RETOUR À L’ENTRÉE DU SITE ALLER A LA TABLE DES MATIERES DE PLAUTE

PLAUTE

Stichus

ARGVMENTVM 

Senex castigat filias, quod hae viros
Tam perseverent peregrinanteis pauperes
Ita sustinere fratres, neque relinquere.
Contraque verbis delenitur commodis,
Habere ut sineret quos semel nanctae forent.
Viri reveniunt opibus aucti trans mare :
Suam quisque retinet; ac Sticho ludus datur. 

PERSONAE

PANEGYRIS UXOR EPIGNOMI
PAMPHILA UXOR PAMPHILIPPI
ANTIPHO SENEX
GELASIMUS PARASITUS
CROCOTIUM ANCILLA
PINACIUM PVER
EPIGNOMUS
PAMPHILIPPUS
STICHVS SERVUS
SANGARINUS SERVUS
STEPHANIUM ANCILLA

ACTUS I i

PANEGYRIS 
Credo ego miseram 
fuisse Penelopam, 1a
soror, suo ex animo,
quae tam diu vidua 2a
viro suo caruit :
nam nos eius animum 3a
de nostris factis gnoscimus, quarum viri hinc absunt,
quorumque nos negotiis absentum, ut est aequom,
sollicitae nocteis et dies, soror, sumus semper.
PAMPHILA
Nostrum opficium
nos facere aequom'st, 7a
neque id magis facimus
quam nos monet pietas. 8a
Sed heic, mea soror, adsisdum: multa volo tecum
loqui de re viri. 
PANEGYRIS 
Salvene, amabo?
PAMPHILA 
Spero quidem, et volo; sed hoc, soror, crucior,
patrem tuum meumque adeo, unice qui unus 
civibus ex omnibus probus perhibetur,
eum nunc improbi viri opficio uti;
viris qui tantas absentibus nostris 15
facit iniurias inmerito,
nosque ab his abducere volt.
Hae res vitae me, soror, saturant :
hae mihi dividiae et senio sunt.
PANEGYRIS 
Ne lacruma, soror, neu tuo id animo 20
fac, quod tibi tuos pater facere minatur.
Spes est eum melius facturum.
Gnovi ego illum: istaec ioculo dicit;
neque ille sibi mereat Persarum
monteis, qui esse aurei perhibentur ! 25
uti istuc faciat, quod tu metuis.
Tamen si faciat, minume irasci
decet; neque id inmerito eveniet.
Nam viri nostri domo ut abierunt,
hic tertius annus. 
PAMPHILA 
Ita ut memoras. 30
PANEGYRIS 
Quom ipsi interea vivant, valeant,
ubi sint, quid agant, ecquid agant,
neque participant nos, neque redeunt.
PAMPHILA 
An id doles, soror, quia illi suum opficium 34-35
non colunt, quom tu tuom facis? 
PANEGYRIS 
Ita pol. 36
PAMPHILA 
Tace sis; cave sis, audiam ego istuc,
cave,posthac ex te. 
PANEGYRIS 
Nam quid iam?
PAMPHILA 
Quia, pol, meo animo omneis sapienteis
suom opficium aequom'st colere et facere. 40
Qamobrem ego te hoc, soror, tametsi es maior,
moneo, ut tuum memineris opficium.
Et si illi inprobi sint, atque aliter
nos faciant, quam aequom'st, tamen, pol
ne quid magis sit omnibus obnoxiae opibus, 45
nostrum opficium meminisse decet.
PANEGYRIS 
Placet; taceo. 
PAMPHILA 
At memineris facito.
PANEGYRIS 
Nolo ego, soror, me credi esse inmemorem viri,
neque ille eos honores, mihi quos habuit, perdidit :
nam mihi, pol, grata abceptaque huius est benignitas : 50
et me quidem haec conditio nunc non paenitet;
neque est cur nunc studeam has nubtias mutarier.
Verum postremo in patris potestate est situm:
faciendum id nobis quod parenteis inperant.
PAMPHILA 
Scio, atque in cogitando moerore augeor, 55
nam propemodum iam ostendit suam sententiam.
PANEGYRIS 
Igitur quaeramus, nobis quid facto usus sit. 

