PLAUTE
Miles gloriosus
PERSONAE
PERSONAEPYRGOPOLINICES, miles.
ARTOTROGUS, parasitus.
PALAESTRIO, servos.
PERIPLECOMENES, senex.
SCELEDRUS, servos.
PHILOCOMASIUM, meretrix.
PLEUSIDES, adulescens.
LUCRIO, puer.
MILPHIDIPPA, ancilla.
ACROTELEUTIUM, meretrix.
PUER.
CARIO, cocus.
ARGUMENTUM I
Meretricem ingenuam deperibat mutuo
Atheniensis juvenis. Naupactum is domo
Legatus abiit : miles in eamdem incidit;
Deportat Ephesum invitam. Servos Attici,
Ut nunciaret domino factum, navigat;
Capitur, donatur illeic captus militi.
Ad herum, ut veniret Ephesum, scribit : advolat
Adulescens, atque in proxumo devortitur
Apud hospitem paternum : medium parietem
Perfodit servos, conmeatus clanculum
Qua foret amantum : geminam fingit; mulieris
Sororem ait esse : mox ei dominus ædium
Suam clientam sollicitandum ad militem
Subornat : capitur ille, sperat nubtias.
Dimittit concubinam, et moechus vapulat.
ARGUMENTUM II
Meretricem Athenis Ephesum miles avehit.
Id dum hero amanti servos nunciare volt
Legato peregre, ipsus captu'st mari,
Et illi eidem militi dono datu'st.
Suum arcessit herum Athenis, et forat,
Geminis communem clam parietem in aedibus.
Licere ut quiret convenire amantibus.
Obharentis custos hos videt de tegulis.
Ridiculis autem, quasi sit alia, luditur.
Itemque inpellit militem Palaestrio,
Omissam faciat concubinam, quando ei
Senis vicini cupiat uxor nubere.
Ultro abeat, orat, donat multa : ipse in domo
Senis prehensus, poenas pro moecho luit.
I.i
PYRGOPOLINICES
Curate, ut splendor meo sit clupeo clarior,
quam solis radii esse olim quom sudum'st solent :
ut, ubi usus veniat, contra conserta manu,
praestringat oculorum aciem in acie hostibus.
Nam ego hanc machaeram mihi consolari volo, 5
ne lamentetur, neve animum despondeat ;
quia se iam pridem feriatam gestitem,
quae misera gestit fartum facere ex hostibus.
Sed ubi Artotrogus hic est?
ARTOTROGUS
Stat propter virum
fortem atque fortunatum, et forma regia; 10
tum bellatorem. Mars haud ausit dicere,
neque aequiperare suas virtutes ad tuas.
PYRGOPOLINICES
Quemne ego servavi in campis Curculionieis,
ubi Bombomachides Clutomistaridysarchides
erat imperator summus, Neptuni nepos? 15
ARTOTROGUS
Memini, nempe illum dicis cum armis aureis,
quoius tu legiones difflavisti spiritu,
quasi ventus folia, aut paniculum tectoriam.
PYRGOPOLINICES
Istuc quidem, edepol, nihil est.
ARTOTROGUS
Nihil, hercle hoc, quidem,
prae ut alia dicam... tu quae numquam feceris. 20
Periuriorem hoc hominem si quis viderit,
aut gloriarum pleniorem quam illic est,
me sibi habeto, ego me mancupio dabo;
nisi unum, epityra estur insanum bene.
PYRGOPOLINICES
Ubi tu es?
ARTOTROGUS
Eccum : edepol, vel elephanto in India, 25
quo pacto pugno praefregisti bracchium ?
PYRGOPOLINICES
Quid, bracchium?
ARTOTROGUS
Illud dicere volui, femur.
PYRGOPOLINICES
At indiligenter iceram.
ARTOTROGUS
Pol, si quidem
connisus esses, per corium, per viscera
perque os elephanti transmineret bracchium. 30
PYRGOPOLINICES
Nolo istaec heic nunc.
ARTOTROGUS
Ne, hercle, operae pretium quidem'st
mihi te narrare, tuas qui virtutes sciam.
Venter creat omneis hasce aerumnas auribus
peraurienda sunt, ne dentes dentiant,
et adsentandum'st quidquid hic mentibitur. 35
PYRGOPOLINICES
Quid illuc quod dico?
ARTOTROGUS
Hem, scio iam quid vis dicere.
Factum'st, hercle; memini fieri.
PYRGOPOLINICES
Quid id est?
ARTOTROGUS
Quidquid est.
PYRGOPOLINICES
Habes tabellas ?
ARTOTROGUS
Vis rogare? habeo, et stilum.
PYRGOPOLINICES
Facete advortis animum tuom ad animum meum.
ARTOTROGUS
Gnovisse mores tuos me meditate decet 40
curamque adhibere, ut praevolat mihi quo tu velis.
PYRGOPOLINICES
Ecquid meministi?
ARTOTROGUS
Memini, centum in Cilicia
et quinquaginta, centum Scytholatroninidae,
triginta Sardi, sexaginta Macedones
sunt homines quos tu obcidisti uno die. 45
PYRGOPOLINICES
Quanta istaec hominum summa'st?
ARTOTROGUS
Septem milia.
PYRGOPOLINICES
Tantum esse oportet. recte rationem tenes.
ARTOTROGUS
At nullos habeo scribtos; sic memini tamen.
PYRGOPOLINICES
Edepol, memoria'st optuma.
ARTOTROGUS
Offa me monet.
PYRGOPOLINICES
Dum talem facies, qualem adhuc, adsiduo edis, 50
communicabo semper te mensa mea.
ARTOTROGUS
Quid ? in Cappadocia, ubi tu quingentos simul,
ni hebes machaera foret, uno ictu occideras?
PYRGOPOLINICES
At peditastelli quia erant, sivi viverent.
ARTOTROGUS
Quid tibi ego dicam, quod omneis mortales sciunt, 55
Pyrgopolynicem te unum in terra vivere
virtute, et forma, et factis invictissumis?
Amant te omneis mulieres, neque iniuria,
qui sis tam pulcher; vel illae, quae here pallio
me reprehenderunt.
PYRGOPOLINICES
Quid here dixerunt tibi? 60
ARTOTROGUS
Rogitabant: hicine Achilles est, inquit tibi ?
imo eius frater, inquam; est. Innuit altera :
ergo, mecastor, pulcher est, inquit mihi,
et liberalis. Vide, caesaries quam decet !
Ne illae sunt fortunatae, quae cum isto cubant ? 65
PYRGOPOLINICES
Ita ne aiebant tandem !
ARTOTROGUS
Quae me ambae obsecraverint,
ut te hodie quasi pompam illa praeterducerem?
PYRGOPOLINICES
Nimia est miseria nimi' polchrum esse hominem.
ARTOTROGUS
Imo ita'st.
Molestae sunt, orant, ambiunt, obsecrant
videre ut liceat : ad sese arcessi iubent, 70
ut tuo non liceat dare operam negotio.
PYRGOPOLINICES
Videtur tempus esse, ut eamus ad forum;
ut in tabellis quos consignavi heic heri
latrones, ibus denumerem stipendium.
Nam rex Seleucus me opere oravit maxumo, 75
ut sibi latrones cogerem et conscriberem.
Regi hunc diem mihi operam decretum'st dare.
ARTOTROGUS
Age eamus ergo.
PYRGOPOLINICES
Sequimini, satellites.
II. i
PALAESTRIO
Mihi ad enarrandum hoc argumentum'st comitas.
Si ad auscultandum vostra erit benignitas. 80
Qui autem auscultare nolet, exsurgat foras,
ut sit ubi sedeat ille, qui auscultare volt.
Nunc, qua adsedistis causa in festivo loco,
comoediai quam nos acturi sumus,
et argumentum et nomen vobis eloquar. 85
Alazon Graece huic nomen est comoediae,
id nos Latine Gloriosum dicimus.
Hoc oppidum Ephesu'st : illest Miles meus herus,
qui hinc ad forum abiit, gloriosus, inpudens,
stercoreus, plenus periuri atque adulteri. 90
Ait sese ultro omneis mulieres sectarier,
is deridiculu'st, quaqua incedit, omnibus.
Itaque heic meretrices, labiis dum ductant eum,
maiorem partem videas valgis saviis.
Nam ego haud diu apud hunc servitutem servio. 95
Id volo vos scire, quomodo ad hunc devenerim
in servitutem, ab eo quoi servivi prius.
Date operam : nam nunc argumentum exordiar.
Erat herus Athenis mihi adulescens optumus.
Is amabat meretricem matre Athenis Atticis, 100
et illa illum contra, qui est amor cultu optumus.
Is publice legatus Naupactum fuit,
magnai rei publicai gratia.
Interibi hic miles forte Athenas advenit ;
insinuat sese ad illam amicam mei heri. 105
Occepit eius matri subpalparier
vino, ornamentis, opiparisque obsoniis,
itaque intimum ibi se Miles apud lenam facit.
Ubi primum evenit militi huic obcasio,
sublinit os illi lenae, matri mulieris 110
quam herus meus amabat : nam is illius filiam
coniicit in navem Miles, clam matrem suam,
eamque huc invitam mulierem in Ephesum advehit.
Ego quantum vivos possum mihi navem paro,
ubi amicam herilem Athenis avectam scio;115
inscendo, ut eam rem Naupactum ad herum nunciem.
Ubi sumus provecti in altum, id quod volunt,
capiunt, praedones navem illam ubi vectus fui.
Prius perii, quam ad herum veni, quo ire obcoeperam
ille, qui me cepit, dat me huic dono Militi. 120
Hic postquam in aedeis me ad se duxit domum,
video illam amicam herilem, Athenis quae fuit.
Ubi contra adspexit me, oculis mihi signum dedit,
ne se adpellarem : deinde, postquam obcasio'st,
conqueritur mecum mulier fortunas suas. 125
Ait sese Athenas fugere cupere ex hac domu,
sese illum amare meum herum, Athenis qui fuit;
neque peius quemquam odisse, quam istum Militem.
Ego, quoniam inspexi mulieris sententiam,
cepi tabellas, consignavi clanculum; 130
dedi mercatori quoidam qui ad illum deferat
meum herum, qui Athenis fuerat, qui hanc amaverat,
ut is huc veniret. is non sprevit nuntium;
nam et venit, et is in proxumo heic devortitur
apud suom paternum hospitem, lepidum senem. 135
Itaque illi amanti suo hospiti morem gerit,
nosque opera consilioque adhortatur, iuvat.
Itaque ego paravi heic intus magnas machinas,
qui amanetis una inter se facerem convenas :
nam unum conclave, concubinae quod dedit 140
Miles, quo nemo nisi eapse inferret pedem,
in eo conclavi ego perfodi parietem,
qua commeatus clam esset hinc huc mulieri.
Et sene sciente hoc feci: is consilium dedit.
Nam meus conservos est homo haud magni preti, 145
quem concubinae miles custodem addidit.
Ei nos facetis fabricis et doctis dolis
glaucomam ob oculos obiciemus : eumque ita
faciemus ut, quod viderit, non viderit.
Et mox, ne erretis, haec duarum hodie vicem 150
et heic et illeic mulier feret imaginem :
atque eadem erit, verum alia esse adsimulabitur.
Ita sublinetur os custodi mulieris.
Sed foris concrepuit hinc a vicino sene.
Ipse exit: hic ille est lepidus, quem dixi, senex. 155
II.ii
PERIPLECOMENES
Nisi, hercle, defregeritis talos, posthac quemque in tegulis
videritis alienum; ego vostra faciam latera lorea.
Mihi quidem iam arbitri vicini sunt, meae quid fiat domi;
ita per inpluvium intro spectant. Nunc adeo edico omnibus;
quemque a Milite hoc videritis hominem in nostris tegulis, 160
extra unum Palaestrionem, huc deturbatote in viam.
Quod ille gallinam aut columbam se sectari aut simiam
dicat, disperistis ni usque ad mortem male mulcassitis,
atque adeo, ut ne legi fraudem faciant aleariae,
adcuratote, ut sine talis domi agitent convivium. 165
PALAESTRIO
Nescio quid malefactum a nostra huic familia est quantum audio;
ita hic senex talos elidi iussit conservis meis.
Sed me excepit: nihili facio, quid illis faciat caeteris.
Adgrediar hominem : estne advorsum est quasi ?
quid agis, Periplectomene?
PERIPLECOMENES
Haud multos homines, si optandum fuerit, 170
nunc videre et convenire quam te mavellem.
PALAESTRIO Quid est?
quid tumultuas cum nostra familia?
PERIPLECOMENES
Obcisi sumus.
PALAESTRIO
Quid negoti'st?
PERIPLECOMENES
Res palam'st.
PALAESTRIO
Quae res palam'st?
PERIPLECOMENES De tegulis
modo nescio quis inspectavit vestrarum familiarium
per nostrum impluvium intus apud nos Philocomasium atque hospitem 175
osculanteis.
PALAESTRIO
Quis homo id vidit?
PERIPLECOMENES
Tuos conservo'st.
PALAESTRIO Quis is homo est?
PERIPLECOMENES
Nescio, ita abripuit repente sese subito.
PALAESTRIO
Suspicor...
me periisse.
PERIPLECOMENES
Ubi abiit, conclamo: heus quid agis tu, inquam in tegulis?
ille, mihi abiens ita respondit :se sectari simiam.
PALAESTRIO
Vae mihi misero, quoi pereundum'st propter nihili bestiam. 180
Sed Philocomasium heicine etiam nunc est?
PERIPLECOMENES
Quom exibam, heic erat.
PALAESTRIO
Sis, iube transire huc, quantum possit; se ut videant domi
familiareis, nisi quidem illa nos volt, qui servi sumus,
propter amorem suom omnes crucibus contubernaleis dari.
PERIPLECOMENES
Dixi ego istuc; nisi quid aliud vis.
PALAESTRIO
Volo : hoc ei dicito, 185
profecto ut ne quoquam de ingenio degrediatur muliebri, 185a
earumque artem et disciplinam obtineat et colerem.
PERIPLECOMENES
Quemadmodum?
PALAESTRIO
Ut eum, qui se heic vidit, verbis vincat, ne is se viderit.
Siquidem centiens heic visa sit, tamen infitias eat,
os habet, linguam, perfidiam, malitiam, atque audaciam,
confidentiam, confirmitatem, fraudulentiam : 189a
qui arguet se, eum contra vincat iureiurando suo.
Domi habet animum falsiloquom, falsificum, falsiiurium :
domi dolos, domi delenifica facta, domi fallacias.
Nam mulier olitori numquam subplicat, si qua est mala;
domi habet hortum et condimenta ad omneis mores maleficos.
PERIPLECOMENES
Ego istae, si erit heic, nunciabo. Sed quid est, Palaestrio, 195
quod volutas tute tecum in corde?
PALAESTRIO
Paulisper tace,
dum ego mihi consilia in animum convoco, et dum consulo
quid agam, quem dolum doloso contra conservo parem,
qui illam heic vidit osculantem; id visum ut ne visum siet.
