Marci Vitruvii Pollionis
de Architectura
Liber sextus.
Praefatio
1. Aristippus philosophus Socraticus, naufragio quum eiectus ad Rhodiensium litus animadvertisset geometrica schemata descripta, exclamavisse ad comites ita dicitur
: « Bene speremus ! hominum enim vestigia video
: » statimque in oppidum Rhodum contendit, et recta gymnasium devenit, ibique de philosophia disputans muneribus est donatus, ut non tantum se ornaret, sed etiam eis, qui una
fuerant, et vestitum et cetera, quae opus essent ad victum, praestaret.
Quum autem eius comites in patriam reverti voluissent, interrogarentque eum quidnam vellet domum renuntiari, tunc ita mandavit
dicere : eiusmodi possessiones et viatica liberis oportere parari, quae etiam e naufragio una possent enatare.
2. Namque ea vera praesidia sunt vitae, quibus neque fortunae tempestas iniqua, neque publicarum rerum mutatio, neque belli vastatio potest nocere.
Non minus eam sententiam augendo Theophrastus, hortando doctos potius esse quam pecuniae confidentes,
ita ponit : doctum ex omnibus solum neque in alienis locis peregrinum, neque amissis familiaribus et necessariis inopen amicorum, sed in omni civitate esse civem, difficilesque fortunae sine timore posse despicere
casus; at qui non doctrinarum, sed felicitatis praesidiis putaret se esse vallatum, labidis itineribus vadentem, non stabili, sed infirma conflictari vita.
3. Epicurus vero non dissimiliter ait, pauca sapientibus fortunam tribuere; quae autem maxima et necessaria sunt, animi mentisque cogitionibus gubernari.
Haec ita etiam plures philosophi dixerunt. Non minus poetae, qui antiquas comoedias graece scripserunt, easdem sententias versibus in
scena pronuntiaverunt, ut Eucrates, Chionides, Aristophanes, maxime etiam cum his Alexis, qui Atheniensis ait ideo oportere laudari, quod omnium Graecorum leges cogunt parentes
ali a liberis, Atheniensium non omnes, nisi eos, qui liberos artibus
erudissent. Omnia enim munera fortunae
quum dantur, ab ea faciliter adimuntur; disciplinae vero coniunctae cum animis nullo tempore deficiunt, sed permanent stabiliter ad summum exitum vitae.
4. Itaque ego maximas infinitasque parentibus ago atque habeo gratias, quod Atheniensium legem probantes me arte erudiendum curaverunt, et ea, quae non potest esse probata sine litteratura encyclioque doctrinarum omnium disciplina.
Quum ergo et parentum cura, et praeceptorum doctrinis auctas haberem copias disciplinarum, philologis et philotechnis rebus commentariorumque scripturis me delectans, eas possessiones animo paravi, e quibus haec est fructuum
summa : nullam plus habendi esse necessitatem, eamque esse proprietatem divitiarum maxime, nihil desiderare.
Sed forte nonnulli haec levia iudicantes putant, eos esse tantum sapientes, qui pecunia sunt copiosi.
Itaque plerique ad id propositum contendentes, audacia adhibita cum divitiis etiam notitiam sunt
consequuti.
5. Ego autem, Caesar, non ad pecuniam parandam ex arte dedi studium, sed potius tenuitatem cum bona fama, quam abundantiam cum infamia sequendam
probavi; ideo notities parum est assequuta; sed tamen his voluminibus editis, ut spero, posteris etiam ero notus.
Neque est mirandum, quid ita pluribus sim ignotus. Ceteri architecti rogant et ambiunt, ut
architectentur; mihi autem a praeceptoribus est traditum, rogatum non rogantem oportere suscipere
curam; quod ingenuus color movetur pudore, petendo rem suspiciosam. Nam beneficium dantes, non accipientes ambiuntur.
Quid enim putemus suspicari, qui rogetur de patrimonio sumptus faciendos committere gratiae petentis, nisi
quod praedae compendiique eius causa iudicet faciundum?
6. Itaque maiores primum a genere probatis operam tradebant architectis; deinde quaerebant, si honeste essent
educati ingenuo pudori, non audaciae protervitatis committendum iudicantes.
Ipsi autem artifices non erudiebant nisi suos liberos aut cognatos, et eos viros bonos instituebant, quibus tantarum rerum
fidei pecuniae sine dubitatione permitterentur. Quum autem animadverto ab indoctis et
imperitis tantae disciplinae magnitudinem tractari, et ab is, qui non modo
architecturae sed omnino ne fabricae quidem notitiam habent, non possum non laudare patres
familias eos, qui litteraturae fiducia confirmati per se aedificantes ita iudicant, si
imperitis sit committendum, ipsos potius digniores esse ad suam voluntatem, quam ad alienam pecuniae consumere summam.
7. Itaque nemo artem ullam aliam conatur domi facere, uti sutrinam, vel fullonicam, aut ex ceteris quae sunt faciliores, nisi
architecturam; ideo quod qui profitentur, non arte vera sed falso nominantur architecti.
Quas ob res corpus architecturae rationesque eius putavi diligentissime conscribendas, opinans id munus omnibus gentibus non ingratum futurum.