I. ii

ANTIPHO 
Qui manet ut moneatur semper servos homo opficium suum,
nec voluntate id facere meminit, servos is habitu haud probus est.
Vos meministis quotcalendis petere demensum cibum; 60
qui minus meministis, quod opus sit facto, facere in aedibus?
Iam quidem in suo quidque loco nisi erit mihi situm subpellectilis,
quom ego revortar, vos monumentis conmonefaciam bubulis.
Non homines habitare mecum mihi heic videntur, sed sues.
Facite, soltis, nitidae ut aedeis meae sint, quom redeam domum. 65
Iam ego domi adero : ad meam maiorem filiam inviso modo;
si quis me quaeret, inde vocatote aliqui; aut iam egomet heic ero.
PAMPHILA
Quid agimus, soror, si obfirmabit pater advorsum nos? 
PANEGYRIS 
Pati
nos oportet quod ille faciat, cuius potestas plus potest.
PAMPHILA
Exorando, haud advorsando sumendam operam censeo; 70
gratiam a patre si petimus, spero ab eo inpetrassere :
advorsari sine dedecore et scelere summo haud possumus,
neque equidem id factura; neque tu ut facias, consilium dabo :
verum ut exoremus : gnovi ego nostros; exorabili'st.
ANTIPHO 
Principium ego quo pacto cum illis obcipiam, id ratiocinor : 75
utrum ego perplexim lacessam oratione ad hunc modum,
quasi nunquam quidquam in eas simulem, quasi nihil indaudiverim,
eas in se meruisse culpam : an potius tentem lenoter,
an minaciter. Scio liteis fore (ego meas gnovi optume)
si manere hic sese malint potius quam alio nubere. 80
Non faciam : quid mihi opu'st decurso aetatis spatio cum eis
gerere bellum ? quom nihil, quamobrem id faciam, meruisse arbitror?
minime ! nolo turbas; sed hoc mihi optumum factu arbitror.
Sic faciam : adsimulabo quasi quam culpam in sese admiserint.
Perplexabiliter earum hodie perpavefaciam pectora : 85
post, id agam igitur deinde, ut animus meus erit, faciam palam.
Multa scio faciunda verba. Ibo intro : sed aperta est foris.
PAMPHILA
Certo enim mihi paternae vocis sonitus aureis accidit.
PANEGYRIS 
Is est, ecastor : ferre advorsum homini obcupemus osculum.
PAMPHILA
Salve, mi pater. 
ANTIPHO 
Et vos ambae : inlico agite, abscedite. 90
PAMPHILA
Osculum...
ANTIPHO 
Sat est osculi mihi vostri. 
PAMPHILA
Qui, amabo, pater?
ANTIPHO 
Quia ita meae animae salsura evenit. 
PAMPHILA 
Adside heic, pater.
ANTIPHO 
Non sedeo isteic : vos sedete, ego sedero in subsellio.
PAMPHILA
Mane pulvinum. 
ANTIPHO 
Bene procuras mihi; satis sic fultum'st, sede.
PAMPHILA
Sine, pater. 
ANTIPHO 
Quid opus est? 
PAMPHILA
Opus est. 
ANTIPHO 
Morem tibi geram; atque hoc satis est. 95
PAMPHILA 
Nunquam enim nimis curare possunt suom parentem filiae.
Quem aequius est nos potiorem habere, quam te? postidea, pater,
viros nostros, quibus tu voluisti esse nos matresfamilias.
ANTIPHO 
Bonas ut aequom'st facere, facitis, quom tamen absenetis viros
proinde habetis, quasi praesenteis sint. 
PAMPHILA
Pudicitia est, pater, 100
eos magnificare, qui nos socias sumserunt sibi.
ANTIPHO 
Numquis hic est alienus nostris dictis auceps auribus?
PANEGYRIS 
Nullus, praeter nosque teque. 
ANTIPHO 
Vostrum animum adhiberi volo.
Nam ego ad vos nunc inperitus rerum et morum mulierum,
discipulus venio ad magistras : quibus matronas moribus, 105
quae optumae sunt, esse oportet? sed utraque ut dicat mihi.
PANEGYRIS 
Quid istuc est, quod huc exquaesitum mulierum mores venis?
ANTIPHO 
Pol, ego uxorem quaero, postquam vostra mater mortua'st.
PANEGYRIS 
Facile invenies et peiorem et peius moratam, pater,
quam illa fuit; meliorem neque tu reperies, neque sol videt. 110
ANTIPHO 
At ego ex te exquiro, atque ex istac tua sorore. 
PAMPHILA
Edepol, pater,
scio, ut oportet esse, si sint ita, ut ego aequom censeo.
ANTIPHO 
Volo scire ergo, ut aequom censes. 
PAMPHILA
Ut per urbem quom ambulent,
omnibus os bpturent, ne quis merito male dicat sibi.
ANTIPHO 
Dic vicissim nunciam tu. 
PANEGYRIS 
Quid vis tibi dicam, pater? 115
ANTIPHO 
Ubi facillume spectatur mulier, quae ingenio est bono?
PANEGYRIS 
Quoi malefaciundi est potestas, quae ne id faciat, id temperat.
ANTIPHO 
Haudmale istuc. Age tu altera : utra sit conditio pensior
virginemne an viduam habere? 
PAMPHILA 
Quanta mea sapientia est,
ex malis multis malum quod minimum'st, id minimum'st malum. 120
Qui potest mulieres vitare, vitet ; ut quotidie
pridie caveat, ne faciat quod pigeat postridie.
ANTIPHO 
Quae tibi mulier videtur multo sapientissuma?
PANEGYRIS 
Quae tamen, quom res secundae sunt, se poterit gnoscere :
et illa quae aequo animo patietur sibi esse peius, quam fuit. 125
ANTIPHO 
Edepol, vos lepide tentavi vostrumque ingenium iuveni.
Sed hoc est, quod ad vos venio, quodque esse ambas conventas volo.
Mihi auctores ita sunt amici, ut vos hinc abducam domum.
PANEGYRIS 
At enim nos, quarum res agitur, aliter auctores sumus.
Nam aut olim, nisi tibi placebant, non datas oportuit, 130
aut nunc non aequom'st abduci, pater, illisce apsentibus.
ANTIPHO 
Vosne ego patiar cum mendicis nubtas me vivo viris?
PAMPHILA
Placet ille meus mihi mendicus: suus rex reginae placet.
Idem animus est in paupertate, qui olim in divitiis fuit:
ANTIPHO 
Vosne latrones et mendicos homines magnipenditis? 135
PANEGYRIS 
Non tu me argento dedisti, opinor, nubtum, sed viro.
ANTIPHO 
Quid ? Illos exspectatis, qui abhinc iam abierunt triennium?
quin vos capitis conditionem ex pessuma primariam?
PANEGYRIS 
Stultitia est, pater, venatum ducere invitas canes.
Hostis est uxor, invita quae ad virum nubtum datur. 140
ANTIPHO 
Certumne est neutram vostrarum persequi imperium patris !
PAMPHILA
Persequimur; nam quo dedisti nubtum, abire nolumus.
ANTIPHO 
Bene valete; ibo atque amicis vostra consilia eloquar.
PANEGYRIS 
Probiores, credo, arbitrabunt, si probis narraveris.
ANTIPHO 
Curate igitur familiarem rem, ut potestis, optume
PANEGYRIS , 145
Nunc placet, quom recte monstras : nunc tibi auscultabimus.
Nunc, soror, abeamus intro. 
PAMPHILA
Immo intervisam domum.
Si a viro tibi forte veniet nuncius, facito ut sciam. 
PANEGYRIS 
Neque ego te celabo, neque tu me celassis quod scias.
Eho, Crocotium, i, parasitum Gelasimum huc arcessito; 150
tecum adduce : nam illum, ecastor, mittere ad portum volo,
si quae forte ex Asia navis heri aut hodie venerit.
Nam dies totos apud portum servos unus adsidet :
sed tamen volo intervisi : propera atque actutum redi. 