PERIPLECOMENES
Quaere; ego hinc abscessero abs te huc interim. Illuc sis vide, 200
quemadmodum adstitit, severo fronte curans cogitans.
Pectus digitis pultat, cor, credo, evocaturu'st foras.
Ecce avortit, nixus laeva, in femine habet laevam manum,
dextera digitis rationem computat, ferit femur
dexterum vehementer icit; quod agast, aegre subpetit. 205
Concrepuit digitis: laborat, crebro conmutat status.
Eccere autem capite nutat. Non placet quod reperit.
Quidquid est, incoctum non expromet, bene coctum dabit.
Ecce autem aedificat: columnam mento subfulsit suo.
Apage, non placet profecto mi illa inaedificatio; 210
Nam os columnatum poetae esse indaudivi barbaro,
quoi bini custodes semper totis horis adcubant.
Euge, euscheme hercle adstitit et dulice et comoedice :
numquam hodie quiescet, priusquam id, quod petit perfecerit.
Habet opinor. Age, si quid agis, vigila, ne somno stude; 215
nisi quidem heic agitare mavis varius virgis vigilias.
Tibi ego dico : anferiatus vestis. Heuste adloquor, Palaestrio:
vigila inquam; expergiscere, inquam; lucet hoc inquam.
PALAESTRIO
Audio.
PERIPLECOMENES
Viden' hosteis tibi adesse, tuoque tergo obsidium? Consule,
adripe opem auxiliumque ad hanc rem: propere hoc, non placide decet. 220
Antemoeni aliquo saltu circumduce exercitum,
coge in obsidium perduellis, nostris praesidium para.
Untercludito inimicis conmeatum, tibi moeni viam,
qua cibatus conmeatusque ad te et legiones tuas
tuto possit pervenire: hanc rem age; res subitaria'st. 225
Reperi, conminiscere, cedo calidum consilium cito;
quae heic sunt visa, ut visa ne sint, facta infecta ne sient.
Magnam illeic, homo, rem incipissit, magna munit moenia.
Tute hoc si unus recipere ad te dicis, confidentia'st
nos inimicos profligare posse.
PALAESTRIO
Dico et recipio 230
ad me.
PERIPLECOMENES
Et ego impetrare dico id quod petis.
PALAESTRIO
At te Iuppiter
bene amet.
PERIPLECOMENES
Aut inparte mici pare, quod commentu's.
PALAESTRIO
Tace,
dum in regionem astutiarum mearum te induco, ut scias
iuxta mecum mea consilia.
PERIPLECOMENES
Salva sumes indidem.
PALAESTRIO
Herus meus elephanti corio circumtentu'st, non suo, 235
neque habet plus sapientiae, quam lapis.
PERIPLECOMENES
Egomet istuc scio.
PALAESTRIO
Nunc sic rationem incipisso, hanc instituam astutiam,
ut Philocomasio hanc sororem geminam germanam alteram
dicam Athenis advenisse cum amatore aliquo suo,
tam similem, quam lacte lacti est. Apud te eos heic devortier 240
dicam hospitio.
PERIPLECOMENES
Euge, euge, lepide; laudo conmentum tuum.
PALAESTRIO
Ut si illeic concriminatus siet advorsum Militem
meus conservos, eam vidisse hic cum alieno osculari eam,
arguam vidisse apud te contra conservom meum
cum suo amatore amplexantem atque osculantem.
PERIPLECOMENES
Imo optume. 245
Idem ego dicam, si me exquaeret Miles.
PALAESTRIO
Sed simillumas
dicito esse; et Philocomasio id praecipiendum'st, ut sciat,
ne titubet, si quaeret ex ea Miles.
PERIPLECOMENES
Nimis doctum dolum !
sed si ambas videre in uno Miles concilio volet,
quid agimus?
PALAESTRIO
Facile'st ! trecentae possunt causae conligi: 250
non domi'st, abiit ambulatum, dormit, ornatur, lavat,
prandet, potat, obcupata'st, operae non est, non potest.
Quantumvis prolationum, dum modo nunc prima via
inducamus, vera ut esse credat quae mentibimur.
PERIPLECOMENES
Placet, ut dicis.
PALAESTRIO
Intro abi ergo, et si istei est mulier, eam iube 255
cito domum transire, atque hae ei dice monstra; praecipe,
ut teneat consilia nostra, quemadmodum exorsi sumus
de gemina sorore.
PERIPLECOMENES
Docte tibi illam perdoctam dabo.
Numquid aliud?
PALAESTRIO
Intro ut abeas.
PERIPLECOMENES
Abeo.
PALAESTRIO
Et quidem ego ibo domum
Atque hominem investigando operam huic dissimulabiliter dabo, 260
qui fuerit conservos, qui hodie sit sectatus simiam.
Nam ille non potuit, quin sermone suo aliquem familiarium
participaverit de amica heri, sese vidisse eam
heic in proxumo osculantem cum alieno adulescentulo.
Gnovi morem egomet ; tacere nequeo solus quod scio. 265
Si invenio qui vidit, ad eum vineas pluteosque agam.
Res parata'st, vi pugnandoque hominem capere certa re'st.
Si ita non reperio, ibo odorans quasi canis venaticus,
usque donec persecutus volpem ero vestigiis.
Sed fores crepuerunt nostrae; ego voci moderabor meae. 270
Nam illic est Philocomasio custos meus conservos, atque it foras.
II.iii
SCELEDRUS
Nisi quidem ego hodie ambulavi dormiens in tegulis,
certo, edepol, scio me vidisse heic proxumae viciniae
Philocomasium herilem amicam sibi alium quaerere.
PALAESTRIO
Hic illam vidit osculantem, quantum hunc audivi loqui. 275
SCELEDRUS
Quis hic est?
PALAESTRIO
Tuos conservos. Quid agis, Sceledre?
SCELEDRUS
Te,
Palaestrio,
volup'st convenisse.
PALAESTRIO
Quid iam? aut quid negotis, fac sciam.
SCELEDRUS
Metuo.
PALAESTRIO
Quid metuis?
SCELEDRUS Ne, hercle, hodie, quantum heic familiarium'st,
maxumum in malum cruciatum insiliamus.
PALAESTRIO
Tu sali
solus; nam ego istam insulturam et desulturam nil moror. 280
SCELEDRUS
Nescis tu fortasse, apud nos facinus quod gnatum'st novom.
PALAESTRIO
Quod id est facinus?
SCELEDRUS
Impudicum.
PALAESTRIO
Tute sci soli tibi,
mihi ne dixis, scire nolo.
SCELEDRUS
Non enim faciam, quin scias.
simiam hodie sum sectatus nostram in horum tegulis.
PALAESTRIO
Edepol, Sceledre, homo sectatu's nihili nequam bestiam. 285
SCELEDRUS
Di te perdant.
PALAESTRIO
Te istuc aequom, quoniam obcepisti, eloqui.
SCELEDRUS
Forte fortuna per impluvium huc despexi in proxumum;
atque ego illi adspicio osculantem Philocomasium cum altero
nescio quo adulescente.
PALAESTRIO
Quod ego, Sceledre, scelus ex te audio?
SCELEDRUS
Profecto vidi.
PALAESTRIO
Tuten'?
SCELEDRUS
Egomet duobus his oculis meis. 290
PALAESTRIO
Abi, non verisimile dicis, neque vidisti.
SCELEDRUS
Num tibi
lippus videor?
PALAESTRIO
Medicum istuc tibi melius percontarier.
Verum enim tu istam, si te di ament, temere haud tollas fabulam.
Tuis nunc cruribus capitique fraudem capitalem hinc creas.
Nam tibi iam, ut pereas, paratum'st dupliciter, nisi subprimis 295
tuom stultiloquium.
SCELEDRUS
Qui vero dupliciter?
PALAESTRIO
Dicam tibi.
Primumdum, si falso insimulas Philocomasium, hoc perieris;
iterum, si id verum'st, tu ei custos additus perieris.
SCELEDRUS
Quid fuat me, nescio: haec me vidisse ego certo scio.
PALAESTRIO
Pergin', infelix?
SCELEDRUS
Quid tibi vis dicam, nisi quod viderim? 300
Quin, etiam nunc intus heic in proxumo'st.
PALAESTRIO
Eho, an non domi'st?
SCELEDRUS
Vise, abi intro tute, nam ego mi iam nil credi postulo.
PALAESTRIO
Certum'st facere.
SCELEDRUS
Heic te obperiar; eadem illei insidias dabo,
quam mox horsum ad stabulum iunix recipiat se a pabulo.
Quid ego nunc faciam? custodem me illi miles tradidit. 305
Nunc si indicium facio, interii; si taceo, interii tamen,
si hoc palam fuerit. Quid peius muliere aut audacius?
Dum ego in tegulis sum, illa ex suo sex hospitio edit foras.
Edepol, facinus fecit audax ! hoccine si Miles sciat !...
Credo, hercle has, sustollat aedeis totas, atque hinc in crucem... 310
hercle, quidquid est, mussitabo potius, quam inteream male.
Non ego possum, quae ipsa sese venditat, tutarier.
PALAESTRIO
Sceledre, Sceledre. Quis homo in terra est te alter audacior?
quis magis dis inimicis gnatus, quam tu, atque iratis?
SCELEDRUS Quid est?
PALAESTRIO
Iuben' tibi oculos ecfodiri, quibus id, quod nusquam hic vides? 315
SCELEDRUS
Quid, nusquam?
PALAESTRIO
Non ego tuam empsim vitam vitiosa nuce.
SCELEDRUS
Quid negoti'st !
PALAESTRIO
Quid negoti sit, rogas?
SCELEDRUS
Cur non rogem?
PALAESTRIO
Nonnetibi istam praetruncari linguam largiloquam iubes?
SCELEDRUS
Quamobrem iubeam?
PALAESTRIO
Philocomasium eccam domi, quam in proxumo
vidisse aibas te osculantem atque amplexantem cum altero. 320
SCELEDRUS
Mirum'st lolio victitare te, tam vili tritico.
PALAESTRIO
Quid iam?
SCELEDRUS
Quia luscitiosus.
PALAESTRIO
Verbero ! edepol, tu quidem
caecus, non luscitiosus : nam illa quidem eccam domi.
SCELEDRUS
Quid, domi?
PALAESTRIO
Domi, hercle, vero.
SCELEDRUS
Abi, ludis me,
Palaestrio.
PALAESTRIO
Tum mihi sunt manus inquinatae.
SCELEDRUS
Quidum?
PALAESTRIO
Quia ludo luto. 325
SCELEDRUS
Vae capiti tuo.
PALAESTRIO
Tuo istuc, Sceledre, promitto fore,
nisi oculos orationemque aliam commutas tibi.
Sed fores concrepuerunt nostrae.
SCELEDRUS
At ego ilico observo foreis.
Nam nihil est, qua hinc huc transire ea possit, nisi recto ostio.
PALAESTRIO
Quin domi eccam : nescio quae te, Sceledre, scelera suscitant. 330
SCELEDRUS
Mihi ego video, mihi ego sapio, mihi ego credo plurumum;
me homo nemo deterrebit, quin ea sit in his aedibus.
Hic obsistam, ne imprudenti huc ea se subrepsit mihi.
PALAESTRIO
Meus illic homo est : deturbabo iam ego illum de pugnaculis.
Vin' iam faciam, ut stultividum te fatearis?
SCELEDRUS
Age face. 335
PALAESTRIO
Neque te quidquam sapere corde, neque oculis uti?
SCELEDRUS
Volo.
PALAESTRIO
Nempe tu isteic ais esse herilem concubinam?
SCELEDRUS
Atque arguo
eam me vidisse osculantem heic intus cum alieno viro.
PALAESTRIO
Scin' tu nullum commeatum hinc esse a nobis?
SCELEDRUS
Scio.
PALAESTRIO
Neque solarium, neque hortum, nisi per impluvium?
SCELEDRUS
Scio. 340
PALAESTRIO
Quid nunc, si ea domi'st, si facio, ut eam exire hinc videas domo ?
Dignus es verberibus multis !
SCELEDRUS
Dignus.
PALAESTRIO
Serva istas foreis,
ne tibi clam se subterducat istinc, atque huc transeat.
SCELEDRUS
Consilium'st ita facere.
PALAESTRIO
Pede ego iam illam huc tibi sistam
in viam.
SCELEDRUS
Agedum ergo, face. Volo scire, utrum ego id quod vidi, viderim 345
an illic faciat, quod facturum dicit, ut ea sit domi.
Nam ego quidem meos oculos habeo, nec rogo utendos foris.
sed hic illi subparasitatur semper, hic eae proxumu'st;
primus ad cibum vocatur, primo pulmentum datur :
nam illic noster est fortasse circiter triennium; 350
neque quoiquam, quam illi, in nostra melius famulo familia.
Sed ego hoc quod ago, id me agere oportet, hoc observare ostium.
Heic obsistam; hac quidem, pol, certo verba mihi numquam dabunt.
II.
iv
PALAESTRIO
Praecepta facito, ut memineris.
PHILOCOMASIUM
Totiens monere mirum'st.
PALAESTRIO
At metuo, ut satis sis subdola.
PHILOCOMASIUM
Cedo vel decem, docebo : 355
minime malas, ut sint malae, mihi sola equo superfit.
PALAESTRIO
Age nunc iam insiste in dolos : ego abs te procul recedam.
Quid adstas, Sceledre?
SCELEDRUS
Hanc rem gero : habeo aureis, loquere quidvis.
PALAESTRIO
Credo ego istoc extemplo tibi esse eundum extra portam,
dispessis manibus, patibulum quom habebis.
SCELEDRUS
Quamnam ob rem? 360
PALAESTRIO
Respicedum ad laevam: quis illaec est mulier?
SCELEDRUS Pro di inmortaleis,
eri concubina'st haec quidem.
PALAESTRIO
Mihi quoque, pol, ita videtur.
Age nunc iam, quando lubet.
SCELEDRUS
Quid agam?
PALAESTRIO
Peri perpropere.
PHILOCOMASIUM
Ubi iste est bonus servos qui probri me maxume innocentem
falso insimulavit?
PALAESTRIO
Hem tibi : hic mihi dixit tibi quae dixi. 365
PHILOCOMASIUM
Tun' me vidisse in proxumo heic, sceleste, ais osculantem?
PALAESTRIO
Atqui cum alieno adulescentulo, dixit.
SCELEDRUS
Dixi, hercle, vero.
PHILOCOMASIUM
Tun' me vidisti?
SCELEDRUS
Atque his quidem hercle oculis.
PHILOCOMASIUM
Carebis, credo,
qui plus vident, quam quod vident.
SCELEDRUS
Numquam, hercle, deterrebor,
quin viderim id quod viderim.
PHILOCOMASIUM
Ego stulta et mora multum, 370
quae cum hoc insano fabulem, quem, pol, ego capitis perdam.
