Marcus Vitruvius Pollio:
de Architectura, Liber I
Praefatio
1. Quum divina tua mens et numen, imperator Caesar, imperio potiretur orbis terrarum, invictaque virtute, cunctis hostibus
stratis, triumpho victoriaque tua cives gloriarentur, et gentes omnes subactae tuum spectarent nutum, populusque Romanus et senatus, liberatus timore, amplissimis tuis cogitationibus consiliisque gubernaretur, non
audebam tantis occupationibus de architectura scripta et magnis cogitationibus explicata edere, metuens ne non apto tempore interpellans subirem tui animi offensionem.
2. Quum vero attenderem, te non solum de vita communi omnium publicaeque rei constitutione
curam habere, sed etiam de opportunitate privatorum publicorumque aedificiorum, ut civitas per te non solum provinciis esset aucta, verum etiam ut maiestas imperii publicorum aedificiorum egregias haberet auctoritates, non putavi praetermittendum, quin primo quoque tempore de his rebus ea tibi
ederem : ideo quod primum parenti tuo divo
fueram notus, et eius virtutis studiosus; quum autem concilium caelestium in sedibus
immortalitatis eum dedicavisset, et imperium parentis in tuam potestatem transtulisset, idem studium meum in eius memoria permanens in te contulit favorem.
Itaque cum M. Aurelio, et P. Numidio et Cn. Cornelio, ad apparationem ballistarum et scorpionum reliquorumque tormentorum refectionem fui praesto, et cum eis commoda
accepi; quae quum primo mihi tribuisti, recognitionem per sororis commendationem servasti.
3. Quum ergo eo beneficio essem obligatus, ut ad exitum vitae non haberem inopiae timorem, haec tibi scribere coepi, quod animadverti, multa te aedificavisse, et nunc aedificare, reliquoque tempore et publicorum et privatorum aedificiorum, pro amplitudine rerum gestarum, ut posteris memoriae
traderentur, curam habiturum. Conscripsi praescriptiones terminatas, ut eas attendens, et antefacta, et futura, qualia sint, opera, per te
nota posses habere; namque his voluminibus aperui omnes disciplinae
rationes..
Caput 1
: Quid sir achitectura, et de architectis instituendis.
1. Architecti est scientia pluribus disciplinis et variis eruditionibus ornata, cuius indicio probantur omnia, quae ab ceteris artibus perficiuntur opera.
Ea nascitur ex fabrica et
ratiocinatione. Fabrica est continuata ac trita usus meditatio, qua manibus perficitur e materia cuiuscumque generis opus est, ad propositum deformationis.
Ratiocinatio autem est, quae res fabricatas sollertia ac ratione proportionis demonstrare atque explicare potest.
2. Itaque architecti, qui sine litteris contenderant ut manibus essent exercitati, non potuerunt efficere, ut haberent pro laboribus
auctoritatem : qui autem ratiocinationibus et litteris solis confisi fuerant, umbram non rem
persequuti videntur. At qui utrumque perdidicerunt, uti omnibus armis ornati, citius cum auctoritate, quod fuit propositum sunt
assequuti.
3. Quum in omnibus enim rebus, tum maxime etiam in architectura haec duo insunt, quod significatur et quod significat.
Significatur proposita res de qua dicitur : hanc autem significat demonstratio rationibus doctrinarum explicata.
Quare videtur utraque parte exercitatus esse debere, qui se architectum profiteatur.
Itaque eum et ingenium esse oportet, et ad disciplinam docilem : neque enim ingenium sine disciplina, aut disciplina sine ingenio, perfectum artificem potest
efficere : et ut litteratus sit, peritus graphidis, eruditus
geometria, et optices non ignarus,
instructus arithmetica, historias complures
noverit, philosophos diligenter
audiverit, musicam sciverit, medicinae non sit ignarus, responsa iurisconsultorum noverit, astrologiam caelique rationes cognitas habeat.
4. Quae cur ita sint, haec sunt causae. Litteras architectum scire
oportet, uti commentariis memoriam firmiorem efficere possit. Deinde
graphidis scientiam habere, quo facilius exemplaribus pictis quam velit operis speciem deformare valeat.
Geometria autem plura praesidia praestate architecturae : et primum euthygrammi et circini tradit usum, e quo maxime facilius aedificiorum in areis expediuntur descriptiones, normarumque et librationum et linearum directiones.
Item per opticen in aedificiis ab certis regionibus caeli lumina recte ducuntur.
Per arithmeticen vero sumptus aedificiorum consummantur, mensurarum rationes explicantur, difficilesque symmetriarum quaestiones geometricis rationibus et methodis inveniuntur.
5. Historias autem plures novisse oportet, quod multa ornamenta saepe in operibus architecti designant, de quibus argumenti rationem, cur fecerint, quaerentibus reddere debent.
Quemadmodum si qui statuas marmoreas muliebres stolatas, quae caryatides dicuntur, pro columnis in opere statueri, et insuper mutulos et coronas
collocaverit, percontantibus ita reddet rationem. Carya civitas
Peloponnensis cum Persis hostibus contra Graeciam consensit : postea
Graeci per victoriam gloriose bello liberati, communi consilio Caryatibus bellum indixerunt.
Itaque oppido capto, viris interfectis, civitate deleta, matronas eorum in servitutem
abduxerunt; nec sunt passi stolas neque ornatus matronales deponere, uti non una triumpho ducerentur, sed aeterno servitutis exemplo, gravi contumelia pressae, poenas pendere viderentur pro civitate.
Ideo qui tunc architecti fuerunt, aedificiis publicis designaverunt earum imagines oneri ferundo
collocatas, ut etiam posteris nota poena peccati Caryatium memoriae traderetur.
6. Non minus Lacones, Pausania Cleombroti filio duce, Plataico proelio pauca manu infinitum numerum exercitus Persarum
quum superavissent, acto cum gloria triumpho; porticum Persicam ex manubiis, laudis et virtutis civium indicem,
posteris pro tropaeo constituerunt, ibique captivorum simulacra, barbarico vestis ornatu, superbia meritis contumeliis punita, sustinentia tectum
collocaverunt; uti et hostes horrescerent, timore eorum fortitudinis effectus, et cives id exemplum virtutis aspicientes, gloria erecti, ad defendendam libertatem essent parati.
