RETOUR À L’ENTRÉE DU SITE ALLER A LA TABLE DES MATIERES DE PLAUTE

PLAUTE

CASINA 

texte bilingue

texte français seul

PERSONAE

CHALINUS SERVUS
OLYMPIO VILICUS
CLEOSTRATA MULIER
PARDALISCA ANCILLA
MYRRHINA MULIER
LYSIDAMUS SENEX
ALCESIMUS SENEX
CITRIO COQUUS
ANCILAE

ARGUMENTUM

Conservam uxorem duo conservi expetunt.
Alium senex adlegat, alium filius.
Sors adiuvat senem; verum decipitur dolis.
Ita ei subiicitur pro puella servolus
Nequam, qui dominum mulcat atque vilicum.
Adulescens ducit civem Casinam cognitam. 

PROLOGUS

Salvere iubeo spectatores optumos,
Fidem qui facitis maxumi; et uos Fides.
si verum dixi, signum clarum date mihi,
ut vos mi esse aequos iam inde a principio sciam.
Qui utuntur vino vetere, sapienteis puto,  5
et qui lubenter veteres spectant fabulas.
Antiqua opera et verba quom vobis placent,
aequom placere 'st ante veteres fabulas.
Nam, nunc novae quae prodeunt, comoediae, 10
multo sunt nequiores, quam numi novi.
Nos postquam populi rumore intelleximus;
studiose expetere vos Plautinas fabulas,
antiquam eius edimus comoediam,
quam uos probastis, qui estis in senioribus:
nam iuniorum qui sunt, non gnorunt, scio, 15
verum ut cognoscant, dabimus operam sedulo.
Haec quom primum acta 'st, vicit omneis fabulas.
Ea tempestate flos poetarum fuit,
qui nunc abierunt hinc in communem locum.
Sed absenteis tamen prosunt pro praesentibus. 20
Vos omneis opere magno esse oratum volo,
benigne ut operam detis ad nostrum gregem.
Eiicite ex animo curam atque alienum aes;
ne quis formidet flagitatorem suum.
Ludi sunt : ludus datus est argentariis, 25
Tranquillum 'st; alcedonia sunt circum Forum,
ratione utuntur: ludis poscunt neminem;
secundum ludos reddunt autem nemini.
Aures vocivae si sunt, animum advortite:
comoediai nomen dare vobis volo. 30
Clerumenoe vocatur hac comoedia
graece, latine Sortienteis. Diphilus
hanc graece scribsit, post id rursum denuo
latine Plautus cum latranti nomine.
Senex maritus heic habitat: eii est filius; 35
is una cum patre in illisce habitat aedibus.
Est eii quidam servos, qui in morbo cubat :
imo, hercle, vro in lecto, nequid mentiar.
Is seruos... sed abhinc annos factum'st sedecim,
quom conspicatus est primo crepusculo 40
puellam exponi; adit extemplo ad mulierem,
quae illam exponebat; orat, ut eam det sibi;
exorat, abfert, detulit recta domum;
dat herae suae, orat, ut eam curet, educet.
Hera fecit; educavit magna industria, 45
quasi si esset ex se gnata, non multo secus.
Postquam ea adolevit ad eam aetatem, ut viris
placere posset, at eam puellam hic senex
amat ecflictim et item contra filius.
Sibi nunc uterque contra legiones parat, 50
paterque filiusque, clam alter alterum.
Pater adlegavit vilicum, qui posceret
sibi istam uxorem: is sperat, si eii sit data,
sibi fore paratas, clam uxorem, excubias foris.
Filius is autem armigerum adlegauit suum, 55
qui sibi eam uxorem poscat: scit, si id inpetret,
futurum, quod amat, intra praesepis suas.
Uxor senis sensit virum amori operam dare:
propterea ea una consentit cum folio.
Ille autem postquam filium sensit suum 60
eandem illam amare, et esse inpedimento sibi;
hinc adulescentem peregre ablegavit pater.
Sciens eius mater ei dat operam, absenti tamen.
Is, ne exspectetis, hodie in hac comoedia
in urbem non redibit; Plautus noluit, 65
pontem interrupit, qui erat eii in itinere.
Sunt heic, quos credo nunc inter se dicere:
"Quaeso, hercle, quid istuc est? Seruileis nubtiae?
Seruine uxorem ducent, aut poscent sibi?
Novom adtulerunt, quod fit nusquam gentium." 70
At ego aio id fieri in Graecia et Carthagini,
et heic in nostra terra, in Apulia.
Maioreque opera ibi seruileis nubtiae,
quam liberaleis etiam curari solent.
Id ni fit, mecum pignus, si quis volt, dato 75
in urnam mulsi, Poenus dum iudex siet,
vel Graecus adeo, vel mea causa Apulus.
Quid nunc? nihil agitis; sentio, nemo sitit.
Revortar ad illam puellam exposititiam
quam servi summa ui sibi uxorem expetunt. 80
Ea invenietur et pudica et libera,
ingenua Atheniensis: neque quidquam stupri
faciet profecto in hac quidem comoedia.
Mox, hercle, vero post, transacta fabula,
argentum si quis dederit, ut ego subspicor, 85
ultro ibit nubtum, non manebit auspices.
Tantum 'st : valete, bene rem gerite, et nincite
virtute vera, quod fecistis antidhac. 