SCELEDRUS
Noli minitari; scio crucem futuram mihi sepolcrum :
ibi mei maiores sunt siti, pater, avos, proavos, abavos.
Non possunt mihi minaciis tuis hisce oculi fodiri.
Sd paucis verbis te volo, Palaestrio. Obsecro unde, 375
exit haec huc?
PALAESTRIO
Unde, nisi domo?
SCELEDRUS
Domo?
PALAESTRIO
Me vide.
SCELEDRUS
Te video.
Nisi mirum'st facinus, quomodo haec hinc huc potuit transire ;
nam certo neque solarium'st apud nos' neque hortus ullus'
neque fenestra' nisi clatrata... nam certe ego te heic intus vidi.
PALAESTRIO
Pergin', sceleste, intendere, atque hanc arguere?
PHILOCOMASIUM
Ecastor, ergo 380
mi hau falsum evenit somnium, quod noctu hac somniavi.
PALAESTRIO
Quid somniasti?
PHILOCOMASIUM
Ego eloquar : sed amabo, advortite animum.
Hac nocte in somnis mea soror gemina germana visa
venisse Athenis in Ephesum cum suo amatore quodam :
ei ambo hospitio huc in proxumum mihi devorti sunt visii. 385
SCELEDRUS
Palaestrionis somnium narratur.
PALAESTRIO
Perge porro.
PHILOCOMASIUM
Ego laeta visa, quia soror venisset, propter eandem
subpicionem maxumam sum visa sustinere :
nam arguere in somnis me meus mihi familiaris visu'st
me cum alieno adulescentulo, quasi nunc tu, esse osculatam, 390
quom illa osculata mea soror gemina esset suompte amicum.
Ita me insimulatam perperam falsum esse somniavi.
PALAESTRIO
Satin' eadem vigilanti expetunt' quae in somnis visa memoras?
heus, hercle, praesentia omnia ! abi intro, et conprecare.
Narrandum ego istuc Militi censebo.
PHILOCOMASIUM
Facere certum'st, 395
neque me quidem patiar probri falso inpune insimulatam.
SCELEDRUS
Timeo quid rerum gesserim; ita dorsus totus prurit.
PALAESTRIO
Scin' te periisse? Nunc quidem'st domi certo
SCELEDRUS
Certa res est
nunc nostrum observare ostium, ubi ubi'st.
PALAESTRIO
At, Sceledre, quaeso,
ut ad id exemplum somnium quam simile somniavit, 400
atque ut tu subspicatus es eam vidisse osculantem !
SCELEDRUS
Nescio quid credam egomet mihi iam, ita quod vidisse credo
me id iam non vidisse arbitror.
PALAESTRIO
Nae tu, hercle, opinor,
resipisces; si ad herum haec res pervenit, peristi polchre.
SCELEDRUS
Nunc demum experior, prius ob oculos mihi caliginem obstitisse. 405
PALAESTRIO Dudum edepol planum est id quidem, quae hic usque fuerit intus.
SCELEDRUS
Nihil habeo certi quid loquar: non vidi eam, etsi vidi.
PALAESTRIO
Ne tu, edepol, stultitia tua nos paene perdidisti.
Dum te fidelem facere hero voluisti, absumptu's paene.
Sed fores vicini proxumi crepuerunt : conticiscam. 410
II.v
PHILOCOMASIUM
Inde ignem in aram, ut Ephesiae Dianae laeta laudes
grateisque agam, eique ut Arabico fumificem odore amoene,
quae me in locis Neptuniis templisque turbulentis
servavit, saevis fluctibus ubi sum adflictata multum.
SCELEDRUS
Palaestrio, o Palaestrio.
PALAESTRIO
O Sceledre, Sceledre, quid vis? 415
SCELEDRUS
Haec mulier, quae hinc exit modo, estne herilis concubina
Philocomasium ? an non est ea?
PALAESTRIO
Hercle, opinor, ea videtur.
Sed facinus mirum'st, quomodo haec hinc huc transire potuerit,
siquidem ea'st.
SCELEDRUS
An dubium tibi est eam esse hanc?
PALAESTRIO
Ea videtur.
Adeamus, adpellemus
SCELEDRUS
Heus, quid istuc est, Philocomasium? 420
quid tibi isetic hisce in aedibus debetur ? quid negoti'st?
quid nunc taces? tecum loquor.
PALAESTRIO
Imo, edepol, tute tecum;
nam haec nihil respondet.
SCELEDRUS
Te adloquor, viti probrique plena,
quae circum vicinos vagas.
PHILOCOMASIUM
Quicum tu fabulare?
SCELEDRUS
Quicum, nisi tecum?
PHILOCOMASIUM
Quis tu homo es, aut mecum quid negoti'st ? 425
SCELEDRUS
Men' rogas, hem, qui sim?
PHILOCOMASIUM
Quin ego hoc rogem, quod nesciam?
PALAESTRIO
Quis ego sum igitur, si hunc ignoras?
PHILOCOMASIUM
Mihi odiosus, quisquis es,
et tu et hic.
SCELEDRUS
Non nos gnovisti?
PHILOCOMASIUM
Neutrum.
SCELEDRUS
Metuo maxume,
PALAESTRIO
Quid metuis?
SCELEDRUS
Enim ne nosmet perdiderimus uspiam.
Nam nec te neque me gnovisse ait haec.
PALAESTRIO
Persectari heic volo, 430
Sceledre, nos nostri an alieni simus : ne dum quispiam
nos vicinorum inprudenteis aliquis inmutaverit.
SCELEDRUS
Certe equidem noster sum.
PALAESTRIO
Et, pol ego. Quaeris tu, mulier, malum.
Tibi ego dico, heus, Philocomasium.
PHILOCOMASIUM
Quae te intemperiae tenent,
qui me perperam perplexo nomine adpelles?
PALAESTRIO
Eho, 435
quis igitur vocare?
PHILOCOMASIUM
Diceae nomen est.
SCELEDRUS
Iniuria'st
falsum nomen possidere, Philocomasium, postulas.
dikow
es tu, non dikaÛa, et meo
hro facis iniuriam.
PHILOCOMASIUM
Egon'?
SCELEDRUS
Tu.
PHILOCOMASIUM
Quae heri Athenis Ephesum adveni vesperi
cum meo amatore, adulescente Atheniensi?
PALAESTRIO
Dic mihi, 440
quid heic tibi in Epheso est negoti?
PHILOCOMASIUM
Geminam germanam meam
sororem esse indaudivi : eam veni quaesitum.
SCELEDRUS
Mala es.
PHILOCOMASIUM
Imo, ecastor, stulta multum, quae vobiscum fabuler.
abeo.
SCELEDRUS
Abire non sinam te.
PHILOCOMASIUM
Mitte.
SCELEDRUS Manifestaria'st,
non omitto.
PHILOCOMASIUM
At iam crepabunt mihi manus, malae tibi : 445
nisi me omittis.
SCELEDRUS
Quid, malum, adstas : quin tenes altrinsecus?
PALAESTRIO
Nihil moror negotiosum mi esse tergum. qui scio
an ista non sit Philocomasium, atque alia eius similis sit?
PHILOCOMASIUM
Mittis me, an non mittis?
SCELEDRUS
Imo vi atque invitam, ingratiis,
nisi voluntate ibis, rapiam te domum.
PHILOCOMASIUM
Hosticum hoc mihi 450
domicilium'st, Athenis domus est atque herus. Ego istanc domum
neque moror; neque vos, qui homines sitis, gnovi, neque scio.
SCELEDRUS
Lege agito: te nusquam mittam, nisi das firmatam fidem
te huc, si omisero, intro ituram.
PHILOCOMASIUM
Vi me cogis, quisquis es.
Do fidem, si omittis, istoc me intro ituram quo iubes. 455
SCELEDRUS
Ecce omitto.
PHILOCOMASIUM
At ego abeo missa.
SCELEDRUS
Muliebri fecit fide.
PALAESTRIO
Sceledre, manibus amisisti praedam : tam east quam potis,
nostra herilis concubina : vin' tu facere hoc strenue?
SCELEDRUS
Quid faciam?
PALAESTRIO
Adfer mihi machaeram huc intus.
SCELEDRUS
Quid facies ea?
PALAESTRIO
Intro rumpam recta in aedeis; quemque heic intus videro 460
cum Philocomasio osculantem, eum ego obtruncabo extempulo.
SCELEDRUS
Visane est ea esse?
PALAESTRIO Imo, edepol, plane ea est. Sed quomodo
dissimulabat. Abi, machaeram huc ecfer.
SCELEDRUS
Iam faxo heic erit.
PALAESTRIO
Neque eques, neque pedes profectost quisquam tanta audacia,
qui aeque faciat confidenter quidquam, quam mulieres facunit. 465
Ut utrubique orationem docte divisit suam,
ut sublinitur os custodi cauto conservo meo !
nimis beat quod conmeatus transtinet trans parietem.
SCELEDRUS
Heus, Palaestrio, machaera nihil opus.
PALAESTRIO
Quid iam, aut quid opu'st?
SCELEDRUS
Domi eccam erilem concubinam.
PALAESTRIO
Quid ? domi?
SCELEDRUS
In lecto cubat. 470
PALAESTRIO
Edepol, nae tu tibi malam rem repperisti, ut praedicas.
SCELEDRUS
Quid iam?
PALAESTRIO
Quia hanc adtingere ausus mulierem heic in proxumo.
SCELEDRUS
Magis, hercle, metuo.
PALAESTRIO
Sed numquam quisquam faciet quin, soror
ista sit gemina huius: eam pol tu osculantem hic videras.
SCELEDRUS
Et quidem palam est eam esse, ut dicis. Quid propius fuit, 475
quam ut perirem, si locutus essem hero?
PALAESTRIO
Ergo, si sapis,
mussitabis. Plus oportet scire servom, quam loqui.
Ego abeo a te, ne quid tecum consili conmisceam,
atque apud hunc eo vicinum : tuae mihi turbae non placent.
Herus si veniet, si me quaeret, heic ero; hinc me arcessito. 480
II.vi
SCELEDRUS
Satin' abiit ille, neque herile negotium
plus curat, quasi non servitutem serviat !
Certo quidem illaec nostra intu'st in aedibus.
Nam egomet cubantem eam modo obfendi domi.
Certum'st nunc observationi operam dare. 485
PERIPLECOMENES
Non, hercle, hisce homines me marem, sed feminam
vicini rentur esse servi Militis:
ita me ludificant. Meamne heic in via hospitam,
quae heri huc Athenis cum hospite advenit meo,
tractatam, et ludificatam, ingenuam et liberam? 490
SCELEDRUS
Perii, hercle ! hisce ad me recta habet rectam viam.
Metuo, illaec mihi res ne malo magno fuat,
quantum hunc audivi facere verborum senem.
PERIPLECOMENES
Accedam ad hominem. Tun', Sceledre, heic, scelerum caput,
meam ludificasti hospitam ante aedeis modo? 495
SCELEDRUS
Vicine, ausculta, quaeso.
PERIPLECOMENES
Ego auscultem tibi?
SCELEDRUS
Expurgare volo me.
PERIPLECOMENES
Tun' te expurges mihi
qui facinus tantum tamque indignum feceris?
An quia latrocinamini, arbitramini
quidvis licere facere vobis, verbero? 500
SCELEDRUS
Licetne?
PERIPLECOMENES
At ita me di deaeque omneis ament,
nisi mihi sudplicium virgeum de te datur
longum diutinumque, a mane ad vesperum,
quod meas confregisti imbricis et tegulas,
ibi dum condignam te sectatus simiam, 505
quodque inde inspectavisti meum apud me hospitem
amplexum amicam, quom osculabatur suam,
quodque concubinam herilem insimulare ausus es
probri, pudicam, meque summi flagiti,
tum quod tractavisti hospitam ante aedeis meas. 510
Nisi mihi supplicium stimuleum de te datur,
dedecoris pleniorem herum faciam tuum,
quam magno vento plenum'st undarum mare.
SCELEDRUS
Ita sum coactus, Periplectomene, ut nesciam
utrum me postulare prius tecum aequu'st, 515
nisi istaec non est haec, neque ipsa sit mihi,
med expurgare haec tibi videtur aequius;
sicut etiam nunc nescio quid viderim:
ita est istaec huius similis nostrae tua,
siquidem non eadem'st.
PERIPLECOMENES
Vise ad me intro, iam scies. 520
SCELEDRUS
Licetne?
PERIPLECOMENES
Quin te iubeo : at placide gnoscita.
SCELEDRUS
Ita facere certum'st.
PERIPLECOMENES
Heus, Philocomasium, cito
transcurre curriculo ad nos, ita negotium'st.
post, quando exierit Sceledrus a nobis, cito
transcurrito ad vos rursum curriculo domum. 525
Nunc, pol, ego metuo ne quid infuscaverit.
Si hic non videbit mulierem, aperitur foris.
SCELEDRUS
Pro di immortaleis ! similiorem mulierem
magisque eamdem, utpote quae non sit eadem, non reor 529-530
deos facere posse.
PERIPLECOMENES
Quid nunc?
SCELEDRUS
Conmerui malum. 531
PERIPLECOMENES
Quid igitur? ean' est?
SCELEDRUS
Etsi ea est, non est ea.
PERIPLECOMENES
Vidistin' istam?
SCELEDRUS Vidi, et illam et hospitem
complexum atque osculantem.
PERIPLECOMENES
Ean' est?
SCELEDRUS
Nescio.
PERIPLECOMENES
Vin' scire plane?
SCELEDRUS
Cupio.
PERIPLECOMENES
Abi intro ad vos domum. 535
Continuo, vide sitne istaec vostra intus.
SCELEDRUS
Licet;
polchre admonuisti : iam ego ad te exibo foras.
PERIPLECOMENES
Numquam, edepol, hominem quemquam ludificarier
magis facete vidi, et magis miris modis.
Sed eccum egreditur.
SCELEDRUS
Periplectomene, te obsecro 540
per deos atque homines, perque stultitiam meam,
perque tua genua...
PERIPLECOMENES
Quid obsecras me?
SCELEDRUS
Inscitiae
meae et stultitiae ignoscas. Nunc demum scio
me fuisse excordem, caecum, incogitabilem;
nam Philocomasium eccam intus.
PERIPLECOMENES
Quid nunc, furcifer, 545
vidistin' ambas?
SCELEDRUS
Vidi.
PERIPLECOMENES
Hrum exhibeas volo.
SCELEDRUS
Meruisse equidem me maxumum fateor malum,
et tuae fecisse me hospitae aio iniuriam :
sed meam esse herilem concubinam censui,
quoi me custodem herus addidit Miles meus. 550
Nam ex uno puteo similior numquam poest
aqua aquae sumi, quam haec est, atque ista hospita.
Et me despexe ad te per impluvium tuum
fateor.
PERIPLECOMENES
Quidni fateare, ego quod viderim?
et ibi osculantem meum hospitem cum ista hospita 555
vidisti?
SCELEDRUS
Vidi, ut videretur cur negem quod viderim.
Sed Philocomasium me vidisse censui.
