RETOUR À L’ENTRÉE DU SITE       RETOURNER A LA TABLE DES MATIERES DE VITRUVE

 

 

VITRUVE

 

LIVRE TROISIÈME.

texte bilingue - traduction française

 

PRAEFATIO

1. Delphicus Apollo Socratem omnium sapientissimum Pythiae responsis est professus. Is autem memoratur prudenter doctissimeque dixisse, oportuisse hominum pectora fenestrata et aperta esse, uti non occultos haberent sensus, sed patentes ad considerandum. Utinam vero rerum natura, sententiam eius sequuta, explicata et apparentia ea constituisset ! Si enim ita fuisset, non solum laudes aut vitia animorum ad manum aspicerentur, sed etiam disciplinarum scientiae sub oculorum consideratione subiectae non incertis iudiciis probarentur, sed et doctis et scientibus auctoritas egregia et stabilis adderetur. Igitur quoniam haec non ita, sed uti natura rerum voluit,j sunt constituta, non efficitur, ut possint homines, obscuratis sub pectoribus ingeniis, scientias artificiorum penitus latentes, quemadmodum sint, iudicare. Ipsi autem artifices, etiamsi pollicentur suam prudentiam, si non pecunia sint copiosi, seu vetustate officinarum habuerint notitiam, aut etiam gratia forensi et eloquentia non fuerint praediti, pro industria studiorum auctoritates non possunt habere, ut eis, quod profitentur scire, id credatur.

2. Maxime autem id animadvertere possumus ab antiquis statuariis et pictoribus; quod ex his qui dignitatis notas et commendationis gratiam habuerunt, aeterna memoria ad posteritatem sunt permanentes, uti Myron, Polycletus, Phidias, Lysippus, ceterique, qui nobilitatem ex arte sunt consequuti. Namque uti civitatibus magnis aut regibus aut civibus nobilibus opera fecerunt, ita id sunt adepti. At qui non minore studio et ingenio sollertiaque fuerunt, ignobilibus et humili fortuna civibus non minus egregie perfecta fecerunt opera, nullam memoriam sunt adsequuti, quod hi non ab industria neque artis sollertia, sed a felicitate fuerunt deserti, ut Hellas Atheniensis, Chion Corinthius, Myagrus Phocaeus, Pharax Ephesius, Bedas Byzantius, etiamque alii plures. Non minus item pictores, uti Aristomenes Thasius, Polycles Andramytenus, Nicomacus, ceterique, quos neque industria, neque artis studium, neque sollertia defecit, sed aut rei familiaris exiguitas, aut imbecillitas fortunae seu in ambitione certationis contrariorum superatio obstitit eorum dignitati.

3. Nec tamen est admirandum, si propter ignotitiam artis virtutes obscurantur; sed maxime indignandum, quum etiam saepe eblandiatur gratia conviviorum a veris iudiciis falsam probationem. Ergo, uti Socrati placuit, si ita sensus et sententiae scientiaeque disciplinis auctae, perspicuae et perlucidae fuissent, non gratia neque ambitio valeret, sed si qui veris certisque laboribus doctrinarum pervenissent ad scientiam summam, eis ultro opera traderentur. Quoniam autem ea non sunt illustria, neque apparentia in aspectu, ut putamus oportuisse, et animadverto potius indoctos quam doctos gratia superare, non esse certandum iudicans cum indoctis ambitione, potius his praeceptis editis ostendam nostrae scientiae virtutem.

4. Itaque, imperator, in primo volumine tibi de arte, et quas habeat ea virtutes, quibusque disciplinis oporteat esse auctum architectum, exposui, et subieci causas, quid ita earum oporteat eum esse peritum, rationesque summae architecturae partitione distribui, finitionibusque terminavi. Deinde, quod erat primum et necessarium, de moenibus, quemadmodum eligantur loci salubres, ratiocinationibus explicui, ventique qui sint, et e quibus <regionibus> singuli spirent, deformationibus grammicis ostendi; platearumque et vicorum, uti emendate fiant distributiones in moenibus, docui; et ita finitionem primo volumine constitui. Item in secundo de materia, quas habeat in operibus utilitates, et quibus virtutibus e natura rerum sit comparata, peregi. Nunc in tertio de deorum inmortalium aedibus sacris dicam, et uti oporteat perscriptas esse, exponam.