Igitur quoniam in quinto de opportunitate communium operum perscripsi, in hoc volumine privatorum aedificiorum ratiocinationes et commensus symmetriarum explicabo.
Caput 1
: De aedificiis disponendis secundum locorum proprietates.
1. Haec autem ita erunt recte disposita, si primo animadversum fuerit, quibus regionibus aut quibus inclinationibus mundi
constituantur. Namque aliter Aegypto, aliter
Hispania, non eodem modo Ponto, dissimiliter Romae, item ceteris terrarum et regionum proprietatibus oportere videntur constitui genera
aedificiorum : quod alia parte solis cursu premitur tellus, alia longe ab eo distat, alia per medium temperatur.
Igitur uti constitutio mundi ad terrae spatium inclinatione signiferi circuli,
et solis cursu, disparibus qualitatibus naturaliter est collocata, ad eundem modum etiam ad regionum rationes caelique varietates videntur aedificiorum debere dirigi conlocationes.
2. Sub septentrione aedificia testudinata et maxime conclusa et non patientia, sed conversa ad calidas partes oportere fieri videntur.
Contra autem sub impetu solis meridianis regionibus, quod premuntur a calore, patentiora conversaque ad septentrionem et aquilonem sunt faciunda.
Ita quod ultro natura laedit, arte erit emendandum. Item reliquis regionibus ad
eumdem modum temperari, quemadmodum caelum est ad inclinationem mundi
collocatum.
3. Haec autem ex natura rerum sunt animadvertenda, et consideranda, atque etiam ex membris corporibusque gentium
observanda. Namque sol quibus locis mediocriter profundit vapores, in his conservat corpora
temperata : quaeque proxime currendo deflagrat, eripit exurendo temperaturam
humoris. Contra vero refrigeratis regionibus, quod absunt a meridie longe, non exhauritur a caloribus
humor, sed ex caelo roscidus aer, in corpora fundens humorem, efficit ampliores corporaturas, vocisque sonitus graviores.
Ex eo quoque sub septentrionibus nutriuntur gentes immanibus corporibus, candidis coloribus, directo capillo et
rufo, oculis caesiis, sanguine multo,
quoniam ab humoris plenitate, caelique refrigerationibus sunt conformati.
4. Qui autem sunt proximi ad axem meridianum, subiectique solis cursui, brevioribus corporibus, colore fusco, crispo capillo, oculis nigris, cruribus squalidis, sanguine exiguo, solis impetu perficiuntur.
Itaque etiam propter sanguinis exiguitatem timidiores sunt ferro
resistere; sed ardores ac febres sufferunt sine timore, quod nutrita sunt eorum membra cum fervore.
Itaque corpora, quae nascuntur sub septentrione, a febri sunt timidiora et
imbecilla, sanguinis autem abundantia ferro resistunt sine timore.
5. Non minus sonus vocis in generibus gentium dispares et varias habet
qualitates; ideo quod terminatio orientis et occidentis circa terrae librationem, qua dividitur pars superior et inferior mundi, habere videtur libratam naturali modo circumitionem,
quam etiam mathematici horizonta dicunt. Igitur quoniam id habemus certum animo sustinentes,
a labro, quod est in regione septentrionali, linea traiecta ad id quod est
super meridianum axem, ab eoque altera obliqua in altitudinem ad summum cardinem, qui est post stellas septentrionum, sine dubitatione animadvertemus ex eo, esse schema trigoni mundo, uti organi, quam
σαμβύκην
Graeci dicunt.
6. Itaque quod est spatium proximum imo cardini ab axis linea in meridianis finibus, sub eo loco quae sunt nationes, propter brevitatem altitudinis ad mundum, sonitum vocis faciunt tenuem et acutissimum, uti in organo chorda qui est proxima
angulo : secundum eam autem reliquae ad mediam Graeciam remissiores efficiunt in nationibus sonorum scansiones, item a medio in ordinem crescendo ad extremos septentriones, sub altitudines caeli, nationum spiritus sonitibus gravioribus a natura rerum exprimuntur.
Ita videtur mundi conceptio tota propter inclinationem consonantissime per solis temperaturam ad harmoniam esse composita.
7. Igitur quae nationes sunt inter axis meridiani cardinem ac septentrionalis medio positae, uti in diagrammate musico,mediae vocis habet sonitum in
sermone : quaeque progredientibus ad septentrionem sunt nationes, quod altiores habent distantias ad mundum, spiritus vocis habentes
humore repulsos ad hypatas et proslambanomenon, a natura rerum sonitu graviore coguntur
uti : eadem ratione e medio progredientibus ad meridiem gentes paranetarum
netarumque acutissimam sonitus vocis perficiunt tenuitatem.
8. Hoc autem verum esse, ex humidis naturae locis graviora fieri et ex fervidis acutiora, licet ita experiendo animadvertere.
Calices duo in una fornace aeque cocti, aequoque pondere, ad crepitumque uno sonitu
sumantur : ex his unus in aquam demittatur, postea ex aqua eximatur : tunc utrique tangantur.
Quum enim ita factum fuerit, largiter inter eos sonitus discrepabit, aequoque pondere non poterunt esse.
Ita et hominum corpora uno genere figurationis et una mundi coiunctione concepta, alia propter regionis ardorem acutum spiritum aeris exprimunt
tactu, alia propter humoris abundantiam gravissimas effundunt sonorum qualitates.
