PROOEMIUM
[1] Faenoris tui, Silvine,
quod stipulanti spoponderam tibi, reliquam pensiunculam percipe, nam
superioribus novem libris hac minus parte debitum, quod nunc
persolvo, reddideram.
Superest ergo cultus hortorum insigniter neglectus quondam veteribus
agricolis, nunc vel celeberrimus; siquidem cum parcior apud priscos
esset frugalitas, largior tamen pauperibus fuit usus epularum :
lactis copia, ferinaeque ac domesticarum pecudum carne, velut aqua
frumentoque summis atque humillimis victum tolerantibus.
[2] Mox quum sequens, et
praecipue nostra aetas dapibus libidinosa pretia constituerit,
cenaeque non naturalibus desideriis, sed censibus aestimentur,
plebeia paupertas submota pretiosioribus cibis ad vulgares
compellitur.
[3] Quare cultus hortorum,
quoniam et fructus magis in usu est, diligentius nobis, quam
tradiderunt maiores, praecipiendus est : isque, sicut institueram,
prorsa oratione prioribus subnecteretur exordiis, nisi propositum
meum expugnasset frequens postulatio tua, quae praecepit, ut
poeticis numeris explerem Georgici carminis omissas partes, quas
tamen et ipse Vergilius significaverat, posteris se memorandas
relinquere. Neque enim aliter istud nobis fuerat audendum, quam ex
voluntate vatis maxime venerandi;
[4] cuius quasi numine
instigante, pigre sine dubio propter difficultatem operis,
verumtamen non sine spe prosperi successus, adgressi sumus tenuem
admodum et paene viduatam corpore materiam, quae tam exilis est, ut
in consummatione quidem totius operis annumerari veluti particula
possit laboris nostri, per se vero et quasi suis finibus terminata,
nullo modo speciose conspici : nam etsi multa sunt eius quasi
membra, de quibus aliquid possumus effari, tamen eadem tam exigua
sunt, ut, quod aiunt Graeci, ex inconprehensibili parvitate harenae
funis effici non possit.
[5] Quare quicquid est istud,
quod elucubravimus, adeo propriam sibi laudem non vindicat, ut boni
consulat, si non sit dedecori prius editis a me scriptorum
monumentis.
Sed iam praefari desinamus.
DE CULTU HOTORUM
Hortorum quoque te cultus,
Silvine, docebo,
atque ea, quae quondam spatiis exclusus iniquis,
quum caneret laetas segetes et munera Bacchi,
et te, magna Pales, necnon caelestia mella,
Virgilius nobis post se memoranda reliquit. 5
Principio sedem numeroso praebeat horto
pinguis ager, putres glebas, resolutaque terga
qui gerit, et fossus gracilis imitatur arenas.
Atque habilis natura soli, quae gramine laeto
parturit, et rutilas ebuli creat uvida baccas.
10
Nam neque sicca placet, nec quae stagnata palude
perpetitur querulae semper convicia ranae.
Tum quae sponte sua frondosas educat ulmos,
palmitibusque feris laetatur, et aspera silvis
achrados, aut pruni lapidosis obruta pomis 15
gaudet, et iniussi consternitur ubere mali;
sed negat helleboros, et noxia galbana succo,
nec patitur taxos, nec strenua toxica sudat,
quamvis semihominis vesano gramine foeta
mandragorae pariat flores, maestamque cicutam, 20
nec manibus mitis ferulas, nec cruribus aequa
terga rubi, spinisque ferat paliuron acutis.
Vicini quoque sint amnes, quos incola durus
attrahat auxilio semper sitientibus hortis;
aut fons inlacrimet putei non sede profunda, 25
ne gravis hausturis tendentibus ilia vellat.
Talis humus vel parietibus ,vel saepibus hirtis
claudatur, neu sit pecori, neu pervia furi.
Neu tibi Daedaliae quaerantur munera dextrae,
nec Polyclitea, nec Phradmonis, aut Ageladae 30
arte laboretur; sed truncum forte dolatum
arboris antiquae numen venerare Ithyphalli
terribilis membri, medio qui semper in horto
inguinibus puero, praedoni falce minetur.