I. Unde symmetriae fuerint ad aedes sacras translatae

1. Aedium compositio constat ex symmetria cuius rationem diligentissime architecti tenere debent. Ea autem paritur a proportione, quae graece ἀναλογία dicitur. Proportio est ratae partis membrorum in omni opere totiusque commodulatio, ex qua ratio efficitur symmetriarum. Namque non potest aedis ulla sine symmetria atque proportione rationem habere compositionis, nisi uti ad hominis bene figurati membrorum habuerit exactam rationem.

2. Corpus enim hominis ita natura composuit, uti os capitis a mento ad frontem summam et radices imas capilli esset decimae partis; item manus palma ab articulo ad extremum medium digitum tantundem; caput a mento ad summum verticem octavae; tantumdem ab imis radices capillorum sextae, ad summum verticem quartae. Ipsius autem oris altitudinis tertia est pars ab imo mento ad imas nares; nasus ab imis naribus ad finem medio superciliorum tantundem; ab ea fine ad imas radices capilli, ubi frons efficitur, item tertiae partis. Pes vero altitudinis corporis sextae; cubitus quartae; pectus item quartae. Reliqua quoque membra suas habent commensus proportiones, quibus etiam antiqui pictores et statuarii nobiles usi magnas et infinitas laudes sunt assecuti.

3. Similiter vero sacrarum aedium membra ad universam totius magnitudinis summam ex partibus singulis convenientissimum debent habere commensus responsum. Item corporis centrum medium naturaliter est umbilicus. Namque si homo collocatus fuerit supinus, manibus et pedibus pansis, circinique collocatum centrum in umbilico eius, circumagendo rotundationem utrarumque manuum et pedum digiti linea tangentur. Non minus quemadmodum schema rotundationis in corpore efficitur, item quadrata designatio in eo invenietur : nam si a pedibus imis ad summum caput mensum erit, eaque mensura relata fuerit ad manus pansas, invenietur eadem latitudo uti altitudo, quemadmodum areae, quae ad normam sunt quadratae.

4. Ergo si ita natura composuit corpus hominis, uti proportionibus membra ad summam figurationem eius respondeant, cum causa constituisse videntur antiqui, ut etiam in operum perfectionibus singulorum membrorum ad universae figurae speciem habeant commensus exactionem. Igitur quum in omnibus operibus ordines traderent, id maxime in aedibus deorum in quibus operum et laudes et culpae aeternae solent permanere.

5. Nec minus mensurarum rationes, quae in omnibus operibus videntur necessariae esse, ex corporis membris collegerunt, uti digitum, palmum, pedem, cubitum, et eas distrubuerunt in perfectum numerum, quem Graeci τέλειον dicunt, Perfectum autem antiqui instituerunt numerum, qui decem dicitur. Namque ex manibus digitorum numerus; ex digitis vero palmus, et ab palmo pes est inventus. Si autem in utrisque palmis ex articulis ab natura decem sunt perfecti, etiam Platoni placuit esse eum numerum ea re perfectum, quod ex singularibus rebus, quae μονάδες apud Graecos dicuntur, perficitur decussis; quae simul ac undecim aut duodecim sunt factae, quod superaverint, non possunt esse perfecti, donec ad alterum decussim pervenerint. Singulares enim res particulae sunt eius numeri.

6. Mathematici vero contra disputantes, ea re perfectum dixerunt esse numerum qui sex dicitur, quod is numerus habet partitiones eorum rationibus sex numero convenientes sic, sextantem unum, trientem duo, semissem tria, bessem (quem δίμοιρον dicunt) quatuor, quintarium (quem πεντάμοιρον dicunt) quinque, perectum sex. Quum ad superlationem crescat, supra sex adiecto sextante, ἔφεκτον; quum facta sunt octo (quod est tertia adiecta) tertiarum,  qui ἐπίτριτος dicitur; dimidia adiecta quum facta sunt novem, sesquialterum, qui ἡμιόλιος appellatur; duabus partibus additis et decussi facto, bes alterum, quem ἐπιδιμοιρόν vocitant; in undecim numero quod adiecti sunt quinque, quintarium, quem ἐπίπεμπτον dicunt : duodecim autem quod ex duobus numeris simplicibus est effectus, διαπλασίωνα.