ACTUS I

OLYMPIO VILICUS, CHALINUS SERVUS

OLYMPIO
 
Non mihi licere meam rem me solum, ut volo,
loqui atque cogitare, sine ted arbitro?
Quid tu, malum, me sequere? 
CHALINUS 
Quia certum 'st mihi,
quasi umbra, quoquo ibis tu, te persequi.
Quin, edepol, etiam, si in crucem uis pergere, 5
sequi decretum 'st: dehinc coniicito caeterum,
possisne, necne, clam me sutelis tuis
praeripere Casinam uxorem, proinde ut postulas.
OLYMPIO 
Quid tibi negoti mecum 'st? 
CHALINUS 
Quid ais, inpudens?
Quid in urbe reptas, villice haud magni preti? 10
OLYMPIO 
Lubet. 
CHALINUS 
Quin ruri es in praefectura tua?
Quin potius, quod legatum 'st tibi negotium,
id curas, atque urbanis rebus te abstines?
Huc mihi venisti sponsam praereptum meam ?
Abi rus, abi dierectus tuam in provinciam. 15
OLYMPIO 
Chaline, non sum ego oblitus opficium meum.
Praefeci, ruri recte qui curet tamen.
Ego, huc quod veni in urbem ubi inpetravero,
Uxorem ut istanc ducam, quam tu deperis,
bellam et tenellam Casinam, conservam tuam, 20
quando ego eam mecum rus uxorem abduxero,
rure incubabo usque in praefectura mea.
CHALINUS 
Tun' illam ducas? Hercle, me suspendio,
quam tu eius potior fias, satiu 'st mortuum.
OLYMPIO 
Mea praeda est illa: proin' tu te in laqueum induas. 25
CHALINUS 
Ex sterquilino ecfosse, tua illaec praeda sit?
OLYMPIO 
Scies hoc ita esse. Vae tibi, quot te modis,
si vivo, habebo in nubtiis miserum meis.
CHALINUS 
Quid tu mihi facies? 
OLYMPIO Egone quid faciam tibi?
Primum omnium huic lucebis novae nubtae facem, 30
postilla ut semper inprobus nihilque sis.
Post id locorum, quando ad villam veneris,
dabitur tibi amphora una, et una semita,
fons unus, unum ahenum et octo dolia:
quae nisi erunt semper plena, ego te inplebo flagris. 35
Ita te adgerunda curvom aqua faciam probe,
ut postilena possit ex te fieri.
Post autem, ruri nisi tu acervom ederis
aut, quasi lumbricus terram; quod te postules
gustare quicquam, nunquam, edepol, ieiunium 40
ieiunum 'st aeque, atque ego ruri reddibo te.
Pos tid, quom lassus fueris et famelicus,
noctu ut condigne te cubes, curabitur.
CHALINUS 
Quid facies? 
OLYMPIO 
Concludere in fenestram firmiter,
unde auscultare possis, quom ego illam ausculer; 45
quom mihi illa dicet: "Mi animule, mi Olympio,
mea vita, mea mellilla, mea festiuitas,
sine tuos ocellos deosculer, voluptas mea,
sine, amabo, te amari, meus festus dies,
meus pullus passer, mea columba, mi lepus." 50
Quom mi haec dicentur dicta, tum tu, furcifer,
Quasi mus, in medio pariete vorsabere.
Nunc ne tu te mihi respondere postules,
abeo intro; taedet sermonis tui. 
CHALINUS 
Te sequor.
Heic quidem, pol, certo nihil ages sine me arbitro.  55

ACTUS II

CLEOSTRATA, PARDALISCA 

CLEOSTRATA

Obsignate cellas, referte anulum ad me:
ego huc transeo in proxumum ad meam uicinam.
Vir siquid uolet me, facite hinc arcessatis.
PARDALISCA 
Prandium iusserat senex sibi parari.
CLEOSTRATA
St,  60
tace atque abi; neque paro, neque hodie coquetur,
quando is mi et filio advorsatur suo
Animique amorisque causa sui,
flagitium illud hominis ! ego illum fame, ego illum siti,
maledictis, malefactis, amatorem ulciscar. 65
Ego, pol, illum probe inconmodis dictis angam;
faciam uti, proinde ut est dignus uitam colat,
Acheruntis pabulum,
flagiti persequentem,
stabulum nequitiae. 70
Nunc hinc meas fortunas eo questum ad uicinas.
Sed foris concrepuit; atque ea ipsa, eccam egreditur foras.
Non, pol, per tempus iter mi incepi.

II, ii

MURRHINA. CLEOSTRATA


MYRRHINA 
Sequimini, comites, in proxumum me huc. 
Heus vos; ecquis haec, quae loquar, audit? 75
Ego eheic ero, vir si aut quispiam quaeret.
Nam ubi domi sola sum, sopor manus caluitur.
Iussin' colum ferri mihi?
CLEOSTRATA 
Murrhina, salve.
MURRHINA 
Salve, mecastor: sed quid tu es tristis, amabo?
CLEOSTRATA 
Ita solent omneis, quae sunt male nubtae; 80
domi et foris aegre quod sit satis semper 'st.
Nam ego ibam ad te. 
MURRHINA 
Et, pol, ego istuc ad te :
sed quid est, quod tuo nunc animo aegre est?
Nam quod tibi est aegre idem mihi est dividiae.
CLEOSTRATA 
Credo, ecastor; nam vicinam neminem amo merito magis quam te, 85
nec qua in plura sint mihi quae ego uelim.
MURRHINA 
Amo te, atque istuc expeto scire, quid sit.
CLEOSTRATA 
Vir pessumis me modis despicatur domi.
MURRHINA 
Hem. Quid est? dic idem hoc; nam, pol, haud satis meo 90
corde adcepi querelas tuas, obsecro.
CLEOSTRATA 
Vir me habet pessumis despicatam modis
Nec mihi ius meum obtinendi optio 'st.
MURRHINA 
Mira sunt, vera si praedicas; nam viri
ius suom ad mulieres obtinere haud queunt.
CLEOSTRATA 
Quin, mihi ancillulam ingratis postulat, 95
quae mea 'st, quae meo educta sumtu siet,
vilico suo se dare: sed ipsus eam amat.
MURRHINA 
Obsecro, tace. 
CLEOSTRATA 
Nam heic nunc licet dicere; nos sumus. 
MURRHINA 
Ita 'st :
ude ea tibi 'st?
Nam peculi probam nil habere addecet 100
clam virum : et quae habet partum, ei haud commodi 'st,
quin viro aut subtrahat, aut stupro invenerit.
Hoc uiri censeo esse omne, quicquid tuum 'st.
CLEOSTRATA 
Tu quidem advorsum tuam amicam omnia loqueris.
MURRHINA 
Tace, sis, stulta, et mihi ausculta :  105
noli, sis, tu illi advorsari:
sine amet, sine quod lubet, id faciat :
quando tibi nil domi deliquom 'st.
CLEOSTRATA 
Satin' sana es? nam tu quidem advorsus
tuam istaec rem loquere.  110
MURRHINA 
Insipiens !
Semper tu huic uerbo uitato abs tuo uiro. 
CLEOSTRATA 
Quoi verbo? 
MURRHINA 
I foras, mulier.
CLEOSTRATA 
St !
Tace. 
MYRRHINA 
Quid est? 
CLEOSTRATA 
Hem. 
MURRHINA 
Quis est, quem uides? 
CLEOSTRATA 
Vir eccum it.
Intro abi, adpropera,age, amabo. 
MYRRHINA 
Inpetras: abeo.
CLEOSTRATA 
Mox magis quom otium mihi et tibi erit,
igitur tecum loquar; nunc uale.  115
MURRHINA 
Valeas.

