Vita

Victor, évêque de Vita, dans la Byzacène

 

HISTOIRE DE LA PERSÉCUTION DES VANDALES

LIVRE III

LIVRE II - LIVRE IV

 

Oeuvre numérisée  par Marc Szwajcer

 

 

HISTOIRE DE LA PERSÉCUTION DES VANDALES

 

par

Victor, évêque de Vita, dans la Byzacène

 

 

(écrit vers 486)

 

 

 

 

 

 

LIBER TERTIUS.

 PROFESSIO FIDEI CATHOLICORUM EPISCOPORUM HUNERICO REGI OBLATA.

 I. Unitas substantiae Dei. --Regali imperio fidei catholicae, quam tenemus, praecipimur reddere rationem, ideoque aggredimur pro nostrarum virium mediocritate, divino fulti adjutorio, quae credimus vel praedicamus breviter intimare. Primum igitur de unitate substantiae Patris et Filii, quod Graeci ὁμοούσιον dicunt, exponendum nobis esse cognoscimus. Patrem ergo, et Filium, et Spiritum sanctum ita in unitate Deitatis profitemur; ut et Patrem in suae proprietate personae subsistere, et Filium nihilominus in propria exstare persona, atque Spiritum sanctum personae suae proprietatem retinere fideli confessione fateamur. Non eumdem asserentes Patrem quem Filium, neque Filium confitentes qui Pater sit, aut Spiritus sanctus; neque ita Spiritum sanctum accipimus, ut aut Pater sit aut Filius; sed ingenitum Patrem, et de Patre [ al. natum] genitum Filium, et de Patre et Filio procedentem Spiritum sanctum, unius credimus esse substantiae [ Lor., et] vel essentiae: quia ingeniti Patris et geniti Filii et procedentis Spiritus sancti una est deitas, tres vero personarum proprietates. Et quia contra hanc catholicam vel apostolicam fidem exorta haeresis novitatem quamdam induxerat, asserens Filium non [ al. ex] de Patris substantia [ al. natum] genitum, sed ex nullis exstantibus, id est ex nihilo substitisse: ad hanc impietatis professionem, quae contra fidem emerserat, refellendam et penitus abolendam,ὁμοούσιον sermo Graecus positus est, quod interpretatur unius substantiae vel essentiae, significans Filium non [ al. nullis] ullis exstantibus, nec ex alia substantia, sed de Patre natum esse. Qui vero putat ὁμοούσιον  auferendum, ex nihilo vult asserere Filium exstitisse. Sed ex nihilo non est, ex Patre sine dubio est, et recte ὁμοούσιον , id est unius cum Patre substantiae, Filius est.

II. Probatur ex Scripturis. --Ex Patre autem esse, id est unius cum Patre substantiae, his testimoniis approbatur, Apostolo dicente: Qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus, gerens quoque omnia verbo virtutis suae (Hebr. I, 3) . Et iterum ipse Deus Pater incredulorum perfidiam objurgans, qui praedicantis per prophetas Filii vocem in sua substantia manentem audire noluerunt,  dixit: Non audierunt vocem substantiae (Jer. IX, 10) , quam vocem substantiae [ edit. cum tam] contemptam terribili contestatione increpans, ad eumdem prophetam loquitur, dicens: Super montes accipite planctum, et super semitas deserti luctum, quia defecerunt, eo quod non sint homines; non audierunt vocem substantiae a volatilibus coeli usque ad pecora (Ibid.) . Et rursum eos qui a professione unius substantiae declinantes, in eadem fidei substantia stare noluerunt, increpat dicens: Si stetissent in substantia mea, avertissem utique eos a via sua mala, et a pessimis cogitationibus suis (Jerem. XXIII, 22) . Et iterum non extra substantiam Patris Filium confitendum, sed in eadem fideli oculo contuendum apertissime declaratur, dum dicitur per prophetam: Quis stetit in substantia Domini, et vidit, et audivit verbum ejus (Ibid., 18) ? Patris ergo substantiam Filium esse propheticis jam olim designatum est oraculis, dicente Salomone: Substantiam enim et dulcedinem tuam, quam in filios habes ostendebas (Sap. XVI, 21) , quam in figura et imagine panis coelestis populo Israel coelitus apparet profluxisse. Quod ipse Dominus in Evangelio exposuit, dicens: Non Moyses dedit vobis panem de coelo, sed Pater meus dat vobis panem de coelo (Joan. VI, 32) ; se utique panem ipse [ Lor., definiens] designans, cum dicit: Ego sum panis vivus qui de coelo descendi (Ibid. 41) . De quo etiam propheta David dicit: Panem angelorum manducavit homo (Psal. LXXVII, 25) .