7. Non minus etiam quod pes hominis altitudinis sextam habet partem, ita etiam est ex eo quod perficitur pedum sex numero corporis sexis altitudinis terminatio, eum perfectum constituerunt; cubitumque animadverterunt ex sex palmis constare, digitisque viginti quattuor. Ex eo etiam videntur civitates Graecorum fecisse uti, quemadmodum cubitus est sex palmorum, ita in drachma quoque eo nummo uterentur.  Illae enim aereos signatos, uti asses, ex aequo sex, quos obolos appellant, quadrantesque obolorum, quae alii dichalca, nonnulli trichalca dicunt, pro digitis viginti quatuor in drachma constituisse.

8. Nostri autem primo decem fecerunt antiquum numerum, et in denario denos aeros asses constituerunt, et ea re compositio nummi ad hodiernum diem denarii retinet; etiamque quartam eius partem, quod efficiebatur ex duobus assibus et tertio semisse, sestertium vocitaverunt. Postea, quoniam animadverterunt utrosque numeros esse perfectos, et sex et decem, utrosque in unum coiecerunt, et fecerunt perfectissimum decussissexis. Huius autem rei auctorem invenerunt pedem. e cubito enim quum dempti sunt palmi duo, relinquitur pes quatuor palmorum; palmus autem habet quatuor digitos; ita efficitur uti habeat pes sedecim digitos, et totidem asses aereos denarius.

9. Ergo si convenit, ex articulis hominis numerum inventum esse, et ex membris separatis ad universam corporis speciem ratae partis commensus fieri responsum, relinquitur ut suspiciamus eos, qui etiam aedes deorum immortalium constituentes, ita membra operum ordinaverunt, ut proportionibus et symmetriis separatae atque universae convenientes efficerentur eorum distributiones.

II. De sacrarum aedium compositione et symmetriis

1. Aedium autem principia sunt e quibus constat figurarum aspectus :primum in antis, quod graece ναὸς ἐν παραστάσι dicitur; deinde prostylos, amphiprostylos, peripteros, pseudodipteros, dipteros, hypaethros. Horum exprimuntur formationes his rationibus.

2. In antis erit aedis, quum habebit in fronte antas parietum, qui cellam circumcludunt, et inter antas in medio columnas duas, supraque fastigium symmetria ea clnlocatum, quae in hoc libro fuerit perscripta. Huius ius autem exemplar erit ad tres Fortunas, ex tribus, quod est proxime portam Collinam.

3. Prostylos omnia habet, quemadmodum in antis, columnas autem contra antas angulares duas, supraque epistylia, quemadmodum et in antis, et dextra ac sinistra in versuris singula. Huius exemplar est in insula Tiberina, in aede Iovis et Fauni.

4. Amphiprostylos omnia habet ea quae prostylos, praetereaque habet in postico ad eundem modum columnas et fastigium.

5. Peripteros autem erit, quae habebit in fronte et postico senas columnas, in lateribus cum angularibus undenas, ita autem sint hae columnae collocatae, ut intercolumnii latitudinis intervallum sit a parietibus circum ad extremos ordines columnarum, habeatque ambulationem circa cellam aedis, quemadmodum est in porticu Metelli Iovis Statoris Hermodori et ad Mariana Honoris et Virtutis sine postico a Mucio facta.

6. Pseudodipteros autem sic collocatur, ut in fronte et postico sint columnae octonae, in lateribus cum angularibus quindenae,. sint autem parietes cellae contra quaternas columnas medianas in fronte et postico. Ita duorum intercolumniorum et imae crassitudinis columnae spatium erit ab parietibus circa ad extremos ordines columnarum. Huius exemplar Romae non est, sed Magnesiae Dianae  Hermogenis, Alabandi et Apollinis a Menesthe facta

7. Dipteros autem octastylos et pronao et postico, sed circa aedem duplices habet ordines columnarum, uti est aedes Quirini Dorica et Ephesi Dianae Ionica a Chresiphrone constituta.

