FRONTON
LETTRE DE M. C. FRONTO A M. AURELIUS CAESAR
SUR L'ÉLOQUENCE
MARCI AURELII ET M. C. FRONTONIS EPISTOLAE M. C. FRONTONIS EPISTULA AD M. AURELIUM CAESAREM DE ELOQUENTIA
(M. CAESARI DOMINO MEO FRONTO.) ... Capillus et si non cotidie acu ornandus tamen pectine cotidie exiendus est... fuisse Croesum et Solonem, Periandrum et Polycraten, Alcibiaden denique et Socraten. Quis dubitat sapientem ab insipsiente vel praecipue consilio et dilectu rerum et opinione discerni ? Ut si sit optio atque electio divitiarum atque egestatus, quamquam utraque et malitia et virtute careant, tamen electionem laude et culpa non carere? Proprium namque sapientis officium est recte eligere, neque perperam vel postponere vel anteferre. Si me interroges, concupiscamne bonam valetudinem ; abnuam equidem, si sim philosophus: nihil est enim fas concupiscere sapienti aut adpetere, quod fors fuat an frustra concupiscat; nec quicquam, quod in manu Fortunae situm videat, concupiscet : tamen si necessario sit altera res eligenda, Achillei potius pernicitatem eligam quam debilitatem Philoctetae. Simile igitur in eloquentia servandum: non opere nimio concupiscas igitur, nec opere nimio aversere; tum si eligendum sit, longe longeque eloquentiam infantiae praeferas. Audivi te nonnumquam ita dicentem: At enim cum aliquid pulchrius elocutus sum, placeo mihi, ideoque eloquentiam fugio. Quin tu potius illud corrigis ac mederis ne places tibi ? non ut id, propter quod places, repudies. Nam ut nunc facis, alibi tu medicamenta obligas. Quid tandem? si tibi placebis, quod juste judicaris kustitiam repudiabis ? si placebis tibi pio aliquo cultu parentis, pietatem spernabere? Places tibi cum facundus : Igitur verbera te; quid facundiam verberas? Tametsi Plato ita diceret, itaque te compellaret: O juvenis, periculosa est tibi praepropera placendi fuga: novissimum namque homini sapientiam colenti amiculum est gloriae cupido. Id novissimum exuitur. Ipsi ipsi, inquam, Platoni in novissimum usque vitae finem gloria amiculum erit. Illud etiam audisse me memini, pleraque sapientes viros in scitis mentis atque consultis habere debere, quorum intedum usu abstineant ; itemque interdum nonnulla in usu habere debere, quae dogmatis improbent ; neque ubique rationem sapientiae rectam et usum vitae necessarium congruere. Fac te, Caesar, ad sapientiam Cleanthis aut Zenonis posse pertingere, ingratiis tamen sibi purpureum pallium erit sumendum, non pallium philosophorum soloci lana. Purpureo... Cleanthes aqua de puteo extrahenda victum quaerebat : tibi saepenumero curandum in theatro crocum longe adque alte exprimatur... Diogenes Cynicus non modo nullam pecuniam quaesivit, sed etiam propriam neglexit... udaque eatis... mensae parte... familia (q)uasi famu... ferae... sapientio(r). Immortales dei siverint comitium et rostra et tribunalia Catonis et Gracchi et Ciceronis orationibus celebrata, hoc potissimum saeculo conticiscere ? Orbem terrae, quem vocalem acceperis, mutum a te fieri ? Si linguam quis uni homini exsecet, immanis habeatur ; eloquentiam humano generi exsicari mediocre facinus putas? Non hunc adnumeras Tereo aut Lycurgo? qui Lycurgus quid tandem mali facinoris admisit quom vites amputavit? Multis profecto gentibus ac nationibus profuisset vinum undique gentium exterminatum. Tamen Lycurgus poenas caesarum vitium luit. Quare metuendam censeo divinitus poenam eloquentiae exterminatae ; nam vinea in unius tutela dei sita ; eloquentiam vero multi in caelo diligunt : Minerva orationis magistra, Mercurius nuntiis praeditus, Apollo paeanum auctor, Liber dithyramborum cognitor, Fauni