Itaque ex eo multi statuas Persicas, sustinentes epistylia et ornamenta eorum,
collocaverunt, et ita ex eo argumento varietates egregias auxerunt operibus.
Item sunt aliae eiusdem generis historiae, quarum notitiam architectos tenere oportet.
7. Philosophia vero perficit architectum animo magno, et uti non sit adrogans, sed potius facilis, aequus et fidelis, sine avaritia, quod est
maximum : nullum enim opus vere sine fide et castitate fieri potest. Ne sit cupidus, neque in muneribus accipiendis habeat animum occupatum, sed cum gravitate suam tueatur dignitatem, bonam famam habendo.
Haec enim philosophia praescribit. Praeterea de rerum natura quae graece
φυσιολογία dicitur, philosophia
explicat : quam necesse est studiosius novisse, quod habet multas et varias naturales quaestiones, ut etiam in aquarum ductionibus.
In cursibus enim et circumitionibus, et librata planitie expressionibus, spiritus
naturales alitter atque aliter fiunt, quorum offensionibus mederi nemo poterit, nisi qui ex philosophia principia rerum naturae noverit.
Item qui Ctesibii aut Archimedis libros et ceterorum, qui eiusdem generis praecepta conscripserunt, leget,
cum iis sentire non poterit, nisi his rebus a philosophis fuerit institutus.
8. Musicen autem sciat oportet, uti canonicam rationem
et mathematicam notam habeat; praeterea ballistarum, catapultarum, scorpionum temperaturas possit recte facere.
In capitulis enim dextra ac sinistra sunt foramina hemitoniorum, per quae tenduntur
ergatis aut suculis
et vectibus e nervo torti funes, qui non praecluduntur nec praeligantur, nisi sonitus ad artificis aures certos et aequales fecerint.
Bracchia enim, quae in eas tentiones includuntur, quum extenduntur, aequaliter et pariter utraque plagam
emittere debent. Quod si non homotona fuerint, impedient directam telorum missionem.
9. Item in theatris vasa aerea, quae Graeci g-ehcheia
vocant, in cellis sub gradibus
collocantur, et mathematica ratione sonitum ad discrimina ad symphonias musicas sive concentus componuntur, divisa circinatione
in diatessaron et diapente et diapason, uti vox scenici sonitus conveniens in dispositionibus, tactu
quum offenderit, aucta cum incremento, clarior et suavior ad spectatorum perveniat aures.
Hydraulicas quoque machinas et cetera, quae sunt similia his organis, sine musicis rationibus efficere nemo poterit.
10. Disciplinam vero medicinae novisse oportet, propter inclinationes caeli, quae Graeci
g-klimata dicunt, et
aeres et locorum qui sunt salubres aut pestilentes aquarumque usus. Sine his enim rationibus nulla salubris habitatio fieri potest.
Iura quoque nota habeat oportet ea, quae necessaria sunt aedificiis
communibus parietum, ad ambitum stillicidiorum et cloacarum et luminum.
Item aquarum ductiones et cetera, quae eius modi sunt, nota oportet sint architectis, uti ante caveant, quam instituant aedificia, ne controversiae, factis operibus, patribus familiarum relinquantur, et ut legibus scribendis prudentia
cavere possit et locatori et conductori. Namque si lex perite fuerit scripta, erit ut sine captione uterque ab utroque liberetur.
Ex astrologia autem cognoscitur oriens, occidens, meridies, septentrio,
et caeli ratio, aequinoctium, solstitum, astrorum cursus : quorum notitiam si quis non habuerit, horologiorum rationem omnino scire non poterit.
11. Quum ergo tanta haec disciplina sit condecorata, et abundans eruditionibus variis ac pluribus, non puto posse iuste repente se profiteri architectos, nisi qui ab aetate puerili his gradibus disciplinarum scandendo, scientia
plurium litterarum et artium nutriti, pervenerint ad summum templum
architecturae.
12. At fortasse mirum videbitur imperitis hominibus posse naturam tantum numerum doctrinarum perdiscere et memoria continere.
Quum autem animadverterint, omnes disciplinas
inter se coniunctionem rerum et communicationem habere, fieri posse faciliter credent.
Encyclios enim disciplina, uti corpus unum, ex his membris est composita.
Itaque qui a teneris aetatibus eruditionibus variis instruuntur, omnibus litteris agnoscunt easdem notas, communicationemque omnium disciplinarum, et ea re facilius omnia cognoscunt.
Ideoque de veteribus architectis Pytheos, qui Prienae aedem Minervae nobiliter est architectatus, ait in suis commentariis, architectum omnibus artibus et doctrinis plus oportere posse facere, quam qui singulas res suis industriis et exercitationibus ad summam claritatem perduxerunt.
Id autem re non expeditur.
13. Non enim debet nec potest esse architectus grammaticus, uti fuerat
Aristarchus, sed non agrammatos; nec musicus, ut
Aristoxenus, sed non amusos; nec pictor, ut
Apelles, sed graphidis non inperitus; nec plastes, quemadmodum Myron seu
Polyclitus, sed rationis plasticae non
ignarus; nec denuo medicus, ut Hippocrates, sed non
aniatrologetos; nec in ceteris doctrinis singulis excellens, sed in is non inperitus.
Non enim in tantis rerum varietatibus elegantias singulares quisquam consequi potest, quod earum ratiocinationes cognoscere et percipere vix cadit in potestatem.
14. Nec tamen non tantum architecti non possunt in omnibus rebus habere summum effectum, sed etiam ipsi, qui privatim proprietates tenent artium, non efficiunt, ut habeant omnes summum laudis principatum.
Ergo si in singulis doctrinis singuli artifices, neque omnes, sed pauci, aevo perpetuo nobilitatem vix sunt
consequuti, quemadmodum potest architectus, qui pluribus artibus debet esse peritus, non id ipsum mirum et magnum facere, ne quid ex is indigeat, sed etiam ut omnes artifices superet, qui singulis doctrinis
assiduitatem cum industria summa praestiterunt.