8. Hypaethros vero decastylos est in pronao et postico; reliqua omnia eadem habet quae dipteros, sed interiore parte columnas in altitudine duplices, remotas a parietibus, ad circumitionem, ut porticus, peristylorum. Medium autem sub divo est sine tecto. Huius autem exemplar Romae non est, sed Athenis octastylos, est templo Iovis Olympii. µ

III.  De quinque aedium speciebus

1. Species autem aedium sunt quinque, quarum ea sunt vocabula : pycnostylos, id est crebris columnis; systylos, paulo remissioribus;  diastylos amplius spatiis intercolumniorum patentibus; rarius quam oportet inter se diductis, araeostylos; eustylos intervallorum iusta distributione.

2. Ergo pycnostylos est, cuius intercolumnio unius et dimidiatae columnae crassitudo interponi potest : quemadmodum est divi Iuli et in Caesaris foro Veneris, et si quae aliae sic sunt compositae. Item systylos est, in qua duarum columnarum crassitudo in intercolumnio poterit collocari, et spirarum plinthides aeque magnae sint ei spatio, quod fuerit inter duas plinthides; quemadmodum est Fortunae Equestris ad Theatrum lapideum, et reliquae, quae eisdem rationibus sunt compositae.

3. Haec utraque genera vitiosum habent usum. Matres enim familiarum, quum ad supplicationem gradibus ascendunt, non possunt per intercolumnia amplexae adire, nisi ordines fecerint, Item valvarum aspectus abstruditur columnarum crebritate, ipsaque signa obscurantur, Item circa aedem propter angustias inpediuntur ambulationes.

4. Diastyli autem haec erit compositio, quum trium columnarum crassitudinem intercolumnio interponere possumus, tamquam est Apollinis et Dianae aedis. Haec dispositio hanc habet difficultatem, quod epistylia propter intervallorum magnitudinem franguntur.

5. In araeostylis autem nec lapideis nec marmoreis epistyliis uti datur, sed inponendae de materia trabes perpetuae; et ipsarum aedium species barycae barycephalae, humiles, latae; ornantque signis fictilibus aut aereis inauratis earum fastigia, Tuscanico more, uti est ad Circum Maximum Cereris, et Herculis Pompeiani, item Capitolii.

6. Reddenda nunc est eustyli ratio, quae maxime probabilis, et ad usum et ad speciem et ad firmitatem rationes habet explicatas : namque facienda sunt in intervallis spatia duarum columnarum et quartae partis columnae crassitudinis, mediumque intercolumnium unum, quod erit in fronte, alterum quod in postico, trium columnarum crassitudine. Sic enim habebit et figuratio aspectum venustum, et aditus usum sine inpeditionibus, et circa cellam ambulatio auctoritatem.

7. Huius autem rei ratio explicabitur sic : frons loci, quae in aede constituta fuerit, si tetrastylos facienda fuerit, dividatur in partes undecim semis, praeter crepidines et proiecturas spirarum; si sex erit columnarum, in partes decem et octo; si octastylos constituetur, dividatur in quatuor et viginti et semissem. Item ex his partibus sive tetrastyli sive hexastyli sive octastyli una pars sumatur eaque erit modulus, cuius moduli unius erit crassitudo columnarum. Intercolumnia singula, praeter mediana, modulorum duorum et moduli quartae partis; mediana in fronte et postico singula ternum modulorum. Ipsarum columnarum altitudo modulorum octo et dimidiae moduli partis. Ita ex ea divisione intercolumnia altitudinesque columnarum habebunt iustam rationem.