9. Item propter tenuitatem caeli, meridianae nationes, ex acuta fervore mente expeditius celeriusque moventur ad consiliorum cogitationes.
Septentrionales autem gentes, infusae crassitudine caeli, propter obstantiam aeris
humore refrigeratae, stupentes habent mentes. Hoc autem ita esse, a serpentibus licet
aspicere, quae per calorem quum exhaustam habent
humoris refrigerationem, tunc acerrime moventur; per brumalia autem et hiberna tempora ab mutatione caeli refrigeratae,
immotae sunt stupore. Ita non est mirandum, si acutiores efficit calidus aer hominum mentes, refrigeratus autem contra tardiores.
10. Quum sint autem meridianae nationes animis acutissimis infinitaque solertia consiliorum, simul ad fortitudinem ingrediuntur, ibi
succumbunt; quod habent exsuctas ab sole animorum virtutes. Qui vero refrigeratis nascuntur regionibus, ad armorum vehementiam paratiores sunt, magnis virtutibus
sunt sine timore, sed tarditate animi sine considerantia irruentes, sine
solertia, suis consiliis refragantur. Quum ergo haec ita sint ab natura rerum
haec ita sint in mundo clnlocata, ut omnes nationes immoderatis mixtionibus
sint disparatae, placuit ut inter spatia totius orbis terrarum
regionumque medio mundi populus Romanus possidet fines.
11. Namque temperatissimae ad utramque partem et corporum membris animorumque vigoribus pro fortitudine
sunt in Italia gentes. Quemadmodum enim Iovis stella
inter Martis ferventissimam et Saturni frigidissimam media currens temperatur, eadem ratione Italia inter septentrionalem meridianamque ab utraque parte mixtionibus temperatas et invictas habet laudes.
Itaque refringit barbarorum virtutes forti manu,consiliis meridianorum cogitationes.
Ita divina mens civitatem populi Romani egregia temperataque regione
collocavit, uti orbis terrarum imperii potiretur.
12. Quod si ita est, uti dissimiles regiones ab inclinationibus caeli, variis generibus sint comparatae,
et ut etiam naturae gentium disparibus animis et corporum figuris qualitatibusque nascerentur, non dubitemus aedificiorum quoque rationes ad nationum gentium qui proprietates apte distribuere,
quum habeamus ab ipsa rerum natura solertem et expeditam monstrationem.
13.
Quoad potui summa ratione proprietates locorum ab natura rerum dispositas animadvertere, exposui, et quemadmodum ad solis cursum et inclinationes caeli oporteat ad gentium figuras constituere aedificiorum qualitates, dixi.
Itaque nunc singulorum generum in aedificiis commensus symmetriarum et universos et separatos breviter explicabo.
Caput 2
: De aedificiorum privatorum proportionibus et mensuris secundum
naturam locorum.
1. Nulla architecto maior cura esse debet, nisi uti proportionibus ratae partis habeant aedificia rationum exactiones.
Quum ergo constituta symmetriarum ratio fuerit, et commensus ratiocinationibus explicati,
tunc etiam acuminis est proprium providere ad naturam loci aut usum aut speciem,
et detractionibus vel adiectionibus temperaturas efficere, uti, quum de symmetria sit detractum aut adiectum, id videatur recte esse formatum in aspectuque nihil desideretur.
2. Alia enim ad manum species esse videtur, alia in excelso, non eadem in concluso, dissimilis in
aperto; in quibus magni iudicii est opera, quid tandem sit faciundum.
Non enim veros videtur habere visus effectus, sed fallitur saepius iudicio ab eo
mens. Quemadmodum etiam in scenis pictis videntur columnarum proiecturae, mutulorum ecphorae, signorum figurae prominentes,
quum sit tabula sine dubio ad regulam plana. Similiter in navibus remi,
quum sint sub aqua directi, tamen oculis infracti videntur, et quatenus eorum partes tangunt summam planitiem liquoris, apparent, uti sunt,
directi ; quum vero sub aqua sunt demissi, per naturae perlucidam raritatem remittunt enatantes ab suis corporibus fluentes imagines ad summam aquae planitiem, atque hae ibi commotae efficere videntur infractum remorum oculis aspectum.
3. Hoc autem sive simulacrorum impulsu seu radiorum ex oculis effusionibus, uti physicis placet, videmus, utraque ratione videtur ita esse, uti falsa iudicia oculorum habeat aspectus.
4. Quum ergo quae sunt vera falsa videantur, et nonnulla aliter quam sunt oculis probentur, non puto oportere esse dubium, quin ad locorum naturas aut necessitates, detractiones aut adiectiones fieri debeant, sed ita uti nihil in his operibus desideretur.
Haec autem etiam ingeniorum acuminibus non solum doctrinis efficiuntur.
5. Igitur statuenda est primum ratio symmetriarum, a qua sumatur sine dubitatione
commutatio; deinde explicetur operis futuri locorum imum spatium, longitudinis
et latitudinis : cuius quum semel constitua fuerit magnitudo, sequatur eam proportionis ad decorem apparatio, uti non sit considerantibus aspectus eurythmiae dubius.
De qua, quibus rationibus efficiatur, est mihi pronuntiandum; primumque de cavis aedium, uti fieri debent, dicam.