I. iii

GELASIMUS 
Famem fuisse subspicor matrem mihi : 155
nam postquam gnatus sum, satur numquam fui.
Neque melius quisquam referet matri gratiam,
quam ego matri meae retuli invitissimus. 157a
Nam illa me in alvo menseis gestavit decem.
At ego illam in alvo gesto plus annos decem. 160
Atque illa puerum me gestavit parvolum,
quo minus laboris cepisse illam existumo :
at ego non pauxillulam in utero gesto famem,
verum, hercle, multo maxumam et gravissumam.
Uteri dolores mihi oboriuntur cotidie; 165
sed matrem parere nequeo; nec quid agam scio.
Audivi saepe hoc volgo dicier,
solere elephantum gravidam perpetuos decem
esse annos : eius ex semine haec certo est Fames.
Nam iam complures annos utero haeret meo. 170
Nunc si ridiculum hominem quaeret quispiam,
venalis ego sum cum ornamentis omnibus.
Inanimentis explementum quaerito.
Gelasimo nomen mi indidit parvo pater,
quia inde iam a pauxilio puero ridiculus fui. 175
Propter pauperiem adeo hoc nomen reperi,
eo, quia paupertas fecit, ridiculus forem :
nam illa omneis arteis perdocet, ubi quem adtigit.
Per annonam caram dixit me gnatum pater:
propterea, credo, nunc esurio acrius. 180
Sed generi nostro haec reddita est benignitas;
nulli negare soleo, si quis me esum vocat.
Oratio una interiit hominum pessume,
atque optuma, hercle, meo animo, et scitissuma,
qua ante utebantur: 'Veni illo ad caenam; sic face; 185
promitte vero; ne gravare : est commodum?
volo, inquam, fieri; non amittam quin eas;'
nunc repererunt iam ei verbo vicarium
nihili quidem, hercle, verbum ac vilissumum,
'Vocem te ad coenam, nisi egomet coenem foris.' 190
Ei, hercle, ego verbo lumbos defractos velim,
ni vere perierit, si coenassit domi.
Haec verba subigunt me, ut mores barbaros
discam, atque ut faciam praeconis conpendium;
itaque auctionem praedicem, ipse ut venditem. 195
CROCOTIUM 
Hic ille est parasitus quem arcessitum missa sum.
Quae loquitur, auscultabo, priusquam conloquar.
GELASIMUS 
Sed curiosi sunt heic quam plures mali,
alienas res qui curant studio maxumo,
quibus ipsis nulla est res, quam procurent, sua : 200
ei quando quem auctionem facturum sciunt,
adeunt, perquirunt quid siet causae inlico :
alienum aes cogat, an pararit praedium,
uxorin' sit reddenda dos divortio ?
Eos omneis tametsi, hercle, haud indignos iudico, 205
qui multum miseri sint, laborent, nihil moror :
dicam auctionis causam, ut animo gaudeant;
(nam curiosus nemo est, quin sit malevolus),
ipse egomet quamobrem auctionem praedicem : 208a
damna evenerunt maxuma misero mihi,
ita me mancupia miserum adfecerunt male,
potationes plurimae demortuae :
quot adeo coenae, quas deflevi, mortuae !
quot potiones mulsi ! quae autem prandia !
quae inter continuum perdidi triennium.
Prae maerore adeo miser atque aegritudine 215
consenui; paene sum fame emortuus.
CROCOTIUM 
Ridiculus aeque nullus est, quando esurit.
GELASIMUS 
Nunc auctionem facere decretum'st mihi :
foras necessum'st quidquid habeo vendere.
Adeste, soltis, praeda erit praesentium. 220
Logos ridiculos vendo; agite, licemini.
Qui coena poscit? ecqui poscit prandio?
Hercules te amabit. Prandio ? coena tibi ?
Ehem, adnuistin'? nemo meliores dabit :
nulli meliores esse parasito sinam. 225
Vel unctiones graecas sudatorias
vendo, vel alias malacas, crapularias;
cavillationes, adsentatiunculas
ac periuratiunculas parasiticas;
rubiginosam strigilem, ampullam rubidam, 230
parasitum inanem, quo recondas reliquias.
Haec venisse iam opus est, quantum potest;
ut decumam partem Herculi polluceam.
CROCOTIUM 
Ecastor, auctionem haud magni preti ! 234-235
adhaesit homini ad infimum ventrem fames. 236
Adibo ad hominem. 
GELASIMUS 
Quis haec est; quae advorsum it mihi?
Epignomi ancilla haec quidem est Crocotium.
CROCOTIUM 
Gelasime, salve. 
GELASIMUS 
Non id est nomen mihi.
CROCOTIUM 
Certo, mecastor, id fuit nomen tibi. 240
GELASIMUS 
Fuit disertim; verum id usu perdidi;
nunc Miccotrogus nomine ex vero vocor.
CROCOTIUM 
Heu, ecastor, 
risi te hodie multum. 
GELASIMUS 
Quando, aut quo in loco?
CROCOTIUM 
Heic quom auctionem praedicabas. 
GELASIMUS Pessuma, 244-245
ehon' audivisti? 
CROCOTIUM 
Te quidem dignissumam. 246
GELASIMUS 
Quo nunc is? 
CROCOTIUM 
Ad te. 
GELASIMUS 
Quid venis? 
CROCOTIUM 
Panegyris
rogare iussit ted, ut opere maxumo,
mecum simitu ut ires ad sese domum.
GELASIMUS 
Ego illo, mehercle, vero eo, quantum potest. 250
Iamne exta cocta sunt? quot agnis fecerat?
CROCOTIUM 
Illa quidem nullum sacrificavit. 
GELASIMUS 
Quomodo?
quid igitur me volt? 
CROCOTIUM 
Tritici modios decem
rogare, opinor, te volt. 
GELASIMUS 
Mene, ut ab se petam?
CROCOTIUM 
Imo, abs te mutuum nobis dares. 255
GELASIMUS 
Nega esse quod dem nec mihi nec mutuum,
neque aliud quidquam, nisi hoc quod habeo pallium,
linguam quoque etiam vendidit ariam. 
CROCOTIUM 
Nullan' tibi lingua est?... 
GELASIMUS 
Quae quidem dicat 'Dabo' : 259-260
ventri reliqui : eccam illam, quae dicat 'Cedo'. 261
CROCOTIUM 
Malum tibi di dent ?
GELASIMUS
Haec eadem dicit tibi.
CROCOTIUM 
Quid nunc? iturus, an non? 
GELASIMUS Abi sane domum,
iam illo venturum dicito; propera atque abi. 264-265
demiror quid illaec me ad se arcessi iusserit, 266
quae nunquam iussit me ad se arcessi ante hunc diem,
postquam vir abiit eius. Miror quid siet,
nisi ut periclum fiat; visam quid velit.
Sed eccum Pinacium eius puerum : hoc vide, 270
satin' ut facete, atque ex pictura adstitit?
Nae iste, edepol vinum poculo pauxillulo
saepe exanclavit submerum scitissume.

ACTVS II, i

PINACIUM 
Mercurius, Iovis qui nuntius perhibetur, numquam aeque patri
suo nuntium lepidum adtulit, quam ego nunc meae herae nuntiabo. 275
Itaque onustum pectus porto laetitia lubentiaque;
neque lubet, nisi gloriose quidquam proloqui profecto.
Amoenitates omnium venerum atque venustatum adfero;
ripisque superat mihi atque abundat pectus laetitia meum.
Propera, Pinacium, pedes hortare; honesta dicta factis; 280
nunc tibi potestas adipiscendi est gloriam, laudem, decus;
heraeque egenti subveni, benefacta maiorum tuom,
quae misera in exspectatione est Epignomi adventuu viri :
proinde, ut decet, amat virum suum cupide. Nunc, Pinacium,
age ut placet, curre ut lubet, cave quemquam floccifeceris, 285
cubitis depulsa de via, tranquillam concinna viam.
Si rex obstabit obviam, regem ipsum prius pervortito.
GELASIMUS 
Quidnam dicam, Pinacium
lascivibundum tam lubentem currere? 288a
Harundinem fert, sportulamque et hamulum piscarium.
PINACIUM 
Sed tandem, opinor, aequiu'st heram mi esse subplicem
atque oratores mittere ad me, donaque ex auro, et quadrigas
qui vehar : nam pedibus ire non queo : ergo iam revortar.
Ad me iri et subplicari egomet mi aequom censeo.
An vero nugas censeas, nihil esse quod ego nunc scio !
Tantum a portu adporto bonum, tam gaudium grande adfero, 295
vix ipsa domina hoc, nisi sciat, exoptare a dis audeat.
Nunc ultro id deportem? hau placet; neque id viro opficium arbitror.
Heic hoc videtur mihi magis meo convenire huic nuntio,
advorsum veniat, obsecret, se ut nuntio hoc inpertiam.
Secundas fortunas decent superbiae. 300
Sed tandem quom recogito, qui potuit scire haec scire me?
Non enim possum, quin revortar, quin loquar, quin edissertem,
heramque ex maerore eximam, benefacta maiorum meum
exaugeam, atque illam augeam insperato obportuno modo.
Contundam facta Talthybii, contemnamque omneis nuntios; 305
simulque ad cursuram meditabor me ad ludos Olympiae.
Sed spatium hoc obcidit: breve'st curriculo; quam me paenitet !
quid hoc ! obclusam ianuam video, ibo et pultabo foreis.
Aperite atque adproperate, foreis facite ut pateant, removete moram.
Nimis haec res sine cura geritur : vide quamdudum heic adsto et pulto ! 310
somnon' operam datis? experiar, foreis an cubiti, an pedes plus valeant.
Nimis vellem hae foreis herum fugissent, ea causa ut haberent malum.
Defessus sum pultando.
Hoc postremum est, vae vobis !
GELASIMUS 
Ibo atque hunc compellabo. 315
Salvos sis. 
PINACIUM 
Et tu salve.
GELASIMUS 
Iam tu piscator factus?
PINACIUM 
Quampridem non edisti?
GELASIMUS 
Unde is? quid fers? quid festinas? 
PINACIUM 
Tua quod nihil refert, ne cures. 319-320
GELASIMUS 
Quid isteic inest? 
PINACIUM 
Quas tu vides colubras. 
GELASIMUS 
Quid tam iracundus? 
PINACIUM Si in te 321
pudor adsit, non me adpelles.
GELASIMUS 
Possum scire ex te verum?
PINACIUM 
Potes: hodie non cenabis. 324-325 