15. Igitur in hac re Pytheos errasse videtur, quod non animadvertit duabus rebus singulas artes esse compositas, ex opere et eius
ratiocinatione; ex his autem unum proprium est eorum, qui singulis rebus sunt exercitati, id est operis effectus, alterum commune cum omnibus doctis, id est
ratiocinationem : uti medicis et musicis et de venarum rhythmo et de
pedum motu. At si vulnus mederi aut aegrum eripere de periculo oportuerit, non accedet musicus, sed id opus proprium erit medici.
Item in organo non medicus, sed musicus modulabitur, ut aures suam cantionibus recipiant iucunditatem.
16. Similiter cum astrologis et musicis
est disputatio communis de sympathia stellarum et symphoniarum in quadratis et trigonis, diatessaron et
diapente : cum geometris de visu, qui
Graece g-logos g-optikos
appellatur; ceterisque omnibus doctrinis multae res vel omnes communes sunt
duntaxat ad disputandum. Operum vero ingressus, qui manu ac tractionibus ad elegantiam perducuntur, ipsorum sunt, qui proprie una arte ad faciendum sunt instituti.
Ergo satis abunde videtur fecisse, qui ex singulis doctrinis partes et rationes earum mediocriter habet notas eas quae necessariae sunt ad architecturam, uti si quid de his rebus et artibus iudicare et probare opus fuerit,
ne deficiat.
17. Quibus vero natura tantum tribuit solertiae, acuminis, memoriae, ut possint geometriam, astrologiam, musicen, ceterasque disciplinas penitus habere notas, praetereunt officia architectorum, et efficiuntur mathematici.Iitaque faciliter contra eas disciplinas disputare possunt, quod pluribus telis disciplinarum sunt armati.
Hi autem inveniuntur raro, ut aliquando fuerunt Aristarchus Samius, Philolaus, et Archytas Tarentinus, Apollonius
Pergaeus, Eratosthenes Cyrenaeus, Archimedes et Scopinas ab
Syracusis, qui multas res organicas et gnomonicas, numero naturalibusque rationibus inventas atque explicatas, posteris reliquerunt.
18. Quum ergo talia ingenia ab naturali solertia, non passim cunctis gentibus, sed paucis viris habere
concedatur; officium vero architecti omnibus eruditionibus debeat esse exercitatum, et ratio propter amplitudinem rei permittat, non iuxta necessitatem summas, sed etiam mediocres scientias habere
disciplinarum, peto, Caesar, et a te, et ab
his, qui mea volumina sunt lecturi, ut si quid parum ad artis grammaticae regulam fuerit explicatum, ignoscatur. Namque non uti summus philosophus, nec rhetor disertus, nec grammaticus summis rationibus artis exercitatus, sed ut architectus,
his litteris imbutus, haec nisus sum scribere. De artis vero potestate, quaeque insunt in ea ratiocinationes, polliceor, uti spero, his voluminibus, non modo aedificantibus, sed etiam omnibus sapientibus, cum maxima auctoritate, me sine dubio
praestaturum.
Caput 2
: Ex quibus rebus architectura constet.
1. Architectura autem constat ex ordinatione, quae graece g-taxis
dicitur, et ex dispositione (hanc autem Graeci g-diathesin
vocitant, et eurythmia, et symmetria, et decore, et distributione, quae graece
g-oikonomia dicitur.
2. Ordinatio est modica membrorum operis commoditas separatim, universaeque proportionis ad symmetriam comparatio.
Haec componitur ex quantitate, quae graece g-posotehs
dicitur. Quantitas autem est modulorum ex ipsius operis sumptione, e singulisque membrorum partibus universi operis conveniens effectus. Dispositio autem est rerum apta collocatio, elegansque
in compositionibus effectus operis cum qualitate. Species dispositioniis, quae
Graece dicuntur g-ideai, hae sunt, ichnographia, orthographia,
scaenographia.
Ichnographia est circini regulaeque modice contines usus, e qua capiuntur formarum in solis arearum descriptiones.
Orthographia autem est erecta frontis imago, modiceque picta rationibus operis futuri figura.
Item scaenographia est frontis et laterum abscedentium adumbratio, ad circinique centrum omnium linearum responsus.
Hae nascuntur e cogitatione et inventione. Cogitatio est cura, studii plena et industriae vigilantiaeque, effectus propositi cum voluptate.
Inventio autem est quaestionum obscurarum explicatio, ratioque novae rei vigore mobili reperta.
3. Hae sunt terminationes dispositionum. Eurythmia
est venusta species commodusque in compositionibus membrorum aspectus.
Haec efficitur, quum membra operis convenientia sunt, altitudinis ad latitudinem, latitudinis ad longitudinem, et ad summam omnia respondent suae symmetriae.
4. Item symmetria est ex ipsius operis membris conveniens consensus, ex partibusque separatis ad universae figurae speciem ratae partis
responsus : ut in hominis corpore e cubito, pede, palmo, digito ceterisque particulis
symmetria est eurythmiae qualitas; sic est in operum perfectionibus. Et primum in aedibus sacris, aut e columnarum crassitudinibus, aut
e triglypho embates; in ballista autem e foramine, quod Graeci
g-peritrehton
vocitant, in navibus interscalmio, quod g-dipehchaikeh dicitur; item ceterorum operum e membris invenitur symmetriarum ratiocinatio.
5. Decor autem est emendatus operis aspectus, pratis rebus compositi cum auctoritate.
Is perficitur statione, qui Graece g-thelatismos dicitur, seu consuetudine aut natura : statione, quum Iovi, Fulguri, et Caelo, et Soli, et Lunae, aedificia
sub divo hypaethraque constituuntur. Horum enim deorum et species et effectus in aperto mundo atque lucenti praesentes videmus. Minervae, et Marti, et Herculi aedes Doricae fient
: his enim diis propter virtutem, sine deliciis aedificia constitui decet. Veneri, Florae, Proserpinae,
fontium nymphis, Corinthio genere constitutae, aptas videbuntur habere proprietates, quod his diis propter teneritatem graciliora et florida, foliisque et volutis ornata opera facta, augere videbuntur iustum decorem. Iunoni, Dianae, Libero
patri ceterisque diis qui eadem sunt similitudine, si aedes Ionicae construentur, habita erit ratio mediocritatis, quod et ab severo more
Doricorum, et a teneritate Corinthiorum, temperabitur earum institutio proprietatis.
