut dicamus quae sit cura vitiosi. Febricitantium signa sunt, quum obstipae sues transversa capita ferunt, ac per pascua subito, quum paululum procurrerunt, consistunt, et vertigine correptae concidunt.

[2] Earum notanda sunt capita, quam in partem proclinentur, ut ex adversa parte de auricula sanguinem mittamus; item sub cauda duobus digitis a clunibus intermissis venam feriamus, quae est in eo loco satis ampla, eamque sarmento prius oportet verberari, deinde ab ictu virgae tumentem ferro rescindi, detractoque sanguine colligari saligneo libro, vel etiam ulmeo.

[3] Quod quum fecerimus, uno aut altero die sub tecto pecudem continebimus, et aquam modice calidam, quantam volent, farinaeque hordeaceae singulos sextarios praebebimus. Strumosis sub lingua sanguis mittendus est : qui quum profluxerit, sale trito cum farina triticea confricari totum os conveniet. Quidam praesentius putant esse remedium, quum per cornum singulis ternos cyathos gari demittunt; deinde fissas taleas ferularum lineo funiculo religant : et ita collo suspendunt, ut strumae ferulis contingantur.

[4] Nauseantibus quoque salutaris habetur eburnea scobis sali fricto et fabae minute fresae commixta, jejunisque prius, quam in pascua prodeant, objecta. Solet etiam universum pecus aegrotare ita, ut emacietur, nec cibos capiat, productumque in pascua medio campo procumbat, et quodam veterno pressum somnos aestivo sub sole captet.

[5] Quod quum facit, totus grex tecto clauditur stabulo, atque uno die abstinetur potione et pabulo. Postridie radix anguinei cucumeris trita et cmnmixta cum aqua datur sitientibus : quam quum pecudes biberunt, nausea correptae vomitant, atque expurgantur, omnique bile depulsa, cicercula, vel faba dura muria consparsa, deinde, sicut hominibus, aqua calida potanda permittitur.

[6] Sed quum omni quadripedi per aestatem sitis sit infesta, tum suillo maxime est inimica : quare non, ut capellam vel ovem, sic et hoc animal bis ab aquam duci praecipimus; sed, si fieri potest, juxta flumen aut stagnum per ortum caniculae detineri : quia, quum sit aestuosissimum,, non est contentum potione aquae, nisi obesam illuviem, atque distentam pabulis alvum demerserit ac refrigeraverit; nec ulla re magis gaudet, quam rivis atque caenoso lacu volutari.

[7] Quod si locorum situs repugnat, ne ita fieri possit, puteis extracta et large canalibus inmissa praebenda sunt pocula, quibus nisi affatim satiantur, pulmonariae fiunt. Isque morbus optime sanatur auriculis inserta consiligine : de qua radicula diligenter ac saepius iam locuti sumus.

[8] Solet etiam vitiosi splenis dolor eas infestare, quod accidit quum siccitas magna provenit, et, ut Bucolicum loquitur poema,

Strata jacent passim sua quaeque sub arbore poma;

nam pecus insatiabile est. Sues enim, dum dulcedinem pabuli consectantur supra modum, aestate splenis incremento laborant. Cui succurritur, si fabricentur canales ex tamaricibus et rusco, repleanturque aqua, et deinde sitientibus admoveantur : quippe ligni sucus medicabilis epotus intestinum tumorem compescit.

XI. DE CASTRATIONE SUUM.

[1] Castrationis autem in hoc pecore duo tempora servantur, veris et autumni, et ejus administrandae duplex ratio: prima illa, quam jam tradidimus, quum duobus vulneribus impressis per unamquamque plagam singuli exprimuntur testiculi; altera est speciosior, sed magis periculosa, quam tamen non omittam.

[2] Quum virilem partem utramque ferro resectam detraxeris, per impressum vulnus scalpellum inserito, et mediam quasi cutem, quae intervenit duobus membris genitalibus, rescindito, atque uncis digitis alterum quoque testiculum educito : sic una fiet cicatrix adhibitis ceteris remediis, quae prius docuimus.