II. ii

PANEGYRIS 
Quisnam, obsecro, has frangit foreis? ubi est? 326
tun' haec facis? tun' mihi huc hostis venis? 326a
GELASIMUS 
Salve, tuo arcessitu venio huc. 
PANEGYRIS 
Ean' gratia foreis ecfringis?
GELASIMUS 
Tuos inclama, tui delinquont : ego, quid me velles, visebam :
nam mede quidem harum miserebat. 
PINACIUM  
Ergo auxilium propere latum'st.
PANEGYRIS 
Quisnam heic loquitur tam prope nos? 
PINACIUM  
Pinacium. 
PANEGYRIS 
Ubi is est? 330
PINACIUM  
Respice ad me, et relinque egentem parasitum, Panegyris.
PANEGYRIS 
Pinacium ! 
PINACIUM  
Istuc indidere nomen maiores mihi.
PANEGYRIS 
Quid agis? 
PINACIUM  
Quid agam rogitas? 
PANEGYRIS 
Quidni rogitem? 
PINACIUM 
Quid mecum est tibi?
PANEGYRIS 
Mein' fastidis, propudiose? eloquere propere, Pinacium.
PINACIUM  
Iube me omittere igitur hos qui retinent. 
PANEGYRIS 
Qui retinent? 
PINACIUM  
Rogas? 335
omnia membra lassitudo mihi tenet. 
PANEGYRIS 
Linguam quidem
sat scio tibi non tenere. 
PINACIUM  
Ita celeri curriculo fui
propere a portu, tui honoris causa. 
PANEGYRIS 
Ecquid adportas boni?
PINACIUM  
Nimio inparti multo tanto plus, quam speras. 
PANEGYRIS 
Salva sum.
PINACIUM  
At ego perii, quoi medullam lassitudo perbibit. 340
GELASIMUS 
Quid ego, quoi misero medullam ventris percepit fames.
PANEGYRIS 
Ecquem convenisti? 
PINACIUM  
Multos. 
PANEGYRIS 
At virum? 
PINACIUM  
Equidem plurimos.
Verum ex multis nequiorem nullum quam hic est. 
GELASIMUS 
Quomodo?
iamdudum ego istum patior dicere iniuste mihi.
Praeter hac si me inritassis...
PINACIUM  
Edepol, essuries male. 345
GELASIMUS 
Animum inducam, ut istuc verum te elocutum esse arbitrer.
PINACIUM  
Munditias volo fieri : ecferte huc scopas, simulque arundinem,
ut operam omnem aranearum perdam et texturam inprobem,
deiciamque eorum omneis telas. 
GELASIMUS Miseri algebunt postea.
PINACIUM  
Quid? illas itidem esse censes, quasi te, cum veste unica? 350
cape illas scopas. 
GELASIMUS 
Capiam. 
PINACIUM  
Hoc egomet, tu hoc converre. 
GELASIMUS
Ego fecero.
PINACIUM  
Ecquis huc effert nasiternam cum aqua? 
GELASIMUS 
Sine suffragio
populi tamen aedilitatem hic quidem gerit. 
PINACIUM  
Age, tu ocius
pinge humum, consperge ante aedeis. 
GELASIMUS
Faciam. 
PINACIUM  
Factum oportuit.
Ego hinc araneas de foribus deiciam et de pariete. 355
GELASIMUS 
Edepol, rem negotiosam. 
PANEGYRIS 
Quid si, nilil etiam scio;
nisi forte hospites venturi sunt. 
PINACIUM  
Lectos sternite.
GELASIMUS 
Principium placet de lectis. 
PINACIUM  
Alii ligna caedite,
alii pisceis depurgate, quos piscator adtulit,
pernam, et glandium deiicite. 
GELASIMUS 
Hic, hercle, homo nimium sapit. 360
PANEGYRIS 
Non, ecastor, ut ego opinor, satis herae morem geris.
PINACIUM  
Imo res omneis relictas habeo, prae quod tu velis.
PANEGYRIS 
Tum tu igitur, qua causa missus es ad portum, mihi expedi.
PINACIUM  
Dicam : postquam me misisti ad portum, cum luci simul,
conmodum radiosus sese sol superabat ex mari. 365
Dum percontor portitores, ecquae navis venerit
ex Asia, negant venisse, conspicatus sum interim
cercurum, quo ego me maiorem non vidisse censeo;
in portum vento secundo, velo passo pervenit.
Alius alium percontamur: quoia est navis? quid vehit? 370
interibi Epignomum conspicio, tuom virum et servom Stichum.
PANEGYRIS 
Hem, quid? Epignomum elocutus? 
GELASIMUS 
Tuom virum, et vitam meam.
PINACIUM  
Venit inquam. 
PANEGYRIS 
Tun' ipsus ipsum vidisti? 
PINACIUM  Lubens.
Argenti aurique advexit nimium. 
PANEGYRIS 
Nimis factum bene.
GELASIMUS
H
ercle, vero capiam scopas, atque hoc converram lubens. 375
PINACIUM  
Lanam purpuramque multam. 
GELASIMUS 
Est qui ventrem vestiam.
PINACIUM  
Lectos eburatos, auratos. 
GELASIMUS 
Adcubabo regie.
PINACIUM  
Tum Babylonica peristroma tonsilia et tapetia :
advexit nimium bonae rei. 
GELASIMUS 
Hercle, rem gestam bene !
PINACIUM  
Post, ut obcoepi narrare, fidicinas, tibicinas, 380
sambucas advexit secum forma eximia. 
GELASIMUS 
Eugepae !
quando adbibero, adludiabo: tum sum ridiculissumus.
PINACIUM  
Postea unguenta multigenerum multa. 
GELASIMUS 
Non vendo logos.
Iam non facio auctionem, mihi obtigit hereditas.
Malivoli, perquisitores auctionum, perierint. 385
Hercules, decumam esse adauctam, tibi quam vovi gratulor.
Spes est, tandem aliquando inportunam exigere ex utero famem.
PINACIUM  
Post autem advexit secum parasitos. 
GELASIMUS 
Hei, perii miser.
PINACIUM  
Ridiculosissumos. 
GELASIMUS 
Reverram, hercle, hoc, quod converri modo.
PANEGYRIS 
Vidistin' virum sororis Pamphilippum? 
PINACIUM  
Non. 
PANEGYRIS 
Non adest? 390
PINACIUM  
Imo aibat eum venisse simitu : ego huc citus
praecucurri, ut nuntiarem nuntium exoptabilem.
GELASIMUS 
Venaleis logi sunt illi, quos negabam vendere;
inlicet et meo malo est quod malevolenteis gaudeant.
Hercules, sane, qui deus sis, discessisses non male. 395
PANEGYRIS 
I, i intro, Pinacium, iube famulos rem divinam mihi adparent.
Bene vale. 
GELASIMUS 
Vin' administrem? 
PANEGYRIS 
Sat servorum habeo domi. --
GELASIMUS 
Enim vero, Gelasime, opinor provenisti futile,
si neque ille adest neque hic, qui venit, quidquam subvenit.
Ibo intro ad libros et discam de dictis melioribus. 400
Nam ni illos homines expello, ego obcidi planissume. 