PERIPLECOMENES
Ratune istic me hominem esse omnium minumi preti,
si ego me sciente paterer vicino meo
eam fieri apud me tam insignite iniuriam? 560
SCELEDRUS
Nunc demum a me insipienter factum esse arbitror,
quom rem cognosco : at non malitiose tamen
feci.
PERIPLECOMENES
Imo indigne : nam hominem servom suos
domitos habere oportet oculos et manus
orationemque.
SCELEDRUS
Egone ? si post hunc diem 565
muttivero, etiam quod egomet certo sciam,
dato excruciandum me : egomet me dedam tibi.
Nunc hoc mihi ignoscas quaeso.
PERIPLECOMENES
Vincam animum meum,
ne malitiose factum id esse abs te arbitrer.
Ignoscam tibi istuc.
SCELEDRUS
At tibi di faciant bene. 570
PERIPLECOMENES
Ne tu, hercle, si te di ament, linguam comprimes
posthac; etiam illud, quod scies, nesciveris;
nec videris, quod videris.
SCELEDRUS
Bene me mones.
Ita facere certum'st. Sed satine oratu's?
PERIPLECOMENES
Abi.
SCELEDRUS
Numquid nunc aliud me vis?
PERIPLECOMENES
Ne me gnoveris. 575
SCELEDRUS
Dedit hic mihi verba. quam benigne gratiam
fecit, ne iratus esset. Scio quam rem gerat:
ut Miles cum extemplo a foro adveniat domum,
domi comprehendat : una hic et Palaestrio
me habent venalem; sensi, et iamdudum scio. 580
Numquam, hercle, ex ista nassa ego hodie escam petam.
Nam iam aliquo abfugiam, et me obcultabo aliquot dies,
dum hae consilescunt turbae, atque irae leniunt.
Verumtamen de me quidquid est, ibo hinc domum.
Uni nunc satis populo inpio merui mali. 585
PERIPLECOMENES
Illic hinc abscessit : sat, edepol, certo scio,
occisam saepe sapere plus multo suem,
quine id adimatur ne id, quod vidit viderit,
nam illius oculi atque aureis atque opinio
transfugere ad nos. Usque adhuc actum'st probe. 590
Nimium festivam mulier operam praehibuit.
Redeo in senatum rusum : nam Palaestrio
domi nunc apud me est, Sceledrus nunc autems foras.
Frequens senatus poterit nunc haberier.
Ibo intro; ne, dum absum, illei insortito fuant. 595
III.i
PALAESTRIO
Cohibete intra limen etiam vos parumper, Pleusicles,
sinite me prius perspectare, ne uspiam insidiae sient
concilium quod habere volumus : nam opus est nunc tuto loco,
unde inimicus ne quis nostri spolia capiat consili.
Nam bene consultum, inconsultum'st, si id inimicis usui'st, 600
neque potest, quin, si id inimicis usui est, obsit mihi.
Nam benum consultum subripitur saepissime,
si minus cum cura aut cautella locus loquendi lectus est.
Quippe si rescivere inimici consilium tuum,
tuopte tibi consilio obcludunt linguam, et constringunt manus : 605
atque eadem quae illis voluisti facere, illi faciunt tibi.
Sed speculabor, ne quis aut hinc aut ab laeva aut dextera
nostro consilio venator adsit cum auritis plagis.
Sterilis hinc prospectus usque ad ultimam plateam probe.
Evocabo : heus Periplectomene et Pleusicles, progredimini. 610
PERIPLECOMENES
Ecce nos tibi oboedienteis.
PALAESTRIO
Facile'st inperium in
bonis.
Sed volo scire, eodem consilio, quod intus meditati sumus,
gerimus rem?
PERIPLECOMENES
Magis ad rem non potest esse utibile.
PALAESTRIO Imo.
Quid tibi, Pleusicles?
PLEUSIDES
Quodne vobis placeat, displiceat mihi?
quis homo sit magis meus, quam tu es?
PERIPLECOMENES
Loquere lepide et conmode. 615
PALAESTRIO
Pol ita decet hunc facere.
PLEUSIDES
At hoc me facinus miserum macerat,
meumque cor corpusque cruciat.
PERIPLECOMENES
Quid id est, quod cruciat? cedo.
PLEUSIDES
Me tibi istuc aetatis homini facinora puerilia
obicere, neque te decora neque tuis virtutibus;
ea te expetere ex opibus summis mei honoris gratia, 620
mihique amanti ire opitulatum atque ea te facere facinora
quae istaec aetas fugere facta magis quam sectari solet.
Eam pudet me tibi in senecta obicere sollicitudinem.
PALAESTRIO
Novo modo tu, homo, amas; siquidem te quidquam quod faxis, pudet,
nihil amas, umbra es amantum magis, quam amator, Pleusicles. 625
PLEUSIDES
Hanccine aetatem exercere mei amoris gratia?
PERIPLECOMENES
Quid ais tu? itane tibi ego videor oppido Acherunticus
tam capularis ? Tamne tibi diu videor vitam vivere?
Nam equidem haud sum gnatus annos praeter quinquaginta et quattuor :
clare oculis video, pernix sum manibus, pedibus mobilis. 630
PALAESTRIO
Si albicapillus hic videtur, neutiquam ab ingenio senex.
Inest in hoc amussitata sua sibi ingenua indoles.
PLEUSIDES
Pol, id quidem experior ita esse, ut praedicas, Palaestrio,
nam benignitas quidem huius oppido adulescentuli'st.
PERIPLECOMENES
Imo, hospes, magis quom periclum facies, magis gnosces meam 635
comitatem erga te amantem.
PLEUSIDES
Quid opus gnota gnoscere?
PERIPLECOMENES
Ut apud te exemplum experiundi habeas, ne itas foris.
Nam nisi qui ipse amavit, aegre amantis ingenium inspicit;
et ego amoris aliquantum habeo humorisque etiam in corpore; 639-640
nequedum exarui ex amoenis rebus et voluptariis. 641
Vel cavillator facetus, vel conviva commodus
item ero; neque ego oblocutor sum alteri in convivio.
Incommoditate abstinere me apud convivas conmodo
conmemini, et meae orationis iustam partem persequi, 645
et meam partem itidem tacere, quom aliena est oratio.
Minume sputator, screator sum, itidem minime muccidus.
Post, Ephesi sum gnatus, non enim in Apulis, non sum Animula.
PALAESTRIO
O lepidum senem, si quas memorat virtutes habet,
atque equidem plane eductum in nutricatu Venerio. 650
PERIPLECOMENES
Plus dabo, quam praedicabo ex me venustatis tibi.
Neque ego umquam alienum scortum subigito in convivio,
neque praeripio pulpamentum, neque praevorto poculum,
neque per vinum umquam ex me exoritur discidium in convivio.
Si quis ibi est odiosus, abeo domum, sermonem segrego. 655
Venerem, amorem, amoenitatemque adcubans exerceo.
PALAESTRIO
Tu quidem, edepol, omneis mores ad venustatem vacet.
Cedo treis mihi homines aurichalco contra cum istis moribus.
PLEUSIDES
At quidem illuc aetatis qui sit, non invenies alterum
lepidiorem ad omneis res nec qui amicus amico sit magis. 660
PERIPLECOMENES
Tute me ut fateare faciam esse adulescentem moribus;
ita apud omneis conparebo tibi res benefactis frequens.
Opusne erit tibi advocato tristi, iracundo? ecce me.
Opus leni? leniorem dices, quam mutum 'st mare,
liquidiusculusque ero, quam ventus est favonius. 665
Vel hilarissimum convivam hinc indidem expromam tibi,
pel primarium parasitum, atque obsonatorem optumum :
tum ad saltandum non cinaedus malacus aeque est atque ego.
PALAESTRIO
Quid ad illas artis optassis, si optio eveniat tibi?
PLEUSIDES
Huius pro meritis ut referri pariter possit gratia, 670
tibique, quibus nunc me esse experior summae sollicitudini.
At tibi tanto sumtui esse mihi molestum'st.
PERIPLECOMENES
Morus es.
Nam in mala uxore atque inimico si quid sumas, sumtus est;
in bono hospite atque amico, quaestus est, quod sumitur;
et, quod in divinis rebus sumas sumptisapienti lucro est. 675
Deum virtute, est te unde hospitio abcipiam, apud me comiter.
Es, bibe, animo obsequere mecum, atque onera te hilaritudine.
Liberae sunt aedeis; liber sum autem ego: me volo libere.
Nam mihi, deum virtute, dicam, propter divitias meas
licuit uxorem dotatam genere summo ducere : 680
sed nolo mi oblatratricem in aedeis intromittere.
PALAESTRIO
Cur non vis? nam procreare liberos lepidum'st onus.
PERIPLECOMENES
Hercle vero, liberum esse te, id multo est lepidius.
PALAESTRIO
Tute homo et alteri sapienter potis es consulere, et tibi.
PERIPLECOMENES
Nam bona uxor, suave ductu'st, usquam si sit cuiquam gentium, 685
ubi ea possim invenire ? verum egone eam ducam domum,
quae mihi numquam hoc dicat : Eme, mi vir, lanam, unde tibi pallium
malacum et calidum conficiatur, tunicaeque hibernae bonae,
ne algeas hac hieme (hoc numquam verbum ex uxore audias);
verum priusquam galli cantent, quae me somno suscitet, 690
dicat : Da mihi, vir, calendis meam quod matrem venetit;
da qui faciam condimenta, da quod dem quinquatribus
praecantrici, coniectrici, hariolae atque haruspicae;
flagitium'st, si nihil mittetur; quo supercilio specit !
Tum plicatricem, clementer non potest, quin munerem. 695
Iampridem, quia nihil abstulerit, subcenset ceriaria.
Tum obstetrix expostulavit mecum, parum missum sibi.
Quid ! nutrici non missurus quidquam, quae vernas alit?'
hae atque horum similia alia damna multa mulierum
me uxore prohibent, mihi quae huius simileis sermones serat. 700
PALAESTRIO
Di tibi propitii sunt, hercle nam si istam semel amiseris
libertatem, haud facile in eumdem rusum restitues locum.
PLEUSIDES
At illa laus est, magno in genere et in divitiis maxumis,
liberos hominem educare, generi monumentum et sibi.
PERIPLECOMENES
Quando habeo multos cognatos, quid opus sit mihi liberis? 705
Nunc bene vivo, et fortunate, atque ut volo, atque animo ut lubet.
Mea bona mea morti congnatis didam, inter eos partiam.
Illi apud me ederunt, me curabunt, visent quid agam, ecquid velim.
Priusquam lucet, adsunt, rogitant, noctu ut somnum ceperim.
Eos pro liberis habebo; qui mihi mittunt munera. 710
Sacrificant ? dant inde partem mihi maiorem, quam sibi,
abducunt ad exta; me ad se, ad prandium, ad coenam vocant.
Ille miserrumum se retur, minimum qui misit mihi.
Illi inter se certant donis; ego et mecum mussito:
bona mea inhiant, me certatim nutricant et munerant. 715
PALAESTRIO
Nimis bona ratione, nimiumque ad te et tuam multum vides.
Et tibi sunt gemini, et trigemini, si te bene habes, filii.
PERIPLECOMENES
Pol, si habuissem, satis cepissem miseriarum e liberis.
Continuo excruciarer animi, si forte fuisset febris. 719-720
Censerem emori; cecidissetve ebrius, aut de equo uspiam 721
metuerem ne ibi defregisset crura aut cervices sibi.
PALAESTRIO
Huic homini dignum'st divitias esse, et diu vitam dari,
qui et rem servat, et se bene habet, suisque amicis usui est.
PLEUSIDES
O lepidum caput ! ita me di deaeque ament, aequom fuit 725
deos paravisse, uno exemplo ne omneis vitam viverent :
sicuti merci pretium statuit agoranomus pro virtute ut veneat,
quae inproba'st, pro mercis vitio dominum pretio pauperet ;
quae improbast, pro mercis vitio dominum pretio pauperat,
itidem divos dispertisse vitam humanam aequom fuit; 730
qui lepide ingeniatus esset, vitam ei longinquam darent;
qui inprobi essent et scelesti, is adimerent animam cito.
Si hoc paravissent, homines essent minus multi mali,
et minus audacter scelesta facerent facta : et postea,
qui probi homines essent, esset is annona vilior. 735
PERIPLECOMENES
Qui deorum consilia culpet, stultus inscitusque sit,
quique eos vituperet. Nunc istis rebus desisti decet.
Nunc volo opsonare, ut, hospes, tua te ex virtute et mea
meae domi abcipiam benigne, lepide, et lepidis victibus.
PLEUSIDES
Nihil me poenitet iam quanto sumtui fuerim tibi. 740
Nam hospes nullus tam in amici hospitium devorti potest,
quin, ubi triduum continuum fuerit, iam odiosus siet.
Verum ubi dies decem continuus sit, east odiorum Ilias:
tametsi dominus non invitus patitur, servi murmurant.
PERIPLECOMENES
Servienteis servitute ego servos instruxi mihi, 745
hospes, non qui mihi inperarent, quibus ego essem obnoxius
si illis aegre'st, mihi quod volupe'st, meo remigio rem gerunt,
tamen id quod odio est, faciundum'st cum malo atque ingratiis.
Nunc, quod obcepi, opsonatum pergam.
PLEUSIDES Si certum'st tibi
commodulum opsona, ne magno sumptu; mihi quidvis sat est. 750
PERIPLECOMENES
Quin tu istanc orationem hinc veterem atque antiquam amoves?
Proletario sermone nunc quidem, hospes, utere.
Nam hi solent, quando adcubuere, ubi cona adposita'st, dicere:
"Quid opus fuit hoc sumtu tanto nostra gratia !
insanivisti, hercle; nam idem hoc hominibus sat erat decem." 755
Quod eorum causa opsonatum'st culpant; et comedunt tamen.
PALAESTRIO
Fit, pol, illud ad illud exemplum : ut docte et perspecte sapit !
PERIPLECOMENES
Sed iidem homines numquam dicunt, quamquam adpositum'st ampliter !
" Iube illud demi; tolle hanc patinam; remove pernam; nil moror.
Abfer illam offam porcinam; probus hic conger frigidus : 760
remove, abi abfer; " neminem eorum haec adseverare audias :
sed procellunt se, et procumbunt dimidiati, dum adpetunt.
PALAESTRIO
Bonus bene ut malos descrbpsit mores.
PERIPLECOMENES Haud centesimam
partem dixi, atque, otium rei si sit, possum expromere.
PALAESTRIO
Igitur id, quod agitur, heic iam primum praevorti decet. 765
nunc huc animmm advortite ambo. Mihi opus est opera tua,
Periplectomene : nam ego inveni lepidam sycophantiam,
qui admutiletur Miles usque caesariatus : atque uti
huic amanti ac Philocomasio hanc ecficiamus copiam,
ut hic eam abducat, abeatque.
PERIPLECOMENES
Dari istanc rationem volo. 770
PALAESTRIO
At ego mi anulum dari istunc tuom volo.