8. Huius exemplar Romae nullam habemus, sed in Asia Teo hexastylon Liberi Patris. Eas autem symmetrias constituit Hermogenes, qui etiam primus octastylon pseudodipterive invenit rationem. Ex dipteri enim aedis symmetria distulit interiores ordines columnarum quatuor et triginta, eaque ratione sumptus operasque compendii fecit. Is in medio ambulationi laxamentum egregie circa cellam fecit, de aspectuque nihil inminuit, sed sine desiderio supervacuorum conservavit auctoritatem totius operis distributione.

9. Pteromatos enim ratio et columnarum circum aedem dispositio ideo est inventa, ut aspectus propter asperitatem intercolumniorum habeat auctoritatem; praeterea si ex imbribus aquae vis occupaverit et intercluserit hominum multitudinem, ut habeat in aede circaque cellam cum laxamento liberam moram. Haec autem ita explicantur in pseudodipteris aedium dispositionibus. Quare videtur acuta magnaque sollertia effectus operum Hermogenes fecisse, reliquisseque fontes, unde posteri possent haurire disciplinarum rationes.

10. Aedibus araeostylis columnae sic sunt faciendae, uti crassitudines earum sint partis octavae ad altitudines; item in diastylo dimetienda est altitudo columnae in partes octo et dimidiam, et unius partis columnae crassitudo collocetur. In systylo altitudo dividatur in novem et dimidiam partem, et ex eis una ad crassitudinem columnae detur : item in pycnostylo dividenda est altitudo in partem decem, et eius una pars facienda est columnae crassitudo. Eustyli autem aedis columnae uti systyli in novem partes altitudo dividatur et dimidiam,et eius una pars constituatur in crassitudine imi scapi : ita habebitur pro rata parte intercolumniorum ratio.

11. Quemadmodum enim crescunt spatia inter columnas, proportionibus adaugendae sunt crassitudines scaporum : namque si in araeostylo nona aut decima pars crassitudini fuerit, tenuis et exilis apparebit, ideo quod per latitudinem intercolumniorum aer consumit et imminuit aspectus scaporum crassitudinem. Contra vero pycnostylis si octava pars crassitudini fuerit, propter crebritatem et angustias intercolumniorum, tumidam et invenustam efficiet speciem. Itaque generis operis oportet persequi symmetrias. Etiamque angulares columnae crassiores faciendae sunt ex sua diametro quinquagesima parte, quod eae ab aere circumciduntur, et graciliores videntur esse aspicientibus. Ergo quod oculus fallit, ratiocinatione est exaequandum.

12. Contracturae autem in summis columnarum hypotracheliis ita faciendae videntur, uti si columna sit ab minimo ad pedes quindenos, ima crassitudo dividatur in partes sex, et earum partium quinque summa constituatur; item quae erit ab quindecim pedibus ad pedes viginti, scapus imus in partes sex et semissem dividatur, ex earumque partium quinque et semisse superior crassitudo columnae fiat; item quae erit a pedibus viginti ad pedes triginta, scapus imus dividatur in partes septem, earumque sex summa contractura perficiatur; quae autem ab triginta pedibus ad quadraginta alta erit, ima dividatur in partes septem et dimidiam, ex his sex et dimidiam in summo habeat contracturae ratione. Quae erunt ab quadraginta pedibus ad quinquaginta, item dividendae sunt in octo partes, et earum septem in summo scapo sub capitulo contrahantur; item si quae altiores erunt, eadem ratione pro rata constituantur contracturae.

13. Haec autem, propter altitudinis intervallum scandentis oculi speciem, adiiciuntur crassitudinis temperaturae; venustatem enim persequitur visus; cuius si non blandimur voluptati proportione et modulorum adiectionibus, uti, quod fallitur, temperatione id augeatur, vascus et invenustus conspicientibus remittetur aspectus. De adiectione, quae adiicitur in mediis columnis, quae apud Graecos ἔντασις appellatur, in extremo libro erit forma et ratio eius, quemadmodum mollis et conveniens efficiatur, subscripta.