Caput 3
: De cavis aedium, sive atriis, de alis, tablino et peristylio; de
tricliniis, exedris, pinacothecis et eorum dimensionibus; de oecis
more Graeco.
1. Cava aedium quinque generibus sunt distincta, quorum ita figurae
nominantur : Tuscanicum, Corinthium, tetrastylon, displuviatum, testudinatum.
Tuscanica sunt in quibus trabes in atrii latitudine
traiectae habeant interpensiva et collicias
ab angulis parietum ad angulos tignorum intercurrentes, item asseribus stillicidiorum in medium compluvium deiectis. In Corinthiis iisdem rationibus trabes et compluvia conlocantur, sed a parietibus trabes recedentes in circumitione circa columnas
imponuntur. Tetrastyla sunt, quae subiectis sub trabibus angularibus columnis et utilitatem trabibus et firmitatem praestant, quod neque ipsae magnum impetum coguntur habere, neque ab interpensivis onerantur.
2. Displuviata autem sunt, in quibus deliquiae arcam sustinentes stillicidia reiciunt.
Haec hibernaculis maximas praestant utilitates, quod compluvia erecta non obstant luminibus tricliniorum.
Sed ea habent in refectionibus molestiam magnam, quod circa parietes stillicidia defluentia continent fistulae, quae non celeriter recipiunt ex canalibus aquam
defluentem : itaque redundantes restagnant et intestinum opus et parietes in eis generibus aedificiorum corrumpunt.
Testudinata vero ibi fiunt, ubi non sunt impetus magni, et in contignationibus supra spatiosae redduntur habitationes.
3. Atriorum vero latitudines ac longitudines tribus generibus
formantur; et primum genus distribuitur, uti longitudo quum in quinque partes divisa fuerit, tres partes latitudini
dentur. Alterum quum in tres partes dividatur, duae partes latitudini
tribuantur. Tertium, uti latitudo in quadrato paribus lateribus describatur inque eo quadrato diagonios linea ducatur, et quantum spatium habuerit ea linea diagonios, tanta longitudo atrio detur.
4. Altitudo eorum, quanta latitudo fuerit, quarta dempta, sub trabes extollatur,
reliquum lacunariorum et arcae supra trabes ratio habeatur. Alis dextra ac sinistra latitudo,
quum sit atrii longitudo ab triginta pedibus ad pedes quinquaginta, ex tertia parte eius constituatur. Ab quadraginta ad pedes
quinquaginta longitudo dividatur in partes tres et demidiam : ex his una pars alis detur.
Quum autem erit longitudo ab quinquaginta pedibus ad sexaginta, pars quarta longitudinis alis tribuatur.
Ab pedibus sexaginta ad octoginta longitudo dividatur in partes
quatuor et dimidiam : ex his una pars fiat alarum latitudo. Ab pedibus octoginta ad pedes centum, in quinque partes divisa longitudo, iustam constituerit latitudinem alarum.
Trabes earum liminares ita altae ponantur, ut altitudines latitudinibus sint aequales.
5. Tabulino, si latitudo atrii erit pedum viginti, dempta tertia, eius
spatio reliquum tribuatur. Si erit ab pedibus triginta ad quadraginta, ex atrii latitudine tabulino dimidium tribuatur.
Quum autem ab quadraginta ad sexaginta, latitudo dividatur in partes quinque,
et ex his duae tabulino constituantur. Non enim atria minora ab maioribus easdem possunt habere symmetriarum rationes.
Si enim maiorum symmetriis utemur in maioribus, neque tablina neque alae utilitatem poterunt
habere; sin autem maiorum in minoribus utemur, vasta et immania in his ea erunt membra.
Itaque generatim magnitudinum rationes exquisitas et utilitati et aspectui conscribendas putavi.
6. Altitudo tabulini ad trabem adiecta latitudinis octava constituatur.
Lacunaria eius sexta latitudinis ad altitudinem adiecta extollantur.
Fauces minoribus atriis e tabulini latitudine dempta tertia, maioribus dimidia, constituantur.
Imagines item alte cum suis ornamentis
ad latitudinem alarum sint constitutae. Latitudines ostiorum ad altitudinem, si
Dorica erunt, uti Dorica, si Ionica erunt, uti Ionica perficiantur, quemadmodum de thyromatis, in
quibus quarto libro rationes symmetriarum sunt expositae. Compluvii lumen latum latitudinis atrii ne minus quarta, ne plus tertia parte
relinquatur; longitudo uti atrii pro rata parte fiat.
7. Peristylia autem in transverso tertia parte longiora sint quam
introrsus : columnae terram altae quam porticus latae fuerint.
Peristylorum intercolumnia ne minus trium, ne plus quatuor columnarum crassitudine inter se distent.
Sin autem Dorico more in peristylo columnae erunt faciundae, uti in quarto libro de
Doricis scripsi, ita moduli sumantur, et ad eos modulos triglyphorumque rationes disponantur.
8. Tricliniorum quanta latitudo fuerit, bis tanta longitudo fieri debebit.
Altitudines omnium conclaviorum, quae oblonga fuerint, sic habere debent rationem, uti longitudinis et latitudinis mensura componatur, et ex ea summa dimidium sumatur, et quantum fuerit, tantum altitudini detur.