6. Ad consuetudinem autem decor sic exprimitur, cum aedificiis interioribus magnificis item vestibula convenientia et elegantia erunt facta.
Si enim interiora prospectus habuerint elegantes, aditus autem humiles et inhonestos, non erunt cum decore.
Item si Doricis epistyliis in coronis denticuli sculpentur, aut in pulvinatis columnis
Ionicis epistyliis exprimentur triglyphi, translatis ex alia ratione proprietatibus in aliud genus operis, offendetur aspectus, alius ante ordinis consuetudinibus institutis.
7. Naturalis autem decor sic erit, si primum omnibus templis saluberrimae regiones, aquarumque fontes in is locis idonei eligentur, in quibus fana
constituantur; deinde maxime Aesculapio, Saluti, et eorum deorum, quorum
plurimi medicinis aegri curari videntur. Quum enim ex pestilenti in salubrem locum corpora aegra translata fuerint, et e fontibus salubribus aquarum usus subministrabuntur, celerius convalescent.
Ita efficietur, uti ex natura loci maiores, auctasque cum dignitate, divinitas excipiat opiniones.
Item naturae decor erit, si cubiculis et bibliothecis, ab oriente lumina
capientur; balineis et hibernaculis, ab occidente hiberno; pinacothecis et quibus certis luminibus opus est partibus, a
septentrione : quod ea caeli regio neque exclaratur neque obscuratur solis cursu, sed est certa
immutabilis die perpetuo.
8. Distributio autem est copiarum locique commoda dispensatio, parcaque in operibus sumptus cum ratione temperatio.
Haec ita observabitur, si primum architectus ea non quaeret, quae non poterunt inveniri, aut parari, nisi magno.
Namque non omnibus locis arenae fossitiae, nec caementorum, nec abietis, nec
sapinorum, nec marmoris copia est, sed aliud alio loco nascitur, quorum comportationes difficiles sunt et sumptuosae.
Utendum autem est, ubi non est arena fossitia, fluviatica aut marina
lota. Inopiae quoque abietis aut
sapinorum vitabuntur utendo cupressu, populo, ulmo,
pinu. Reliqua quoque his similia erunt explicanda.
9. Alter gradus erit distributionis, quum ad usum patrum familiarum, aut ad pecuniae copiam, aut ad eloquentiae dignitatem, aedificia aliter disponentur : namque aliter urbanas domos oportere constitui videtur, aliter quibus ex possessionibus rusticis influunt
fructus : non item foeneratoribus : aliter beatis et delicatis : potentibus vero, quorum cogitationibus respublica gubernatur, ad usum
collocabuntur : et omnino faciendae sunt aptae omnibus personis aedificiorum distributiones.
Caput 3
: De partibus et terminationibus architecturae
1. Partes ipsius architecturae sunt tres, aedificatio,
gnomonice, machinatio. Aedificatio autem divisa est bipertito, e quibus una est moenium et communium operum in publicis locis
collocatio; altera est privatorum aedificiorum explicatio. Publicorum autem distributiones sunt tres, e quibus est una defensionis, altera religionis, tertia opportunitatis.
Defensionis, est murorum turriumque et portarum ratio ad hostium impetus perpetuo repellendos excogitata,
Religionis, deorum inmortalium fanorum aediumque sacrarum collocatio.
Opportunitatis communium locorum ad usum publicum dispositio, uti portus, fora, porticus,
balnea, theatra, inambulationes, ceteraque quae iisdem rationibus in publicis
designantur locis.
2. Haec autem ita fieri debent, ut habeatur ratio firmitatis, utilitatis, venustatis.
Firmitatis erit habita ratio, quum fuerit fundamentorum ad solidum depressio, et
ex quaque materia copiarum sine avaritia diligens electio. Utilitatis autem,
emendata et sine impeditione usus locorum dispositio, et ad regiones sui cuiusque generis apta
et commoda distributio. Venustatis vero, quum fuerit operis species grata et elegans, membrorumque commensus iustas habeat symmetriarum ratiocinationes.
Caput 4
: De electione locorum salubrium.
1. In ipsis vero moenibus ea erunt principia. Primum electio loci saluberrimi.
Is autem erit excelsus et non nebulosus, non pruinosus, regionesque caeli spectans neque aestuosas, neque frigidas, sed
temperatas; deinde si evitabitur palustris vicinitas. Quum enim aurae matutinae cum sole oriente ad oppidum pervenient, et
iis ortae nebulae adiungentur, spiritusque bestiarum palustrium venenatos cum neula mixtos
in habitatorum corpora flatu spargent, efficient locum pestilentem.
Item, si secundum mare erunt moenia, spectabuntque ad meridiem, aut ad occidentem, non erunt salubria,
quia per aestatem caelum meridianum sole exoriente calescit, meridie
ardet; item, quod spectat ad occidentem, sole exorto tepescit, meridie calet, vespere fervet.
2. Igitur mutationibus caloris et refrigerationis, corpora, quae in iis locis sunt, vitiantur.
Hoc autem licet animadvertere etiam ex iis, quae non sunt animalia. In cellis enim vinariis tectis, lumina nemo capit a meridie, nec ab occidente, sed a septentrione, quod ea regio nullo tempore mutationes recipit, sed est firma perpetuo et
immutabilis. Ideo etiam ea granaria, quae ad solis cursum
spectant, bonitatem cito mutant, obsoniaque et poma,
quae non in ea caeli parte ponuntur, quae est aversa a solis cursu, non diu servantur.