Ergo age nunc cultus et tempora quaeque serendis 35
seminibus, quae cura satis, quo sidere primum
nascantur flores, Paestique rosaria gemment,
quo Bacchi genus, aut aliena stirpe gravata
mitis adoptatis curvetur frugibus arbos,
Pierides tenui deducite carmine Musae.
40
Oceani sitiens quum iam Canis hauserit undas,
et paribus Titan orbem libraverit horis,
quum satur Autumnus quassans sua tempora pomis,
sordidus et musto spumantis exprimet uvas;
tum mihi ferrato versetur robore palae
45
dulcis humus, si iam pluviis defessa madebit.
At si cruda manet caelo durata sereno,
tum iussi veniant declivi tramite rivi,
terra bibat fontis, et hiantia compleat ora.
Quod si nec caeli, nec campi competit humor, 50
ingeniumque loci, vel Iupiter abnegat imbrem,
exspectetur hiems, dum Bacchi Gnosius ardor
aequore caeruleo celetur, vertice mundi,
solis et adversos metuant Atlantides ortus.
Atque ubi iam tuto necdum confisus Olympo, 55
sed trepidus profugit chelas et spicula Phoebus
dira Nepae, tergoque Croti festinat equino,
nescia plebs generis, matri ne parcite falsae.
Ista Prometheae genetrix fuit altera cretae :
altera nos enixa parens, quo tempore saevus 60
tellurem ponto mersit Neptunus, et imum
concutiens barathrum Lethaeas terruit undas.
Tumque semel Stygium regem videre trementem
Tartara, quum pelagi streperent sub pondere Manes.
Nos fecunda manus viduo mortalibus orbe 65
progenerat, nos abruptae tum montibus altis
Deucalioneae cautes peperere, sed ecce
durior, aeternusque vocat labor : eia age segnes
pellite nunc somnos, et curvi vomere dentis
iam viridis lacerate comas, iam scindite amictus. 70
Tu gravibus rastris cunctantia perfode terga,
tu penitus latis eradere viscera marris
ne dubita, summoque ferventia cespite mixta
ponere, quae canis iaceant urenda pruinis,
verberibus gelidis, iraeque obnoxia Cauri, 75
alliget ut saevus Boreas, Eurusque resolvat.
Post ubi Riphaeae torpentia frigora brumae
candidus aprica Zephyrus regelaverit aura,
sidereoque polo cedet Lyra mersa profundo,
veris et adventum nidis cantabit hirundo, 80
rudere tum pingui, solido vel stercore aselli,
armentive fimo saturet ieiunia terrae
ipse ferens holitor diruptos pondere qualos :
pabula nec pigeat fesso praebere novali,
immundis quaecumque vomit latrina cloacis 85
Densaque iam pluviis, durataque summa pruinis
aequora dulcis humi, repetat mucrone bidentis.
Mox bene cum glebis vivacem cespitis herbam
contundat marrae, vel fracti dente ligonis,
putria maturi solvantur ut ubera campi. 90
Tunc quoque trita solo splendentia sarcula sumat,
angustosque foros adverso limite ducens,
rursus in obliquum distinguat tramite parvo.
Verum ubi iam puro discrimine pectita tellus
deposito squalore nitens sua semina poscit, 95
pingite tunc varios, terrestria sidera, flores,
candida leucoia, et flaventia lumina caltae,
narcissique comas, et hiantis saeva leonis
ora feri, calathisque virentia lilia canis,
nec non vel niveos, vel caeruleos hyacinthos. 100
Tum quae pallet humi, quae frondens purpurat auro,
ponatur viola, et nimium rosa plena pudoris.
Nunc medica panacem lacrima, sucoque salubri
glaucea, et profugos vinctura papavera somnos
spargite : quaeque viros acuunt, armantque puellas, 105
iam Megaris veniant genitalia semina bulbi;
et quae Sicca legit Getulis obruta glebis :
et quae frugifero seritur vicina Priapo,
excitet ut Veneri tardos eruca maritos.
Iam breve chaerepolum, et torpenti grata palato 110
intiya, iam teneris frondens lactucula fibris,
aliaque infractis spicis, et olentia late
ulpica, quaeque fabis habilis fabrilia miscet.
Iam siser, Assyrioque venit quae semine radix,
sectaque praebetur madido sociata lupino, 115
ut Pelusiaci proritet pocula zythi.