II, iii  LYSIDAMUS, CLEOSTRATA

LYSIDAMUS
 
Omnibus rebus ego amorem credo et nitoribus nitidis antevenire.
Nec potis quidquam conmemorari, quod plus salis, plusque leporis hodie
habeat. Cocos equidem nimis demiror, qui tot utuntur condimentis.
Eos eo condimento uno non utier, omnibus quod praestat.
Nam ubi amor condimentum inerit, quoivis placiturum credo, 120
neque salsum, neque suaue esse potest quicquam, ubi amor non admiscetur.
Fel quod amarum 'st, id mel faciet, hominem ex tristi lepidum et lenem.
Hanc ego de me coniecturam domi facio, magis quam ex auditis,
qui, quam amo Casinam magis, initio munditiis munditiam antideo.
Myropolas omneis solicito; ubicumque est lepidum unguentum, unguor, 125
ut illi placeam; et placeo, ut uideor. Sed uxor me excruciat, quia vivit.
Tristem asdtare adspicio: blande haec mihi mala res adpellanda 'st.
Uxor mea, meaque amoenitas, quid tu agis? 
CLEOSTRATA 
Abi, atque abstine manum.
LYSIDAMUS 
Eia, mea Iuno, non decet esse te tam tristem tuo Ioui.
Quo nunc abis? 130
CLEOSTRATA 
Mitte me. 
LYSIDAMUS 
Mane. 
CLEOSTRATA 
Non maneo. 
LYSIDAMUS 
At, pol, ego te sequar.
CLEOSTRATA 
Obsecro, sanun' es? 
LYSIDAMUS 
Sanus, quom te amo.
CLEOSTRATA 
Nolo ames. 
LYSIDAMUS 
Non potes inpetrare. 
CLEOSTRATA 
Enecas.
LYSIDAMUS 
Vera dicas velim. 
CLEOSTRATA 
Credo ego istuc tibi.
LYSIDAMUS 
Respice, oh, mi lepos ! 
CLEOSTRATA 
Nempe ita, uti tu mihi es.
Unde heic, amabo, unguenta olent? 135
LYSIDAMUS 
Oh, perii !
Manufesto miser teneor : cesso caput pallio detergere?
Ut te bonus Mercurius perdat, myropola, quia haec mihi dedisti.
CLEOSTRATA 
Eho tu, nihili, cana culex: vix teneor, quin quae decent te dicam;
senecta aetate unguentatus per vias, ingnaue, incedis?
LYSIDAMUS 
Pol, ego,amico dedi quoidam operam, dum emit unguenta. 140
CLEOSTRATA 
Ut cito conmentus est !
Ecquid te pudet? 
LYSIDAMUS 
Omnia quae tu vis. 
CLEOSTRATA 
Ubi in lustra iacuisti?
LYSIDAMUS 
Egon in lustra? 
CLEOSTRATA 
Scio plus, quam tu me arbitrare. 
LYSIDAMUS 
Quid id est? quid tu scis?
CLEOSTRATA 
Te sene omnium senem neminem esse ingnaviorem.
Unde is, nihili? ubi fuisti? ubi lustratus? ubi bibisti? 145
Adest, mecastor: vide palliolum ut rugat. 
LYSIDAMUS 
Di me et te infelicent
si ego in os meum hodie vini guttam indidi.
CLEOSTRATA 
Imo age, ut lubet.   Bibe, es, disperde rem.
LYSIDAMUS 
Ohe, iam satis, uxor; comprime te? nimium tinnis,
relinque aliquantum orationis, cras quod mecum litiges. 150
Sed quid ais? iam domuisti animum, potius ut, quod uir uelit
fieri, id facias, quam advorsere contra? 
CLEOSTRATA 
Qua de re? 
LYSIDAMUS 
Rogas?
Super ancilla Casina, ut detur nubtum nostro villico,
seruo frugi, atque ubi illi bene sit, ligno, aqua calida, cibo,
vestimentis, ubique educat pueros, quos pariat sibi, 155
potius quam illi seruo nequam des armigero, nihili atque inprobo,
quoi homini hodie peculi numus non est plumbeus.
CLEOSTRATA 
Mirum, ecastor te senecta aetate opficium tuum
non meminisse ? 
LYSIDAMUS 
Quid iam ! 
CLEOSTRATA 
Quia, si facias recte aut conmode,
me sinas curare ancillas, quae mea 'st curatio. 160
LYSIDAMUS 
Qui, malum, homini scutigerulo dare lubet? 
CLEOSTRATA 
Quia enim filio
nos oportet opitulari unico. 
LYSIDAMUS 
At quamquam unicu'st,
nihilo magis ille unicu'st mihi filius, quam ego illi pater:
illum mihi aequiu'st, quam me illi, quae volo, concedere.
CLEOSTRATA 
Tute, ecastor, tibi, homo, malam rem quaeris. 165
LYSIDAMUS 
Ssubolet, sentio.
Egone? 
CLEOSTRATA 
Tu. Nam quid frigutis? quid istuc tam cupide cupis?
LYSIDAMUS 
Ut enim frugi seruo detur potius, quam servo inprobo.
CLEOSTRATA 
Quid si ego inpetro atque exoro a villico, causa mea
ut eam illi permittat? 
LYSIDAMUS 
Quid si ego autem ab armigero inpetro,
eam illi permittat? atque hoc credo inpetrassere. 170
CLEOSTRATA 
Conuenit : vis tuis Chalinum huc evocem verbis foras?
Tu eum orato, ego autem orabo villicum. 
LYSIDAMUS 
Sane volo.
CLEOSTRATA 
Iam heic erit: nunc experiemur, nostrum uter sit blandior.
LYSIDAMUS 
Hercules dique istam perdant, quod nunc liceat dicere.
Ego discrucior miser amore : illa autem quasi ob industriam 175
mi advorsatur. Subolet hoc iam uxori, quod ego machinor;
propter eam rem magis armigero dat operam de industria.