Sin antem exedrae aut oeci quadrati
fuerint, latitudinis dimidia addita, altitudines educantur.
Pinacothecae, uti exedrae amplis, magnitudinibus sunt constituendae : oeci
Corinthii, tetrastylique, quique Aegyptii vocantur,
latitudinis et longitudinis, uti supra tricliniorum symmetriae scriptae sunt, ita habeant rationem, sed propter columnarum interpositiones spatiosiores constituantur.
9. Inter Corinthios autem et Aegyptios hoc erit discrimen : Corinthii simplices habeant columnas aut in podio positas aut in imo, supraque habeant epistylia et coronas, aut ex intestino opere aut albario; praeterea supra coronas curva lacunaria ad circinum
delumbata. In Aegyptiis autem supra columnas epistylia, et ab epistyliis ad parietes, qui sunt circa,
imponenda est contignatio, supra coaxationem, pavimentum, sub dio ut sit circumitus.
Deinde supra epistylium ad perpendiculum inferiorum columnarum
imponendae sunt minores quarta parte columnae : supra earum epistylia et ornamenta lacunariis ornantur, et inter columnas superiores fenestrae
collocantur; ita basilicarum ea similitudo, non Corinthiorum tricliniorum, videtur esse.
10. Fiunt autem etiam non Italicae consuetudinis oeci, quos Graeci
g-Kuzinehkous
appellant. Hi collocantur spectantes ad septentrionem, et maxime viridia prospicientes, valvasque habent in medio.
Ipsi autem sunt ita longi et lati, uti duo triclinia, cum circumitionibus inter se spectantia, possint esse
collocata, habentque dextra ac sinistra lumina fenestrarum valvata, uti
viridia de lectis (41) per spatia fenestrarum viridia prospiciantur.
Altitudines eorum dimidia latitudinis addita constituuntur.
11. In his aedificiorum generibus omnes sunt faciendae earum symmetriarum rationes, quae sine inpeditione loci fieri
poterunt : luminaque parietum altitudinibus, si non obscurabuntur, faciliter erunt
explicata : sin autem impedientur ab angustiis aut aliis necessitatibus,
tum opus erit ut ingenio et acumine de symmetriis detractiones aut adiectiones fiant, uti non dissimiles veris symmetriis perficiantur venustates.
Caput 4
: Ad quas caeli regiones quaeque aedificiorum genera spectare debeant
ut uni et salubrati sint idonea.
1. Nunc explicabimus quibus proprietatibus genera aedicifiorum ad usum et caeli regiones apte debeant spectare.
Hiberna triclinia et balnearia uti occidentem hibernum spectent, ideo quod vespertino lumine opus est
ut;: praeterea quod etiam sol occidens adversus habens splendorem, calorem remittens, efficit vespertino tempore regionem tepidiorem.
Cubicula et bibliothecae ad orientem spectare debent : usus enim matutinum postulat
lumen; item in bibliothecis libri non putrescent. Nam quaecumque ad meridiem et occidentem spectant,
a tineis et humore libri vitiantur, quod venti humidi advenientes procreant eas et alunt, infundentesque
humidos spiritus pallore volumina corrumpunt.
2. Triclinia verna et autumnalia ad orientem. Nam cum praetentura luminibus
adversa, solis impetus progrediens ad occidentem efficit ea temperata ad id tempus,
quo his solite est uti. Astiva ad septentrionem, quod ea regio, non ut reliquae
quae per solstitium propter calorem efficitunur aestuosae, eo quod est aversa a solis cursu, semper refrigerata, et salubritatem et voluptatem in usu
praestat. Non minus pinacothecae et plumariorum textrinae
pictorumque officinae, uti colores eorum in opere propter constantiam luminis
immutata permaneant qualitate.
Caput 5
: De aedificiorum propriis locis et generibus ad quascumque personarum
qualitates convenientibus.
1. Quum ad regiones caeli ita ea fuerint disposita, tunc etiam animadvertendum est, quibus rationibus privatis aedificiis propria loca patribus familiarum, et quemadmodum communia cum extraneis aedificari debeant.
Namque ex his quae propria sunt, in ea non est potestas omnibus introeundi nisi
invitatis; quemadmodum sunt cubicula, triclinia, balneae ceteraque, quae easdem habent usus rationes.
Communia autem sunt, quibus etiam invocati suo iure de populo possunt venire, id est vestibula cava aedium peristyla quaeque eundem habere possunt usum. igitur is qui communi sunt fortuna, non necessaria magnifica vestibula nec tabulina neque atria, quod magis aliis officia praestant ambiundo quam ab aliis ambiuntur.
2. Qui autem fructibus rusticis serviunt, in eorum vestibulis stabula, tabernae, in aedibus cryptae, horrea, apothecae ceteraque, quae ad fructus servandos magis quam ad elegantiae decorem possunt esse, ita sunt facienda.
Item feneratioribus et publicanis commodiora et speciosiora et ab insidiis
tuta : forensibus autem et disertis elegantiora et spatiosiora ad conventus
excipiundos; nobilibus vero, qui honores magistratusque gerundo praestare debent officia civibus,
facienda sunt vestibula regalia, alta atria, et peristyla amplissima, silvae, ambulationesque laxiores, ad decorem maiestatis
perfectae : praeterea bibliothecaei pinacothecaei basilicaei non dissimili modo quam publicorum operum magnificentia comparatae, quod in domibus eorum saepius et publica consilia et privata iudicia arbitriaque
conficiuntur.