Tempore non alio vili quoque salgama merce
capparis, et tristes inulae, ferulaeque minaces,
plantantur : nec non serpentia gramina mentae,
et bene odorati flores sparguntur anethi, 120
rutaque Palladiae baccae iutura saporem,
seque lacessenti fletum factura sinapis,
atque holeris pulli radix, lacrimosaque cepa
ponitur, et lactis gustus quae condiat herba,
deletura quidem fronti data signa fugarum, 125
vimque suam idcirco profitetur nomine Graio.
Tum quoque conseritur, toto quae plurima terrae
orbe virens pariter plebi, regique superbo,
frigoribus caules, et veri cymata mittit :
quae pariunt veteres caesposo litore Cumae, 130
quae Marrucini, quae Signia monte Lepino,
pinguis item Capua, et Caudinis faucibus horti,
fontibus et Stabiae celebres, et Vesuvia rura,
doctaque Parthenope Sebethide roscida lympha,
quae dulcis Pompeia palus vicina Salinis 135
Herculeis, vitreoque Siler qui defluit amni,
quae duri praebent cymosa stirpe Sabelli,
et Turni lacus, et pomosi Tiburis arva,
Brutia quae tellus, et mater Aricia porri.
Haec ubi credidimus resolutae semina terrae, 140
assiduo gravidam cultu curaque fovemus,
ut redeant nobis cumulato foenore messes.
Et primum moneo largos inducere fontes,
ne sitis exurat concepto semine partum.
At cum feta suos nexus adaperta resolvit, 145
florida quum soboles materno pullulat alvo,
primitiis plantae modicos tum praebeat imbres
sedulus inrorans olitor, ferroque bicorni
pectat, et angentem sulcis exterminet herbam.
At si dumosis positi sunt collibus horti, 150
nec summo nemoris labuntur vertice rivi,
aggere praeposito cumulatis area glebis
emineat, sicco ut consuescat pulvere planta,
nec mutata loco sitiens exhorreat aestus.
Mox ubi nubigenae Phrixi, nec portitor Helles, 155
signorum et pecorum princeps caput efferet undis,
alma sinum tellus iam pandet, adultaque poscens
semina depositis cupiet se nubere plantis :
invigilate, viri; tacito nam tempora gressu
diffugiunt, nulloque sono convertitur annus. 160
Flagitat ecce suos genetrix mitissima foetus,
et, quos enixa est partus iam quaerit alendos,
privignasque rogat proles. Date nunc sua matri
pignora, tempus adest : viridi redimite parentem
progenie, tu cinge comas, tu dissere crinis. 165
Nunc apio viridi crispetur florida tellus,
nunc capitis porri longo resoluta capillo
laetetur, mollemque sinum staphylinus inumbret.
Nunc et odoratae peregrino munere plantae
Sicaniis croceae descendant montibus Hyblae, 170
nataque iam veniant hilaro sampsucha Canopo,
et lacrimas imitata tuas, Cinyreia virgo,
sed melior stactis ponatur Achaia myrra :
et male damnati maesto qui sanguine surgunt
Aeacii flores inmortalesque amaranti, 175
et quos mille parit dives natura colores,
disponat plantis holitor, quos semine sevit.
Nunc veniat quamvis oculis inimica coramble,
iamque salutari properet lactuca sapore,
tristia quae relevat longi fastidia morbi : 180
altera crebra viret, fusco nitet altera crine,
utraque Caecilii de nomine dicta Metelli.
Tertia, quae spisso, sed puro vertice pallet,
haec sua Cappadocae servat cognomina gentis.
Et mea, quam generant Tartesi litore Gades, 185
candida vibrato discrimine, candida thyrso est.
Cypros item Paphio, quam pingui nutrit in arvo
punicea depexa coma, sed lactea crure est.
Quot facies, totidem sunt tempora quamque serendi :
Caeciliam primo deponit Aquarius anno, 190
Cappadocamque premit ferali mense mlupercus.
Tuque tuis, Mavors, Tartessida pange kalendis,
tuque tuis Paphien iterum iam pange kalendis,
dum cupit et cupidae quaerit se iungere matri
et mater facili mollissima subiacet arvo. 195
Ingenera; nunc sunt genitalia tempora mundi :
nunc Amor ad coitus properat, nunc spiritus orbis
bacchatur Veneri, stimulisque cupidinis actus
ipse suos adamat partus, et foetibus implet.