III. Pater et Filius sunt aequales. --Namque ut adhuc evidentius Patris et Filii substantiae unitas, et divinitatis aequalitas ostendatur, ipse in Evangelio dicit: Ego in Patre, et Pater in me est. Et: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 38, 30) . Quod non ad unitatem tantummodo voluntatis, sed ad unam refertur eamdemque substantiam, quia non dixit: Ego et Pater unum volumus; sed, unum sumus. Ex eo enim quod sunt, non ex eo tantum quod volunt, paternae unitatis declaratur assertio. Item Joannes evangelista dicit: Propterea ergo quaerebant eum Judaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Joan. V, 18) . Quod utique non ad Judaeos est [ al. potius] penitus referendum, quia evangelista veraciter dixit de Filio, quia aequalem Deo se faciebat. Item in eodem Evangelio scriptum est: Quaecunque Pater facit, eadem et Filius facit similiter (Ibid., 19) . Et, sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, ita et Filius quos vult vivificat (Ibid., 21) . Item, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem (Ibid., 23) . Aequalis enim honor non nisi aequalibus exhibetur. Item ibi Filius ad Patrem dicit: Omnia mea tua sunt, et tua mea (Joan. XVII, 10) . Item, Philippe, qui me videt, videt et Patrem. Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem (Joan. XIV, 9) ? Hoc non dixisset, nisi Patri per omnia fuisset aequalis. Item ipse Dominus dixit: Creditis in Deum, et in me credite (Ibid., 1) . Et adhuc ut unitatem aequalitatis demonstraret, ait: Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27) . Et sicut Filius cui vult revelat Patrem, ita et Pater revelat Filium, sicut ipse Petro ait confitenti eum Christum Filium Dei vivi esse: Beatus es, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est (Matth. XVI, 17) . Et iterum Filius dicit: Nemo venit ad Patrem nisi per me (Joan. XIV, 6) . Et, Nemo venit ad me, nisi Pater meus, qui misit me, attraxerit eum (Joan. VI, 44) . Unde claret aequalitas Patris et Filii, cum ad se invicem credentes adducunt. Item dicit: Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis, et amodo nostis eum, et vidistis eum (Joan. XIV, 7) .

IV. Duae in Christo naturae. --Verum quia duas in Filio profitemur esse naturas, id est Deum verum et hominem verum,  corpus et animam habentem: quidquid de excellenti sublimitatis potentia de eo referunt Scripturae, admirandae ejus divinitati tribuendum sentimus: et quidquid infra bonorem coelestis potentiae de eodem humilius enarratur, non verbo Dei, sed homini reputamus assumpto. Secundum divinitatem ergo est hoc quod superius diximus, ubi ait: Ego et Pater unum sumus; et: Qui videt me videt et Patrem; et: Omnia quaecunque Pater facit; eadem facit Filius similiter, vel caetera quae superius continentur. Illa vero quae de eo secundum hominem referuntur, ista sunt: Pater major me est (Joan. XIV, 28) . Et: Non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me (Joan. VI, 38) . Et, Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste (Matth. XXVI, 39) . Vel cum de cruce dixit: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Matth. XXVII, 46) ? Et iterum ex persona Filii propheta dicit: De ventre matris meae Deus meus es tu (Psal. XXI, 11) ; vel cum minor angelis (Psal. VIII, 6) indicatur, et quam plura his similia, quae studio brevitatis non inseruimus. Filius ergo Dei nullis conditionum necessitatibus obstrictus, sed libera divinitatis potentia, ita quae nostra sunt mirabili pietate assumpsit, ut a suis quae divina sunt, omnino non destiterit: quia Divinitas nec augmentum admittit, nec patitur detrimentem. Unde gratias agimus eidem [ Comp., Deo] Domino nostro Jesu Christo, qui propter nos et propter nostram salutem de coelo descendit, sua passione nos redemit, sua morte vivificavit, sua ascensione glorificavit, qui sedens ad dexteram Patris venturus est judicare vivos et mortuos, justis aeternae vitae praemium largiturus, impiis atque incredulis merita supplicia redditurus.

V. Generatio Filii. --Profitemur itaque Patrem de seipso, hoc est de eo quod ipse est, sempiterne atque ineffabiliter Filium genuisse; Filium non extrinsecus, [ al. vel] non ex nihilo, non ex alia subjacente materia, sed ex Deo natum esse. Et qui de Deo natus est, non aliud est quam id quod Pater est, et idcirco unius substantiae est: quia veritas nativitatis diversitatem non admittit generis. Nam si alterius a Patre substantiae est, aut verus Filius non est, aut, quod nefas est dicere, degener natus est. Est enim verus Filius, sicut ait Joannes: Ut simus in vero Filio ejus (I Joan. V, 20) . Non est etiam degener, quia Deus verus de Deo natus est vero, sicut idem Joannes evangelista exsequitur, dicens: Hic est Deus verus et vita aeterna (Ibid.) . Et ipse Dominus in Evangelio: Ego sum, inquit, via, veritas et vita (Joan. XIV, 6) . Ergo si aliunde substantiam non habet, de Patre habet; si de Patre habet, unius est substantiae cum Patre. Sed si unius substantiae non est, ergo non de Patre, sed aliunde est: quoniam unde est, inde substantiam habeat necesse est. Omnia enim ex nihilo, Filius vero de Patre. De duobus eligat quisque quod velit, aut det ei substantiam de Patre, aut fateatur ex nihilo substitisse.