PERIPLECOMENES
Quam ad rem usui'st?
PALAESTRIO
Quando habebo, igitur rationem mearum fabricarum dabo.
PERIPLECOMENES
Utere, abcipe.
PALAESTRIO
Abcipe a me rusum rationem doli,
quam institui.
PLEUSIDES
Ambo perpurigatis tibi operam damus auribus.
PALAESTRIO
Hrus meus ita magnus moechus mulierum'st, ut neminem 775
fuisse adaeque, neque futurum credam.
PLEUSIDES Credo ego istuc idem.
PALAESTRIO
Isque Alexandri praestare praedicat formae suam.
Itaque omneis se ultro sectari in Epheso memorat mulieres.
PERIPLECOMENES
Edepol, quid te de isto multa ? scio te non mentirier :
sed ego ita esse, ut dicis, teneo polchre : proin, Palaestrio, 780
quam potes, tam verba confer maxume ad compendium.
PALAESTRIO
Ecquam tu potes reperire forma lepida mulierem,
cui facetiarum cor corpusque sit plenum et doli?
PERIPLECOMENES
Ingenuamne, an libertinam?
PALAESTRIO
Aequi istuc facio, dummodo
eam des, quae sit quaestuosa, quae alat corpus corpore : 785
quoique sapiat pectus : nam cor non potest, quod nulla habet.
PERIPLECOMENES
Lautam vis, an quae nondum sit lauta !
PALAESTRIO
Sicam succidam,
quam lepidissumam potes, quamque adulescentem maxume.
PERIPLECOMENES
Habeo eccillam meam clientam, meretricem adulescentulam.
Sed quid ea usus est?
PALAESTRIO
Ut ad te eam iam deducas domum, 790
utique eam huc ornatam adducas matronarum modo :
capite comto, crines vittasque habeat, adsimuletque se
tuam esse uxorem: ita praecipiundum'st.
PLEUSIDES
Erro, quam insistas viam.
PALAESTRIO
At scietis : sed ecqua ancilla est illi?
PERIPLECOMENES
Est prime cata.
PALAESTRIO
Ea quoque opus'st : ita praecipito mulieri, atque ancillulae, 795
ut simulet se tuam esse uxorem, et deperire hunc Militem :
quasique hunc anulum faveae suae dederit, ea porro mihi,
Militi ut darem; quasique ego rei sim interpres.
PERIPLECOMENES Audio :
ne me surdum verberae
PALAESTRIO
Tu si audis, ego recte meis
dabo : a tua mihi uxore dicam delatum et datum,
ut sese ad eum conciliarem : ille eiusmodi est, cupiet miser,
qui nisi adulterio, studiosus rei nulli alia est, inprobus.
PERIPLECOMENES
Non potuit reperire, si ipsi Soli quaerendas dares,
lepidiores duas ad hancce rem, quam ego : habe animum bonum.
PALAESTRIO
Ergo adcurato et properato opus'st : nunc tu ausculta, Pleusicles. 805
PLEUSIDES
Tibi sum oboediens.
PALAESTRIO
Hoc facito; Miles domum ubi advenerit,
memineris ne Philocomasium nomines.
PLEUSIDES
Quem nominem?
PALAESTRIO
Diceam.
PLEUSIDES
Nempe, eandem quae dudum constituta'st.
PALAESTRIO
Pax, abi.
PLEUSIDES
Meminero, sed quid meminisse id refert ad hanc rem tamen ?
PALAESTRIO
Ego enim dicam tum quando usus poscet : interea tace. 810
Ut nunc, etiam hic agit actutum parteis defendas tuas.
PLEUSIDES
Ego eo intro igitur.
PALAESTRIO
Et praecepta sobrie ut cures, face.
III.ii
PALAESTRIO
Quantas res turbo ! quantas moveo machinas !
eripiam ego hodie concubinam Militi,
si centuriati bene sunt maniplareis mei. 815
Ded illum vocabo : Heus, Sceledre, nisi negotium,
progredere ante aedeis, te vocat Palaestrio.
LUCRIO
Non operae'st Sceledro.
PALAESTRIO
Quid iam?
LUCRIO
Sorbet dormiens.
PALAESTRIO
Quid, sorbet?
LUCRIO
Illud, stertit, volui dicere.
Sed quia consimile'st, quod stertas, quasi sorbeas. 820
PALAESTRIO
Eho, an dormit Sceledrus intus?
LUCRIO
Non naso quidem :
nam eo magnum clamat. Tetigit calicem clanculum.
Demisit nardini amphoram cellarius.
PALAESTRIO
Eho, tu sceleste, qui illi suppromu's, eho ! 824-825
LUCRIO
Quid vis?
PALAESTRIO
Quid lubitum'st illi condormiscere? 826
LUCRIO
Oculis, opinor.
PALAESTRIO
Non te istuc rogito, scelus.
Procede huc ; periisti iam, nisi verum scio.
promsisti tu illi vinum !
LUCRIO
Non promsi.
PALAESTRIO
Negas !
LUCRIO
Nego, hercle, vero; nam ille me vetuit dicere. 830
Neque equidem heminas octo expromsi in urceum;
neque ille hic calidum exbibit in prandium.
PALAESTRIO
Neque tu bibisti?
LUCRIO
Di me perdant, si bibi,
si bibere potui.
PALAESTRIO
Quid iam?
LUCRIO
Quia enim obsorbui.
Nam nimis calebat, amburebat gutturem. 835
PALAESTRIO
Alii ebrii sunt, alii poscam potitant.
Bono subpromo et promo cellam creditam !
LUCRIO.
Tu, hercle, idem faceres, si tibi esset credita:
quoniam aemulari non licet, nunc invides. 839-840
PALAESTRIO
Eho an umquam promsit antehac? responde, scelus. 841
Atque, ut tu scire possis, edico tibi:
si falsa dixis, Lucrio, excruciabere.
LUCRIO.
Ita vero? ut tu ipse me dixisse delices,
postea sagina ego eiiciar cellaria, 845
ut tibi, si promtes, alium subpromum pares.
PALAESTRIO
Non, edepol, faciam, age loquere audacter mihi.
LUCRIO.
Numquam, edepol, vidi promere; verum hoc erat:
mihi imperabat, ego promebam postea.
PALAESTRIO
Hui ! illei crebro capite sistebant cadi. 850
LUCRIO.
Non, hercle, tam istoc valide cassabant cadi.
Sed in cella'st paulum nimis loculi lubrici,
ibi erat bilibris aqualis, heic propter cados,
ea saepe deciens complebatur; vidi eam
plenam atque inanem fieri, plenam maxuma, 855
ubi aula bacchabatur, casabant cadi.
PALAESTRIO
Abi, abi intro iam. Vos in cella vinaria
bacchanal facitis; iam, hercle, ego erum adducam a foro.
LUCRIO.
Perii, excruciabit me herus, domum si venerit,
quom haec facta scibit, quia sibi non dixerim. 860
Fugiam, hercle, aliquo, atque hoc in diem extollam malum.
Ne dixeritis, obsecro, huic, vostram fidem.
PALAESTRIO
Quo te agis?
LUCRIO.
Missus sum aliquo; iam huc revenero.
PALAESTRIO
Quis misit?
LUCRIO.
Philocomasium.
PALAESTRIO
Abi, actutum redi.
LUCRIO.
Quaeso tamen, tu partem, infortuni meam, 865
si dividetur, me absente accipito tamen.
PALAESTRIO
Modo intellexi, quam rem mulier gesserit;
quia Sceledrus dormit, hunc subcustodem suum
foras ablegavit, dum eapse huc transiret : placet.
Sed Periplectomenus, quam ei mandavi mulierem 870
nimis lepida forma ducit : di, hercle, hanc rem adiuvant.
Quam digne ornata incedit, haud meretricie !
Lpide hoc subcedit sub manus negotium.
III.
iii
PERIPLECOMENES
Rem omnem, Acroteleutium tibi, tibique,mea Milphidippa,
domi demonstravi in ordine. Hanc fabricam fallaciasque 875
minus si tenetis, denuo volo percipiatis plane.
Satis si intellegitis, aliud est quod potius fabulemur.
ACROTELEUTIUM
Stultitia atque insipientia insula atque maxuma haec sitec sit,
me ire in opus alienum, aut ibi meam operam pollicitari,
si ea in opificina nesciam aut mala esse aut fraudulenta. 880
PERIPLECOMENES
At melius est monerier.
ACROTELEUTIUM
Meretricem cocmoneri,
quam sane magni referat, nihil clam est ! Quin ego me frustro,
postquam adbibere aureis meae tuam oram orationis.
Tibi dixi, Miles quemadmodum potis sit deasciari.
PERIPLECOMENES
At nemo solus satis sapit : nam ego multos saepe vidi 885
regionem fugere consili, prius quam repertam haberent.
ACROTELEUTIUM
Si quid faciendum'st mulieri male atque malitiose,
ea sibi inmortalis memoria est meminisse et sempiterna;
sin bene quid aut fideliter faciundum'st, eo deveniunt,
obliviosae extempulo uti fiant, meminisse nequeunt. 890
PERIPLECOMENES
Ergo istuc metuo, quo venit vobis faciundum utrumque:
nam id proderit mihi, Militi male quod facietis ambae.
ACROTELEUTIUM
Dum nescienteis quod bonum faciamus, ne formida;
Mala nulla meretrix est, ne pave, peiora ubi conveniunt. 894-895
PERIPLECOMENES
Ita vos decet : consequimini.
PALAESTRIO
Cesso ego illis obviam ire? 896
venire salvom gaudeo. Lepido, hercle, ornatu incedis.
PERIPLECOMENES
Bene obportuneque obviam es, Palaestrio : hem tibi adsunt
quas me iussisti adducere, et quo ornatu.
PALAESTRIO
Eu, noster esto.
Palaestrio Acroteleutium salutat.
ACROTELEUTIUM
Quis hic amabo est, 900
qui tam pro gnota me nominat ?
PERIPLECOMENES
Hic noster architectu est.
ACROTELEUTIUM
Salve, architecte.
PALAESTRIO
Salva sis : sed dic mihi, ec quid hic te
oneravit praeceptis?
PERIPLECOMENES
Probe meditatam utramque duco.
PALAESTRIO
Audire cupio, quemadmodum. Ne quid peccetis, paveo.
PERIPLECOMENES
Ad tua praecepta de meo nihil his novom adposivi. 905
ACROTELEUTIUM
Nempe ludificari Militem tuom herum vis?
PALAESTRIO
Elocuta es.
ACROTELEUTIUM
Lepide et sapienter, conmode et facete res parata est.
PALAESTRIO
Atque huius uxorem esse te volo adsimulare.
ACROTELEUTIUM
Fiet.
PALAESTRIO
Quasi Militi animum adieceris, simulare.
ACROTELEUTIUM
Sic futurum'st.
PALAESTRIO
Quasique haec res per me interpretem et tuam ancillam geratur. 910
ACROTELEUTIUM
Bonus vates poteras esse; nam quae sunt futura, dicis.
PALAESTRIO
Quasique anulum hunc ancillula tua abs te detulerit ad me,
quem ego Militi darem tuis verbis.
ACROTELEUTIUM
Vera dicis.
PERIPLECOMENES
Quid istis nunc memoratis opu'st quae conmeminere?
ACROTELEUTIUM
Meliu'st.
nam, mi patrone, hoc cogitato : ubi probus est architectus, 915
bene lineatam si semel carinam conlocavit,
facile esse navem facere, ubi fundata, constituta est.
Nunc haec carina satis probe fundata et bene statuta est,
adsunt fabri architectique a me, a te haud inperiti.
Si non nos materiarius remoratur, quod opu'st, qui det, 920
gnovi indolem nostri ingenii; cito erit parata navis.
PALAESTRIO
Nempe te gnovisti Militem meum herum?
ACROTELEUTIUM
Rogare mirum'st;
populi odium quidni gnoverim ? magnidicum, cincinnatum,
moechum unguentatum.
PALAESTRIO
Num ille te nam gnovit?
ACROTELEUTIUM
Numquam vidit.
Qui gnoverit me, quis ego sim?
PALAESTRIO
Nimis lepide fabulare. 925
Eo potiuerit lepidius, pol, fieri.
ACROTELEUTIUM
Potine ut hominem
mihi des, quiescas cetera? ni lepide ludificata
ero, culpam omnem in me inponito.
PALAESTRIO
Age igitur, intro abite,
insistite hoc negotium sapienter.
ACROTELEUTIUM
Alia cura.
PALAESTRIO
Age, Periplectomene, has nunc iam duc intro, ego ad forum illum 930
conveniam, atque illi hunc anulum dabo, atque praedicabo
a tua uxore mihi datum esse, eamque illum deperire.
Hanc ad nos, quom extemplo a foro veniemus, mittito tu;
quasi clanculum ad me missa sit.
PERIPLECOMENES
Faciemus : alia cura.
PALAESTRIO
Vos modo curate : ego illum probe iam oneratum huc adcibo. 935
PERIPLECOMENES
Bene ambula, bene rem gere. At ego hoc si ecficiam plane,
ut concubinam Militis meus hospes habeat hodie
atque hinc Athenas avehat, si hodie hunc dolum dolamus,
quid tibi ego mittam muneris ?
ACROTELEUTIUM
Datne ab se mulier operam? 939-940
PERIPLECOMENES
Lepidissume et compsissume.
ACROTELEUTIUM
Confido confuturum. 941
Ubi facta erit conlatio nostrarum malitiarum,
haud vereor, ne nos subdola perfidia pervincamur.
PERIPLECOMENES
Abeamus ergo intro, haec uti meditemur cogitate;
ut adcurate et conmode, hoc quod agendum'st, exsequamur. 945
Ne quid, ubi Miles venerit, titubetur.
ACROTELEUTIUM
Tu morare.
IV.i
PYRGOPOLINICES
Volup' est, quod agas, si id procedit lepide atque ex sententia.
Nam ego hodie ad Seleucum regem misi parasitum meum,
ut latrones, quos conduxi, hinc ad Seleucum duceret,
qui eius regnum tutarentur, mihi dum fieret otium 950
PALAESTRIO
Quin tu tuam rem cura potius quam Seleuci; quae tibi
conditio nova et luculenta fertur per me interpretem.
PYRGOPOLINICES
Immo omneis res posteriores pono, atque operam do tibi.
loquere; aureis meas profecto dedo in ditionem tuam.
PALAESTRIO
Circumspicito cum, ne quis nostro heic auceps sermoni siet. 955
Nam hoc negoti clandestino, ut agerem, mandatum'st mihi.
PYRGOPOLINICES
Nemo adest.
PALAESTRIO
Hunc arrhabonem amoris primum a me abcipe.
PYRGOPOLINICES
Quid hic? unde est?
PALAESTRIO
A luculenta atque festiva femina,
quae te amat, tuamque expetessit pulchram pulcritudinem;
eius nunc mi anulum ad te ancilla porro ut deferrem dedit. 960
PYRGOPOLINICES
Quia ? ean' ingenua an festuca facta e serva libera est?