[3]  Illud autem, quod pertinet ad religionem patrisfamiliae, non reticendum putavi:  sunt quaedam scrofae, quae mandunt foetus suos. Quod quum fit, non habetur prodigium ; nam sues ex omnibus pecudibus impatientissimae famis sunt, ita ut aliquando, sic indigent pabuli, non tantum alienam, si liceat, subolem, sed etiam suam consumant.

XII. DE CANIBUS.

[1] De armentis ceterisque pecudibus, et magistris, per quos quadripedum greges humana sollertia domi forisque curantur atque observantur, nisi fallor, satis accurate disserui. Nunc, ut exordio priore sum pollicitus, de mutis custodibus loquar; quamquam falso canis dicitur mutus custos : nam quis hominum clarius, aut tanta vociferatione bestiam vel furem praedicat, quam iste latratu ? quis famulus amantior domini ? quis fidelior comes ? quis custos incorruptior ? quis excubitor inveniri potest vigilantior ? quis denique ultor aut vindex constantior ? Quare vel in primis hoc animal mercari, tuerique debet agricola, quod et villam, et fructus, familiamque, et pecora custodit.

[2] Ejus autem parandi tuendique triplex ratio est : namque unum genus adversus hominum insidias eligitur, et id villam, quaeque juncta sunt villae, custodit; at alterum propellendis injuriis hominum ac ferarum, et id observat domi stabulum, foris pecora pascentia; tertium venandi gratia comparatur : idque non solum nihil agricolam juvat, sed et avocat, desidemque ab opere suo reddit.

[3] De villatico igitur et pastorali dicendum est : nam venaticus nihil pertinet ad nostram professionem. Villae custos eligendus est amplissimi corporis, vasti latratus canorique, ut prius auditu maleficum, deinde etiam conspectu terreat, et tamen nonnumquam, ne visus quidem, horribili fremitu suo fuget insidiantem. Sit autem coloris unius, isque magis eligitur albus in pastorali, niger in villatico : nam varius in neutro est laudabilis. Pastor album probat, quoniam est ferae dissimilis, magnoque opus interdum discrimine est in propulsandis lupis sub obscuro mane vel etiam crepusculo, ne, si non sit albo colore conspicuus, pro lupo canem feriat.

[4] Villaticus, qui hominum maleficiis opponitur; sive luce clara fur advenerit, terribilior niger conspicitur; sive noctu, ne conspiciatur quidem propter umbrae similitudinem, quamobrem tectus tenebris [canis] tutiorem adcessum habet ad insidiantem. Probatur quadratus potius, quam longus aut brevis, capite tam magno, ut corporis videatur pars maxima, dejectis et propendentibus auribus, nigris vel glaucis oculis acri lumine radiantibus, amplo villosoque pectore, latis armis, cruribus crassis et hirtis, cauda brevi, vestigiorum articulis et unguibus amplissimis, qui Graece δρακαὶ appellantur. Hic erit villatici status praecipue laudandus.

[5] Mores autem neque mitissimi, nec rursus truces atque crudeles; quod illi furem quoque adulantur, hi etiam domesticos invadunt. Satis est, severos esse, nec blandos, ut nonnumquam etiam conservos iratius intuantur, semper excandescant in exteros. Maxime autem debent in custodia vigilantes conspici nec erronei, sed adsidui, et circumspecti magis, quam temerarii · nam illi, nisi quod certum compererunt, non indicant; hi vano strepitu et falsa suspicione concitantur.

[6] Haec idcirco memoranda credidi, quia non natura tantum, sed etiam disciplina mores facit, ut, quum emendi potestas fuerit, ejusmodi probemus; et quum educabimus domi natos, talibus institutis formemus.

[7] Nec multum refert, an villatici corporibus graves et parum veloces sint : plus enim cominus et in gradu, quam eminus et in spatioso cursu facere debent : nam semper circa septa et intra aedificium consistunt, immo ne longius quidem recedere debent, satisque pulchre funguntur officio, si et advenientem sagaciter odorantur, et latratu conterrent, nec patiuntur propius accedere, vel constantius adpropinquantem violenter invadunt : primum est enim non attentari, secundum est lacessitum fortiter et perseveranter vindicari. Atque haec de domesticis custodibus : illa de pastoralibus.