VI. Solvitur objectio. --Sed propheticum forsitan objicitur testimonium: Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8) ? Cum [ al. ergo] ego non dixerim: Enarra mihi modum vel qualitatem divinae generationis, et tanti secreti arcanum humanis verbis enuntia, quoniam unde natus sit, non quemadmodum natus sit requisivi. Divina enim generatio inenarrabilis est, non ignorabilis. Nam usque adeo non est ignorabilis, id est non ignoratur unde sit, ut et Pater de seipso genuisse, et Filius de Patre se natum saepissime protestetur, quod nullus omnino ambigit Christianus, sicut in Evangelio demonstratur, ipso Filio dicente: Qui autem non credit, jam judicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei (Joan. III, 14) . Item Joannes evangelista dicit:  Et vidimus gloriam ejus, gloriam tanquam Unigeniti a Patre (Joan. I, 14) . Ergo professionem nostram brevi sermone concludimus. [ Laud., Sicut] Si vere de Patre natus est, unius substantiae est, et [ al. vere] verus Filius est; sed si unius substantiae non est, nec verus Filius est; et si verus Filius non est, nec verus Deus est. Aut si verus Deus est, et tamen de Patris substantia non est, ingenitus ergo et ipse est. Sed quia ingenitus non est, factura ergo est, ut [ al., putetur] putatur, aliunde subsistens, si de Patris substantia non est. Sed absit hoc ita credere. Nos enim unius substantiae cum Patre Filium profitemur, detestantes Sabellianam haeresim, quae ita sanctam Trinitatem confundit, ut eumdem dicat esse Patrem quem Filium, eumdemque credat esse Spiritum sanctum, non servans tres in unitate personas.

VII. Ingeniti et geniti eadem substantia. --Sed forsitan objicitur: Cum ingenitus Pater sit, genitus Filius, non fieri posse unam eamdemque substantiam geniti atque ingeniti: cum utique si sicut ingenitus Pater est, ingenitus esset Filius, tunc magis diversa posset esse substantia, quia unusquisque a seipso subsistens communem substantiam cum altero non haberet. Cum vero ingenitus Pater de seipso, id est de eo quod ipse est, si quid illud est aut dici potest (imo quia ut est dici omnino non potest), Filium generavit, apparet unam esse gignentis genitique substantiam, quia Deum de Deo, lumen de lumine Filium esse veraciter profitemur. Nam lucem esse Patrem Joannes apostolus testis est, dicens: Quia Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae (I Joan. I, 54) . Item de Filio ait: Et vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I, 4, 5) . Et infra: Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Ibid., 9) . Unde apparet Patrem et Filium unius esse substantiae, dum lucis et luminis diversa non potest esse substantia ejus, scilicet quae de se gignit, et quae de se gignente existit. Denique ne aliquis inter Patrem et Filium diversitatem naturalis luminis introducat, ideo Apostolus de eodem Filio dicit: Qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus (Hebr. I, 3) : in quo evidentius et coaeternus Patri, et inseparabilis a Patre, et unius cum eo esse substantiae perdocetur, dum luci splendor semper est coaeternus, dum splendor a [ al. luce] lumine nunquam est separatus, dum splendor a luce natura vel substantia nunquam potest esse diversus. Qui enim splendor lucis est, idem et Dei Patris virtus est: sempiternus ergo propter virtutis aeternitatem, inseparabilis propter claritudinis unitatem. Et hoc est quod nos fideliter profitemur, Filium de Patris substantia natum; sicut ipse Pater Deus apertissimum perhibet testimonium. Qui ut de sua ineffabilis naturae substantia proprium se Filium genuisse monstraret, ad instruendam fragilitatis nostrae imperitiam, ut nos ex visibilibus ad invisibilia erigeret, terrenae nativitatis vocabulum ad divinae generationis traxit exemplum, dicens: Ex utero ante luciferum genui te (Ps. CIX, 3) . Quid clarius, quid luculentius effari Divinitas dignaretur? Quibus indiciis, quibus existentium rerum exemplis proprietatem generationis potuit intimare, quam ut per uteri appellationem proprietatem genitricis ostenderet? non quia corporeis compositus est membris, aut aliquibus artuum lineamentis distinctus; sed quia nos aliter veritatem divinae generationis auditu mentis percipere non possemus, nisi humani uteri provocaremur vocabulo, utambigi ultra non posset, de Dei substantia natum esse, quem constat ex Patris utero exstitisse.