3. Ergo si his rationibus ad singulorum generum personas, uti in libro primo de decore est scriptum, ita disposita erunt aedificia, non erit quod
reprehendatur : habebunt enim ad omnes res commodas et emendatas explicationes.
Earum autem rerum non solum erunt in urbe aedificiorum rationes, sed etiam ruri, praeterquam quod in urbe atria proxima ianuis solent esse, ruri
vero pseudourbanis statim peristyla, deinde tunc atria habentia circum porticus pavimentatas spectantes ad
palaestras et ambulationes.
4.
Quoad potui, urbanas rationes aedificiorum summatim
perscripsi, ut proposui : nunc rusticorum expeditionem, ut sint ad usum commoda, quibusque rationibus
collocare oporteat ea, dicam.
Caput 6
: De rusticorum aedificiorum rationibus.
1. Primum de salubritatibus, uti in primo volumine de moenibus
collocandis scriptum est, regiones aspiciantur, et ita villae
collocentur. Magnitudines earum ad modum agri, copiasque fructuum
comparentur : cortes magnitudinesque earum ad pecorum numerum, atque quot iuga boum opus fuerit ibi versari, ita finiantur.
In corte culina quam calidissimo loco designetur, coniuncta autem habeat
bubilia, quorum praesepia ad focum et orientis caeli regionem spectent; ideo quod boves lumen et ignem spectando horridi non fiunt. Item agricolae regionum
periti non putant oportere aliam regionem caeli boves spectare nisi ortum solis.
2. Bubilium autem debent esse latitudines, nec minores pedum denum, nec maiores
quindenum : longitudo, uti singula iuga, ne minus occupent
pedes septenos. Balnearia item coniuncta sint
culinae : ita enim lavationi rusticae ministratio non erit longe.
Torcular item proximum sit culinae : ita enim ad olearios fructus commoda erit
ministratio : habeatque coniunctam vinariam cellam, habentem ad septentrionem lumina
fenestrarum; quum enim alia parte habuerit, qua sol calefacere possit, vinum quod erit in ea cella, confusum ab calore efficietur
imbecillum.
3. Olearia autem ita est collocanda, ut habeat a meridie calidisque regionibus
lumen : non enim debet oleum congelari, sed tepore caloris extenuari.
Magnitudines autem earum ad fructuum rationem et numerum doliorum sunt
faciundae; quae quum sint cullearia, per medium occupare debent pedes quaternos.
Ipsum autem torcular, si non cochleis torquetur, sed vectibus et prelo premitur, ne minus longum pedes
quadraginta constituatur : ita enim erit vectiario spatium expeditum; latitudo eius ne minus pedum senum
denum : nam sic erit ad plenum opus facientibus libera versatio et expedita.
Sin autem duobus prelis loco opus fuerit, quatuor et viginti pedes latitudini dentur.
4. Ovalia et caprilia ita magna sunt facienda, ut singula pecora areae ne minus pedes quaternos et semipedem, ne plus senos possint habere.
Granaria sublimata et ad septentrionem aut aquilonem spectantia
disponantur : ita enim frumenta non poterunt cito concalescere, sed afflatu refrigerata diu
servantur : namque ceterae regiones procreant curculionem
et reliquas bestiolas quae frumentis solent nocere. Equilia
quae maxime in villa, ubi loca calidissima fuerint, constituantur, dum ne ad focum
spectent : quum enim iumenta proxime ignem stabulantur, horrida fiunt.
5. Item non sunt inutilia praesepia, quae collocantur extra culinam
in aperto, contra orientem; quum enim in hieme anni sereno caelo in ea traducuntur, matutino
boves ad solem pabulum capientes, fiunt nitidiores. Horrea, foenilia, farraria, pistrina extra villam facienda videntur, ut ab ignis periculo sint villae tutiores.
Si quid delicatius in villa faciendum fuerit, ex symmetriis, quae in urbanis supra scriptae sunt, constituta ita struantur,
ut sine impeditione rusticae utilitatis aedificentur.
6. Omnia aedificia ut luminosa sint, oportet curari; sed quae sunt ad villas, faciliora videntur esse, ideo quod paries nullius vicini potest
obstare : in urbe autem aut communium parietum altitudines aut angustiae loci
impediundo faciunt obscuritates. Itaque de ea re sic erit experiundum
: ex qua parte lumen oporteat sumere, linea tendatur ab altitudine
parietis, qui videtur obstare ad eum locum, cui lumen oporteat
immittere; et si ab ea linea, in altitudinem quum prospiciatur, poterit spatium puri caeli amplum videri, in eo loco lumen erit sine
impeditione.
7. Sin autem officiunt trabes seu limina aut contignationes, de superioribus partibus aperiatur, et ita
immittatur : et ad summam ita est gubernandum, ut e quibuscumque partibus caelum prospici poterit, per eas fenestrarum loca
relinquantur : sic enim lucida erunt aedificia.