Nunc pater aequoreus, nunc et regnator aquarum, 200
ille suam Tethyn, hic polluit Amphitriten :
et iam caeruleo partus enixa marito
utraque nunc reserat, pontumque natantibus implet.
Maximus ipse deum posito iam fulmine, fallax
Acrisioneos veteres imitatur amores, 205
inque sinus matris violento depluit imbre.
Nec genetrix nati nunc aspernatur amorem,
et patitur nexus flammata cupidine tellus.
Hinc maria, hinc montes, hinc totus denique mundus
ver agit : hinc hominum, pecudum, volucrumque cupido, 210
atque amor ignescit menti, saevitque medullis,
dum satiata Venus fecundos compleat artus,
et generet varias soboles, semperque frequentet
prole nova mundum, vacuo ne torpeat aevo.
Sed quid ego infreno volitare per aethera cursu 215
passus equos audax sublimi tramite raptos?
Ista canit, maiore deo quem Delphica laurus
impulit, et rerum causas, et sacra moventem
orgia naturae, secretaque foedera caeli.
Exstimulet vatem per Dindyma casta Cybelles, 220
perque Cithaeronem, Nyseia per iuga Bacchi,
per sua Parnasi, per amica silentia Musis
Pierii nemoris, Bacchea voce frementem
Delie te Paean, et te evie evie Paean.
Me mea Calliope cura leviore vagantem 225
iam revocat, parvoque iubet decurrere gyro,
et secum gracili connectere carmina filo,
quae canat inter opus Musa modulante putator
pendulus arbustis, olitor viridantibus hortis.
Quare age, quod sequitur, parvo discrimine sulci 230
spargantur caecis nasturcia dira colubris,
indomito male sana cibo quas educat alvus,
et satureia thymi referens thymbraeque saporem,
et tenero cucumis, fragilique cucurbita collo.
Hispida ponatur cinara, quae dulcis Iaccho 235
potanti veniat, nec Phoebo grata canenti :
haec modo purpureo surgit glomerata corymbo,
murteolo modo crine viret, deflexaque collo
nunc adaperta manet, nunc pinea vertice pungit,
nunc similis calatho, spinisque minantibus horret, 240
pallida nonnumquam tortos imitatur acanthos.
Mox ubi sanguineis se floribus induit arbos
Punica, quae rutilo mitescit tegmine grani,
tempus aris satio, famosaque tunc coriandra
nascuntur, gracilique melanthia grata cumino, 245
et baca asparagi spinosa prosilit herba,
et moloche, prono sequitur quae vertice solem;
quaeque tuas audax imitatur, Nysie, viteis,
nec metuit sentis; nam vepribus improba surgens
achrados, indomitasque bryonias alligat alnos. 250
Nomine tum Graio, ceu littera proxima primae,
pangitur in cera docti mucrone magistri :
sic et humo pingui ferratae cuspidis ictu
deprimitur folio viridis, pede candida, beta.
Quin et odoratis messis iam floribus instat, 255
iam ver purpureum, iam versicoloribus anni
foetibus alma parens pingi sua tempora gaudet.
Iam Phrygiae loti gemmantia lumina promunt,
et coniventis oculos violaria solvunt;
oscitat et leo, et ingenuo confusa rubore 260
virgineas adaperta genas rosa praebet honores
caelitibus, templisque Sabaeum miscet odorem.
Nunc vos Pegasidum comites Acheloidas oro,
Maenaliosque choros Dryadum, Nymphasque Napaeas,
quae colitis nemus Amphrysi, quae Thessala Tempe, 265
quae iuga Cyllenes, et opaci rura Lycaei,
antraque Castaliis semper rorantia guttis,
et quae Sicanii flores legistis Halaesi,
quum Cereris proles vestris intenta choreis
aequoris Ennaei vernantia lilia carpsit, 270
raptaque, Lethaei coniunx mox facta tyranni,
sideribus tristes umbras, et Tartara caelo
praeposuit, Ditemque Iovi, letumque saluti,
et nunc inferno potitur Proserpina regno :
vos quoque iam posito luctu, maestoque timore 275
huc facili gressu teneras advertite plantas,
tellurisque comas sacris aptate canistris.