 VIII. Indivisa Dei substantia. --Credentes ergo Deum Patrem de sua substantia impassibiliter Filium generasse, non dicimus ipsam substantiam aut divisam esse in Filio, aut diminutionem pertulisse in Patre; et per hoc passionis potuisse vitio subjacere. Absit enim a nobis, ut talia vel opinemur, vel cogitemus, vel credamus de Deo: quia nos perfectum Patrem, perfectum Filium sine sui diminutione, sine aliqua derivatione, sine omni omnino passionis infirmitate genuisse fideliter profitemur. Nam qui objicit Deo, quod si de seipso genuit, divisionis vitium pertulit, potest dicere quia et laborem sensit, quando universa condidit, et ob hoc die septima ab omni opere suo requievit. Sed nec in generando de seipso passionem vel diminutionem aliquam sensit, nec in condendo universa fatigationem aliquam pertulit. Namque ut evidentius nobis divinae generationis impassibilitas demonstraretur, Deum ex Deo lumen [ Lor., de] ex lumine Filium profitendum accepimus. Si ergo in efficientia visibilis ac mundani luminis tale aliquid invenitur, ut lumine ex lumine sumpto, et per quamdam generationis nativitatem exorto, ipsa luminis origo, quae ex se lumen aliud dedit, nec minui, nec ullum omnino detrimentum ministrati ex se luminis perpeti [ Rhen. contingat] potuit: quanto rectius et melius de divini et ineffabilis luminis natura credendum est, quod ex seipsa lumen generans, minui omnino non potuit? Unde aequalis est Patri Filius non natus ex tempore, sed gignenti coaeternus, sicut splendor ab igne genitus, gignenti manifestatur aequaevus. Haec de Patris et Filii aequalitate, vel de substantiae unitate, quantum brevitatis ratio sivit, dixisse sufficiat.

IX. Spiritus sanctus est Patri et Filio consubstantialis. --Superest ut aliquid de Spiritu sancto, quem Patri ac Filio consubstantialem credimus, coaequalem et coaeternum dicamus, et testimoniis approbemus. Licet enim haec veneranda Trinitas personis ac nominibus distincta sit, non tamen ob hoc a se atque a sua aeternitate discrepare credenda est; sed manens ante saecula divinitas in Patre, et Filio, et Spiritu sancto, vere ac proprie creditur, nec dividi nostris interpretationibus potest, nec rursus versa in unam personam Trinitas ipsa confundi. Haec fides plena, haec nostra credulitas est. Idcirco deos nec aestimari patimur, nec vocari; sed unum Deum in praedictis personis ac nominibus confitemur. Inenarrabilis enim Divinitas, non ut concludi aut apprehendi velut vocabulis posset, intra nomina personasque se praestitit: sed ut id quod erat esse nosceretur, intelligentiam sui ex parte, quam capere humanae mentis angustiae praevalebant, credentibus dedit, propheta dicente: Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX) . Una est ergo Trinitatis deitas, et in hujus vocabuli appellatione significatio est unius substantiae, non unius personae. Ad quam rem fidelibus comprobandam in testimonium sui Divinitas ipsa multis et creberrimis contestationibus semper adfuit. Liceat ergo brevitatis compendio ex multis pauca proferre, quoniam [ al. vere] vera probatio majestatis, tametsi habet pluralitatem testimoniorum, pluralitate tamen non indiget, quoniam credenti pauca sufficiunt.

X. Scripturis probatur. --Primum igitur de Veteris Testamenti libris postmodum etiam Novi, Patrem, Filium, et Spiritum sanctum unius docebimus esse substantiae, libro Genesis sic inchoante: In principio fecit Deus coelum et terram; terra autem erat invisibilis, et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, et Spiritus Dei ferebatur super aquas (Gen. I, 1, 2.) . [ al., Ille qui] Ille principum qui Judaeis quis esset interrogantibus dixit: Principium, qui et loquor vobis (Joan. VIII, 25) .  Superferebatur autem Spiritus Dei super aquas, utpote creator, virtute potentiae suae continens creaturam: ut ex his viva omnia producturus, ipse rudibus elementi signis propria fomenta praestaret, et jam tunc mysterio emicante baptismatis virtutem sanctificationis liquoris natura perciperet, [ al. primamque] primaque ad vitam corpora animata produceret, David proinde Deo aspirante, testatur: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6) . Vide quam plena sit brevitas, et quam clare in sacramentum unitatis recurrit. Patrem in Domino; in Verbi significatione Filium ponens; Spiritum sanctum Altissimi ex ore nuncupavit. Et ne vocis editio acciperetur in Verbo, coelos per eum asserit esse firmatos. Ne autem status  in Spiritu putaretur, coelestis in eo virtutis plenitudinem demonstravit. Nam ubi virtus, ibi necesse est persona subsistens; ubi omnis, non ablata a Patre et Filio, sed consummata significatur in Spiritu sancto: non ut solus habeat quod in Patre et Filio est, sed ut totum habeat cum utroque.