II, iv 

LYSIDAMUS, CHALINUS

LYSIDAMUS 

Qui illum di omneis deaeque perdant. 
CHALINUS 
Te uxor aiebat tua
me vocare. 
LYSIDAMUS 
Ego enim vocari iussi. 
CHALINUS 
Eloquere quid uelis?
LYSIDAMUS 
Primum ego te porrectiore fronte volo mecum loqui. 180
CHALINUS 
Stultitia est ei te esse tristem quoius potestas plus potest.
LYSIDAMUS 
Pro ! bonae frugi hominem te iam pridem esse arbitror.
CHALINUS 
Intellego.
Quin, si ita arbitrare, emittis me manu? 
LYSIDAMUS 
Quin, id volo.
Sed nihil est, me cupere factum, nisi tu factis adiuvas.
CHALINUS 
Quid velis, modo id velim me scire. 185
LYSIDAMUS 
Ausculta ergo, loquar.
Casinam ego uxorem promisi villico nostro dare.
CHALINUS 
At tua uxor filiusque promiserunt mi. 
LYSIDAMUS Scio.
Sed utrum nunc tu caelibem esse te mavis liberum,
an maritum servom aetatem degere et gnatos tuos?
Optio haec tua' st: utram harum vis, conditionem adcipe. 190
CHALINUS 
Liber si sim, meo periclo vivam, nunc vivo tuo.
De Casina certum 'st concedere homini gnato nemini.
LYSIDAMUS 
Intro, abi, atque actutum uxorem huc evoca ante aedeis cito.
Et sitellam huc tecum adferto cum aqua et sorteis. 
CHALINUS 
Satis placet.
LYSIDAMUS 
Ego, pol, istam iam aliquovorsum tragulam decidero. 195
Nam si sic nihil inpetrare potero, saltem sortiar.
Ibi ego te et subfragatores tuos ulciscar. 
CHALINUS 
Attamen
mi obtinget sors. 
LYSIDAMUS 
Ut quidem, pol, pereas cruciatu malo.
CHALINUS 
Illa mihi nubet; machinare quodlubet quovis modo.
LYSIDAMUS 
Abin' hinc ab oculis? 200
CHALINUS 
Invitus me vides; vivam tamen.
LYSIDAMUS 
Sumne ego miser homo? satin' omneis res sunt advorsae mihi?
Iam metuo, ne Olympionem mea uxor exorauerit,
ne Casinam ducat; si id factum'st, ecce me nullum senem :
si non impetravit, etiam specula in sortitu 'st mihi.
Si sors autem decolassit, gladium faciam culcitam 205
eumque incumbam. Sed progreditur optume, eccum Olympio.

II, v

OLYMPIO. LYSIDAMUS

OLYMPIO 
Una, edepol, opera in furnum calidum condito,
atque ibi torreto me pro pane rubido,
hera, quam istam operam a me inpetres, quod postulas.
LYSIDAMUS 
Salvos sum, salva spes est, ut verba audio. 210
OLYMPIO 
Quid tu me uera libertate territas?
Quin ? si tu nolis filiusque etiam tuus,
vobis invitis atque amborum ingratiis
una libella liber possum fieri.
LYSIDAMUS 
Quid istuc est? quicum litigas, Olympio? 215
OLYMPIO 
Cum eadem, qua tu semper. 
LYSIDAMUS 
Cum uxore mea?
OLYMPIO 
Quam tu mi uxorem? quasi uenator tu quidem es,
dies atque nocteis cum cane aetatem exigis.
LYSIDAMUS 
Quid agit? quid loquitur tecum? 
OLYMPIO 
Orat obsecrat
ne Casinam uxorem ducam.  220
LYSIDAMUS 
Quid tu postea?
OLYMPIO 
Negavi enim ipsi me concessurum Iovi,
si is mecum oraret. 
LYSIDAMUS 
Di te servassint mihi.
OLYMPIO 
Nunc in fermento tota 'st: ita turget mihi.
LYSIDAMUS 
Edepol, ego illam mediam diruptam velim.
OLYMPIO 
Credo, edepol, esse, siquidem tu frugi bonae es. 225
Verum, edepol, tua mihi odiosa 'st amatio:
inimica tua 'st uxor mihi, inimicus filius,
inimici familiareis. 
LYSIDAMUS 
Quid id refert tua?
Unus tibi hic dum propitius sit Iupiter,
tu istos minutos cave deos floccifeceris. 230
OLYMPIO 
Nugae sunt istae magnae: quasi tu nescias
repente ut emoriantur humani Ioveis.
Sed tandem si tu Iupiter sis emortuus,
quom ad deos minores redierit regnum tuum,
quis mihi subveniet tergo, aut capiti, aut cruribus? 235
LYSIDAMUS 
Opinione melius res tibi habet tua,
si hoc inpetramus, ut ego cum Casina cubem.
OLYMPIO 
Non, hercle, opinor posse, ita uxor acriter
Tua instat, ne mihi detur. 
LYSIDAMUS At ego sic agam:
coniiciam sorteis in sitellam, et sortiar 240
tibi et Chalino. Ita rem gnatam intellego;
necessum 'st vorsis gladiis depugnarier.
OLYMPIO 
Quid, si sors aliter, quam voles, evenerit?
LYSIDAMUS 
Benedice. Dis sum fretus, deos sperabimus.
OLYMPIO 
Non istuc ego verbum emissim titicillitio. 245
Nam omneis mortaleis diis sunt freti: sed tamen
vidi ego diis fretos saepe multos decipi.
LYSIDAMUS 
Tace parum. 
OLYMPIO 
Quid vis? 
LYSIDAMUS 
Eccum, exit foras
Chalinus intus cum sitella et sortibus.
Nunc nos conlatis signis depugnabimus. 250