Quum autem in tricliniis ceterisque conclavibus maximus est usus
luminis, tum etiam in itineribus, clivis scalisque; quod in his saepius alii aliis obviam venientes ferentes sarcinas solent incurrere.
8.
Quoad potui distributiones operum nostratium,
uti sint aedificatoribus non obscurae, explicui : nunc etiam quemadmodum Graecorum consuetudinibus aedificia distribuantur, uti non sint ignota, summatim exponam.
Caput 7
: De Graecorum aedificiorum eorumque partium dispositione.
1. Atriis Graeci quia non utuntur, neque aedificant, sed ab ianua introeuntibus itinera faciunt latitudinibus non spatiosis, et ex una parte equilia, ex altera ostiariis cellas, statimque ianuae interiores finiuntur.
Hic autem locus inter duas ianuas graece g-thurohreion
appellatur. Deinde est introitus in peristylon : id peristylon in tribus partibus habet porticus;
in quarta parte, quae spectat ad meridiem, duas antas inter se spatio amplo distantes, in quibus trabes invehuntur, et quantum inter antas distat, ex eo tertia
dempta spatium datur introrsus. Hic locus apud nonnullos g-prostas, apud alios
g-parastas nominatur.
2. In his locis introrsus constituuntur oeci magni, in quibus matres familiarum cum lanificis habent sessionem.
In porostadii autem dextra ac sinistra cubicula sunt collocata, quorum unum
thalamus, alterum amphithalamus dicitur.
Circum autem in porticibus triclinia quotidiana, cubicula, etiam et cellae familiaricae constituuntur. Haec pars aedificii gynaeconitis
appellatur.
3. Coiunguntur autem his domibus ampliores habentes latiora peristylia, in quibus pares sunt
quatuor porticus altitudinibus, aut una, quae ad meridiem spectat, excelsioribus columnis constituitur.
Id autem peristylium, quod unam altiorem habet porticum, Rhodiacum
appellantur. Habent autem eae domus vestibula egregia et ianuas proprias cum dignitate porticusque
peristyliorum albariis et tectoriis et ex intestino opere lacunariis ornatas, et in porticibus, quae ad septentrionem spectant, triclinia cyzicena et
pinacothecas; ad orientem autem bibliothecas; exedras ad occidentem; ad meridiem vero spectantes oecos quadratos terram ampla magnitudine, uti faciliter in eis tricliniis
quatuor stratis ministrationum ludorumque operis locus possit esse spatiosus.
4. In his oecis fiunt virilia convivia : non enim fuerat institutum matres familiarum eorum moribus accumbere.
Haec autem peristylia domus andronitides dicuntur, quod in is viri sine interpellationibus mulierum versantur.
Praeterea dextra ac sinistra domunculae constituuntur habentes proprias ianuas, triclinia et cubicula commoda, uti hospites advenientes non in
peristylia, sed in ea hospitalia recipiantur.
Nam quum fuerunt Graeci delicatiores et fortuna opulentiores, hospitibus advenientibus instruebant triclinia, cubicula, cum penu cellas, primoque die ad
coenam invitabant, postea mittebant pullos, ova, olera, poma reliquasque res agrestes.
Ideo pictores ea, quae mittebantur hospitibus, picturis imitantes xenia appellaverunt. Ita patres familiarum in hospitio non videbantur esse peregre, habentes secretam in his hospitalibus liberalitatem.
5. Inter duo autem peristylia ad hospitalia, itinera sunt, quae mesaulae dicuntur, quod inter duas aulas media sunt
interposita; nostri autem eas andronas appellant. Sed hoc valde est mirandum, nec enim
Graece nec latine potest id convenire. Graeci enim g-androhnes
appellant oecos, ubi convivia virilia solent esse, quod eo mulieres non accedunt.
Item aliae res sunt similes, uti xystus, prothyrum, telamones et nonnulla alia eius modi.
g-Xustos enim, graeca appellatione,
est porticus ampla latitudine, in qua athletae per hiberna tempora exercentur.
Nostri autem hypaethras ambulationes xysta appellant, quas Graeci
g-paradromidas
dicunt. Item prothyra Graece dicuntur, quae sunt ante ianuas
vestibula; nos autem appellamus prothyra; quae Graece dicuntur
g-diathura.
6. Item si qua virili figura signa mutulos aut coronas sustinent, nostri telamones
appellant; cuius rationes, quid ita aut quare dicantur, ex historiis non inveniuntur, Graeci vero eos
g-atlantas vocitant. Atlas enim formatur historia sustinens mundum, ideo quod is primum cursum solis et lunae siderumque omnium
ortus et occasus, mundique versationum rationes rigore animi
solertiaque curavit hominibus tradendas, eaque re a pictoribus et statuariis deformatur pro eo beneficio sustinens
mundum; filiaeque eius Atlantides, quas nos Vergilias, Graeci autem
g-Pleiades
nominant, cum sideribus in mundo sunt dedicatae.
7. Nec tamen ego ut mutetur consuetudo nominationum aut sermonis, ideo haec
proposui; sed uti ea non sint ignota philologis, exponenda iudicavi. Quibus consuetudinibus aedificia
Italico more et Graecorum institutis conformantur exposui, et de symmetriis singulorum generum proportiones
perscripsi; ergo quoniam de venustate decoreque ante est scriptum, nunc exponemus de firmitate quemadmodum ea sine vitiis
permaneat et ad vetustatem
collocentur.