XI. Tres personae in uno nomine. --Et iterum cum de vocatione gentium Dominus loqueretur, intra unum Divinitatis nomen (Patrem, Filium et) Spiritum sanctum praedicans, ait: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19) . Et iterum coelestia Corinthiis praedicans Apostolus, haec subdidit: Gratia Domini nostri Jesu Christi, et caritas Dei, et communicatio sancti Spiritus cum omnibus vobis (I Cor. XIII, 23) . Et ut apertius in hac Trinitate unitatem substantiae fateamur, illud etiam nobis est intuendum, quomodo Deus, cum de mundi et hominis creatione disponeret, sacramentum Trinitatis ostenderit, dicens: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26) . Cum dicit nostram, ostendit utique non unius; cum vero imaginem et similitudinem, profert aequalitatem, distinctiones personarum insinuat; ut in eodem opere sit Trinitatis aperta cognitio, in quo nec pluralitas [ al. causa] cassa est, nec similitudo dissentiens, dum et consequentia sic loquuntur: Et dixit Deus, et fecit Deus, et benedixit Deus (Gen. I) . Et necesse est ut creationis totius auctor Deus unus sit. Quam fidei rationem antiqua denique per Moysen benedictio pandit, et comprobat, qua benedicere populum sacramento trinae invocationis jubetur. Ait enim Deus ad Moysen: Sic benedices populum meum, et ego benedicam illos: Benedicat te Dominus et custodiat te. Illuminet Dominus faciem suam super te, et misereatur tui. Attollat Dominus faciem suam super te, et det tibi pacem (Num. VI, 23 seq.) . Quod hoc ipsum propheta David confirmat, dicens: Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terrae (Psal. LXVI, 8) . Quam Trinitatis unitatem supernae angelorum virtutes [ ms. 2, in uno] hymno venerantur, et ter numero, Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus, sabaoth (Isai. VI, 3) , indesinenti canente ore, in unius fastigium dominationis gloriam ejus exaltant. Quod ut adhuc apertius fidelium sensibus inculcetur, coelestium mysteriorum conscium producimus Paulum. Ait enim: Divisiones autem donationum sunt, idem autem Spiritus; et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus; et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 4 seq.) , etc. Et certe has divisionum differentias pro qualitate ac merito participantium Spiritum sanctum docuit operari, cum ipsarum gratiarum differentias partiretur, in ultimis intulit dicens: Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult (Ibid., 11) . Unde nullus ambiguitati relinquitur locus, quin  clareat Spiritum sanctum et Deum esse, et suae voluntatis auctorem, qui cuncta operari, et secundum propriae voluntatis arbitrium divinae dispensationis dona largiri apertissime demonstratur. Quia ubi voluntaria gratiarum distributio praedicatur, non potest videri conditio servitutis: in creatura enim servitus intelligenda est, in Trinitate vero dominatio ac libertas. Et ut adhuc luce clarius unius divinitatis esse cum Patre et Filio Spiritum sanctum doceamus, Joannis evangelistae testimonio comprobatur. Ait namque: Tres sunt qui testimonium perhibent in coelo, Pater, Verbum, et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt (I Joan. V, 7) . Nunquid, ait, tres in differenti aequalitate sejuncti, aut quibuslibet diversitatum gradibus longo separationis intervallo divisi? sed tres, inquit, unum sunt.

XII. Creatio ipsis est communis. --Ut autem adhuc magis magisque sancti Spiritus cum Patre et Filio una [ Lor., dignitas] divinitas in creandis rebus omnibus demonstretur, habes creatorem Spiritum sanctum in libro Job: Spiritus, inquit, divinus est, qui fecit me; et Spiritus Omnipotentis qui docet me (Job XXXIII, 24) . Et David dicit: Emitte Spiritum tuum et creabuntur, et renovabis faciem terrae (Psal. CIII, 30) . Si creatio et renovatio per Spiritum erit, sine dubio et principium creationis sine Spiritu non fuit. Post creationem igitur ostendamus, quia vivificat etiam Spiritus sanctus, sicut Pater et Filius. Equidem de persona Patris refert Apostolus: Testor in conspectu Dei, qui vivificat omnia (I Tim. VI, 13) . Vitam vero dat Christus. Oves, inquit, meae vocem meam audiunt, et ego vitam aeternam do illis (Joan. X, 27, 28) . Vivificamur vero a Spiritu sancto, ipso dicente Domino: Spiritus est qui vivificat (Joan. VI, 64) . Ecce una vivificatio Patris et Filii et Spiritus sancti aperte demonstrata est.

XIII. Praescientia. --Praescientiam rerum omnium in Deo esse, et occultorum cognitionem, licet nemo Christianus ignoret, tamen ex Danielis libro monstrandum est. Deus, inquit, qui occultorum cognitor es, qui praescius es omnium antequam nascantur (Dan. XIII, 42) . Haec eadem praescientia in Christo est, sicut refert Evangelista: Ab initio autem sciebat Jesus quis esset eum traditurus, vel qui essent non [ al. deest non] credentes in eum (Joan. VI, 65) . Quod sit autem occultorum cognitor, ex hoc manifestum est, cum obscura consilia Judaeorum traducens dicebat: Quid cogitatis nequam in cordibus vestris (Matth. IX. 4) ? Similiter praescire omnia Spiritum sanctum, ipse manifestavit dicens ad apostolos: Cum venerit Spiritus veritatis, docebit vos omnia, et ventura annuntiabit vobis (Joan. XIII, 16) . Qui ventura annuntiare perhibetur, praescire omnia non dubitatur: quia ipse scrutatur altitudines Dei, et novit omnia quae in Deo sunt, sicut memorat Paulus, dicens: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam altitudines Dei (I Cor. II, 10) . Item in eodem loco: Sicut nemo scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus ejus qui in ipso est; ita nemo scit quae sunt Dei, nisi Spiritus Dei (Ibid., 11) .