IV. De fundationibus tam in locis solidis quam in congestitiis

1. Fundationes eorum operum fodiantur, si queat inveniri, ad solidum, et in solido, quantum ex amplitudine operis pro ratione videbitur; extruaturque structura per totum solum quam solidissima; supraque terram parietes extruantur sub columnas, dimidio crassiores quam columnae sunt futurae, uti firmiora sint inferiora superioribus; quae stereobatae appellantur, nam excipiunt onera. Spirarumque proiecturae non procedant extra solidum. item supra parietis ad eundem modum crassitudo servanda est : intervalla autem concamaranda aut solidanda festucationibus, uti distineantur.

2. Sin autem solidum non invenietur, sed locus erit congestitius ad imum aut paluster, tunc is locus fodiatur exianiaturque, et palis alneis aut oleagineis, aut robusteis ustilatis configatur, sublicaeque machinis adigantur quam creberrimae, carbonibusque expleantur intervalla palorum, et tunc structuris solidissimis fundamenta impleantur. Extructis autem fundamentis ad libramentum stylobatae sunt colnlocandi.

3. Supra stylobatas columnae disponendae, quemadmodum supra scriptum est, sive in pycnostylo, quemadmodum pycnostyla, sive systylo aut diastylo aut eustylo, quemadmodum supra scriptae sunt et constituae. In araeostylis enim libertas est, quantum cuique libet constituendi; sed ita columnae in peripteris collocentur, uti quot intercolumnia sunt in fronte, totidem bis intercolumnia fiant in lateribus : ita enim erit duplex longitudo operis ad latitudinem. Namque qui columnarum duplicationes fecerunt, erravisse videntur, quod unum intercolumnium in longitudine plus quam oportet procurrere videtur.

4. Gradus in fronte constituendi sunt, uti sint semper impares : namque cum dextro pede primus gradus ascendatur, item in summo primus erit ponendus. Crassitudines autem eorum graduum ita finiendas censeo, ut neque crassiores dextante nec tenuiores dodrante sint collocatae : sic enim durus non erit ascensus. Retractiones autem graduum nec minus quam sesquipedales nec plus quam bipedales faciendae videntur. Item si circa aedem gradus futuri sunt, ad eumdem modum fieri debent.

5. Sin autem circa aedem ex tribus lateribus podium faciendum erit, ad id constituatur, uti quadrae, spirae, trunci, coronae, lysis ad ipsum stylobatam, qui erit sub columnarum spiris, conveniant. Stylobatam ita oportet exaequari, uti habeat per medium adiectionem per scamillos impares. Si enim ad libellam dirigetur, alveolatus oculo videbitur. Hoc autem ut scamilli ad id convenientes fiant, item in extremo libro forma et demonstratio erit descripta.

V. De columnis Ionicis atque earum ornatu

1. His perfectis in suis locis spirae collocentur, eaeque ad symmetriam sic perficiantur, uti crassitudo cum plintho sit columnae ex dimidia crassitudine proiecturamque, quam Graeci ἐκφορὰν vocitant, habeant quadrantem. ita tum lata et longa erit columnae crassitudinis unius et dimidiae.

2. Altitudo eius, si atticurges erit, ita dividatur, ut superior pars tertia parte sit crassitudinis columnae, reliquum plintho relinquatur : dempta plintho, reliquum dividatur  in partes quatuor, fiatque superior torus quartae, reliquae tres aequaliter dividantur, et una sit inferior torus, altera pars cum suis quadris scotia, quem Graeci τρόχιλον dicunt.

3. Sin autem Ionicae erunt faciendae, symmetriae earum sic erunt constituendae uti latitudo spirae quoqueversus sit columnae crassitudinis, adiecta crassitudinis quarta et octava; altitudo uti Atticurgis; ita et eius plinthus; reliquumque praeter plinthon, quod erit tertia pars crassitudinis columnae dividatur in partes septem. Inde trium partium torus, qui est in summo; reliquae quatuor partes dividendae sunt aequaliter, et una pars fiat cum suo astragalo et supercilis superior trochilus, altera pars inferiori trochilo relinquatur; sed inferior maior apparebit ideo, quod habebit ad extremam plinthum proiecturam. Astragali faciendi sunt octavae partis trochili; proiectura erit spirae pars octava et sexta decuma pars crassitudinis columnae.