PALAESTRIO
Vah, egone ut ad te ab libertina esse auderem internuncius,
qui ingenuis satis responsare nequeas, quae cupiunt tui !
PYRGOPOLINICES
Nubta ea est, an vidua?
PALAESTRIO
Et nubta et vidua.
PYRGOPOLINICES
Quo
pacto potis 964-965
vidua et nubta esse eadem?
PALAESTRIO
Quia adulescens nubta est cum sene. 966
PYRGOPOLINICES
Euge !
PALAESTRIO
Lepida et liberali forma est.
PYRGOPOLINICES
Cave mendacium.
PALAESTRIO
Ad tuam formam illa una digna est.
PYRGOPOLINICES
Hercle, pulchram praedicas.
sed quis ea est?
PALAESTRIO
Senis huius uxor Periplectomeni ex proxumo;
ea demoritur te, atque ab illo cepit abire; odit senem. 970
Nunc te orare atque obsecrare iussit, ut eam copiam
sibi potestatemque facias.
PYRGOPOLINICES
Cupio, hercle, equidem, si illa volt.
PALAESTRIO
Quae cupit?
PYRGOPOLINICES
Quid illa faciemus concubina, quae domi est?
PALAESTRIO
Quin tu illam iube abs te abire, quo lubet; sicut soror
eius huc gemina venit Ephesum et mater, accersuntque eam. 975
PYRGOPOLINICES
Eho' tu ! advenit Ephesum mater eius?
PALAESTRIO
Aiunt qui sciunt.
PYRGOPOLINICES
Hercle, obcasionem lepidam, ut mulierem excludam foras.
PALAESTRIO
Imo vin' tu lepide facere?
PYRGOPOLINICES
Loquere, et consilium cedo.
PALAESTRIO
Vin' tu illam actutum amovere, a te ut abeat per gratiam?
PYRGOPOLINICES
Cupio.
PALAESTRIO
Tum te hoc facere oportet : tibi divitiarum adfatim'st:980
iube sibi aurum atque ornamenta, quae illi instruxsti mulieri,
dono habere, abferre abs te quo lubeat sibi.
PYRGOPOLINICES
Placet ut dicis : sed ne istanc amittam, et haec mutet fidem
vide modo.
PALAESTRIO
Vah delicatus ! quae te tamquam oculos amet.
PYRGOPOLINICES
Venus me amat.
PALAESTRIO
St, tace ! aperunitur foeris; concede huc clanculum. 985
Haec celox illiu est, quae hinc egreditur, internuncia,
PYRGOPOLINICES
Quae haec celox?
PALAESTRIO
Ancillula illiu est, quae hinc egreditur foras,
quae anulum istunc adtulit, quem tibi dedi.
PYRGOPOLINICES
Edepol, haec quidem
bellula'st.
PALAESTRIO
Pithecium haec est prae illa et spinturnicium.
Viden' tu illam oculis venaturam facere, atque aucupium auribus? 990
IV.ii
MILPHIDIPPA
Iam est ante aedeis circus ubi sunt ludi faciundi mihi.
Dissimulabo, hos quasi non videam, neque esse heic etiamdum sciam.
PYRGOPOLINICES
Tace, subauscultemus ecquid de me fiat mentio.
MILPHIDIPPA
Num quisnam heic prope adest, qui rem alienam potius curet quam suam ?
qui aucupet me quid agam ? qui de vesperi vivat suo? 995
eos nunc homines metuo, mihi ne obsint neve obstent uspiam,
domo si ibit ac dum huc transbitat, quae huius cupiens corpori'st,
quae amat hunc hominem nimium lepidum et nimia pulchritudine,
Militem Pyrgopolynicem.
PYRGOPOLINICES
Satin' haec quoque me deperit?
Meam laudat speciem : edepol, huius sermo haud cinerem quaeritat. 1000
PALAESTRIO
Quo argumento?
PYRGOPOLINICES
Quia enim loquitur laute et minume sordide.
PALAESTRIO
Quidquid istaec de te loquitur, nihil adtrectat sordidi.
PYRGOPOLINICES
Tum autem illa ipsa est nimium lepida, nimisque nitida femina.
Hercle, vero iam adlubescit primulum, Palaestrio.
PALAESTRIO
Priusne, quam illam oculis tuis.
PYRGOPOLINICES
Video, id quod
credo tibi. 1005
Tum haec locuta, illa autem absente, subigit me ut amem.
PALAESTRIO
Hercle, hanc quidem
nil tu amassis, mi haec desponsa'st: tibi si illa hodie nubserit,
continuo hanc uxorem
ego ducam.
PYRGOPOLINICES
Quid ergo hanc dubitas conloqui?
PALAESTRIO
Sequere hac me ergo.
PYRGOPOLINICES
Pedisequos tibi sum.
MILPHIDIPPA
Utinam, quoius causa foras
sum egressa, conveniundi mihi eveniat potestas ! 1010
PALAESTRIO
Erit, et tibi exoptatum obtinget; bonum habe animum, ne formida :
homo quidam'st, qui scit, quod quaeris, ubi sit.
MILPHIDIPPA
Quem ego heic audivi?
PALAESTRIO
Socium tuorum conciliorum, et participem consiliorum.
MILPHIDIPPA
Tum, pol, ego id, quod celo, haud celo.
PALAESTRIO
Imo, etiam sed non celas.
MILPHIDIPPA
Quo argumento?
PALAESTRIO
Infidos celas; ego sum tibi firme fidelis. 1015
MILPHIDIPPA
Cedo signum, si harunc Baccharum es.
PALAESTRIO
Amat mulier quaedam
quendam.
MILPHIDIPPA
Pol, istuc quidem multae.
PALAESTRIO
At non multae de digito donum
mittunt.
MILPHIDIPPA
Enim cognovi nunc : fecisti modo mi ex proclivo planum.
Sed hic numquis adest?
PALAESTRIO
Vel adest, vel non.
MILPHIDIPPA
Cedo te mihi solae
solum.
PALAESTRIO
Breven', an longinquo sermoni !
MILPHIDIPPA
Tribus verbis.
PALAESTRIO
Iam
ad te redeo. 1020
PYRGOPOLINICES
Quid ? ego heic adtabo tantisper cum hac forma et factis sic frustra?
PALAESTRIO
Patere, atque adsta : tibi ego hanc do operam.
PYRGOPOLINICES
Propere properando excrucior.
PALAESTRIO
Pedetentim : tu haec scis, tractare soles hasce huiusmodi merceis.
PYRGOPOLINICES
Age, age, ut tibi maxume concinnum'st.
PALAESTRIO
Nullum'st hoc stolidius
saxum.
Redeo ad te : quid me voluisti?
MILPHIDIPPA
Quo pacto hoc Ilium appelli 1025
velis id, fero ad te consilium.
PALAESTRIO
Quasi hunc depereat.
MILPHIDIPPA
Teneo
istuc.
PALAESTRIO
Conlaudato formam et faciem, et virtutis commemorato.
MILPHIDIPPA
Ad eam rem habeo omnem aciem, tibi ut dudum iam demonstravi.
PALAESTRIO
Tu caetera cura et contempla, et de meis venator verbis.
PYRGOPOLINICES
Aliquam mihi partem hodie operae des denique, iam tandem ades inlico. 1030
PALAESTRIO
Adsum, inpera, si quid vis.
PYRGOPOLINICES
Quid illaec narrat tibi?
PALAESTRIO
Lamentari
ait illam miseram, cruciari, et lacrumantem se adflictare,
quia tis egeat, quia te careat; ob eam rem haec ad te missa'st.
PYRGOPOLINICES
Iube adire.
PALAESTRIO
At scin', quid tu facias? facito te fastidi plenum
quasi non lubeat; me inclamato, quia sic te volgo volgem. 1035
PYRGOPOLINICES
Memini, et praeceptis parebo.
PALAESTRIO
Voco ergo hanc, quae te quaerit?
PYRGOPOLINICES
Adeat, si quid volt.
PALAESTRIO
Si quid vis, adi, mulier.
MILPHIDIPPA
Pulcher,
salve.
PYRGOPOLINICES
Meum congnomentum commemoravit ? di tibi dent quaecumque optes.
MILPHIDIPPA
Tecum aetatem exigere ut liceat.
PYRGOPOLINICES
Nimium optas.
MILPHIDIPPA Non
me dico,
sed heram meam, quae te demoritur.
PYRGOPOLINICES
Multae aliae idem istuc cupiunt, 1040
quibus non copia'st.
MILPHIDIPPA
Ecastor, haud mirum, si te habes carum,
hominem tam pulchrum, et praeclara virtute et forma, et factis.
Deus dignior fuit quisquam homo qui esset?
PALAESTRIO
Non, hercle, humanu'st ergo
nam volturio plus humani credo'st.
PYRGOPOLINICES
Magnum me faciam
nunc, quoniam illaec me sic conlaudat.
PALAESTRIO
Viden' tu ignavum, ut sese inferat ! 1045
quin tu huic responde. Haec illaec est ab illa quam dudum...
PYRGOPOLINICES
Qua ab illarum ! nam ita mi obcursant multae; meminisse haud possum.
MILPHIDIPPA
Ab illa, quae digitos despoliat suos, et tuos digitos decorat.
Nam hunc anulum ab tui cupienti huic detuli, hic porro.
PYRGOPOLINICES
Quid nunc tibi vis, mulier? memora.
MILPHIDIPPA
Ut quae te cupit,
eam ne spernas; 1050
quae per tuam nunc vitam vivit: sit necne sit, spes in te uno est.
PYRGOPOLINICES
Quid nunc volt?
MILPHIDIPPA
Te conpellare, et conplecti et contrectare.
Nam nisi tu illi fers subpetias, iam illa animum despondebit.
Age, mi Achilles, fiat quod te oro : serva illam polchram polchre;
exprome benignum ex te ingenium, urbicape, obcisor regum. 1055
PYRGOPOLINICES
Heu, hercle, odiosas res ! quotiens hoc tibi, verbero, ego interdixi,
meam ne sic volgo pollicitere operam?
PALAESTRIO
Audin' tu, mulier?
dixi hoc tibi dudum, et nunc dico: nisi huic verri adfertur merces,
non hic suo seminio quemquam porclenam impertituru'st. 1059-1060
MILPHIDIPPA
Dabitur quantum ipsus preti poscet.
PALAESTRIO
Talentum Philippi
huic opus auri est. 1061
Minus ab nemine accipiet.
MILPHIDIPPA
Heu, ecastor, nimis vile est tandem.
PYRGOPOLINICES
Non mihi avaritia unquam ingata est: satis habeo divitiarum.
Plus mi auri mille est modiorum Philippi.
PALAESTRIO
Praeter thensaurum.
Tum argenti monteis, non massas habet Aetna mons non aeque altis. 1065
MILPHIDIPPA
Heu, ecastor, hominem periurum !
PALAESTRIO
Ut ludo !
MILPHIDIPPA
Quid ego? ut sublecto os?
PALAESTRIO
Scite
MILPHIDIPPA
Sed, amabo, mitte me actutum.
PALAESTRIO
Quin tu huic respondes aliquid,
aut facturum, aut non facturum? Quid illam miseram animi excrucias,
quae numquam male de te merita est?
PYRGOPOLINICES
Iube eampse exire huc ad nos.
Dic me omnia quae volt facturum.
MILPHIDIPPA
Facis nunc ut facere aequom; 1070
quom quae te volt, eamdem tu vis.
PALAESTRIO
Non insulsum huic ingenium.
MILPHIDIPPA
Quomque me oratricem haud sprevisti, sistique exorare ex te.
Quid est? ut ludo !
PALAESTRIO
Nequeo, hercle, quidem risu me admoderarier;
ob eam causam huc abs te avorti.
PYRGOPOLINICES
Non, edepol, tu scis, mulier,
quantum ego honorem nunc illi habeo.
MILPHIDIPPA
Scio, et istuc illi dicam. 1075
PALAESTRIO
Contra auro alii hanc vendere potuit operam.
MILPHIDIPPA
Istus, pol tibi
credo.
PALAESTRIO
Meri bellatores gignuntur, quas hic praegnateis fecit
et pueri annos octingentos vivont.
MILPHIDIPPA
Vae tibi, nugator !
PYRGOPOLINICES
Quin mille annorum perpetuo vivont, ab seclo ad seclum.
PALAESTRIO
Eo minus dixi, ne haec censeret me advorsum mentiri. 1080
MILPHIDIPPA
Perii ! Quot hic ipse annos vivet, quoius filii tam diu vivont?
PYRGOPOLINICES
Postriduo gnatus sum ego, mulier, quam Iupiter ex Ope gnatu'st.
PALAESTRIO Si hic pridie natus foret quam ille est, hic haberet regnum in caelo.
MILPHIDIPPA
Iam, iam sat, amabo, est, sinite abeam, si possum, viva a vobis.
PALAESTRIO
Quin ergo abis, quando responsum'st?
MILPHIDIPPA
Ibo, atque illam huc adducam, 1085
quam propter opera est mihi : numquid vis?
PYRGOPOLINICES
Ne magis sim polcher, quam sum :
ita me mea forma habet sollicitum.
PALAESTRIO
Quid heic nunc stas? quin abis?
MILPHIDIPPA
Abeo.
PALAESTRIO
Atque adeo, audin' tu? dicito docte et cordate. Ut cor ei saliat.
Philocomasio dic, si est heic, domum ut transeat: hunc heic esse.
MILPHIDIPPA
Heic cum mea hera est, clam nostrum hunc sermonem sublegerunt. 1090
PALAESTRIO
Lepide factum'st: iam ex sermone hoc gubernabunt doctius porro.
MILPHIDIPPA
Remorare, abeo.
PALAESTRIO
Neque te remoror, neque tango, neque te.. taceo.
PYRGOPOLINICES
Iube maturare illam exire huc: iam istic rei praevortemur.
IV.
iii
PYRGOPOLINICES
Quid nunc mi es auctor, ut faciam, Palaestrio,
de concubina? nam nullo pacto potest 1095
prius haec in aedeis recipi, quam illam amiserim.
PALAESTRIO
Quid me consultas quid agas? dixi equidem tibi,
quo id pacto fieri possit clementissume.
Aurum atque vestem omnem muliebrem habeat sibi,
quae illi instruxisti; sumat, habeat, abferat. 1100
Dicasque tempus maxumum esse, ut eat domum.
Sororem geminam adesse et matrem dicito,
quibus concomitata recte deveniat domum.
PYRGOPOLINICES
Qui tu scis eas adesse?
PALAESTRIO
Quia oculis meis
vidi heic sororem esse eius.
PYRGOPOLINICES
Convenitne eam? 1105
PALAESTRIO
Convenit.
PYRGOPOLINICES
Ecquid fortis visa est?
PALAESTRIO
Omnia
vis obtinere.
PYRGOPOLINICES
Ubi matrem esse aiebat soror?