XIV. Potentia sancti Spiritus. --Ad intelligendam vero potentiam Spiritus sancti, pauca de terribilibus proferamus. Vendiderat possessionem, ut scriptum est in Actibus apostolorum (Cap. V, 2) , suppressa parte pecuniae dolosus discipulus, reliquum pro toto ante pedes ponens apostolorum, offendit Spiritum sanctum, quem putabat se latere. Sed quid ad eum dixit continuo beatus Petrus? Anania, quare Satanas replevit cor tuum ut mentireris Spiritui sancto (Ibid., 3) ? Et infra: Non es mentitus hominibus, sed Deo (Ibid., 4) . Atque ita percussus virtute ejus, cui mentiri voluerat, exspiravit. Quid hic vult beatus Petrus intelligi Spiritum sanctum? Utique clarum est, cum dicit, Non mentitus es hominibus, sed Deo. Manifestum est ergo, quoniam qui mentitur  Spiritui sancto, Deo mentitur: et qui credit in Spiritum sanctum, credit in Deum. Tale aliquid, imo fortius quiddam Dominus in Evangelio ostendit, dicens: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus: qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro (Matth. XII, 31, 32) . Ecce terribili sententia irremissibile dicit esse peccatum ei qui in Spiritum sanctum blasphemaverit. [ al. Comparat] Compara huic sententiae illud quod scriptum est in libro Regnorum: Si peccando peccaverit vir in virum, orabunt pro eo: si autem in Deum peccaverit, quis orabit pro eo (I Reg. II, 25) ? Si ergo blasphemare in Spiritum sanctum, et peccare in Deum simile, id est, inexpiabile crimen est, jam quantus sit Spiritus sanctus unusquisque cognoscit.

XV. Praesentia Dei ubique. --Deus quod ubique sit praesens et impleat omnia, ore discimus Jeremiae: Ego, inquit, Deus approximans, et non de longinquo: si absconditus fuerit homo in absconditis, ergo ego non videbo eum? Nonne coelum et terram ego impleo (Jer. XXIII, 23, 24) ? Quid autem de sua ubique praesentia Salvator in Evangelio dicit? Ubicunque, ait, fuerint duo vel tres collecti in nomine meo, ibi et ego sum in medio eorum (Matth. XVIII, 20) . De Spiritu adaeque sancto, quod adsit ubique, dicit propheta ex persona Dei: Ego in vobis, et Spiritus meus stat in medio vestrum (Ezech. XXXVI, 27) . Et Salomon ait: Spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis (Sap. I, 7) . Item David dicit: Quo ibo a Spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu illic es; si descendero in infernum ades; si sumpsero pennas meas in directum, et habitavero in extremis maris: etenim illuc manus tua deducet me, et continebit me dextera tua (Psal. CXXXVIII, 7 seq.) .

XVI. --Habitat Deus in sanctis suis secundum promissionem qua dixerat: Habitabo in illis (II Cor. VI, 16) . Quod vero Dominus Jesus dicit in Evangelio: Manete in me et ego in vobis (Joan. XV. 4) , probat hoc Paulus dicens: An nescitis quia Jesus Christus est in vobis (II Cor. XIII, 5) ? Hoc autem totum in Spiritus habitatione adimpletur, sicut memorat Joannes: Ex hoc, inquit, scimus quia in nobis est, quia de Spiritu suo dedit nobis (I Joan. IV, 13) . Similiter et Paulus: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16) ? Et iterum dicit: Glorificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 20) . Quem Deum? utique Spiritum sanctum, cujus templum esse videmur.

XVII. --Nam quod arguat Pater, arguat Filius, arguat Spiritus sanctus ita probandum est. In psalmo quadragesimo nono legitur: Peccatori autem dicit Deus: Quare tu enarras justitiam meam, et assumis testamentum meum per os tuum (Psal. XLIX, 16) ? Et infra: Arguam te, et statuam [Laud. ante ] contra faciem tuam (Ibid., 21) . David similiter orans dicit ad Christum: Domine, ne in ira tua arguas me (Psal. VI, 2) ; quia ipse venturus est arguere omnem carnem. Quid vero de Spiritu sancto Salvator in Evangelio dicit? Cum venerit, inquit, Paraclitus, ille arguett mundum de peccato, et de justitia, et de judicio (Joan. XVI, 8) . Hoc praevidens David clamabat ad Dominum: Quo ibo a Spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam (Psalm. CXXXVIII, 7) ?