3. Nam semper calor quum excoquit, a rebus firmitatem eripit, et vaporibus fervidis exsurgendo naturales virtutes, dissolvit eas, et fervore mollescentes efficit
imbecillas : ut etiam in ferro animadvertimus, quod, quamvis natura sit durum, in fornacibus ab ignis vapore percalefactum, ita mollescit, uti in omne genus formae faciliter fabricetur, et idem
quum molle et candens refrigeretur tinctum frigida, redurescat et
restituatur in antiquam proprietatem.
4. Licet etiam considerare haec ita esse ex eo, quod aestate non solum in pestilentibus locis, sed etiam in salubribus omnia corpora calore fiant
imbecilla, et per hiemem etiam quae sunt pestilentissimae regiones efficiantur salubres, ideo quod a refrigerationibus
solidantur. Non minus etiam quae a frigidis regionibus corpora traducuntur in calidas, non possunt durare, sed
dissolvuntur. Quae autem ex calidis locis, sub septentrionum regiones frigidas, non modo non laborant
immutatione loci valetudinibus, sed etiam confirmantur.
5. Quare cavendum esse videtur in moenibus collocandis ab iis regionibus, quae caloribus flatus ad corpora hominum possunt spargere.
Namque ex principiis, quae Graeci g-stoicheia
appellant, ut omnia corpora sunt composita, id est ex calore, et humore,
et terreno, et aere, ita his mixtionibus naturali temperatura figurantur omnium animalium in mundo generatim qualitates.
6. Ergo in quibus corporibus quum exsuberat e principiis calor, tunc interficit dissolvitque cetera fervore.
Haec autem vitia efficit fervidum ab certis partibus caelum, quum insidit in apertas venas plus quam patitur e mixtionibus naturali temperatura corpus.
Item si humor occupavit corporum venas, imparesque eas fecit, cetera principia, ut aliquido corrupta, diluuntur, et dissolvuntur compositionibus virtutes.
Item e refrigerationibus humoris, ventorum et aurarum, infunduntur vitia corporibus.
Non minus aeris etiamque terreni in corpore naturalis compositio, augendo aut minuendo, infirmat cetera principia,
terrena, cibi plenitate; aeria, gravitate caeli.
7. Sed si qui voluerit diligentius haec sensu percipere, animadvertat attendatque naturas avium, et piscium, et terrestrium animalium, et ita considerabit discrimina temperaturae.
Aliam enim mixtionem habet genus avium, aliam piscium, longe aliter terrestrium natura.
Volucres minus habent terreni, minus humoris, caloris
temperate et aeris multum : igitur levioribus principiis compositae facilius in
aerem nituntur. Aquatiles autem piscium naturae,
quod temperatae sunt a calido, plurimoque ex aerie et terreno sunt compositae, sed
humoris habent oppido quam paulum, quo minus habent e principiis humoris in corpore, facilius in
humore perdurant, Itaque quum ad terram perducuntur, animam cum aqua relinquunt.
Item terrestria, quod e principiis ab aere caloreque sunt temperata, minus habent terreni plurimumque
humoris, quod abundant humidae partes, non diu possunt in aqua vitam tueri.
8. Ergo si haec ita videntur, quemadmodum proposuimus, et ex iis princicipiis
animalium corpora composita sensu percipimus, et exuberationibus aut defectionibus ea laborare dissolvique
iudicamus : non dubitamus quin diligentius quaeri oporteat, uti temperatissimas caeli regiones eligamus,
quum quaerenda fuerit in moenium collocationibus salubritas.
9. Itaque etiam atque etiam veteram revocandam censeo rationem. Maiores enim pecoris
immolatis, quae pascebantur in iis locis, quibus aut oppida aut castra stativa constituebantur, inspiciebant iecinora, et si erant livida et vitiosa primo, alia immolabant, dubitantes utrum morbo, an pabuli vitio laesa essent.
Quum pluribus experti erant, et probaverant integram et solidam naturam
iecinorum ex aqua et pabulo, ibi constituebant munitiones. Si aut vitiosa
inveniebant iudicio, transferebant. Item in humanis corporibus pestilentem futuram nascentem in
iis locis aquae cibique copiam; et ita transmigrabant, et mutabant regiones, quaerentes omnibus rebus salubritatem.
10. Hoc autem fieri, uti pabulo ciboque salubres proprietates terrae videantur, licet animadvertere et cognoscere ex agris Cretensium, qui sunt circa
Pothereum flumen, quod est Cretae inter duas civitates Gnoson et
Gortynam : dextra enim et sinistra eius fluminis pascuntur pecora; sed ex
iis, quae pascuntur proxime Gnoson, splenem habent; quae autem ex altera parte proxime Gortynam, non habent apparentem splenem.
Unde etiam medici quaerentes de ea re, invenerunt in iis locis herbam, quam pecora rodendo
imminuerunt lienes : ita eam herbam colligendo curant lienosos hoc medicamento, quod etiam
g-asplehnon Cretenses vocitant.
Ex eo licet scire, cibo atque aqua proprietates locorum naturaliter pestilentes aut salubres esse.
11. Item si in paludibus moenia constituta erunt, quae paludes secundum mare fuerint, spectabuntque ad septentrionem, aut inter septentrionem et orientem, eaeque paludes excelsiores fuerint, quam litus marinum, ratione videbuntur esse
constituta : fossis enim ductis aquae exitus ad litus, et, mare tempestatibus
aucto, in paludes redundantia motionibus concitata, amarique mixtionibus non patitur bestiarum palustrium genera ibi
nasci; quaeque de superioribus locis natando proxime litus perveniunt, inconsueta salsitudine necantur.
Exemplar autem huius rei Gallicae paludes
possunt esse, quae circum Altinum, Ravennam, Aquileiam aliaque quae in eiusmodi locis municipia sunt proxima
paludibus; quod his regionibus habent incredibilem salubritatem.
12. Quibus autem insidentes sunt paludes, et non habent exitus profluentes neque per flumina, neque per fossas, uti
Pomptinae, stando putescunt, et humores graves et pestilentes in his locis emittunt.