ACTVS III i

EPIGNOMUS 
Quom bene re gesta salvos convortor domum,
Neptuno grateis habeo et tempestatibus,
simul Mercurio, qui me in mercimoniis
iuvit, lucrisque quadruplicavit rem meam. 405
Olim quos abiens adfeci aegrimonia,
eos nunc laetanteis faciam adventu meo.
Nam iam Antiphonem conveni adfinem meum,
cumque eo reveni ex inimicitia in gratiam.
Videte, quaeso, quid potest pecunia ! 410
quoniam bene re gesta redisse me videt,
magnasque adportavisse divitias domum,
sine advocatis ibidem in cercuro, in stega,
in amicitiam atque in gratiam convortimus.
Et heic hodie apud me coenat, et frater meus; 415
nam heri ambo in uno portu fuimus, sed mea
hodie soluta est navis aliquanto prius.
Age, abduce has intro, quas mecum adduxi, Stiche.
STICHUS
H
ere, sive ego taceam, seu loquar, scio scire te,
quam multas tecum miserias multaverim. 420
Nunc hunc diem unum ex illis multis miseriis
volo me Eleutherian capere advenientem domum.
EPIGNOMUS 
Et ius et aequom postulas; sumas, Stiche.
in hunc diem; te nihil moror; abi quo lubet.
cadum tibi veteris vini propino. 
STICHUS 
Papae ! 425
ducam hodie amicam. 
EPIGNOMUS 
Vel decem, dum de tuo.
Ubi coenas hodie? Sic hanc rationem instituis ? 430
STICHUS 
Amicam ego habeo Stephanium hinc ex proxumo,
tui fratris ancillam; eo condixi in symbolam
ad coenam, ad eius conservom Sangarinum Syrum.
Eadem'st amica ambobus, rivaleis sumus.
EPIGNOMUS 
Age, abduce eas intro : hunc tibi dedo diem. 435
STICHUS 
Meam culpam habeto, nisi probe excruciavero.
Iam hercle, ego per hortum ad amicam transibo meam
mi hanc obcupatum noctem : eadem symbolam
dabo, et iubebo ad Sangarinum coenam coqui;
aut egomet ibo atque opsonabo opsonium. 440
Atque id ne vos miremini, homines servolos
potare, amare, atque ad coenam condicere;
licet hoc Athenis nobis. Sed quom cogito,
potius quam invidiam inveniam, est etiam heic ostium
aliud posticum nostrarum harunce aedium 450
(posticam partem magis utuntur aedium); 450a
ea ibo opsonatum, eadem referam opsonium :
per hortum utroque conmeatus continet.
Ite hac secundum vos me; ego hunc lacero diem. 

III. ii

GELASIMUS 
Libros inspexi : tam confido, quam potest,
me meum obtenturum regem ridiculis meis. 455
Nunc interviso, iamne a portu advenerit,
ut eum advenientem meis dictis deleniam.
EPIGNOMUS 
Hic quidem Gelasimus est parasitus, qui venit.
GELASIMUS 
Auspicio hodie optumo exivi foras;
mustela murem abstulit praeter pedes. 460
Cum strena obscaevavit, spectatum hoc mihi est :
nam ut illa vitam reperit hodie sibi,
item me spero facturum; augurium haec facit.
Epignomus hic quidem est, qui adstat; ibo atque adloquar.
Epignome, ut ego nunc te conspicio lubens ! 465
ut prae laetitia lacrimae praesiliunt mihi !
valuistin' usque? 
EPIGNOMUS 
Sustentatum 'st sedulo.
GELASIMUS 
Propino tibi salutem plenis faucibus.
EPIGNOMUS 
Bene atque amice dicis; di dent quae velis.
GELASIMUS 
Coenabis apud te, quoniam salvos advenis. 470-471
EPIGNOMUS 
Vocata 'st opera nunc quidem; tam gratia 'st. 472
GELASIMUS 
Promitte. 
EPIGNOMUS 
Certum 'st. 
GELASIMUS 
Sic fac, inquam. 
EPIGNOMUS 
Certa re 'st.
GELASIMUS 
Lubente me, hercle, facies. 
EPIGNOMUS 
Idem ego istuc scio.
Quando usus veniet, fiet. 
GELASIMUS 
Nunc ergo usus est. 475
EPIGNOMUS 
Non, edepol, possum. 
GELASIMUS 
Quid gravare? censeas.
Nescio quid vero habeo in mundo. 
EPIGNOMUS 
I modo,
alium convivam quaerito tibi in hunc diem.
GELASIMUS 
Quin tu promittis? 
EPIGNOMUS 
Non graver, si possiem.
GELASIMUS 
Unum quidem, hercle, certum promitto tibi: 480
lubens abcipiam certo, si promiseris.
EPIGNOMUS 
Valeas. 
GELASIMUS 
Certumne 'st? 
EPIGNOMUS 
Certum. Coenabo domi.
GELASIMUS 
Quandoquidem  operam tuam non vis promittere,
vin' ad te ad coenam veniam? 485
EPIGNOMUS 
Si possim, velim;
verum heic apud me coenant alieni novem.
GELASIMUS 
Haud postulo equidem me in lecto adcumbere:
scis tu me esse imi subselli virum.
EPIGNOMUS 
At ii oratores sunt populi, summi viri, 490
Ambracia veniunt huc legati publice.
GELASIMUS 
Ergo oratores populi, summateis viri,
summi adcubent, ego infimatis infimus.
EPIGNOMUS 
Haud aequom 'st te inter oratores abcipi. 
GELASIMUS 
Equidem, hercle, orator sum, sed procedit parum. 495
EPIGNOMUS 
Cras de reliquiis nos volo : multum vale. 
GELASIMUS 
Perii, hercle, vero plane, nihil obnoxie.
Uno Gelasimo minus est, quam dudum fuit.
Crtum 'st mustelae posthac nunquam credere :
nam incertiorem nullam gnovi bestiam, 500
quaene et ipsa decies in die mutat locum,
ea auspicavi ego in re capitali mea.
Certum'st amicos convocare, ut consulam
qua lege nunc med esurire oporteat. 