vaticinantium incitatores, magistra Homeri Calliopa, magister Enni Homerus et Somnus. Tum si studium philosophiae in rebus esset solis occupatum, minus mirarer, quod tanto opere verba contemneres. Discere te autem ceratinas et soritas et pseudomenus, verba contorta et fidicularia : neglegere vero cultum orationis et gravitatem et majestatem et gratiam et nitorem, hoc indicat loqui te quam eloqui malle, murmurare potius et friguttire quam clangere. Diodori tu et Alexini verba verbis Platonis et Xenophontis et Antisthenis anteponis ? Ut siquis histrioni studiosus, Tasurci gestu potius quam Roscii uteretur : ut si in natando, si aeque liceret, ranam potius quam delphinos aemulari mallet : coturnicum potius pinnis breviculis quam aquilarum majestate volitare. Ubi illud acumen tuum? ubi subtilitas? Evigila et atende, quid cupiat ipse Chrysippus. Num contentus est docere, rem ostendere, definire, explanare ? non est contentus : verum auget in quantum postet, exaggerat, praemunit, iterat, differt, recurrit, interrogat, describit, dividit, personas fingit, orationem suam alii accommodat: ταῦτα δ᾿ ἐστὶν αὔξειν, διασκευάζειν, ἐξεργάζεσθαι, πάλιν λέγειν, ἐπαναφέρειν, παράπτειν, προσωποποιεῖν. Videsne ab eo paene omnia oratorum arma tractari? Igitur, si ipse Chrysippus his utendum esse ostendit, quid ego amplius postulo nisi, ut ne verbis dialecticorum, sed potius Platonis... Gladio dimicandum ; sed inetest robiginoso an splendido... cum bon... Epictetum... sedentem... la placebat... si ausus esset, epitaphium... suum sun umbra... illam lau... pertulisse... nihil umquam... nionis... tot es... Si us... egge... Anagagorae non Alexini sycophantae auditor... conamen. Tragicus Aesopus fertur non prius ullam suo induisse capiti personam, antequam diu ex adverso contemplareretur pro personae vultu gestum sibi capessere ac vocem... stillicidiis ... An majorem tragoediam putas Amphiaraum scribere quam de terrae hiatu dicere... tu de fulmine disputas... bere quam ... quando... dialecticorum verbis scribat : suspirantem, tussientem immo Jovem scripserit, non tonantem. Para potius orationem dignam sensibus, quos e philosophia hauries ; et quanto honestius sentis tanto augustius dicas. Quin erige te et extolle, et tortores istos, qui te ut abietem et alnum proceram incurvant et ad chamaetorta detrahunt, valido cacumine tuo excute, et tenpta an usquam ab (eloquentia) discesseris. Sed comitem philosophiae... sermones gibberosos retortos... si tenueris, contemnas; quom contempseris, nescias. Dic, obsecro, mihi, de dialecticis istis ecquid tenes? ecquid tenere te gaudes? Nolo mihi dicas ; apud te ipse reputa. Ego illud praedico, quom plurimos amicos in hac disciplina tenueris... ... Mutilum perficere, hiulcum fartis jugare... Consiliario huic magis aetati opus est quam auxiliario... Nonne omnis oratorum copias sectabere ; refutandi sollertiam, augendi facultatem, eludendi venustatem, permovendi delectandique, deterrendi incitandique, ornandi, conciliandi, infamandi, laxandi audientium animos aut alliciendi rectam quandam in dicendo potentiam ac potestatem? Tum si quando tibi negotiis disticto perpetuae orationis conscribundae tempus deesset, nonne te tumultuaris quibusdam et lucrativis studiorum solaciis fulciebas, synonymis colligendis, verbis interdum singularibus requirendis ? ut veterum kommata, ut cola synonymorum ratione converteres ; ut de volgaribus elegantia, de contaminateis nova redderes, imaginem aliquam accommodares, figuram iniceres, prisco verbo adornares, colorem vetusculum adpingeres? Haec si propterea contemnis, quia didicisti, philosophiam