Item in Apulia oppidum Salapia vetus, quod Diomedes ab Troia rediens constituit, sive, quemadmodum nonnulli scripserunt,
Elphias Rhodius, in eiusmodi locis fuerat collocatum; ex quo incolae quotannis aegrotando laborantes, aliquando pervenerunt ad M. Hostilium, ab eoque publice petentes impetraverunt, uti
his idoneum locum ad moenia transferenda conquireret eligeretque. Tunc is moratus non est, sed statim rationibus doctissime quaesitis, secundum mare mercatus
est possessionem loco salubri, ab senatuque populoque Romano petiit, ut liceret transferre oppidum, constituitque moenia, et areas divisit nummoque sestertio singulis municipibus mancipio dedit.
His confectis lacum aperuit in mare, et portum e lacu municipio perfecit.
Itaque nunc Salpini quatuor millibus passuum progressi ab oppido vetere habitant in salubri loco.
Caput 5
: De fundamentis murorum et turrium.
1. Quum ergo his rationibus erit salubritatis in moenibus collocandis explicatio, regionesque electae fuerint fructibus ad alendam civitatem copiosae, et viarum munitiones, aut opportunitates fluminum, seu per portus marinae subvectiones habuerint ad moenia comportationes expeditas, tunc turrium murorumque fundamenta sic sunt facienda, uti
fodiantur (si queat inveniri) ad solidum,
et in solido (quantum ex amplitudine operis pro ratione videatur), crassitudine ampliore quam parietum qui supra terram sunt futuri, et ea impleantur quam solidissima structura.
2. Item turres sunt proiciendae in exteriorem partem, uti, quum ad murum hostis impetu velit
appropinquare, a turribus dextra ac sinistra, lateribus apertis,
telis vulneretur. Curandumque maxime videtur, ut non facilis aditus sit ad oppugnandum murum, sed ita circumdandum ad loca praecipitia, et excogitandum, uti portarum itinera non sint directa, sed
scaeva : namque quum ita factum fuerit, tum dextrum latus accedentibus, quod scuto non erit tectum, proximum erit muro.
Collocanda autem oppida sunt, non quadrata nec procurrentibus angulis, sed
circuiitionibus, uti hostis ex pluribus locis conspiciatur. In quibus enim anguli procurrunt, difficiliter defenditur, quod angulus magis hostem tuetur quam civem.
3. Crassitudinem autem muri ita faciendam censeo, uti armati homines, supra obviam venientes, alius alium sine
impeditione praeterire possint. Quum in crassitudine eius perpetuae taleae oleagineae ustulatae quam creberrime instruantur, uti utraeque muri frontes inter se, quemadmodum fibulis, his taleis
colligatae aeternam habeant firmitatem. Namque ei materiae nec
tempestas, nec aries, nec vetustas potest nocere, sed ea et in terra obruta et in aqua
collocata permanet sine vitiis utilis sempiterno. Itaque non solum in muro, sed etiam in substructionibus, quique parietes murali crassitudine erunt faciundi, hac ratione religati non cito vitiabuntur.
4. Intervalla autem turrium ita sunt facienda, ut ne longius sit alia ab alia sagittae
missione, uti si qua oppugnetur, tum a turribus quae erunt dextra ac sinistra, scorpionibus reliquisque telorum missionibus
hostes reiiciantur. Eetiam contra inferiora turrium dividendus est murus intervallis tam magnis quam erunt
turres; ut itinera sint interioribus partibus turrium contignata; neque ea ferro fixa.
Hostis enim si quam partem muri occupaverit, qui repugnabunt, rescindent; et si celeriter administraverint, non patientur reliquas partes turrium murique hostem penetrare, nisi se voluerit praecipitare.
5. Turres itaque rotundae aut polygoniae sunt faciendae : quadratas enim
machinae celerius dissipant, quod angulos arietes tundendo frangunt : in rotundationibus autem, uti cuneos, ad centrum adigendo, laedere non possunt.
Item munitiones muri turriumque aggeribus
coniunctae, maxime sunt tutiores; quod neque arietes, neque suffossiones, neque machinae ceterae eis valent nocere.
6. Sed non in omnibus locis est aggeris ratio facienda, nisi quibus extra murum ex alto loco
plano pede accessus fuerit ad moenia oppugnanda. Itaque in eiusmodi locis primum fossae sunt faciendae, latitudinibus et altitudinibus quam
amplissimis; deinde fundamentum muri deprimendum est intra alveum fossae, et id extruendum est ea crassitudine, ut opus terrenum facile sustineatur.
7. Item interiore parte substructionis, fundamentum distans ab exteriore introrsus amplo spatio
constituendum est, ita uti cohortes possint, quemadmodum in acie instructae, ad defendendum supra latitudinem aggeris consistere.
Quum autem fundamenta ita distantia inter se fuerint constituta, tunc inter ea alia transversa, coniuncta exteriori et interiori fundamento, pectinatim disposita, quemadmodum serrae dentes solent esse,
collocentur. Quum enim sic erit factum, tunc ita oneris terreni magnitudo distributa in parvas partes, neque
universo pondere premens, non poterit ulla ratione extrudere muri substructiones.
8. De ipso autem muro e qua materia struatur aut perficiatur, ideo non est praefiniendum, quod in omnibus locis, quas optamus copias, eas non possumus
habere; sed ubi sunt saxa quadrata, sive silex,
sive caementum, aut coctus later sive crudus, his erit utendum.
Non enim, uti Babylone abundantes liquido bitumine, pro calce et arena, eo et cocto latere, factum habent murum, sic item possunt omnes regiones,
sed locorum proprietates, habere tantas eiusdem generis utilitates, uti ex his comparationibus ad aeternitatem perfectus habeatur sine vitio murus.
Caput 6
: De divisione et dispositione operum, quae ibtra muros sunt.
1. Moenibus circumdatis, sequuntur intra murum arearum divisiones, platearumque et
angiportuum ad caeli regionem directiones. Dirigentur haec autem recte, si exclusi erunt ex angiportis venti
prudenter : qui si frigidi sunt, laedunt; si calidi, vitiant; si humidi, nocent.