ACTVS IV i

ANTIPHO 
Ita me di bene ament, measque mihi bene servassint filias, 505
ut mihi volup 'st, Pamphilippe, quia vos in patriam domum
rediisse video, bene gesta re, ambos, te et fratrem tuum.
PAMPHILIPPUS 
Satis abs te abcipiam, nisi videam mihi te amicum esse, Antipho.
Hunc quia te amicum mihi experior esse, credetur tibi.
ANTIPHO 
Vocem ego te ad me ad coenam, frater tuos ni dixisset mihi, 510
te apud se coenaturum esse hodie, quom me ad se ad coenam vocat.
Et magis par fuerat me dare vobis coenam advenientibus,
quam me ad illum promittere, nisi nollem ei advorsarier.
Nunc me gratiam abs te inire verbis nihil desidero:
cras apud me eritis, et tu et ille, cum vostris uxoribus. 515
PAMPHILIPPUS  
Et apud me perendie : nam ille heri me iam vocaverat
in hunc diem : sed satin' ego tecum pacificatus sum, Antipho !
ANTIPHO 
Quando ita rem gessistis, uti vos vellem amicosque addecet,
pax conmerciumque est vobis mecum. Nam hoc tu facito cogites.
Ut quoque res homini parata'st, firmi amici sunt; si res laxelabat 520
itidem amici conlabascunt. Res amicos invenit.
EPIGNOMUS
Iam redeo. Nimia est voluptas, si diu abfueris domo,
domum si redieris, si tibi nulla est aegritudo animo obviam.
Nam ita me absente familiarem rem uxor curavit meam, 525
omnium me exilem atque inanem fecit, aegritudinum.
Sed eccum fratrem Pamphilippum, incedit cum socero suo.
PAMPHILIPPUS  
Quid agitur, Epignome? 
EPIGNOMUS 
Quid tu? quamdudum in portum venis?
PAMPHILIPPUS  
Huc longissume postilla. 
EPIGNOMUS 
Iam iste est tranquillus tibi?
ANTIPHO 
Magis quam mare, quo ambo estis vecti. 
EPIGNOMUS 
Facis ut alias res soles. 530
hodiene exoneramus navem, frater? 
PAMPHILIPPUS  
Clementer volo.
Nos potius oneremus nosmet vicissatim voluptatibus.
Quam mox cocta est coena? inpransus ego sum. 
EPIGNOMUS 
Abi intro ad me, et lava.
PAMPHILIPPUS  
Deos salutatum atque uxorem modo intro devortor domum;
haec si ita ut volo conficio, continuo ad te transeo. 535
EPIGNOMUS 
Apud nos eccillam festinat cum sorore uxor tua.
PAMPHILIPPUS  
Optumum'st; iam istoc moraa minus erit : iam ego apud te ero.
ANTIPHO 
Priusquam abis, praesente te, huic apologum agere unum volo.
EPIGNOMUS 
Maxume. 
ANTIPHO 
Fuit olim, quasi ego sum, senex; ei filiae
duae erant, quasi nunc meae sunt; eae erant duobus nubtae fratribus, 540
quasi nunc meae sunt vobis. 
PAMPHILIPPUS  
Miror, quo evasuru'st apologus.
ANTIPHO 
Erant minori illi adulescenti fidicina et tibicina;
peregre adduxerat, quasi nunc tu : sed ille erat caelebs senex,
quasi ego nunc sum.
PAMPHILIPPUS  
Perge porro : praesens hic quidem est apologus.
ANTIPHO 
Deinde senex ille illi dixit, quoius erat tibicina, 545
quasi ego nunc tibi dico: 
PAMPHILIPPUS  
Ausculto, atque animum advorto sedulo.
ANTIPHO
Ego tibi meam filiam, bene quicum cubitares, dedi:
nunc mihi reddi ego aequom esse abs te, quicum cubitem, censeo.
PAMPHILIPPUS  
Quis istuc dicit? an ille quasi tu? 
ANTIPHO 
Quasi ego nunc dico tibi.
Imo duas dabo, inquit ille adulescens, una si parum'st : 550
et si duarum paenitebit, inquit, addentur duae.
PAMPHILIPPUS  
Quis istuc, quaeso? an ille, quasi ego? 
ANTIPHO 
Is ipse quasi tu. Tum senex
ille quasi ego : si vis, inquit, quattuor sane dato,
dum equidem, hercle, quod edant addas, meum ne contruncent cibum.
PAMPHILIPPUS  
Videlicet parcum illum fuisse senem, qui dixerit, 555
quoniam ille illi pollicetur, qui eum cibum poposcerit.
ANTIPHO 
Videlicet fuisse illum nequam adulescentem, qui inlico
ubi ille poscit denegavit dare se granum tritici :
hercle, qui aequom postulabat ille senex, quandoquidem
filiae illae dederat dotem, abcipere pro tibicina. 560
PAMPHILIPPUS  
Hercle, ille quidem certo adulescens docte vorsutus fuit,
qui seni illi concubinam dare dotatam noluit.
ANTIPHO 
Senex quidem voluit, si posset, indipisci de cibo :
quia nequit; qua lege licuit velle dixit fieri.
Fiat, ille inquit adulescens : facis benigne, inquit senex. 565
Habeon' rem pactam? inquit. Faciam ita, inquit, ut fieri voles.
Sed ego ibo intro, et gratulabor vostrum adventum filiis.
Postea ibo lavatum in pyelum : ibi fovebo senectutem meam.
Post, ubi lavero, otiosus vos obperiar adcubans.
PAMPHILIPPUS  
Graphicum mortalem Antiphonem ! ut apologum fecit, quam fabre ! 570
Etiam nunc scelestus esse ducit pro adulescentulo !
dabitur homini amica; noctu quae in lecto adcendet senem :
namque, edepol, aliud quidem illi quid amica opus sit nescio.
Sed quid agit parasitus noster Gelasimus? etiam valet?
EPIGNOMUS 
Vidi edepol hominem haud perdudum. 
PAMPHILIPPUS  
Quid agit? 
EPIGNOMUS 
Quod famelicus. 575
PAMPHILIPPUS  
Quin vocavisti hominem ad coenam? 
EPIGNOMUS Ne quid adveniens perderem.
Atque eccum tibi lupum in sermone:  praesens esuriens adest.
PAMPHILIPPUS 
Ludificemur hominem. 
EPIGNOMUS 
Capti consili memorem mones. 