4. Spiris perfectis et collocatis, columnae sunt medianae in pronao et postico ad perpendiculum medii centri collocandae; angulares autem quaeque e regione earum futurae sunt in lateribus aedis dextra ac sinistra, uti partes interiores quae ad parietes cellae spectant, ad perpendiculum latus habeant collocatum, Exteriores autem partes uti dictum ante de earum contractura. Sic enim erunt figurae compositionis aedium contracturae iusta ratione exactae.

5. Scapis columnarum statutis, capitulorum ratio, si pulvinata erunt, his symmetriis conformabuntur, uti quam crassus imus scapus fuerit, addita octava decuma parte scapi, abacus habeat longitudinem et latitudinem, crassitudinem cum volutis eius dimidiam. Recedendum autem est ab extremo abaco in interiorem partem frontibus volutarum parte duodevicgesima, et eius dimidia; et secundum abacum in quatuor partibus volutarum secundum extremi abaci quadram lineae demittendae, quae catheti dicuntur. Tunc crassitudo dividenda est in partes novem et dimidiam;   ex novem partibus et dimidia una pars et dimidia abaci crassitudo relinquatur, reliquae octo volutis constituantur.

6. Tunc ab linea, quae secundum abaci extremam partem demissa erit, in interiorem partem <alia> recedat unius et dimidiatae partis latitudine. Deinde eae lineae dividantur ita, ut quatuor partes et dimidia sub abaco relinquantur. Tunc in eo loco, qui locus dividit quatuor et dimidiam et tres et dimidiam partem, centrum oculi signetur, ducaturque ex eo centro rotunda circinatio, terram magna in diametro, quam una pars ex octo partibus est; ea erit oculi magnitudo, et in ea catheto respondens diametros agatur. Tunc ab summo sub abaco incepto in singulis tetrantorum anconibus dimidiatum oculi spatium minuatur, donicum in eundem tetrantem, qui est sub abaco, veniat.

7. Capituli autem crassitudo sic est facienda, ut ex novem partibus et dimidia, tres partes praependeant infra astragalum summi scapi; cymatio, adempto abaco et canali, reliqua sit pars. Proiectura autem cymatii habeat extra abaci quadram oculi magnitudinem. Pulvinorum baltei ab abaco hanc habeant proiecturam, uti circini centrum unum quum sit positum in capituli tetrante et alterum diducatur ad extremum cymatium, circumactum balteorum extremas partes tangat. Axes volutarum ne crassiores sint quam oculi magnitudo, volutaeque ipsae sic caedantur, uti altitudines habeant latitudinis suae duodecimam partem. Hae erunt symmetriae capitulorum, quum columnae futurae sunt ab minimo ad pedes qindecim; quae supra erunt reliquae, habebunt ad eumdem modum symmetrias. Abacus autem erit longus et latus, quam crassa columna est ima, adiecta parte nona, uti quo minus habuerit altior columna contractum, eo ne minus habeat capitulum suae symmetriae proiecturam et in latitudine rat0ae partis adiectionem.

8. De volutarum descriptionibus, uti ad circinum sint recte involutae, quemadmodum describantur, in extremo libro forma et ratio earum erit subscripta. Capitulis perfectis, deinde in summis columnarum scapis, non ad libellam, sed ad aequalem modulum, collocatis, ut quae adiectio in stylobatis facta fuerit, in superioribus membris respondeat, epistyliorum ratio sic est habenda, ut si columnae fuerint a minimo duodecim pedum ad quindecim pedes, epistylii sit altitudo dimidia crassitudinis imae columnae; item ab quidecim pedibus ad viginti, columnae altitudo dimetiatur in partes tredecim, et unius partis altitudo epistylii fiat; item si a viginti ad quinque et viginti pedes, dividatur altitudo in partes duodecim et semissem, et eius una pars altitudo fiat; item si a quinque et viginti pedibus ad  triginta, dividatur in partes duodecim, et eius una pars altitudo fiat; item rata parte ad eumdem modum ex altitudine columnarum expediendae sunt altitudines epistyliorum.