PALAESTRIO
Cubare in navi lippam atque oculis turgidis,
nauclerus dixit, qui illas advexit, mihi.
Is ad hos nauclerus hospitio divortitur. 1110
PYRGOPOLINICES
Quid is? ecquid fortis?
PALAESTRIO
Abi, sis hinc, nam tu quidem
ad equas fuisti scitus admissarius,
qui consectare qua maeris, qua feminas.
PYRGOPOLINICES
Hoc age nunc.
PALAESTRIO
Istuc.
PYRGOPOLINICES
Quod das consilium mihi,
te cum illa verba facere de ista re volo; 1115
nam cum illa sane congruos sermo tibi.
PALAESTRIO
Qui potius, tute quom ades, tuam rem tute agas,
dicas uxorem tibi necessum esse ducere,
cognatos persuadere, amicos cogere ?
PYRGOPOLINICES
Itane tu censes?
PALAESTRIO
Quid ego ni ita censeam? 1120
PYRGOPOLINICES
Ibo igitur intro : tu heic ante aedeis interim
speculare, ut ubi illaec prodeat, me provoces.
PALAESTRIO
Tu modo istuc cura, quod agis.
PYRGOPOLINICES
Curatum id quidem'st.
Quin, si voluntate nolet, vi extrudam foras.
PALAESTRIO
Istuc cave faxis; quin potius per gratiam 1125
bonam abeat abs te, atque illaec, quae dixi, dato :
aurum, ornamentaque, quae illi instruxisti ferat.
PYRGOPOLINICES
Cupio, hercle.
PALAESTRIO
Credo te facile impetrassere.
Sed abi intro, noli stare.
PYRGOPOLINICES
Tibi sum oboediens.
PALAESTRIO
Numquid videtur demutare alio atque uti 1130
dixi esse vobis dudum hunc moechum Militem?
Nunc ad me ut veniat usus't Acroteleutium aut
ancillula eius aut Pleusicles : pro Iupiter,
satin' ut conmoditas usquequaque me adiuvat !
nam quos videre exoptabam me maxume, 1135
una exeunteis video hinc e proxumo.
IV.
iv
ACROTELEUTIUM
Sequimini; simul circumspicite, ne quis adsit arbiter.
MILPHIDIPPA
Neminem, pol, video, nisi hunc quem volumus conventum.
PALAESTRIO
Et
ego vos.
MILPHIDIPPA
Quid agis, noster architecte?
PALAESTRIO
Egone architectus ! vah !
MILPHIDIPPA
Quid est?
PALAESTRIO
Quia enim non sum dignus prae te, palum ut figam in parietem. 1140
ACROTELEUTIUM
Eeia vero.
PALAESTRIO
Nimis facete, nimisque facunde mala est.
Ut lepide deruncinavit Militem !
MILPHIDIPPA
At etiam parum.
PALAESTRIO
Bono animo es, negotium omne iam subcedit sub manus.
Vos modo porro, ut obcepistis, date operam adiutabilem.
Nam ipse Miles concubinam intro abiit oratum suam, 1145
ab se ut abeat cum sorore et matre Athenas.
PLEUSIDES
Eu, probe.
PALAESTRIO
Quin etiam aurum atque ornamenta, quae ipse instruxit, muneri,
omnia dat dono, ab se ut abeat; ita ego consilium dedi.
PLEUSIDES
Facile istuc quidem'st, si et illa volt et ille autem cupit.
PALAESTRIO
Non tu scis, quom ex alto puteo sursum ad summum escenderis, 1150
maxumum periculum inde esse, a summo ne rusum cadas?
nunc haec res apud summum puteum geritur: si prosenserit
Miles, nihil hinc ferri poterit huius: nunc quam maxume
opu est dolis.
PLEUSIDES
Domi esse ad eam rem video silvai satis :
mulieres treis; quartus tute es, quintus ego, sextus senex. 1155
PALAESTRIO
Quod apud nos fallaciarum sex situmst, certo scio,
oppidum quodvis, si detur, posse expugnari dolis.
Date modo operam.
ACROTELEUTIUM
Id nos ad te, si quid velles, venimus.
PALAESTRIO
Lepide facitis : nunc hanc ego tibi impero provinciam.
ACROTELEUTIUM
Inpetrabis, imperator, quod ego potero, quod voles. 1160
PALAESTRIO
Militem lepide et facete, laute ludificarier
volo.
ACROTELEUTIUM
Voluptatem, mecastor, mi inperas.
PALAESTRIO
Scin' quemadmodum?
ACROTELEUTIUM
Nempe ut adsimulem me amore istius disferri.
PALAESTRIO
Tenes.
ACROTELEUTIUM
Quasique istius causa amoris ex hoc matrimonio
abierim, cupiens istius nubtiarum.
PALAESTRIO
Omne ordine; 1165
nisi modo unum hoc: hasce esse aedeis dicas dotaleis tuas;
hinc senem abs te abiisse, postquam feceris divortium:
ne ille mox vereatur introire in alienam domum.
ACROTELEUTIUM
Bene mones.
PALAESTRIO
Sed ubi ille exierit intus, isteic te procul
ita volo adsimulare, prae illius forma, quasi spernas tuam, 1170
quasique eius opulentitatem reverearis; et simul
formam, amoenitatem illius, faciem, pulchritudinem
conlaudato : satin' praeceptum'st?
ACROTELEUTIUM
Teneo; satin'est, si tibi
meum opus ita dabo expolitum, ut inprobare non queas?
PALAESTRIO
Sat habeo. Nunc tibi vicissim inperabo.
PLEUDIDES
Dicito. 1175
PALAESTRIO
Quom extemplo hoc erit factum, ubi intro haec abierit, ibi tu inlico
facito uti venias ornatu huc ad nos nauclerico,
causeam habeas ferrugineam, et scutulam ob oculos laneam,
palliolum habeas ferrugineum (nam is colos thalassicu'st),
id connexum in humero laevo, exfafillato bracchio, 1180
praecinctusque aliqui: adsimulato quasi gubernator sies.
Atque apud hunc senem omnia haec sunt, nam is piscatores habet.
PLEUSIDES
Quid? ubi ero exornatus, quin tu dicis, quid facturus sim?
PALAESTRIO
Huc venito, et matris verbis Philocomasium arcessito, 1184-1185
ut, si itura siet Athenas, eat tecum ad portum cito : 1186
atque adiubeat ferri in navim, si quid inponi velit.
Nisi eat, te soluturum esse navim; ventum operam dare.
PLEUSIDES
Satis placet pictura, perge.
PALAESTRIO
Ille extemplo illam hortabitur :
ut eat, ut properet, ne sit matri morae.
PLEUSIDES
Multimodis sapis. 1190
PALAESTRIO
Ego illi dicam, ut me adiutorem, qui onus feram ad portum, roget.
Ille iubebit me ire cum illa ad portum : ego adeo, ut tu scias,
prorsum Athenas protinam abibo tecum.
PLEUSIDES
Atque ubi illo veneris,
triduum servire nunquam te, quin liber sis, sinam.
PALAESTRIO
Abi cito, atque orna te.
PLEUSIDES
Numquid aliud?
PALAESTRIO Haec ut
memineris. 1195
PLEUSIDES
Abeo.
PALAESTRIO
Et vos abite hinc intro actutum, nam illum huc sat scio
iam exiturum esse intus.
ACROTELEUTIUM
Celebre apud nos inperium tuom'st.
PALAESTRIO
Agite abscedite ergo. ecce autem commodum aperitur foris.
Hilarus exit, inpetravit; inhiat, quod nusquam'st miser.
IV.v
PYRGOPOLINICES
Quod volui, ut volo, inpetravi, per amicitiam et gratiam
a Philocomasio. 1200
PALAESTRIO
Quidnam intus fuisse te dicam diu?
PYRGOPOLINICES
Numquam ego me tam sensi amari quam nunc ab illa muliere.
PALAESTRIO
Quid iam !
PYRGOPOLINICES
Ut multa verba fecit ! ut lenta materies
fuit !
verum postremo inpetravi ut volui, donavi ei
quae voluit, quae postulavit; te quoque ei dono dedi. 1205
PALAESTRIO
Etiam me? quomodo ego vivam sine te?
PYRGOPOLINICES
Age, animo bono es :
idem ego te liberabo : nam si possem ullo modo
impetrare ut abiret, ne te abduceret, operam dedi;
vnrum obpressit.
PALAESTRIO
Deos sperabo, teque postremo tamen
etsi istuc mi acerbum'st, quia hero te carendum'st optumo. 1210
Saltem id volupe'st, quom ex virtute formae evenit tibi
mea opera super hac vicina, quam ego nunc concilio tibi.
PYRGOPOLINICES
Quid opu'st verbis ! libertatem tibi ego et divitias dabo,
si inpetras.
PALAESTRIO
Reddam inpetratum.
PYRGOPOLINICES
At gestio.
PALAESTRIO
At modice decet;
moderare animo; ne sis cupidus : sed eccam ipsam, egreditur foras. 1215
IV.
vi
MILPHIDIPPA
Hera, eccum praesto Militem.
ACROTELEUTIUM
Ubi'st?
MILPHIDIPPA
Ad laevam, videto.
adspicito limis oculis, ne ille nos se sentiat videre.
ACROTELEUTIUM
Video : edepol, nunc nos tempus est malas peiores fieri.
MILPHIDIPPA
Tuum'st principium.
ACROTELEUTIUM
Obsecro, tute ipsum convenisti?
ne parce voci, ut audiat.
MILPHIDIPPA
Cum ipso, pol, sum secuta 1220
placide ipsa, dum libitum'st mih otiose, meo arbitratu ut volui.
PYRGOPOLINICES
Audin' quae loquitur?
PALAESTRIO
Audio, quam laeta'st, quia ted adiit. !
ACROTELEUTIUM
O fortunata mulier es !
PYRGOPOLINICES
Ut amari videor !
PALAESTRIO
Dignus.
ACROTELEUTIUM
Permirum, ecastor, praedicas, te adiisse atque exorasse.
per epistolam, aut per nuncium, quasi regem, adiri eum aiunt. 1225
MILPHIDIPPA
Namque, edepol, vix fuit copia adeundi atque inpetrandi.
PALAESTRIO
Ut tu inclitus apud mulieres !
PYRGOPOLINICES
Patiar, quando ita Venus volt.
ACROTELEUTIUM
Veneri, pol, habeo gratiam, eamdemque et oro et quaeso,
ut eius mihi sit copia quem amo, quemque expetesso;
benignusque erga me ut siet; quod cupiam, ne gravetur. 1230
MILPHIDIPPA
Spero ita futurum, quamquam illum multae sibi expetessunt;
ille illas spernit, segregat hasce omneis, extra te unam.
ACROTELEUTIUM
Ergo iste metus me macerat, quod ille fastidiosu'st,
oculi eius
ne sententiam mutent, ubi viderit me,
atque eius elegantia meam extemplo speciem spernat. 1235
MILPHIDIPPA
Non faciet, bonum animum habe.
PYRGOPOLINICES
Ut ipsa se contemnit !
ACROTELEUTIUM
Metuo, ne praedicatio tua nunc meam formam exsuperet.
MILPHIDIPPA
Istuc curavi, ut opinione illius polchrior sis.
ACROTELEUTIUM
Si, pol, me nolet ducere uxorem genua amplectar,
atque obsecrabo aliquo modo. Si non quibo inpetrare, 1240
consciscam lethum: vivere sine illo scio me non posse.
PYRGOPOLINICES
Prohibendam mortem video mulieri. :adibon'.
PALAESTRIO
Minume.
Nam tu te vilem feceris si te ultro largiere.
Sine ultro veniat, quaeritet, desideret, exspectet.
Submovere istam vis gloriam quam habes? cave, sis, faxis. 1245
Nam nulli mortali scio obtigisse hoc, nisi duobus,
tibi et Phaoni Lesbio, tam mulier se ut amaret.
ACROTELEUTIUM
Eo intro : an tu, illum evocatus foras me Milphidippa.
MILPHIDIPPA
Imo obperiamur, dum exeat aliquis.
ACROTELEUTIUM
Durare nequeo,
quin eam intro.
MILPHIDIPPA
Occlusae sunt foreis.
ACROTELEUTIUM
Ecfringam.
MILPHIDIPPA 1250
Sana non es.
ACROTELEUTIUM
Si amavit umquam, aut si parem sapientiam hic habet ac formam,
per amorem si quid fecero, clementi animo ingnoscet.
PALAESTRIO
Ut, quaeso, amore perdita'st te misera.
PYRGOPOLINICES
Mutuum fit.
PALAESTRIO
Tace, ne audiat.
MILPHIDIPPA
Quid adstitisti obstupida? cur non pultas?
ACROTELEUTIUM
Quia non est intus, quem ego volo.
MILPHIDIPPA
Qui scis?
ACROTELEUTIUM
Scio, edepol, scio;1255
nam odore nasum sentiat, si intus siet.
PALAESTRIO
Hariolatur.
Quia me amat, propterea Venus fecit eam ut divinaret.
ACROTELEUTIUM
Nescio, ubi heic prope adest, quem expeto videre; olet profecto.
PYRGOPOLINICES
Naso, pol, iam haec quidem plus videt quam oculis.
PALAESTRIO
Caeca amore'st.
ACROTELEUTIUM
Tene me obsecro.
MILPHIDIPPA
Cur ?
ACROTELEUTIUM
Ne cadam.
MILPHIDIPPA
Quid ita ! 1260
ACROTELEUTIUM
Quia stare nequeo,
ita animus per oculos meos defit.
MILPHIDIPPA
Militem, pol,
tu adspexisti !
ACROTELEUTIUM
Ita.
MILPHIDIPPA
Non video, ubi est?
ACROTELEUTIUM
Videres, pol, si
amares.
MILPHIDIPPA
Non, edepol, tu illum magis amas, quam egomet, si per te liceat.
PALAESTRIO
Omneis profecto mulieres te amant, ut quaeque adspexit.
PYRGOPOLINICES
Nescio tun' ex me hoc audieris, an non; nepos sum Veneris. 1265
ACROTELEUTIUM
Mea Milphidippa, adi, obsecro, et congredere.
PYRGOPOLINICES
Ut me veretur !
PALAESTRIO
Illa ad nos pergit.
MILPHIDIPPA
Vos volo.
PYRGOPOLINICES
Et nos te.
MILPHIDIPPA
Ut
iussisti,
heram meam eduxi foras.
PYRGOPOLINICES
Video.
MILPHIDIPPA
Iube ergo adire.
PYRGOPOLINICES
Induxi in animum ne oderim, item ut alias, quando orasti.
MILPHIDIPPA
Verbum, hercle, facere non potis, si adcesserit prope ad te. 1270
Dum te obtuetur, interim linguam oculi praeciderunt.
PYRGOPOLINICES
Levandum morbum mulieri video.
MILPHIDIPPA
Ut tremit atque extimuit,
postquam te adspexit.