IV. ii

GELASIMUS 
Sed ita ut obcoepi narrare vobis, quom heic non adfui,
cum amicis deliberavi iam, et cum cognatis meis; 580
ita mihi auctores fuere, ut egomet me hodie iugularem fame.
Sed videone ego Pamphilippum cum fratre Epignomo? atque is est.
adgrediar hominem. Sperate Pamphilippe, o spes mea,
o mea vita, o mea voluptas, salve : salvom gaudeo,
peregre te in patriam redisse salvom. 
PAMPHILIPPUS  
Salve, Gelasime. 585
GELASIMUS 
Valuistin' bene? 
PAMPHILIPPUS  
Sustentavi sedulo. 
GELASIMUS 
Edepoln gaudeo.
Edepol, nae ego nunc mihi medimnum mille esse argenti velim.
EPIGNOMUS 
Quid eo tibi opu'st? 
GELASIMUS 
Hunc ad coenam, hercle, ut vocem, te non vocem.
EPIGNOMUS 
Advorsum te fabulare. 
GELASIMUS 
Illud quidem, ambos ut vocem.
Et simitu equidem haud maligne vos invitassem domum 590
ad me, sed mihi ipsi domi meae nihil est; atque hoc scitis vos.
EPIGNOMUS 
Edepol, te vocem lubenter, si superfiat locus.
GELASIMUS 
Quin tu ? stans obstrusero aliquid strenue. 
EPIGNOMUS 
Imo unum hoc potest...
GELASIMUS 
Quid? 
EPIGNOMUS 
Ubi convivae abierint, tum venias... 
GELASIMUS Vae aetati tuae !
EPIGNOMUS 
Una lautum, non ad coenam dico. 
GELASIMUS Di te perduint ! 595
Quid ais, Pamphilippe? 
PAMPHILIPPUS  
Ad coenam, hercle, alio promisi foras.
GELASIMUS 
Quid, foras? 
PAMPHILIPPUS  
Foras, hercle, vero. 
GELASIMUS 
Qui, malum, tibi lasso lubet
foris coenare? 
PAMPHILIPPUS  
Utrum tu censes? 
GELASIMUS 
Iube domi coenam coqui
atque ad illum renuntiari. 
PAMPHILIPPUS  
Solus coenabo domi?
GELASIMUS 
Non enim solus; me vocato. 
PAMPHILIPPUS  
At ille mi subcenseat, 600
mea qui causa sumtum fecit. 
GELASIMUS 
Facile excusari potest;
mihi modo ausculta; iube domi coenam coqui. 
EPIGNOMUS Non me quidem
faciet auctore, hodie ut illum decipiat. 
GELASIMUS Non tu hinc abis?
nisi me non perspicere censes quid agas. Cave, sis, tu tibi :
nam illic homo tuam hereditatem inhiat, quasi esuriens lupus. 605
Non tu scis, quam ecflictentur homines noctu heic in via?
PAMPHILIPPUS  
Tanto plureis, qui defendant, ire advorsum iussero.
EPIGNOMUS 
Non it, non it; quia tanto opere suades ne ebitat. 
GELASIMUS 
Iube
domi mihi, tibi, tuaeque uxori celeriter coenam coqui.
Si, hercle, faxis, non opinor, dices deceptum fore. 610
PAMPHILIPPUS  
Per hanc tibi coenam incoenato, Gelasime, esse hodie licet.
GELASIMUS 
Ibisne ad coenam foras? 
PAMPHILIPPUS  
Apud fratrem coeno, in proxumo.
GELASIMUS 
Certumne'st? 
PAMPHILIPPUS  
Certum. 
GELASIMUS 
Edepol, te hodie lapide percussum velim.
PAMPHILIPPUS  
Non metuo; per hortum transibo, non prodibo in publicum.
EPIGNOMUS 
Quid ais, Gelasime? 
GELASIMUS 
Oratores tu abcipis; habeas tibi. 615
EPIGNOMUS 
Tua, pol, refert. 
GELASIMUS 
Si quidem mea refert, opera utere.
EPIGNOMUS 
Posse, edepol, tibi, opinor, etiam uni locum conspicior,
ubi adcubes. 
PAMPHILIPPUS  
Sane faciundum censeo. 
GELASIMUS O lux oppidi !
EPIGNOMUS 
Si arcte poteris adcubare. 
GELASIMUS 
Vel inter cuneos ferreos.
Tantillum loculi, ubi catellus cubet, id mihi sat est loci. 620
EPIGNOMUS 
Exorabo aliquo modo, veni. 
GELASIMUS 
Huccine? 
EPIGNOMUS 
Immo in carcerem;
nam heic quidem meliorem Genium tuom non facies : eamus, tu.
PAMPHILIPPUS  
Deos salutabo modo, postea ad te continuo transeo. 
GELASIMUS 
Quid igitur? 
EPIGNOMUS 
Dixi equidem, in carcerem ires. 
GELASIMUS 
Quin, iusseris,
eo quoque ibo. 
EPIGNOMUS 
Di immortales, hic quidem in summam in crucem 625
coena aut prandio perduci potest. 
GELASIMUS 
Ita ingenium meum'st;
quicumvis depugno multo facilius, quam cum fame.
EPIGNOMUS 
Dum parasitus mihi atque fratri fuisti, rem confregimus.
GELASIMUS 
Non nego isti apud te ? 
EPIGNOMUS 
Satis spectata est mihi iam tua felicitas.
Nunc ego nolo e Gelasimo mihi fieri te Catagelasimum. 630
GELASIMUS 
Iamne abisti? Gelasime, vide quid es capturus consili.
Egone? tute. Mihine? tibi nae. Vides, ut annona est gravis !
vides, benignitates hominum periere et prothymiae :
vides, ridiculos nihili fieri, atque ipsos parasitarier.
Numquam, edepol, me vivom quisquam in crastinum prospiciet diem; 635
nam mihi iam intus potione vincea onerabo gulam
neque ego hoc committam, ut me esse homines mortuum dicant fame.  637-640

ACTVS V. i

STICHUS 
More hoc fit, atque stulte mea sententia : 641
si quem hominem exspectant, eum solent provisere;
qui, hercle, illa causa nihilo ocius venit.
Idem ego nunc facio, qui proviso Sagarinum,
qui nihil ocius veniet tamen hac gratia. 645
Iam, hercle, ego decumbam solus, si ille huc non venit.
Cadum modo hinc a me huc cum vino transferam :
postea adcumbam; quasi nix tabescit dies. 

V. ii

SANGARINUS 
Salvete, Athenae, quae nutrices Graeciae,
sperata h erilis patria, te video lubens. 650
Sed amica mea et conserva quid agat Stephanium
cura est, ut valeat ! nam Sticho mandaveram,
salutem ut nuntiaret; atque ei ut diceret
me hodie venturum, ut coenam coqueret temperi.
Sed Stichus est hic quidem. 
STICHUS 
Fecisti, h ere, facetias, 655
quom hoc donavisti dono tuom servom Stichum.
Pro di inmortales, quot ego voluptates fero !
quot risiones, quot iocos, quot savia,
saltationes, blanditias, prothymias.
SAGARINUS
Stiche. 
STICHUS 
Hem. 
SAGARINUS
Quid fit? 
STICHUS Euge, Sangarine lepidissume ! 660
Fero convivam Dionysum mihique et tibi.
Namque, edepol, coena dicta est, locus liber datu'st
mihi et tibi apud vos : nam apud nos est convivium.
Ibi voster coenat cum uxore adeo et Antipho.
Ibidem h erus est noster : hoc mihi dono datum'st. 665
SAGARINUS
Quis somniavit aurum? 
STICHUS 
Quid id ad te adtinet?
proin' tu lavare propera. 
SAGARINUS
Lautus sum. 
STICHUS 
Optume;
sequere ergo hac me intro. 
SAGARINUS
Ego vero sequor.
STICHUS 
Volo eluamus hodie, peregrina omnia
relinque; Athenas nunc colamus : sequere me. 670
SAGARINUS
Sequor, et domum redeundi principium placet.
Bona scaeva strenaque obviam obcessit mihi.

V. iii

STEPHANIUM 
Mirum videri nemini vostrum volo, spectatores,
quid ego hinc, quae illeic habito, exeam: faciam vos certiores. 674-675
Domo dudum huc arcessita sum, quoniam nuntiatum 'st, 676
istarum venturos viros : ibi festinamus omneis.
Lectis sternendis studuimus, munditiisque adparandis.
Inter illud tamen negotium meis curavi amicis,
Sticho et conservo Sagarino meo, coena cocta ut esset. 680
Stichus obsonatus est : ceterum ego curam do : is adlegavit.
Nunc ibo hinc, et amicos meos curabo heic advenienteis. 