Quare vitandum videtur hoc vitium, et advertendum ne fiat, quod in multis civitatibus usu solet
venire; quemadmodum in insula Lesbo oppidum Mytilene magnificenter est aedificatum et eleganter, sed positum non prudenter.
In qua civitate auster quum flat, homines aegrotant, quum corus, tussiunt,
quum septentrio, restituuntur in sanitatem,
sed in angiportis et plateis non possunt consistere propter vehementium frigoris.
2. Ventus autem est aeris fluens unda; cum incerta motus redundantia.
Nascitur quum fervor offendit humorem, et impetus fervoris exprimit vim spiritus flantis.
Id autem verum esse, ex aeolipylis aereis licet aspicere, et delatentibus caeli rationibus, artificiosis rerum inventionibus, divinitatis exprimere veritatem.
Fiunt enim aeolipilae aereae cavae; hae habent punctum angustissimum, quo aquae infunduntur,
collocanturque ad ignem, et ante quam calescant, non habent ullum
spiritum; simul autem fervere coeperint, efficiunt ad ignem vehementem flatum.
Ita scire et iudicare licet e parvo brevissimoque spectaculo de magnis et
mnmanibus caeli ventorumque naturae rationibus.
3. Qui si exclusi fuerint, non solum efficient corporibus valentibus locum salubrem, sed etiam, si qui morbi ex aliis vitiis forte nascentur, qui in ceteris salubribus locis habent curationes medicinae
contrariae, in his, propter temperaturam
exclusionis ventorum, expeditius curabuntur. Vitia autem sunt; quae difficulter curantur in regionibus; quae sunt supra scriptae, haec, gravido,
arthritis, tussis, pleuritis, pthisis, sanguinis eiectio, et cetera quae non detractionibus, sed adiectionibus curantur. Haec ideo difficulter medicantur, primum quod ex frigoribus
concipiuntur; deinde quod defatigatis morbo viribus eorum, aer agitatus ex ventorum agitationibus extenuatur, unaque a vitiosis corporibus detrahit
succum, et efficit exiliora. Contra vero lenis et crassus aer, qui perflatus non habet neque crebras redundantias, propter
immotam stabilitatem adiiciendo ad membra eorum, alit eos et reficit, qui in
his sunt impliciti morbis.
4. Nonnullis placuit esse ventos quatuor : ab oriente aequinoctiali
solanum, a meridie austrum, ab occidente aequinoctiali favonium,
a septentrionali septentrionem. Sed qui diligentius perquisiverunt, tradiderunt eos esse octo, maxime quidem Andronicus
Cyrrhestes, qui etiam exemplum
collocavit Athenis turrim marmoream
octagonon, et in singulis lateribus octagoni singulorum ventorum imagines
exsculptas contra suos quosque flatus designavit, supraque eam turrim metam marmoream perfecit, et insuper Tritonem aereum
collocavit, dextra manu virgam porrigentem, et ita est machinatus, uti vento circumageretur, et semper contra flatum consisteret, supraque imaginem flantis venti indicem virgam teneret.
5. Itaque sunt collocati inter solanum et austrum ab oriente hiberno eurus, inter austrum et favonium ab occidente hiberno africus, inter favonium et septentrionem caurus, quem plures vocant corum, inter septentrionem et solanum aquilo.
Hoc modo videtur esse expressum, uti capiatur numerus et nomina et partes, unde flatus ventorum certi spirent.
Quod quum ita exploratum habeatur, ut inveniantur regiones et ortus eorum, sic erit ratiocinandum.
6. Collocetur ad libellam marmoreum amussium mediis moenibus, aut locus ita expoliatur ad regulam et libellam, ut amussium non
desideretur : supraque eius loci centrum medium collocetur aeneus gnomon, indagator umbrae, qui graece
g-skiathehras
dicitur. Huius antemeridianam circiter horam quintam
sumenda est extrema gnomonis umbra et puncto signanda : deinde circino diducto ad punctum, quod est gnomonis umbrae longitudinis signum, ex eoque a centro circumagenda linea rotundationis.
Itemque observanda postmeridiana istius gnomonis crescens umbra, et quum
tetigerit circinationis lineam, et fecerit parem antemeridianae umbrae postmeridianam, signanda puncto.
7. Ex his duobus signis circino decussatim describendum, et per decussationem et medium centrum linea perducenda ad extremum, ut habeatur meridiana et septentrionalis regio.
Tunc postea sumenda est sexta decima pars circinationis lineae totius rotundationis, centrumque
collocandum in meridiana linea qua tangit circinationem, et signandum dextra ac sinistra in circinatione, et meridiana et septentrionali parte.
Tunc ex signis his quatuor per centrum medium decussatim lineae ab extremis ad extremas circinationes perducendae.
Ita austri et septentrionis habebitur octavae partis designatio.
Reliquae partes dextra ac sinistra tres aequales distribuendae sunt in tota rotundatione, ut aequales divisiones octo ventorum designatae sint in
descriptione : tum per angulos inter duas ventorum regiones, et platearum et angiportorum videntur debere dirigi descriptiones.
8. His enim rationibus et ea divisione exclusa erit ex habitationibus et vicis ventorum
vis molesta. Quum enim plateae contra directos ventos erunt conformatae, ex aperto caeli spatio impetus ac flatus frequens, conclusus in faucibus angiportorum, vehementioribus viribus pervagabitur.
Quas ob res convertendae sunt ab regionibus ventorum directiones vicorum, uti advenientes ad angulos insularum frangantur, repulsique dissipentur.
9. Fortasse mirabuntur ii, qui multa ventorum nomina noverunt, quod a nobis expositi sunt tantum octo esse venti.
Si autem animadverterint, orbis terrae circumitionem per solis cursum et gnomonis
aequinoctialis umbras, ex
inclinatione caeli, ab Eratosthene Cyrenaeo rationibus mathematicis et geometricis methodis, esse inventam ducentorum quinquaginta duum
millium stadiorum, quae fiunt passuum
trecenties quindecies centena millia : huius autem octava pars, quam ventus tenere videtur, est triciens
nongenties triginta septem millia et passus quingenti : non debebunt mirari, si in
tam magno spatio unus ventus vagando, inclinationibus et recessionibus varietates mutatione flatus faciat.