II, vi

CLEOSTRATA, CHALINUS, LYSIDAMUS, OLYMPIO


CLEOSTRATA
 
Face, Chaline, me certiorem, quid meus vir me velit.
CHALINUS 
Ille, edepol, videre ardentem te extra portam mortuam.
CLEOSTRATA 
Credo, ecastor, velle. 
CHALINUS 
At, pol, ego haud credo, sed certo scio.
LYSIDAMUS 
Plus artificum 'st mi ,quam rebar:;hariolum hunc habeo domi.
Quid si propius adtollamus signa, eamusque obviam? 255
Sequere. Quid vos agitis? 
CHALINUS 
Adsunt, quae inperavisti omnia,
uxor, sorteis, situla, atque egomet. 
OLYMPIO 
Te uno adest plus, quam ego volo.
CHALINUS 
Tibi quidem, edepol, ita uidetur: stimulus ego nunc sum tibi.
Eo dico, corculum adsudascis iam ex metu, mastigia.
CLEOSTRATA 
Tace, Chaline. Comprime istum. 260
OLYMPIO 
Imo istunc, qui didicit dare.
LYSIDAMUS 
Adpone heic sitellam, sorteis cedo mihi: animum advortite.
Atqui ego censui abs te posse hoc me inpetrare, uxor mea,
Casina ut uxor mihi daretur, et nunc etiam censeo.
CLEOSTRATA 
Tibi daretur illa? 
LYSIDAMUS Mihi enim ? ah, non id volui dicere:
dum mihi volui, huic dixi : atque adeo mihi dum cupio perperam 265
iamdudum, hercle, fabulor. 
CLEOSTRATA 
Pol, tu quidem, atque etiam facis.
LYSIDAMUS 
Huic, imo, hercle, mlhi : vah, tandem redii vix veram in viam.
CLEOSTRATA 
Per, pol, saepe peccas.
LYSIDAMUS 
Ita fit, ubi quid tanto opere expetas.
Sed te, uterque tuo pro iure, ego atque hic oramus. 
CLEOSTRATA Quid est?
LYSIDAMUS 
Dicam enim, mea mulsa: de istac Casina huic nostro villico 270
gratiam facias. 
CLEOSTRATA 
At, pol, ego nec facio, neque censeo.
LYSIDAMUS 
Tum igitur ego sorteis utrimque iam. 
CLEOSTRATA 
Quis vetat?
LYSIDAMUS 
Optumum atque aequissumum istud esse, iure iudico.
Postremo, si illuc, quod volumus, eveniet, gaudebimus:
Sin secus, patiemur animis aequis. Tene sortem tibi. 275
Vide quid scribtum 'st. 
OLYMPIO 
Unum. 
CHALINUS 
Iniquom 'st, quia isti prius, quam mihi est.
LYSIDAMUS 
Adcipe hanc sis. 
CHALINUS 
Cedo; mane: unum venit in mentem modo.
Vide, ne qua illeic insit alia sortis sub aqua. 
LYSIDAMUS 
Verbero,
men' te censes esse? Nulla 'st: habe quietum animum modo.
CHALINUS 
Quod bonum atque fortunatum sit mihi, tuum magnum malum. 280
OLYMPIO 
Tibi quidem, edepol, credo, eveniet: gnovi pietatem tuam.
Sed manedum: num ista aut populna sors, aut abiegna est tua?
CHALINUS 
Quid tu id curas? 
OLYMPIO 
Quia enim metuo, ne in aqua summa natet.
LYSIDAMUS 
Euge : cave : coniicite sorteis nunc iam ambo huc : eccere.
Uxor, aequa. 285
OLYMPIO 
Noli uxori credere. 
LYSIDAMUS 
Habe animum bonum.
OLYMPIO 
Credo, hercle, hodie deuotabit sorteis, si adtigerit. 
LYSIDAMUS 
Tace.
OLYMPIO 
Taceo; deos quaeso... 
CHALINUS 
Ut quidem tu hodie canem et furcam feras.
OLYMPIO 
Mi ut sortito eveniat.
CHALINUS 
Ut quidem, hercle, pedibus pendeas.
OLYMPIO 
At tu ut oculos emungare ex capite per nasum tuos.
CHALINUS 
Quid times? paratum oportet esse iam laqueum tibi. 290
Periisti. 
LYSIDAMUS 
Animum advortite, amabo. 
OLYMPIO 
Taceo. 
LYSIDAMUS 
Nunc tu, Cleostrata,
ne a me memores malitiose de hac re factum aut subspices,
tibi permitto: tute sorti. 
OLYMPIO 
Perdis me. 
CHALINUS 
Lucrum facit.
CLEOSTRATA 
Benefacis. 
CHALINUS 
Deos quaeso, ut tua sors ex sitella ecfugerit.
OLYMPIO 
Ain' tu? quia tu es fugitivos, omneis te imitari cupis? 295
Utinam tua quidem sicut Herculeis praedicant
quondam prognatis, ista in sortiendo sors deliquerit.
OLYMPIO 
Tu ut liquescas, ipse, actutum virgis calefactabere.
LYSIDAMUS 
Hoc age, sis, Olympio. 
OLYMPIO 
Si hic litteratus me sinat.
LYSIDAMUS 
Quod bonum atque fortunatum mihi sit.  300
OLYMPIO 
Ita vero, et mihi.
CHALINUS 
Non. 
OLYMPIO 
Imo, hercle 
CHALINUS 
Imo mihi, hercle 
LYSIDAMUS
 
Hic vincet, tu vives miser.
Praecide os tu illi hodie: age, ecquid fit? 
CLEOSTRATA 
Ne obiiexis manum.
OLYMPIO 
Compressan' palma an porrecta ferio? 
LYSIDAMUS 
Age ut vis. 
OLYMPIO 
Hem tibi.
CLEOSTRATA 
Quid tibi istunc tactio 'st? 
OLYMPIO 
Quia Iupiter iussit meus.
CLEOSTRATA 
Feri malam ut ille rursum.  305
OLYMPIO 
Perii, pugnis caedor, Iupiter.
LYSIDAMUS 
Quid tibi tactio hunc fuit? 
CHALINUS 
Quia iussit haec Iuno mea.
LYSIDAMUS 
Patiundum 'st, siquidem me uiuo mea uxor inperium exhibet.
CLEOSTRATA 
Tam huic loqui licere oportet, quam isti. 
OLYMPIO 
Cur omen mihi
vituperat? 
LYSIDAMUS 
Malo, Chaline, tibi cavendum censeo.
CHALINUS 
Temperi, postquam obpugnatum 'st os. 310
LYSIDAMUS Age, uxor mea, nunc iam
sorti: vos advortite animum : praebe tu 
OLYMPIO
Ubi sim nescio.
Perii ! cor lienosum, opinor, habeo: iamdudum salit;
de labore pectus tundit. 
CLEOSTRATA 
Teneo sortem. 
LYSIDAMUS 
Ecfer foras.
CHALINUS 
Iamne mortuis? 
OLYMPIO 
Ostende; mea 'st. 
CHALINUS 
Mala crux ea est quidem.
CLEOSTRATA 
Victus es, Chaline. 315
LYSIDAMUS 
Cum nos diu vivere, Olympio,
gaudeo. 
OLYMPIO 
Pietate factum 'st mea atque maiorum meum.
LYSIDAMUS 
Intro abi, uxor, atque adorna nubtias. 
CLEOSTRATA 
Faciam, ut iubes.
LYSIDAMUS 
Scin' tu rus hinc esse ad uillam longe, quo ducat? 
CLEOSTRATA 
Scio.
LYSIDAMUS 
Intro abi: et quamquam hoc tibi 'st aegre, tamen fac adcures. 
CLEOSTRATA 
Licet.
LYSIDAMUS 
Eamus nos quoque intro: hortemur, ut properent. 
OLYMPIO Numquid moror?
LYSIDAMUS 
Nam praesente hoc plura verba fieri non desidero.