XVIII. --Nam et quod bonus sit Pater, bonus Filius, bonus Spiritus sanctus, sic probatur. Dicit propheta: Bonus es tu, Domine, et in bonitate tua doce me justificationes tuas (Psal. CXVIII, 68) . De se autem ipse Unigenitus: Ego sum pastor bonus (Joan. X, 11) . De Spiritu aeque sancto David in psalmo dicit ad Dominum: Spiritus tuus bonus deducet me in terram [Laud., viam ] rectam (Psalm. CXLII. 11) .

XIX. --Quis autem dignitatem illam Spiritus sancti possit tacere? Antiqui enim prophetae clamabant: Haec dicit Dominus. Hanc vocem Christus adveniens in  suam personam revocavit, dicens: Ego autem dico vobis (Matth. V, 22) . Novi autem prophetae quid [ al. qui clamabant? sicut propheta Agabus in Actibus apostolorum: Haec dicit Spiritus sanctus (Act. XXI, 11) . Et Paulus ad Timotheum: Spiritus, inquit, manifeste dicit (I Tim. IV, 1) . Quae vox omnino demonstrat indifferentiam Trinitatis. Et Paulus quidem dicit se a Deo Patre et Christo vocatum fuisse et missum: Paulus, inquit, apostolus non ab hominibus neque per hominem, sed per Jesum Christum, [Laud., ad. ] et Deum Patrem (Gal. I, 1) . In Actibus autem apostolorum legitur quod a Spiritu sancto sit segregatus et missus. Sic enim scriptum est: Haecdicit Spiritus sanctus: Segregate mihi Barnabam et Saulam in opus quo vocavi eos (Act. XIII, 2) . Et paulo post: Ipsi, inquit, missi a Spiritu sancto descenderunt Seleuciam (Ibid., 4) . Item in eodem libro: Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus constituit episcopos (Act. XX, 28) .

XX. Paracliti nomen commune. --Ne quis autem Spiritum sanctum, quia Paraclitus dictus est, contemptibile aliquid existimet. Paraclitus enim advocatus est, vel potius consolator secundum Latinam linguam, quae appellatio etiam Filio Dei communis est, sicut dicit Joannes: Haec inquit, scribo vobis ut non peccetis; sed et si quis peccaverit, Paraclitum habemus apud Patrem Jesum Christum justum (I Joan. II, 1) . Nam et ipse Dominus cum dicit ad apostolos, Alterum Paraclitum mittet vobis Pater (Joan. XIV, 16) , sine dubio cum dicit alterum Paraclitum, se quoque Paraclitum manifestat. Sed neque a Patre hoc nomen Paracliti alienum est. Beneficentiae enim nomen est, non naturae. Denique ad Corinthios Paulus ita scribit: Benedictus Deus Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus omnis consolationis, qui nos consolatur (II Cor. I, 34) . Et cum consolator dicitur Pater, consolator Filius, consolator etiam Spiritus sanctus, una tamen nobis consolatio a Trinitate praestatur; sicut et una remissio peccatorum, Apostolo affirmante: Abluti, inquit, estis et justificati, et sanctificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri (I Cor. VI, 11) . Possemus plura adhuc de divinis Scripturis proferre testimonia, quae juxta baptismi sacramentum Trinitatem unius gloriae, operationis ac potentiae manifestant: sed quia ex his plenus est sapientium intellectus, multa praeterivimus studio brevitatis.

XXI. Recapitulatio. --Faciamus ergo recapitulationem dictorum nostrorum. Si de Patre procedit Spiritus sanctus, si liberat, si Dominus est et sanctificat, si creat cum Patre et Filio et vivificat, si praescientiam habet cum Patre et Filio, si ubique est et implet omnia, si habitat in electis, si arguit mundum, si judicat, si bonus et rectus est, si de eo clamatur: Haec dicit Spiritus sanctus; si prophetas constituit, si apostolos mittit, si episcopos praeficit, si consolator est, si cuncta dispensat prout vult, si abluit et justificat, si tentatores suos interficit; si is qui eum blasphemaverit non habet remissionem, neque in hoc saeculo, neque in futuro, quod utique Deo proprium est: haec cum ita sint, cur de eo dubitatur, quod Deus sit, cum eum operum magnitudo quod est ipse manifestet? Non utique alienus est a Patris et Filii majestate, qui non est ab operum virtute alienus. Frustra illi nomen divinitatis negatur, cujus potestas non potest abnegari. Frustra prohibeor eum cum Patre et Filio venerari, quem exigor cum Patre et Filio confiteri. Si ille mihi cum Patre et Filio confert remissionem peccatorum, confert sanctificationem et vitam perpetuam, ingratus sum nimis et impiissimus, si ei cum Patre et Filio non refero gloriam,  aut si non est cum Patre colendus et Filio, ergo nec confitendus est in baptismo. Si autem omnimodo confitendus est secundum dictum Domini, et traditionem apostolorum, ne semiplena sit fides, quis me poterit ab ejus cultu prohibere? In quem enim credere jubeor, ei etiam debeo supplicare. Adorabo ergo Patrem, adorabo et Filium, adorabo et Spiritum sanctum, una eademque veneratione. Quod si quis durum hoc putat, audiat quomodo David ad culturam Dei fideles hortatur: Adorate, inquit, scabellum pedum ejus (Psal. XCVIII, 5) . Si religionis est adorare scabellum pedum ejus, quanto magis religiosum si ejus Spiritus adoretur? Ille utique Spiritus, quem beatus Petrus in tanta sublimitate praedicavit, dicens: Spiritu sancto misso de coelis, in quem concupiscunt angeli prospicere (I Petr. I, 12) . Si angeli eum cupiunt aspicere, quanto magis nos homines mortales eum despicere non debemus, ne forte et nobis dicatur, sicut dictum est ad Judaeos: Vos semper Spiritui sancto restitistis, sicut et patres vestri (Act. VII, 51) .