10. Itaque dextra et sinistra austrum, leuconotus et altanus flare
solet: africum, libonotus et subvesperus; circa favonium, argestes;
et certis temporibus etesiae; ad latera cauri, circius et corus; circa septentrionem,
thrascias et gallicus; dextra ac sinistra aquilonem, supernas et boreas; circa solanum, carbas et certo tempore
ornithiae; euri vero medias partes tenentes in extremis, eurocircias et volturnus.
Sunt autem et alia plura nomina flatusque ventorum a locis, aut fluminibus, aut montium procellis tracta,
11. Praeterea aurae matutinae, quas sol, quum emergit de subterranea parte, versando pulsat aeris
humorem, et impetu scandendo procedens, exprimit aurarum antelucano spiritu
flatus, qui cum exorto sole permanserint, euri venti tenent partes. Et ea re, quod ex auris procreatur,
a Graecis g-euros videtur esse appellatus.
Crastinus quoque dies propter auras matutinas g-aurion
fertur esse vocitatus. Sunt autem nonnulli, qui negant Eratosthenem veram mensuram orbis terrae potuisse colligere : quae sive est certa, sive non vera, non potest nostra scriptura non veras habere terminationes regionum, unde spiritus ventorum oriuntur.
12. Ergo si ita est, tantum erit, uti non certam mensurae rationem, sed aut maiores impetus aut minores habeant singuli venti. Quoniam haec a nobis sunt breviter exposita, ut facilius intellegantur, visum est mihi in extremo volumine formas, sive uti Graeci
g-schehmata dicunt, duo explicate : unum ita deformatum, ut appareat, unde certi ventorum spiritus
oriantur; alterum, quemadmodum ab impetu eorum aversis directionibus vicorum et platearum evitentur nocentes flatus.
Erit autem in exaequata planitie centrum, ubi est littera A, gnomonis autem antemeridiana umbra ubi est B, et ab centro, ubi est A, diducto circino ad id signum umbrae, ubi est B, circumagatur linea
rotundationis : reposito autem gnomone, ubi antea fuerat, expectanda est dum decrescat, faciatque iterum crescendo parem antemeridianae umbrae postmeridianam, tangatque lineam rotundationis, ubi erit littera C.
Tunc a signo, ubi est B, et ab signo, ubi est C, circino decussatim describatur ubi erit
D; deinde per decussationem, ubi est D, et centrum, perducatur linea ad extremum, in qua erunt litterae E et F.
Haec linea erit index meridianae et septentrionalis regionis.
13. Tunc circino totius rotundationis sumenda est pars sexta decima, circinique centrum ponendum in meridiana linea, quae tangit rotundationem, ubi est littera E, et signandum dextra ac sinistra, ubi erunt litterae
G, H. Item in septentrionali parte centrum circini ponendum in
rotundianis septentrionali linea, ubi est littera F, et signandum dextra
ac sinistra, ubi sunt litterae I et K, et ab G ad K et ab H ad I per centrum lineae perducendae.
Ita, quod erit spatium ab G ad H, erit spatium venti austri et partis
meridianae : item, quod erit spatium ab I ad K, erit septentrionis.
Reliquae partes, dextra ac sinistra tres, dividendae sunt
aequaliter : quae sunt ad orientem, in quibus litterae L et M, et ab occidente, in quibus sunt litterae N et
O : ab M ad O, et ab L ad N perducendae sunt lineae decussatim, et ita erunt aequaliter ventorum octo spatia in circumitione.
Quae quum ita descripta erunt in singulis angulis octagoni; quum a meridie incipiemus, inter
eurum et austrum in angulo erit littera G, inter austrum et africum H, inter africum et favonium N, inter favonium et caurum O, inter caurum et septentrionem K, inter septentrionem et aquilonem I, inter aquilonem et solanum L, inter solanum et eurum M.
Ita his confectis inter angulos octagoni gnomon ponatur, et ita dirigantur angiportorum
divisiones IIX.
Caput 7
: De electione locorum ad usum communem civitatis
1. Divisis angiportis et plateis constitutis, arearum electio ad opportunitatem et usum communem civitatis est explicanda aedibus sacris, foro, reliquisque locis communibus.
Et si erunt moenia secundum mare, area, ubi forum constituatur, eligenda proxime
portum; sin autem mediterranea, in oppido medio. Aedibus vero sacris, quorum deorum maxime in tutela civitas videtur esse,
ut Iovi et Iunoni et Minervae in excelsissimo loco, unde moenium maxima pars conspiciatur, areae distribuantur. Mercurio autem in foro, aut etiam, uti Isidi et Serapi, in
emporio; Apollini Patrique Libero secundum theatrum; Herculi, in quibus civitatibus non sunt gymnasia neque amphitheatra, ad circum; Marti extra urbem, sed ad
Campum; itemque Veneri ad portam. Id autem etiam Etruscis aruspicibus disciplinarum
scriptis ita est dedicatum : extra murum Veneris, Vulcani, Martis fana
ideo collocari, uti non insuescat in urbe adulescentibus seu matribus familiarum
Veneria libido, Volcanique vi e moenibus religionibus et sacrificiis evocata, ab timore incendiorum aedificia videantur
liberari : Martis vero divinitas, quum sit extra moenia dedicata, non erit inter cives armigera dissensio, sed ab hostibus ea defensa
et belli periculo conservabit.
2. Item Cereri extra urbem, loco, quo non semper homines nisi per sacrificium necesse habeant
adire : cum religiose caste sanctisque moribus is locus debeat tueri.
Ceterisque diis ad sacrificiorum rationes aptae templis areae sunt distribuendae. De ipsis autem aedibus sacris faciundis, et de earum symmetriis in tertio et quarto volumine reddam rationes, quia in secundo visum est mihi imum de materiae copiis, quae in aedificiis sunt parandae, quibus sint virtutibus, et quem habeant usum,
exponere; commensus aedificiorum, et ordines, et genera singula symmetriarum peragere, et in singulis voluminibus explicare.
|