PYRGOPOLINICES
Viri quoque armati idem istuc faciunt;
ne tu mirere mulierem. Sed quid volt me facere?
MILPHIDIPPA
Ad se ut eas; tecum vivere volt atque aetatem exigere. 1275
PYRGOPOLINICES
Egon' ad illam eam, quae nubta sit? vir eius est metuendus.
MILPHIDIPPA
Quin, tua causa exegit virum a se.
PYRGOPOLINICES
Quid ! qui id facere potuit?
MILPHIDIPPA
Quia aedeis dotaleis huius sunt.
PYRGOPOLINICES
Itane?
MILPHIDIPPA
Ita pol.
PYRGOPOLINICES
Iube domum ire.
Iam ego illeic ero.
MILPHIDIPPA
Vide ne sies in exspectatione,
ne illam animi excrucies.
PYRGOPOLINICES
Non ero profecto : abite.
MILPHIDIPPA 1280
Abimus.
PYRGOPOLINICES
Sed quid ego video?
PALAESTRIO
Quid vides?
PYRGOPOLINICES
Nescio quis, eccum,
incedit
ornatu quidem thalassico.
PALAESTRIO
It ad nos, volt te profecto :
nauclerus hic quidem'st.
PYRGOPOLINICES
Videlicet accersit hanc iam.
PALAESTRIO
Credo.
IV.
vii
PLEUSIDES
Alium alio pacto propter amorem ni sciam
fecisse multa nequiter, verear magis 1285
me amoris causa hoc ornatu incedere.
Verum quom multos multa admisse abceperim
inhonesta propter amorem atque aliena a bonis:
mitto iam, ut obcidi Achilles civeis passus est..
Sed eccum Palaestrionem, stat cum Milite: 1290
oratio alio mihi demutanda'st mea.
Mulier profecto gnata'st ex ipsa mora.
Nam quaevis alia, quae mora est aeque mora,
minor ea videtur, quam quae propter mulierem'st.
Hoc adeo fieri credo consuetudine. 1295
Nam ego hanc accerso Philocomasium : sed foreis
pultabo : heus, ecquis hic est?
PALAESTRIO
Adulescens, quid est?
quid vis? quid pultas?
PLEUSIDES
Philocomasium quaerito,
a matre illius venio : si itura'st, eat :
omneis moratur; navim cupimus solvere. 1300
PYRGOPOLINICES
Iam dudum res parata'st : i, Palaestrio,
aurum, ornamenta, vestem, pretiosa omnia,
duc adiutores tecum ad navim qui ferant.
omnia conposita sunt quae donavi: auferat;
PALAESTRIO
Eo.
PLEUSIDES
Quaeso, hercle, propera.
PYRGOPOLINICES
Non morabitur. 1305
Quid istuc, quaeso, quid oculo factum'st tuo?
PLEUSIDES
Habeo equidem, hercle, oculum.
PYRGOPOLINICES
At laevum dico.
PLEUSIDES
Eloquar.
Maris causa, hercle, hoc ego oculo utor minus,
nam si abstinuissem amare, tamquam hoc uterer.
Sed nimis morantur me diu.
PYRGOPOLINICES
Eccos, exeunt. 1310
IV.
viii
PALAESTRIO
Quid modi flendo, quaeso hodie facies?
PHILOCOMASIUM
Quid ego ni
fleam?
ubi pulcherrume egi aetatem, inde abeo.
PALAESTRIO
Viden' hominem tibi,
qui a matre et sorore venit.
PHILOCOMASIUM
Video.
PYRGOPOLINICES Audin', Palaestrio?
PALAESTRIO
Quid vis?
PYRGOPOLINICES
Quin tu iubes ecferri omnia, quae isti dedi?
PLEUSIDES
Philocomasium, salve.
PHILOCOMASIUM
Et tu salve.
PLEUSIDES Materque et
soror 1315
Dicere iusserunt salutem me
tibi.
PHILOCOMASIUM
Salvae sient.
PLEUSIDES
Orant te ut eas, ventus operam dum dat, ut velum explicent.
Nam matri oculi si valerent, mecum venissent simul.
PHILOCOMASIUM
Ibo, quamquam invita facio : homioni pietas scio.
PLEUSIDES
Sapis.
PYRGOPOLINICES
Si non mecum aetatem egisset, hodie stulta viveret. 1320
PHILOCOMASIUM
Istuc crucior, a viro me tali abalienarier,
nam tu quemvis potis es facere ut fluat facetiis :
et quia tecum eram, propterea animo eram ferocior.
Eam nobilitatem amittundam video.
PYRGOPOLINICES
A ! ne fle.
PHILOCOMASIUM
Ne queo,
quom te video.
PALAESTRIO
Habe bonum animum. Scio ego, quid doleat
mihi. 1325
Nam nil miror, si libenter, Philocomasium, heic eras.
Forma huius, mores, virtus, animum adtinuere heic tuum.
Quin ego servos, quando adspicio hanc, lacrumem, quia diiungimur.
PHILOCOMASIUM
Obsecro licet complecti, prius quam proficisco !
PYRGOPOLINICES
Licet.
PHILOCOMASIUM
O mei oculi, o mi anime !
PALAESTRIO
Obsecro, tene mulierem; 1330
ne adfligatur.
PYRGOPOLINICES
Quid istuc quaeso'st?
PALAESTRIO
Quia abs te abit, animo
male
factum est huic repente miserae.
PYRGOPOLINICES
Curre intro, atque ecferto aquam.
PALAESTRIO
Nihil aquam moror, Cur ? Malo... ne interveneris,
quaeso, dum resipiscit.
PYRGOPOLINICES
Capita inter se nimis nexa hisce habent.
Non placet : labra ab labellis aufer, nauta, cave malum. 1335
PLEUSIDES
Tentabam spiraret, an non.
PYRGOPOLINICES
Aurem admotam oportuit.
PLEUSIDES
Si n' magis vis, eam omittam.
PYRGOPOLINICES
Nolo; retineas.
PLEUSIDES
Fio miser.
PYRGOPOLINICES
Exite, atque adferte huc intus omnia; quae isti dedi.
PALAESTRIO
Etiam nunc saluto te, lar Familiaris, prius quam eo.
Conservi conservaeque omneis, bene valete et vivite, 1340
bene, quaeso, inter vos dicatis et me absenti tamen.
PYRGOPOLINICES
Age, Palaestrio, bono animo es.
PALAESTRIO
Eheu ! nequeo quin fleam
quom abs te abeam.
PYRGOPOLINICES
Aequo fer animo.
PALAESTRIO
Scio ego, quid doleat mihi.
PHILOCOMASIUM.
Sed quid hoc? quae res? quid video? lux, salve .
PLEUSIDES
Iam resipisti?
PHILOCOMASIUM
Obsecro, quem amplexa sum 1345
hominem? perii ! sumne ego apud me?
PLEUSIDES
Ne time, voluptas mea. 1345a
PYRGOPOLINICES
Quid istuc est negoti?
PALAESTRIO
Animus hanc modo heic reliquerat. 1347
Metuoque et timeo, ne hoc tandem propalam fiat nimis.
PYRGOPOLINICES
Quid id est?
PALAESTRIO
Nos secundum ferri nunc per urbem haec omnia,
ne quis tibi hoc vitio vortat.
PYRGOPOLINICES
Mea, non illorum dedi; 1350
parvi ego illos facio; agite, ite cum dis benevolentibus.
PALAESTRIO
Tua ego hoc causa dico.
PYRGOPOLINICES
Credo.
PALAESTRIO
Iam vale.
PYRGOPOLINICES
Et tu bene vale.
PALAESTRIO
Ite cito, iam ego adsequar vos : cum h ero pauca volo loqui.
Quamquam alios fideliores semper habuisti tibi
quam me, tamen tibi habeo magnam gratiam rerum omnium; 1355
et, si ita sententia esset, tibi servire malui
multo, quam alii libertus esse.
PYRGOPOLINICES
Habe animum bonum.
PALAESTRIO
Heu !
quom venit mi in mentem, ut mores mutandi sient !
muliebris mores discendi, obliscendi stratiotici.
PYRGOPOLINICES
Fac sis frugi.
PALAESTRIO
Iam non possum, amisi omnem lubidinem. 1360
PYRGOPOLINICES
I, sequere illos, ne morere.
PALAESTRIO
Bene vale.
PYRGOPOLINICES
Et tu bene vale.
PALAESTRIO
Quaeso, memineris, si forte liber fieri obceperim;
mittam nuncium ad te, ne me deseras.
PYRGOPOLINICES
Non est meum.
PALAESTRIO
Cogitato identidem, tibi quam fidelis fuerim.
si id facies, tum demum scibis, tibi qui bonus sit, qui malus. 1365
PYRGOPOLINICES
Scio et perspexi saepe; verum cum antidhac, hodie maxume
PALAESTRIO
Scies; immo hodie verum factum, faxo, post dices magis.
PYRGOPOLINICES
Vix reprimor, quin te manere iubeam.
PALAESTRIO
Cave istuc feceris.
Dicant te mendacem, nec verum esse, fide nulla esse te;
dicant servorum praeter me esse fidelem neminem. 1370
Nam si honeste censeam te facere posse, suadeam :
verum non potest; cave faxis.
PYRGOPOLINICES
Abi iam.
PALAESTRIO
Patiar quidquid est.
PYRGOPOLINICES
Bene vale igitur.
PALAESTRIO
Ire meliu'st strenue. Etiam nunc vale.
PYRGOPOLINICES
Ante hoc factum hunc sum arbitratus semper servom pessumum;
eum fidelem mi esse invenio : quom egomet mecum cogito, 1375
stulte feci qui hunc amisi. Ibo hinc intro nunc iam
ad amores meos : sed, sensi, hinc sonitum fecerunt foris.
IV. ix
PUER
Ne me moneatis; memini ego obficium meum,
Ego iam conveniam illum : ubi ubi est gentium,
investigabo; operae non parcam meae. 1380
PYRGOPOLINICES
Me quaerit illic, ibo huic puero obviam.
PUER
Ehem, te quaero : salve, vir lepidissume,
cumulate commoditate, praeter caeteros
duo di quem curant.
PYRGOPOLINICES
Qui duo?
PUER
Mars et Venus.
PYRGOPOLINICES
Facetum puerum.
PUER
Intro te ut eas obsecrat, 1385
te volt, te quaerit, teque exspectans expetit :
amanti fer opem : quid stas? quin intro is?
PYRGOPOLINICES
Eo.
PUER
Ipsus sese illic iam impedivit in plagas.
Paratae insidiae sunt : in statu stat senex,
ut adoriatur moechum, qui forma est ferox, 1390
qui omneis se amare credit, quaeque adspexerit,
mulieres; eum odere qua viri, qua mulieres
nunc in tumultum ibo; intus clamorem audio.
V. i
PERIPLECOMENES
Ducite istum; si non sequitur, rapite sublimen foras,
facite inter terram atque caelum ut siet : discindite. 1395
PYRGOPOLINICES
Obsecro, hercle, Periplectomene, te.
PERIPLECOMENES
Nequidquam, hercle,
obsecras.
Vide ut istic tibi sit acutus, Cario, culter probe.
CARIO
Quin iamdudum gestit moecho hoc abdomen adimere,
ut faciam quasi puero in collo pendant crepundia.
PYRGOPOLINICES
Perii !
CARIO
Haud etiam, numero hoc dicis. Iam in
hominem involo? 1400
PERIPLECOMENES
Imo etiam prius verberetur fustibus.
CARIO
Multum quidem.
PERIPLECOMENES
Cur es ausus subigitare alienam uxorem, inpudens?
PYRGOPOLINICES
Ita me di ament, ultro ventum'st ad me.
PERIPLECOMENES
Mentitur; feri.
PYRGOPOLINICES
Mane, dum narro.
PERIPLECOMENES
Quid cessatis?
PYRGOPOLINICES
Non licet mihi dicere?
PERIPLECOMENES
Dice.
PYRGOPOLINICES
Oratus sum ad te venire.
PERIPLECOMENES
Quare ausus? h
em tibi. 1405
PYRGOPOLINICES
Oh, hei ! sum satis verberatus, obsecro.
CARIO
Quam mox seco?
PERIPLECOMENES
Ubi lubet : distendite hominem divorsum et dispennite.
PYRGOPOLINICES
Obsecro, hercle, te, ut mea verba audias, prius quam secat.
PERIPLECOMENES
Loquere, nondum nihili factus.
PYRGOPOLINICES
Viduam esse censui,
itaque ancilla, conciliatrix quae erat, dicebat mihi. 1410
PERIPLECOMENES
Iura, te nociturum esse homini nunc de hac re nemini,
quod tu hodie heic verberatus, aut quod verberabere,
si te salvum hinc amittemus Venerium nepotulum.
PYRGOPOLINICES
Iuro per Iovem et Mavortem, me nociturum nemini,
quod ego heic hodie, vapulo, sed mihi id aeque factum arbitror. 1415
Et si intestatus non abeo hinc, bene agitur pro noxia.
PERIPLECOMENES
Quid, si id non faxis?
PYRGOPOLINICES
Ut vivam semper intestabilis.
CARIO
Verberetur etiam, postibi amittendum censeo.
PYRGOPOLINICES
Di tibi bene faciant semper, quom advocatus mihi venis.
CARIO
Ergo des minam auri nobis.
PYRGOPOLINICES
Quam ob rem?
CARIO Salvis testibus 1420
ut te hodie hinc amittamus Venerium nepotulum :
aliter hinc non ibis, ne sis frustra.
PYRGOPOLINICES
Dabitur.
CARIO
Magi' sapis.
De tunica et chlamyde et machaera ne quid speres, non feres.
Verberon etiam, animam a mittis?
PYRGOPOLINICES
Mitis sum equidem fustibus.
obsecro vos.
PERIPLECOMENES
Solvite istum.
PYRGOPOLINICES
Gratiam habe o tibi. 1425
PERIPLECOMENES
Si post hac prehendero ego te heic, carebis testibus.
PYRGOPOLINICES
Causam haud dico.
PERIPLECOMENES
Eamus intro, Cario.
PYRGOPOLINICES
Servos meos
eccos video. Philocomasium iam profecta est? dic mihi.
SCELEDRUS
Iam dudum.
PYRGOPOLINICES
Hei mihi.
SCELEDRUS
Magis dicas, si scias quod ego scio
nam illic, qui ob oculum habebat lanam, nauta non erat. 1430
PYRGOPOLINICES
Quis erat igitur?
SCELEDRUS.
Philocomasio amator.
PYRGOPOLINICES
Qui tu scis?
SCELEDRUS
Scio.
Nam postquam porta exierunt, nihil cessarunt inlico
osculari atque amplexari inter se.
PYRGOPOLINICES
Vae misero mihi !
verba mihi data esse video; scelus viri Palaestrio !
is me in hanc inlexit fraudem. Iure factum iudico. 1435
Si sic aliis moechis fiat, minus heic moechorum siet;
magis metuant, minus has res studeant : eamus ad me. Plaudite.