Hinc nullae insidiae Nymphis, non ulla rapina,
casta Fides nobis colitur, sanctique Penates.
Omnia plena iocis, securo plena cachinno, 280
plena mero, laetisque virent convivia pratis.
Nunc ver egelidum, nunc est mollissimus annus,
dum Phoebus tener, ac tenera decumbere in herba
suadet, et arguto fugientes gramine fontes
nec rigidos potare iuvat, nec sole tepentis. 285
Iamque Dionaeis redimitur floribus hortus,
iam rosa mitescit Sarrano clarior ostro.
Nec tam nubifugo Borea Latonia Phoebe
purpureo radiat vultu, nec Sirius ardor
sic micat, aut rutilus Pyrois, aut ore corusco 290
Hesperus, Eoo remeat cum Lucifer ortu;
nec tam sidereo fulget Thaumantias arcu,
quam nitidis hilares conlucent fetibus horti.
Quare age vel iubare exorto iam nocte suprema,
vel quum Phoebus equos in gurgite mersat Hibero, 295
sicubi odoratas praetexit amaracus umbras,
carpite, narcissique comas, sterilisque balausti.
Et tu, ne Corydonis opes despernat Alexis,
formoso Nais puero formosior ipsa
fer calathis violam, et nigro permixta ligustro 300
balsama cum casia nectens, croceosque corymbos
sparge mero Bacchi : nam Bacchus condit odores.
Et vos, agrestes, duro qui pollice molles
demetitis flores, cano iam vimine textum
sirpiculum ferrugineis cumulate hyacinthis. 305
Iam rosa distendat contorti stamina iunci,
pressaque flammeola rumpatur fiscina caltha,
mercibus ut vernis dives Vortumnus abundet,
et titubante gradu multo madefactus Iaccho
aere sinus gerulus plenos gravis urbe reportet. 310
Sed quum maturis flavebit messis aristis,
atque diem gemino Titan extenderit astro,
hauserit et flammis Lernaei brachia Cancri,
alia cum cepis, cereale papaver anetho
iungite, dumque virent, nexos deferte maniplos, 315
et celebres Fortis Fortunae dicite laudes,
mercibus exactis, hilaresque recurrite in hortos.
Tunc quoque proscisso riguoque inspersa novali
ocima comprimite, et gravibus densate cylindris,
exurat sata ne resoluti pulveris aestus, 320
parvulus aut pulex inrepens dente lacessat,
neu formica rapax populari semina possit.
Nec solum teneras audent erodere frondes
implicitus conchae limax, hirsutaque campe :
sed quum iam valido pinguescit lurida caule 325
brassica, quumque tument pallentia robora betae,
mercibus atque holitor gaudet securus adultis,
et iam maturis quaerit supponere falcem,
saepe ferus duros iaculatur Iuppiter imbres,
grandine dilapidans hominumque boumque labores : 330
saepe etiam gravidis inrorat pestifer undis,
e quibus infestae Baccho, glaucisque salictis
nascuntur volucres, serpitque eruca per hortos,
quos super ingrediens exurit semina morsu,
quae capitis viduata coma, spoliataque nudo 335
vertice, trunca iacent tristi consumpta veneno.
Haec ne ruricolae paterentur monstra, salutis
ipsa novas artis varia experientia rerum,
et labor ostendit miseris, ususque magister
tradidit agricolis, ventos sedare furentis 340
et tempestatem Thuscis avertere sacris.
Hinc mala Rubigo, virides ne torreat herbas,
sanguine lactentis catuli placatur et extis.
Hinc caput Arcadici nudum cute fertur aselli
Tyrrhenus fixisse Tages in limite ruris, 345
utque Iovis magni prohiberet fulgura Tarchon,
saepe suas sedes praecinxit vitibus albis.
Hinc Amythaonius, docuit quem plurima Chiron,
nocturnas crucibus volucres suspendit, et altis
culminibus vetuit feralia carmina flere. 350
Sed ne dira novas segetes animalia carpant,
profuit interdum medicantem semina pingui
Palladia sine fruge salis conspargere amurca,
innatave laris nigra satiare favilla.
Profuit et plantis latices infundere amaros 355
marruvii, multoque sedi contingere suco.