Caput 8
: De firmitate et fundamentis aedificiorum.
1. Aedificia quae plano pede instituuntur, si fundamenta eorum facta fuerint ita, ut in prioribus libris de muro et theatris a nobis est expositum, ad vetustatem ea erunt sine dubitatione firma.
Sin autem hypogea concamarationesque instituentur, fundationes eorum fieri debent crassiores quam quae in superioribus aedificiis structurae sunt futurae, eorumque parietes, pilae, columnae ad perpendiculum inferiorum medio
collocentur, uti solido respondeant : nam si in pendentibus
onera fuerint parietum aut columnarum, non poterunt habere perpetuam firmitatem.
2. Praeterea inter limina secundum pilas et antas postes si supponentur, erunt non
vitiosae : limina enim et trabes structuris quum sint oneratae, medio spatio pandantes frangunt
sublisae structuras. Quum autem subiecti fuerint et subcuneati postes, non patiuntur insidere trabes, neque eas laedere.
3. Item administrandum est, uti levent onus parietum fornicationes cuneorum dividionibus, et ad centrum respondentes earum
conclusurae : quum enim extra trabes aut liminum capita, arcus cuneis erunt
conclusi, primum non pandabit materies levata onere; deinde si quod e vetustate vitium ceperit, sine molitione fulturarum faciliter mutabitur.
4. Itemque quae pilatim aguntur aedificia, et
cuneorum divisionibus, coagmentis ad centrum respondentibus fornices concluduntur, extremae pilae in his latiores spatio sunt faciundae,
ut vires eae habentes resistere possint, quum cunei ab oneribus parietum pressi, per coagmenta ad centrum se prementes
extrusetint incumbas. Itaque si angulares pilae erunt spatiosis magnitudinibus, continendo cuneos firmitatem operibus praestabunt.
5. Quum in his rebus animadversum fuerit, uti ea diligentia in his adhibeatur, non minus etiam observandum est, uti omnes structurae perpendiculo respondeant, neque habeant in ulla parte proclinationes.
Maxima autem esse debet cura substructionum, quod in his infinita vitia solet facere terrae
congestio : ea enim non potest esse semper uno pondere, quo solet esse per
aestatem; sed hibernis temporibus recipiendo ex imbribus aquae multitudinem, crescens et pondere et amplitudine disrumpit et extrudit structurarum
septiones.
6. Itaque ut huic vitio medeatur, sic erit faciundum, uti primum pro amplitudine congestionis crassitudo
structurae constituatur; deinde in frontibus
anterides, sive erismae sint, una struantur,
crassitudine eadem qua substructio, eaeque inter se distent tanto spatio, quanto
crassitudo constituta
fuerit substructionis. Procurrant autem ab imo quantum altitudo
substructionis est futura, deinde contrahantur gradatim ita, uti summam habeant prominentiam quanta operis est crassitudo.
7. Praeterea introrsus contra terrenum, uti dentes coniuncti muro serratim struantur, uti singuli dentes ab muro tantum distent, quanta altitudo futura erit
substructionis : crassitudines autem habeant dentium structurae uti muri.
Iem in extremis angulis, quum recessum fuerit ab interiore angulo, spatio altitudinis substructionis, in utramque partem signetur, et ab his signis diagonios structura
collocetur, et ab ea media, altera coniuncta cum angulo muri. Ita dentes et
diagoniae structurae non patientur tota vi premere murum, sed dissipabunt retinendo impetum congestionis.
8. Quemadmodum opera sine vitiis oporteat constitui, et uti caveatur, incipientibus
exposui : namque de tegulis aut tignis aut asseribus immutandis non eadem est cura, quemadmodum de his, quod ea, quamvis sint vitiosa, faciliter mutantur.
Ita quae nec solida quidem putantur esse, quibus rationibus haec
poterunt esse firma, et quemadmodum instituantur, exposui.
9. Quibus autem copiarum generibus oporteat uti, non est architecti potestas; ideo quod non in omnibus locis omnia genera copiarum nascuntur, uti in primo volumine est
expositum. Praeterea in domini est potestate, utrum latericio, an caementicio, an saxo quadrato velit aedificare.
Itaque omnium operum probationes tripartito considerantur, id est fabrili subtilitate, magnificentia et dispositione.
Quum magnificenter opus perfectum aspicietur a domini potestate,
impensae laudabuntur; quum subtiliter, officinatoris probabitur
exactio; quum vero venustate, proportionibus et symmetriis habuerit auctoritatem, tunc fuerit gloria architecti.
10. Haec autem recte constituuntur, quum is et a fabris et ab idiotis patiatur accipere se
consilia. Namque omnes homines, non solum architecti, quod est bonum possunt
probare; sed inter idiotas et eos hoc est discrimen, quod idiota, nisi factum viderit, non potest scire quid
futurum sit; architectus autem simul animo constituerit, antequam inceperit, et venustate, et usu, et decore quale sit futurum habet definitum. Quas res privatis aedificiis utiles putavi, et quemadmodum sint
faciunda, quam apertissime potui perscripsi. De expolitionibus autem eorum, uti sint elegantes et sine vitiis ad vetustatem,
in sequenti volumine exponam.
|