XXII. --Quod si haec tanta et talia non inclinant animum ad venerandum Spiritum sanctum, accipite adhuc aliquid fortius. Sic enim Paulus instruit prophetas Ecclesiae, in quibus utique et per quos Spiritus sanctus loquebatur: Si, inquit, omnes prophetaverint, intret autem aliquis infidelis, aut idiota, convincitur ab omnibus, examinatur ab omnibus, occulta quoque cordis ejus manifesta [ al. sunt ] fiunt: et tunc cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quia vere Deus in vobis est (I Cor. XIV, 24, 25) . Et utique in eis Spiritus sanctus est, qui prophetant. Si ergo infideles cadunt in faciem, et adorant Spiritum sanctum perterriti, et confitentur [ Lor., victi] inviti: quanto magis fidelibus expedit ut voluntarie et ex affectu adorent Spiritum sanctum? Adoratur autem Spiritus sanctus, non quasi separatim more gentilium, sicut nec Filius separatim adoratur, quia in dextera Patris est; sed cum adoramus Patrem, credimus nos et Filium et Spiritum sanctum adorare: quia et cum Filium invocamus, Patrem nos credimus invocare, et cum Patrem rogamus, a Filio nos exaudiri confidimus, sicut ipse Dominus dixit: Quidquid petieritis Patrem in nomine meo, ego faciam, ut honorificetur Pater in Filio (Joan. XIV, 13) . Et si Spiritus sanctus adoratur, ille utique adoratur cujus est Spiritus. Illud autem nullus ignorat, quia divinae majestati nec addi quidquam, nec minui humanis supplicationibus potest: [ Lor. sic] sed unusquisque secundum propositum voluntatis suae, aut gloriam sibi acquirit fideliter venerando, aut confusionem perpetuam pertinaciter resistendo. Certum est enim quia superbia et contemptio damnat, honorificentia vero fructum devotionis exspectat. Quare autem fideles non honorificent integre Trinitatem, ad quam se pertinere confidunt, cujus nomine se renatos, cujus servos se nominari gloriantur? Nam sicut [ al. ad nomen] a nomine Dei Patris homines Dei appellantur, ut Helias homo Dei dictus est, ut Moyses homo Dei appellatus est; sic a Christo Christiani nuncupamur, sic etiam a Spiritu spiritales appellamur. Si igitur vocetur quis homo Dei, et non sit Christianus, nihil est; qui si Christianus vocetur, et non fuerit spiritalis, nec sibi satis de salute confidat.

XXIII. --Sit ergo nobis secundum salutaris baptismi confessionem fides integra Trinitatis, sit una devotio pietatis: nec more gentilium potestatum diversitates opinemur, aut creaturam quantum ad deitatem in Trinitate suspicemur. Sed nec Judaeorum scandalo moveamur, qui Filium Dei  negant, qui Spiritum sanctum non adorant; sed potius perfectam Trinitatem adorantes et magnificantes, sicut in mysteriis ore nostro dicimus, ita conscientia teneamus, Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus sabaoth. Ter dicentes Sanctus unam omnipotentiam confitemur, quia una est religio, una glorificatio Trinitatis, ut audiamus ab Apostolo, sicut audierunt Corinthii: Gratia Domini nostri Jesu Christi, et dilectio Dei, et communicatio Spiritus sancti cum omnibus vobis (II Cor. XIII, 13) . Haec est fides nostra, evangelicis et apostolicis traditionibus atque auctoritate firmata, et omnium quae in mundo sunt catholicarum ecclesiarum societate fundata, in qua nos per gratiam Dei omnipotentis permanere usque ad finem vitae hujus confidimus et speramus.

Explicit libellus directus sub die [ al. XVII] XII calendarum Maiarum per Januarium Zattarensem, Villaticum a Casis-Medianis episcopos Numidiae, et Bonifacium Foratianensem, et Bonifacium Gratianensem episcopos provinciae Byzacenae.

 

pas de traductrion française