At si nulla valet medicina repellere pestem,
Dardaniae veniunt artes, nudataque plantas
femina, quae iustis tum demum operata iuventae
legibus, obsceno manat pudibunda cruore, 360
sed resoluta sinus, resoluto maesta capillo,
te circum areolas, et saepem ducitur horti.
Quae quuum lustravit gradiens, mirabile visu !
non aliter quam decussa pluit arbore nimbus
vel teretis mali vel tectae cortice glandis, 365
volvitur in terram distorto corpore campe.
Sic quondam magicis sopitum cantibus anguem
vellere Phrixeo delapsum vidit Iolcos.
Sed iam prototomos tempus decidere caules,
et Tartesiacos, Paphiosque revellere thyrsos, 370
atque apio fasces et secto cingere porro.
Iamque eruca salax fecundo provenit horto,
lubrica iam lapathos, iam thamni sponte virescunt,
et scilla, hirsuta saepes nunc horrida rusco
prodit, et asparagi corruda simillima filo, 375
umidaque andrachle sitientes protegit antes,
et gravis atriplici consurgit longa fasellus.
Tum modo dependens trichilis, modo more chelydri
sole sub aestivo gelidas per graminis umbras
intortus cucumis, praegnasque cucurbita serpit. 380
Vna neque est illis facies : nam si tibi cordi
longior est, gracili capitis quae vertice pendet,
et tenui collo semen lege; sive globosi
corporis, atque utero nimium quae vasta tumescit,
ventre leges medio; sobolem dabit illa capacem 385
Naryciae picis, aut Actaei mellis Hymetti,
aut habilem lymphis hamulam, Bacchove lagoenam,
tum pueros eadem fluviis innare docebit.
Lividus at cucumis, gravida qui nascitur alvo,
hirtus et ut coluber nodoso gramine tectus, 390
ventre cubat flexo semper collectus in orbem,
noxius exacuit morbos aestatis iniquae.
foetidus hic suco, pingui quoque semine fartus.
At qui sub trichila manantem repit ad undam,
labentemque sequens nimium tenuatur amore, 395
candidus, effoetae tremebundior ubere porcae,
mollior infuso calathis modo lacte gelato,
dulcis erit, riguoque madescit luteus arvo,
et feret auxilium quondam mortalibus aegris.
Quum canis Erigones flagrans Hyperionis aestu 400
arboreos aperit foetus, cumulataque moris
candida sanguineo manat fiscella cruore,
tunc praecox bifera descendit ab arbore ficus,
Armeniisque, et cereolis prunisque Damasci
stipantur calathi et pomis, quae barbara Persis 405
miserat, ut fama est, patriis armata venenis.
At nunc expositi parvo discrimine leti
Ambrosios praebent sucos, oblita nocendi.
Quin etiam eiusdem gentis de nomine dicta
exiguo properant mitescere Persica malo. 410
Tempestiva madent, quae maxima Gallia donat,
frigoribus pigro veniunt Asiatica fetu.
At gravis Arcturi sub sidere parturit arbos
Livia, Chalcidicis et caunis aemula Chiis,
purpureaeque Chelidoniae, pinguesque Mariscae 415
et callistruthis, roseo quae semine ridet,
albaque, quae servat flavae cognomina cerae,
scissa Libyssa simul, picto quoque Lydia tergo.
Quin et Tardipedi sacris iam rite solutis
nube nova seritur, caeli pendentibus undis, 420
gongylis, illustri mittit quam Nursia campo,
quaeque Amiterninis defertur bunias arvis.
Sed iam maturis nos flagitat anxius uvis
Evius, excultosque iubet claudamus ut hortos.
Claudimus, imperioque tuo paremus agrestes, 425
ac metimus laeti tua munera, dulcis Iacche,
inter lascivos Satyros, Panasque biformes,
brachia iactantes vetulo marcentia vino.
Et te Maenalium, te Bacchum, teque Lyaeum,
Lenaeumque patrem canimus sub tecta vocantes, 430
ferveat ut lacus, et multo completa Falerno
exundent pingui spumantia dolia musto.
Hactenus hortorum cultus, Silvine, docebam,
siderei vatis referens praecepta Maronis,
qui primus veteres ausus recludere fontes 435
Ascraeum cecinit Romana per oppida carmen.
|