II, vii 

CHALINUS


Si nunc me suspendam, meam operam luserim
et praeter operam restim sumtifecerim,
et meis inimicis uoluptatem creauerim.
Quid opu 'st, qui sic mortuos tequidem tamen? 325
Sorti sum victus: Casina nubet villico.
Atque id non tam aegre 'st iam vicisse villicum
quam id expetiuisse opere tam magno senem,
ne ea mihi daretur, atque ut illi nuberet.
Ut ille trepidabat ! ut festinabat miser ! 330
ut subsultabat, postquam uicit villicus !
Atat, concedam huc; audio aperiri foreis
mihi benevolenteis : atque a me prodeunt.
Heic ex insidiis hisce ego insidias dabo.

II, vii

OLYMPIO, LYSIDAMUS, CALINVS

OLYMPIO
 
Sine modo rus veniat, ego remittam ad te virum 335
cum furca in urbem, tamquam carbonarium.
LYSIDAMUS 
Ita fieri oportet. 
OLYMPIO 
Factum et curatum dabo.
LYSIDAMUS 
Volui Chalinum, si domi esset, mittere
tecum opsonatum, ut etiam in maerore insuper
inimico nostro miseriam hanc adiungerem. 340
CHALINUS 
Recessim cedam ad parietem, imitabor nepam.
Captandu'st horum clanculum sermo mihi.
Nam illorum me alter cruciat, alter macerat.
At candidatus cedit hic mastigia,
stimulorum loculi : protollo mortem mihi. 345
Certum 'st, hunc Acheruntem praemittam prius.
OLYMPIO 
Ut tibi ego inuentus sum obsequens ! quod maxume
cupiebas, eius copiam feci tibi:
Erit hodie tecum, quod amas, clam uxorem. 
LYSIDAMUS Tace.
Ita me di bene ament, ut ego vix reprimo labra, 350
ob istam rem quin te deosculer, voluptas mea.
CHALINUS 
Quid ? deosculere? quae res? quae uoluptas tua?
OLYMPIO 
Ecquid amas nunc me? 
LYSIDAMUS 
Imo, edepol, me, quam te, minus.
Licetne amplecti te? 
CHALINUS 
Quid ? amplecti? 
OLYMPIO 
Licet.
LYSIDAMUS 
Ut, quia te tango, mel mi videor lingere. 355
CHALINUS
Ecfodere, hercle, hic volt, credo, vesicam villico.
OLYMPIO 
Ultro te, amator, apage te a dorso meo.
CHALINUS 
Hodie, hercle, opinor, hi conturbabunt pedes :
solet hic barbatos sane sectari senex.
Illuc est, illuc, quod hic hunc fecit villicum : 360
et idem me pridem, quom ei aduvrsum veneram,
facere atriensem voluerat sub ianua.
OLYMPIO 
Ut tibi morigerus hodie ? ut voluptati fui !
LYSIDAMUS 
Ut tibi, dum vivam, bene velim plus quam mihi.
Ut ego hodie Casillam deosculabor ! ut mihi 365
bona multa faciam, clam meam uxorem ! 
CHALINUS 
Attate !
Nunc, pol, ego demum in rectam redii semitam.
Hic ipsus Casinam deperit; habeo viros.
LYSIDAMUS 
Iam, hercle, amplexari, iam osculari gestio.
OLYMPIO 
Sine prius deduci : quid, malum, properas? 370
LYSIDAMUS 
Amo.
OLYMPIO 
At non, opinor, fieri hoc posse hodie. 
LYSIDAMUS Potest,
siquidem cras censes posse te mitti manu.
CHALINUS 
Enim vero huc aureis magis sunt adhibendae mihi.
Iam ego uno in saltu lepide apros capiam duos.
LYSIDAMUS 
Apud hunc sodalem meum atque vicinum mihi 375
locus est paratus; ei ego amorem omnem meum
concredui; is mihi se locum dixit dare.
OLYMPIO 
Quid eius uxor? ubi erit? 
LYSIDAMUS 
Lepide reperi:
Mea uxor vocabit huc eam ad se in nubtias,
ut heic sit secum, se adiuvet, secum cubet. 380
Ego iussi, et dixit se facturam uxor mea.
Illa heic cubabit; vir aberit, faxo, domo.
Tu rus uxorem duces: id rus hic erit
tantisper, dum ego cum Casina faciam nubtias.
Hinc tu ante lucem rus cras duces postea. 385
Satin' astu? 
OLYMPIO 
Docte. 
CHALINUS 
Age modo, fabricamini.
Malo, hercle, vostro tam vorsuti vivitis.
LYSIDAMUS 
Scin', quid nunc facias? 
OLYMPIO 
Loquere. 
LYSIDAMUS 
Tene marsuppium.
Abi, atque opsona, propera: sed lepide volo,
molliculas escas, ut ipsa mollicula 'st. 390
OLYMPIO 
Licet.
LYSIDAMUS 
Emito sepiolas, lepadas, loligunculas,
hordeias... 
CHALINUS 
Imo tritices, si sapis.
LYSIDAMUS 
Soleas. 
CHALINUS 
Qui, quaeso, potius quam sculponeas,
quibus battuatur tibi os, senex nequissume?
OLYMPIO 
Vin' lingulacas? 395
LYSIDAMUS 
Quid opu 'st, quando uxor domi 'st?
Ea lingulacast nobis; nam nunquam tacet.
OLYMPIO 
In re praesenti, ex copia piscaria
consulere quid emam potero. 
LYSIDAMUS 
Aequom oras, abi.
Argento parci nolo; opsonato ampliter.
Nam mihi vicino hoc etiam convento 'st opus, 400
ut quod mandavi curet. 
OLYMPIO 
Iamne abeo? 
LYSIDAMUS 
Volo.
CHALINUS 
Tribus non conduci possum libertatibus,
quin ego illis hodie conparem magnum malum,
quinque hanc omnem rem meae herae iam faciam palam :
manifesto teneo in noxia inimicos meos.
Sed si nunc facere volt hera opficium suum,
nostra omnis lis est: polchre praevortar viros;
nostro omine it dies; iam victi vicimus.
Ibo intro, ut id, quod alius condiuit cocus,
ego nunc vicissim ut alio pacto condiam;
quod id quod paratum 'st, ut paratum ne siet,
sitque ei paratum, quod paratum non erat.