9. Quo altius enim scandit oculi species, non facile persecat aeris crebritatem; dilapsa itaque altitudinis spatio et viribus exsucta incertam modulorum renuntiat sensibus quantitatem. Quare semper adiiciendum est rationis supplementum in symmetriarum membris, quum fuerint aut altioribus locis opera, aut etiam ipsa colossicotera, habeant magnitudinum rationem. Epistylii latitudo in imo quod supra capitulum erit, quanta crassitudo summae columnae sub capitulo erit, tanta fiat; summum, quantum imus scapus.

10. Cymatium epistylii septima parte suae altitudinis est faciendum, et in proiectura tantundem; reliqua pars praeter cymatium dividenda est in partes duodecim, et earum trium ima fascia est facienda, secunda quattuor, summa quique. Item zophorus supra epistylium quarta parte minus, quam epistylium; sin autem sigilla designari oportuerit, quarta parte altior, quam epistylium, uti auctoritatem habeant scalpturae. Cymatium suae altitudinis partis septimae; proiectura cymatii quantum crassitudo.

11. Supra zophorum denticulus est faciendus tam altus, quam epistylii media fascia; proiectura eius, quantum altitudo. Intersectio, quae Graece μετόπη dicitur, sic est dividenda, uti denticulus altitudinis suae dimidiam partem habeat in fronte, cavum autem intersectionis huius frontis e tribus duas partes; huius cymatium altitudinis eius sextam partem. Corona  cum cymatio, praeter simam quantum media fascia epistylii, Proiectura coronae cum denticulo facienda est, quantum erit altitudo a zophoro ad summum coronae cymatium; et omnino omnes ecphorae venustiorem habent speciem, quae quantum altitudinis, tantundem habeant proiecturae.

12. Tympani autem, quod est in fastigio, altitudo sic est facienda, uti frons coronae ab extremis cymatiis tota dimetiatur in partes novem, et ex eis una pars in medio cacumine tympani constituatur, dum contra epistylia columnarumque hypotrachelia ad perpendiculum respondeat. Coronae quae supra tymphanum fiunt, aequaliter imis praeter simas sunt collocandae; insuper coronas simae, quas Graeci ἐπωτίδας dicunt, faciendae sunt altiores octava parte coronarum altitudinis. Acroteria angularia tam alta, quantum est tympanum medium ; mediana altiora octava parte, quam angularia.

13. Membra omnia, quae supra capitula columnarum sunt futura, id est epistylia, zophori, coronae, tympana, fastigia, acroteria, inclinanda sunt in fronte suae cuiusque altitudinis parte duodecim, ideo quod quum steterimus contra frontes, ab oculo lineae duae si extensae fuerint, et una tetigerit imam operis partem, altera summam, quae summam tetigerit longior fiet. Ita quo longior visus lineae in superiorem partem procedit, resupinatam facit eius speciem. Quum autem, uti supra scriptum est, in fronte inclinata fuerint, tunc in aspectu videbuntur esse ad perpendiculum et normam.

14. Columnarum striae faciendae sunt quatuor et viginti, ita excavatae, uti norma in cavo striae quum fuerit coniecta, circumacta anconibus, striarum dextra ac sinistra angulos tangat, cacumenque normae circum rotundationem tangendo pervagari possit. Crassitudines striarum faciendae sunt, quantum adiectio in media columna ex descriptione invenietur.

15. In simis, quae supra coronam in lateribus sunt aedium, capita leonina sunt scalpenda ita posita,uti contra columnas singulas primum sint designata, cetera autem aequali modo disposita, uti singula singulis mediis tegulis respondeant : haec autem, quae erunt contra columnas, perterebrata sint ad canalem, qui excipit e tegulis aquam caelestem; mediana autem sint solida, uti quae cadit vis aquae per tegulas in canalem, ne deiiciatur per intercolumnia, neque transeuntes perfundat, sed quae sunt contra columnas videantur emittere vomentia ructus aquarum ex ore.
Aedium Ionicarum, quam apertissime potui, dispositiones hoc volumine descripsi; Doricarum autem et Corinthiarum quae sint proportiones in sequenti libro explicabo.