[8] Pecuarius canis neque tam strigosus aut pernix debet esse, quam qui dammas cervosque et velocissima sectatur animalia, nec tam obesus aut gravis, quam villae horreique custos;

[9] sed et robustus nihilominus et aliquatenus promptus ac strenuus, quoniam et ad rixam, et ad pugnam,nec minus ad cursum comparatur, quum et lupi repellere insidias, et raptorem ferum consequi fugientem, praedam excutere atque auferre debeat; quare status ejus longior productiorque ad hos casus magis habilis est, quam brevis aut etiam quadratus : quoniam, ut dixi, nonnumquam necessitas exigit celeritate bestiam consectandi; ceteri artus similes membris villatici canis aeque probantur.

[10] Cibaria fere eadem sunt utrique generi praebenda ; nam si tam laxa rura sunt, ut sustineant pecorum greges, omnes sine discrimine hordeacea farina cum sero commode pascit; sin autem surculo consitus ager sine pascuo est, farreo vel triticeo pane satiandi sunt, admixto tamen liquore coctae fabae, sed tepido : nam fervens rabiem creat.

[11] Huic quadripedi neque feminae, neque mari, nisi post annum permittenda venus est : quae si teneris conceditur, carpit et corpus et vires, animosque degenerat. Primus effoetae partus amovendus est, quoniam tiruncula nec recte nutrit, et educatio totius habitus aufert incrementum. Mares juveniliter usque in annos decem progenerant; post id tempus ineundis feminis non videntur habiles, quoniam seniorum pigra suboles existit. Feminae concipiunt usque in annos novem, nec sunt utiles post decimum.

[12] Catulos sex mensibus primis, dum corroborentur, emitti non oportet, nisi ad matrem lusus ac lasciviae causa; postea et catenis per diem continendi, et noctibus solvendi. Nec unquam eos, quorum generosam volumus indolem conservare, patiemur alienae nutricis uberibus educari : quoniam semper et lac, et spiritus maternus longe magis ingenii, atque incrementa corporis auget.

[13] Quod si effoeta lacte deficitur, caprinum maxime conveniet praeberi catulis, dum fiant mensum quatuor.
Nominibus autem non longissimis appellandi sunt, quo celerius quisque vocatus exaudiat : nec tamen brevioribus, quam quae duabus syllabis enuntiantur, sicuti Graecum est Σκύλαξ, Latinum Ferox, Graecum Λάκων, Latinum Celer, vel femina, ut sunt Graeca Σπουδὴ, Ἀλκής, Ῥώμη, Latina Lupa, Cerva, Tigris.

[14] Catulorum caudas post diem quadragensimum, quam sint editi, sic castrare conveniet. Nervus est, qui per articulos spinae prorepit usque ad ultimam partem caudae · is mordicus coμprehensus, et aliquatenus eductus abrumpitur · quo facto, neque in longitudinem cauda foedum capit incrementum, et, ut plurimi pastores aφfirmant, rabies arcetur, letifer morbus huic generi.

XIII. DE MORBIS ET MEDICINIS CANIS.

[1] Fere autem per aestatem sic muscis aures canum exulcerantur, saepe ut totas amittant. Quod ne fiat, amaris nucibus contritis linendae sunt; quod si ulceribus jam praeoccupatae fuerint, coctam picem liquidam suillae adipi mixtam vulneribus stillari conveniet. Hoc eodem medicamine contacti ricini decidunt : nam manu non sunt vellendi, ne, ut et ante praedixeram, faciant ulcera.

[2] Pulicosae cani remedia sunt sive cyminum tritum pari pondere cum veratro aquaque mixtum et inlitum seu cucumeris anguinei sucus vel, si haec non sunt, vetus amurca per totum corpus infusa. Si scabies infestavit, cytisi et sesami tantundem conterito et cum pice liquida permisceto vitiosamque partem linito, quod medicamentum putatur etiam hominibus esse conveniens. Eadem pestis si fuerit vehementior, cedrino liquore aboletur; reliqua vitia, sicut in ceteris animalibus praecepimus, curanda erunt.

[3] Hactenus de minore pecore; mox de villaticis pastionibus, quae continent volucrum pisciumque et silvestrium quadripedum curam, sequenti volumine praecipiemus.