V. iv

SANGARINUS 
Agite, ite foras, ferte pompam : cado te praeficio, Stiche.
Omni modis tempeare certum 'st nostrum hodie convivium.
Ita me di ament, lepide accipiamur, quom hoc recipiamur in loco. 685
Quisquis praetereat, comisatum volo vocari. 
STICHUS 
Convenit;
dum quidem, hercle, quisque veniat cum vino suo.
Nam hinc quidem hodie polluctura, praeter nos, datur nemini. 
Nosmet inter nos ministremus monotropi : hoc convivium'st
pro opibus nostris satis conmodule, nucibus, fabulis, ficulis, 690
oleae in tryblio, lupillo, conminuto crustulo.
Sat est : servo homini modeste melius facere sumtum, quam ampliter.
Suom quemque decet : quibus divitiae domi sunt, scaphos et cantharis,
batiolis bibunt, at nos nostro samiolo poterio;
tamen bibimus nos, tamen ecficimus pro opibus nostra moenia. 695
SAGARINUS
Age uter utrubi adcumbamus. 
STICHUS 
Abi tu sane superior.
Atque adeo ut tu scire possis, pacto ego hoc tecum divido.
vide, utram tibi lubet etiamnum capere, cape provinciam.
SAGARINUS
Quid istuc est provinciae? 
STICHUS 
Utrum Fontine an Libero
imperium te inhibere mavis? 
SAGARINUS
Nimio liquido Libero. 700
Sed amica mea et tua dum coenam, dumque se exornat, nos volo
tamen ludere inter nos : strategum te facio huic convivio.
STICHUS 
Nimium lepide in mentem venit : quam potius in subsellio
cynice accipimur, quam in lectis. 
SAGARINUS
Imo enim heic magis est dulcius.
Sed interim, stratege noster, cur heic cessat cantharus? 705
Vide, quot cyathos bibimus. 
STICHUS 
Tot, quot digiti tibi sunt in manu.
Cantio est graeca : e pevte e tria pin' e me tettara.
SAGARINUS
Tibi propino : decumam a fonte tibi tute inde, si sapis.
Bene vos, bene nos, bene te, bene me, bene nostram etiam Stephanium.
STICHUS 
Bibe si bibis. 
SAGARINUS
Non mora erit apud me. 
STICHUS 
Edepol convivi sat est, 710
modo nostra huc amica adcedat : id abest, aliud nihil abest.
SAGARINUS
Lepide hoc actum 'st. Tibi propino; cantharum vini tu habes.
Nimis vellem aliquid pulpamenti. 
STICHUS 
Si horum, quae adsunt paenitet,
nihil est, tene aquam. 
SAGARINUS
Melius dicis : nihil moror cupedia.
Bibe, tibicen; age si quid agis : bibendum, hercle, hoc est, ne nega. 715
Quid heic fastidis ? quod faciundum vides esse tibi, quin bibis?
Age, si quid agis : abcipe inquam : non hoc inpendet publicum ?
haud tuom istuc est te vereri. eripe ex ore tibias.
STICHUS 
Ubi illic biberit, vel servato meum modum, vel tu dato
nolo ego nos pro summo bibere; nulli rei erimus postea : 720
namque edepol quam vis desubito vel cadus vorti potest.
SAGARINUS
Quid igitur? quamquam gravatus fuisti, non nocuit tamen.
age, tibicen, quando bibisti, refer ad labeas tibias,
subfla celeriter tibi buccas, quasi proserpens bestia,
Agedum, Stiche, uter demutassit, poculo multabitur. 725
STICHUS 
Bonum ius dicis : inpetrare oportet, qui aequom postulat.
Age, ergo observa; si pecassis, multam heic retinebo inlico.
STICHUS 
Optumum atque aequissimum oras. 
SAGARINUS
H
em, tibi hoc primum omnium:
Haec facetia 'st amare inter se rivaleis duos;
uno cantharo potare, unum scortum ducere. 730
Hoc memorabil' est : ego tu sum, tu es ego, uni animi sumus :
unam amicam amamus ambo, mecum ubi est, tecum est tamen;
tecum ubi autem 'st, mecum ibi autem 'st: neuter neutri invidet.
SAGARINUS
Ohe, iam satis, nolo obcaeda; catuli ut ludunt, nunc volo.
Vin' amicam huc evocemus? ea saltabit. 
STICHUS 
Censeo. 735
SAGARINUS
Mea suavis, amabilis, amoena Stephanium, ad amores tuos
foras egredere, satis mihi polchra es. 
STICHUS 
At enim pulcherruma.
SAGARINUS
Fac nos hilaros hilariores opera atque adventu tuo.
Peregre advenienteis te expetimus, Stephaniscidium, mel meum; 739-740
si amabilitas tibi nostra placet, si tibi ambo abcepti sumus. 741

V. v

STEPHANIUM 
Morem vobis geram, meae deliciae : nam ita me Venus amoena amet,
ut ego huc iam dudum simitu exissem vobiscum foras,
nisi me vobis exornarem : nam ita est ingenium muliebre,
bene quom lauta 'st, tersa ornata ficta 'st, infecta 'st tamen; 745
nimioque sibi mulier meretrix reperit odium ocius
sua inmunditia, quam in perpetuom ut placeat munditia sua.
SAGARINUS
Nimium lepide fabulata 'st. 
STICHUS 
Veneris mera 'st oratio,
Sangarine. 
SAGARINUS 
Quid est? 
STICHUS Totus doleo. 
SAGARINUS 
Totus? tanto miserior.
STEPHANIUM 
Utrubi adcumbo? 
SAGARINUS
Utrubi tu vis? 
STEPHANIUM 
Cum ambobus volo; nam ambos amo
. 750
STICHUS 
Vapulat peculium; actum 'st, fugit hoc libertas caput.
STEPHANIUM 
Date mihi locum ubi adcumbam, amabo, siquidem placeo : 
Tum mihi
Cupio cum utroque mihi esse bene.
STICHUS 
D dispereo. 
SAGARINUS
Q
uid ais?
STICHUS 
Quid, ego?
SAGARINUS
Ita me di ament, numquam enim fiet hodie, haec quin saltet tamen.
age, mulsa mea, suavitudo, salta : saltabo ego simul. 755
STICHUS 
Numquam, edepol, med istoc vinces, quin ego ibidem pruriam.
STEPHANIUM 
Siquidem mihi saltandum 'st, tum vos date, bibat, tibicini.
STICHUS 
Et quidem nobis. 
SAGARINUS
Tene, tibicen, primum postidea loci;
si hoc eduxeris, proinde, ut consuetus antidhac, celeriter
lepidam et suavem cantionem aliquam obcipito cinaedicam, 760
ubi perpruriscamus usque ex unguiculis. Inde huc aquam.
Tene tu hoc, educe. Dudum placuit potio;
nunc minus gravate iam abcipit. Tene tu : interim,
meus oculus, da mihi savium, dum illic bibit.
STICHUS 
Prostibile 'st tandem stantem stanti savium 765
dare amicum amicae. Euge, euge, sic furi datur !
SAGARINUS
Age, iam infla buccas, nunciam aliquid suaviter.
Redde cantionem veteri pro vino novam.
Qui Ionicus aut cinaedicus, qui hoc tale facere possiet?
STICHUS 
Si istoc me vorsu viceris, alio me provocato: 770
SAGARINUS 
Fac tu hoc modo. 
STICHUS 
At tu hoc modo. 
SAGARINUS 
Babae ! 
STICHUS 
Tatae !
SAGARINUS
Papae ! 
STICHUS 
Pax !
SAGARINUS
Nunc pariter ambo : omneis voco cinaedos contra.
Satis esse nobis non magis potis est, quam fungo imber.
Intro hinc abeamus nunciam : saltatum satis pro vino 'st.
Vos, spectatores, plaudite, atque ite ad vos comisatum.