ACTUS IV, i

LYSIDAMVS. ALCESIMUS

LYSIDAMUS 
Nunc amici, anne inimici sis imago, Alcesime,
mihi sciam; nunc specimen specitur, nunc certamen cernitur.
Curam exime castigare, id ponito ad conpendium. 415
"Cano capite ! aetate aliena !" coaddito ad conpendium.
"Quoi sit uxor ! " id quoque illuc ponito ad conpendium.
ALCESIMUS
Miseriorem ego ex amore, quam te, vidi neminem.
LYSIDAMUS 
Fac vacent aedeis. 
ALCESIMUS
Quin, edepol, servos, ancillas domo
certum 'st omneis mittere ad te. 420
LYSIDAMUS 
Eho, nimium scite scitus es.
Sed facitodum merula per versus quod cantat colas:
cum suo, cuique facito ut veniant, quasi eant Sutrium.
ALCESIMUS
Meminero.
LYSIDAMUS 
Hem, nunc enim tu demum nullo scitum scitiu 'st.
Cura, ego ad Forum modo ibo: iam heic ero. 
ALCESIMUS
Bene ambula.
LYSIDAMUS 
Fac habeant linguam tuae aedeis. 425
ALCESIMUS
Quid ita? 
LYSIDAMUS 
Quom veniam, vocent.
ALCESIMUS
Attate, caedundus tu homo es: nimias delicias facis.
LYSIDAMUS 
Quid me amare refert, nisi sim doctus et dicax vivus?
Sed tu cave inquisitione mihi sis. 
ALCESIMUS
Usque adero domi.

III, ii

CLEOSTRATA, ALCESIMUS 

CLEOSTRATA
Ut properarem arcessere hanc ad me uicinam meam,
hoc erat ecastor id, quod me uir tanto opere orabat meus : 430
liberae aedeis ut sibi essent, Casinam quo deducerent.
Nunc adeo nequaquam arcessam, ne qua ingnavissumis
liberi loci potestas sit vetulis verbecibus.
Sed eccum egreditur senati columen, praesidium popli,
meus vicinus, meo viro qui liberum praehibet locum. 435
Non, ecastor, vilis emptu 'st, modius qui venit salis.
ALCESIMUS 
Miror huc iam non arcessi in proxumum uxorem meam,
quae iamdudum, si arcessatur, ornata exspectat domi.
Sed eccam, opinor, arcessit. Salve Cleostrata. 
CLEOSTRATA Et tu, Alcesime.
Ubi tua uxor?  440
ALCESIMUS 
Intus illa te, si se arcessas, manet:
nam tuos vir me oravit, ut eam isto ad te adiutum mitterem.
Vin' vocem? 
CLEOSTRATA 
Sine; nolo, si occupata 'st. 
ALCESIMUS 
Otium 'st.
CLEOSTRATA 
Nil moror: molesta ei esse nolo: post convenero.
ALCESIMUS 
Non ornatis isteic apud vos nubtias? 
CLEOSTRATA 
Orno et paro.
ALCESIMUS 
Non ergo opus 'st adiutrice?  445
CLEOSTRATA 
Satis domi 'st. Ubi nubtiae
fuerint, tum istam convenibo: nunc vale, atque istanc iube.
ALCESIMUS 
Quid ego nunc faciam? flagitium maxumum feci miser
propter operam illius hirci inprobi edentuli,
qui hoc mihi contraxit : operam uxoris polliceor foras,
quasi catillatum : flagitium hominis, qui dixit mihi 450
suam uxorem hanc arcessituram : ea se eam negat morarier.
Atque, edepol, mirum, ni subolet iam hoc huic vicinae meae.
Verum autem altrovorsum quom eam mecum rationem puto,
Si quid eius esset, esset mecum postulatio.
Ibo intro, ut subducam nanim rusum in pulvinaria. 455
CLEOSTRATA 
Iam hic est lepide ludificatus : miseri ut festinant senes !
Nunc ego illum nihili, decrepitum, meum virum veniat velim,
ut eum ludificem uicissim, postquam hunc delusi alterum.
Nam ego aliquid contrahere cupio litigi inter eos duos.
Sed eccum incedit: at, quom adspicias tristem, frugi censeas. 460

III, iii

LYSIDAMUS. CLEOSTRATA

LYSIDAMUS
 
Stultitia magna 'st mea quidem sententia,
hominem amatorem ullum ad Forum procedere
in eum diem, qui quod amet, in mundo siet.
Sicut ego feci stultus. : contrivi diem,
dum adsto advocatus quoidam congnato meo : 465
quem, hercle, ego litem adeo perdidisse gaudeo,
ne me nequidquam sibi hodie advocaverit.
Nam meo quidem animo, qui advocatas advocet,
rogitare prius oportet et contarier,
Adsitne animus ei, nec ne adsit, quem advocet. 470
Si neget adesse, exanimatum amittat domum.
Sed uxorem ante aedeis eccam : ei misero mihi !
Metuo, ne non sit surda, atque haec audiverit.
CLEOSTRATA 
Audivi, ecastor, cum malo magno tuo.
LYSIDAMUS 
Adcedam propius. Quid agis, mea festivitas? 475
CLEOSTRATA 
Te, ecastor, praestolabar. 
LYSIDAMUS 
Iamne ornata res est?
Iamne hanc traduxti huc ad nos vicinam tuam
quae te adiutaret? 
CLEOSTRATA 
Arcessivi, ut iusseras.
Verum hic sodalis tuus, amicus optumus,
nescio quid se subflavit uxori suae. 480
Negavit posse, quando arcesso, mittere.
LYSIDAMUS 
Vitium tibi istuc maxumum 'st, blanda es parum.
CLEOSTRATA 
Non matronarum partum 'st sed meretricium,
viris alienis, mi vir, subblandirier.
I tu, atque arcesse illam: ego intus quod facto 'st opus 485
volo adcurare, mi vir. 
LYSIDAMUS 
Propera ergo. 
CLEOSTRATA 
Licet.
Iam, pol, ego huic aliquem in pectus iniiciam metum.
Miserrumum hodie ego hunc habebo amasium.