quoque discendo contemnes. Sed non ea sunt ista, quae possis contemnere; possis sane non amare. Ut olim Crassus tristis risum oderat ; ut nostra hic memoria Crassus lucem fugitavit ; ut nostra itidem memoria vir consularis campos formidabat, promptinum campum ... Officiorum genera duo, rationes tripertitae. Prima species substantiae, ut sit; altera qualitatis, ut talis sit; tertia rei, ut rem ipsam, cujus causa superiora officia suscepit, expleat... discendae exercendaeque sapientiae : tertiam autem hanc speciem, rei dico, ac negotiis solam terminatam, se (q)uasi contentam. Hac officiorum partitione, si tamen aut ille verum aiebat aut ego olim audita memoria retineo, ut prima homini ad sapientiam tendenti sint (moli)menta, quae ad vitam salutemque pertinent (conservandam). Igitur et prandere et lavari et ungui et cetera ejusmodi munera tota, sunt sapientis officia. Quamquam neque in balneo quisquam sapientia... neque ut circa... ad mensam cenarit, prandio comeso vomerit, sapientiam ructarit... si ederis... nisi vixeris. Quid igitur istic admonendus es ? ne tin... hoc... prandio et mensa situm existimes. Non est sapientiae negotium vesci ; sed sine vita, quae cibo constat, nulla sapientia, studia nulla si possunt. Nunc ... vides igitur... officia... At non aeque sequentia officia, quae sunt qualitati cujusque accomodata, possunt omnium esse communia, sed diversa sunt et quae communia omnibus. Aliud prandium gubernatori commune, et aliud pugili de integris tegoribus. Aliud prandendi tempus, alia lavatio, alius somnus, alia pervigilatio. Considera igitur, an in hac secunda ratione officiorum contineatur eloquentiae studium. Nam Caesarum est in senatu quae e re sunt suadere, populum de plerisque negotiis in contione appellare, jus injustum corrigere, per orbem litteras missitare, leges ceterarum gentium compellare, sociorum culpas edictis coercere, benefacta laudare, seditiosos compescere, feroces territare. Omnia ista profecto verbis sunt ac litteris agenda. Non excoles igitur id, quod tibi totiens tantisque in rebus videas magno usui futurum? An nihil referre arbitraris qualibus verbis agas, quae non nisi verbis agi possunt? Erras, si putas pari auctoritate in senatu fore Thersitae verbis expromptam sententiam, et Menelai aut Ulixi orationem, quorum Homerus et vultus in agendo, et habitus et status et voces (ca)noras ac modulationem eloquentiae genera diversa notavit... Quisquam vereri potest quem inridentius, quam dictorum (ejus causa haud contempserit... Nemo tanta auctoritate est ut non, ubi peritia deficitur, ab eo, qui peritior, est despiciatur ... Tibi tanta ekoquentia parta est, quae ad laudem etiam supersit.... ... cum magno... i,quit... ille qui... uter contemnant... ... Medebor... temnar... gypso... solatim... ego hac re... vi cum... ubi.. eos aput.. rum... a bel... vis o... neque officii obses... quam philosophiam... concioni potes in isto que... altius non... cae... here... nihil.. ent.. coercet... quidem... sumsit se... valeat. Hinc quae... minusve... ut principio increpandum ; ut post principia or... candos ubi gradus... ubi gra... habenis eloquentia per... dum. Quando.. Etiam Viriathus, etiam Spartacus belli scientes et manu prompti fuerunt. Sed etiam omnes universos quicumque post Romam conditam oratores extiterunt illos etiam, quos in Oratore Cicero eloquentiae civitate gregatim donavit, si numerare velis, vix trecenorum numerum conplebis, quom ex una Fabiorum familia trecenti milites fortissimi pro patria dimicantes uno die occubuerint. Non gentium milia... sub pellibus... unum etiam.. vium, quem tu prae...
... murmurantium voculis in luco in luco eloquentiae oblectantur. Ennium deinde et Accium et Lucretium ampliore jam mugitu personantis tamen tolerant. At ubi Catonis et Sallustii et Tulli tuba exaudita est, trepidant et pavent et fugam frustra meditantur. Nam illic quoque in philosophiae disciplinis, ubi tutum sibi perfugium outant, Platonis fone(matàa erunt audienda. Haec in eos fabula competit, qui nulla indole praediti eloquentiam desperantes fugitant. Tibi, Caesar, ut cui maxime, sublime et excelsum et amplificum ingenium ab dis datum est; nam primi tui sensus et incunabula studiorum tuorum mihi cognita sunt. Elucebat in puero jam tunc nobilitas mentis et dignitas sententiarum quibus sola fere deerant verborum lumina; ea quoque variis exercitationibus instruebamus. Ibi tu mihi videre mor(a temporàali et laboris taedio defessus, eloquentiae studium reliquisse ; ad philosophiam devertisse, ubi nullum prohoemium cum cura excolendum, nulla narratio breviter et dilucide et callide collocanda, nullae quaestiones partiendae, nulla argumenta quaerenda, nihil exaggerendum... ... διασκευῇ et παρεκβάσει carendum. Enimvero ad philosophos librum legas; magistro interpretanti tacitus adtendas; intellexisse adnuas; aliis legentibus ipse plerumque dormites; audias τὶ τὸ πρῶτον; τὶ τὸ δεύτερον diu multumque numerari; εἰ ἡμέρα ἐστίν, φῶς ἐστὶ, fenestris patentibus laborari. Securus inde abeas, cui nihil per noctem meditandum aut conscribendum, nihil magistro recitandum, nihil de memoria pronuntiandum, null(a verborum) indagatio, nulilus synonymi ornatus, nihil de Graeco in nostram linguam (pariter) vertendum. In eos quoque magister Dionysium Tenuior et illam compositam fabulam protulit de disceptatione vitis et arboris ilicis. Vitis se ante ilicem ferebat, quod suavissimum fructum hominum convivieis et Osiris altaribus crearet. Idem dulce esu, idem haustu jucundum. Tum se majore cura, quam Cleopatram reginam, ornari, comptius quam Laidem formosam. Pampinos suos ita pulchros esse, ut necterentur ex eis Libero thyrsi, corona Sileno, nymphis bacchisque redimicula. Ilicem esse horridam, infructuosam, inamabilem; creare boni aut amoeni numquam quicquam praeter glandem... et in lacerta. Item vos... Nunc ego consulto in fabulis finem facio, ut siqua acrius dicta sunt, permixta fabulis molliantur. |
Tome II DE MARCUS AURÉLIUS
ET DE M. C. FRONTO DE M. C. FRONTO A M. AURELIUS CAESAR SUR L'ÉLOQUENCE (A М. СAESAR MON SEIGNEUR, FRONTO)
*** Bien que les cheveux ne demandent pas chaque jour à l'aiguille
une parure, l'usage du peigne leur est cependant un besoin... La
même différence exista entre Croesus et Solo, entre Periander et
Polycratès, enfin entre Alcibiadès et Socrates. Eh ! qui doute que
le sage ne se distingue de celui qui ne l'est pas, surtout par le
jugement, le choix des choses, et le sentiment personnel ? En effet,
s'il s'agit de l'option, du choix entre les richesses et la
pauvreté, quoique l'un et l'autre ne soient ni un bien ni un mal, il
se pourra que le choix ne soit point à l'abri de la louange et du
blâme, car le propre devoir du sage est de bien choisir, et de ne
point faire porter à faux ou son dédain ou sa préférence.
Demande-moi si je désire une bonne santé : je te répondrai que non,
si je suis philosophe ; car nul souhait, nul désir n'est permis au
sage, s'il dépend du sort de rendre ce souhait illusoire : il ne
doit rien souhaiter de ce qu'il voit placé aux mains de la fortune.
Cependant, si de nécessité il faut choisir entre deux objets, je
préférerais la légèreté d'Achillès à la débilité de Philoctétès. La
même observation s'applique à l'éloquence ; ainsi ne l'ambitionne
point avec trop d'ardeur, ne la dédaigne point avec trop d'ardeur ;
cependant, s'il te faut faire un choix, préfère, préfère de beaucoup
le bien parler au non parler. |