III, iv

ALCESIMUS. LYSIDAMUS

ALCESIMUS
 
Viso huc, amator si a Foro rediit domum,
qui me atque uxorem ludificatu 'st larva. 490
Sed eccum ante aedeis. Ad te, hercle, ibam commodum.
LYSIDAMUS 
Atque ego, hercle, ad te. Quid ais, vir minumi preti?
Quid tibi mandavi? quid tecum oravi? 
ALCESIMUS 
Quid est?
LYSIDAMUS 
Ut bene vacivas aedeis fecisti mihi !
Ut traduxisti huc ad nos uxorem tuam ! 495
Satin' propter te pereo ego atque obcasio?
ALCESIMUS 
Quin tu suspendis te? nempe tute dixeras,
tuam arcessituram esse uxorem meam.
LYSIDAMUS 
Ergo arcessivisse ait sese, et dixisse te,
eam non missurum. 500
ALCESIMUS 
Quin, ea ipsa ultro mihi
negavit eius operam se morarier.
LYSIDAMUS 
Quin, ea ipsa me adlegavit, qui istam arcesserem.
ALCESIMUS 
Quin, nihili facio. 
LYSIDAMUS 
Quin, me perdis. 
ALCESIMUS 
Quin bene 'st.
Quin, etiam diu morabor, quin cupio tibi,
quin aliquid aegre facere, quin faciam lubens. 505
Nunquam tibi hodie "quin" erit plus, quam mihi.
Quin, hercle, di te perdant postremo quidem.
LYSIDAMUS 
Quid nunc? missurusne es ad me uxorem tuam?
ALCESIMUS 
Ducas, easque in maxumam malam crucem
cumque hac, cum istac, cumque amica etiam tua. 510
Abi, et aliud cura: ego iam per hortum iussero
meam istuc transire uxorem ad uxorem tuam.
LYSIDAMUS 
Nunc tu mi amicus es in germanum modum.
Qua ego hunc amorem mi esse avi dicam datum?
Aut quod ego unquam erga Venerem inique fecerim, 515
quoi sic amanti mi obviam eveniant morae ? 
Atat, quid illuc clamoris, obsecro, in nostra domo 'st?

III, v

PARDALISCA. LYSIDAMVS

PARDALISCA
 
Nulla sum, nulla sum ! tota, tota obcidi !
Cor metu mortuom 'st, membra miserae tremunt !
Nescio unde auxili, praesidi, perfugi, 520
mi, aut opum copiam conparemn aut expetam.
Tanta factu modo mira miris modis
intus vidi, novam atque integram audaciam.
Cave tibi, Cleostrata, abscede ab ista, obsecro,
ne quid in te mali faxit ira percita. 525
Eripite isti gladium, quae sui est inpos animi.
LYSIDAMUS 
Nam quid est, quod haec huc timida atque exanimata exslluit?
Pardalisca ! 
PARDALISCA 
Perii ! Unde meae usurpant aureis sonitum?
LYSIDAMUS 
Respice modo ad me. 
PARDALISCA 
Here mi.
LYSIDAMUS 
Quid tibi 'st? quid timida es? 
PARDALISCA 
Perii !
LYSIDAMUS 
Quid, periisti? 530
PARDALISCA 
Perii, et tu peristi. 
LYSIDAMUS 
Aperii? quid tibi?
PARDALISCA 
Vae tibi. 
LYSIDAMUS 
Imo istuc tibi sit. 
PARDALISCA 
Ne cadam, amabo, tene me.
LYSIDAMUS 
Quicquid est, eloquere mihi cito. 
PARDALISCA 
Contine pectus:
face ventulum, amabo, pallio. 
LYSIDAMUS 
Timeo hoc negoti quid siet,
nisi haec meraco se uspiam percussit flore Liberi.
PARDALISCA 
Obtine aureis, amabo. 535
LYSIDAMUS 
I in malam a me crucem;
pectus, aureis, caput, teque di perduint.
Nam nisi ex te scio, quidquid hoc sit, cito, hoc
iam tibi istuc cerebrum dispercutiam, excetra tu,
ludibrio, pessuma, adhuc quae me habuisti.
PARDALISCA 
Here mi! 540
LYSIDAMUS 
Quid vis, mea tu ancilla?
PARDALISCA 
Nimium saevis. 
LYSIDAMUS 
Numero dicis.
Sed hoc quidquid est, loquere, in pauca renfer.
Quid intus tumulti fuit? 
PARDALISCA 
Scibis : audi.
Malum pessumumque heic modo intus apud nos
tua ancilla hoc pacto exordiri coepit quod haud atticam condecet disciplinam. 545
LYSIDAMUS 
Quid est id? 
PARDALISCA 
Timor praepedit dicta linguae.
LYSIDAMUS 
Possum scire ego istuc ex te quid negoti 'st? 
PARDALISCA 
Dicam :
tua ancilla, quam tu tuo villico vis
dare uxorem, ea intus...
LYSIDAMUS 
Quid intus? quid est?
PARDALISCA 
Imitatur malarum malam discipinam, 550
viro suo quae interminatur; vitam...
LYSIDAMUS 
Quid ergo? 
PARDALISCA 
Ah. 
LYSIDAMUS 
Quid est? 
PARDALISCA 
Interemere ait velle vitam.
Gladium... 
LYSIDAMUS 
Hem ! 
PARDALISCA 
Gladium.. 
LYSIDAMUS 
Quid eum gladium?
PARDALISCA 
Habet. 
LYSIDAMUS 
Hei misero mihi ! Cur eum habet?
PARDALISCA 
Insectatur omneis domi per aedeis 555
nec quemquam prope ad sese sinit adire:
ita omneis sub arcis, sub lectis latenteis
metu mussitant. 
LYSIDAMUS 
Obcidi atque interii.
Quid illic obiectum 'st mali tam repente?
PARDALISCA 
Insanit.  560
LYSIDAMUS 
Scelestissumum me esse credo.
PARDALISCA 
Imo, si scias dicta, quae dixit hodie.
LYSIDAMUS 
Istuc expeto scire, quid dixit? 
PARDALISCA 
Audi :
per omneis deos et deas deieravit
obcisurum eam hac nocte, quicum cubaret.
LYSIDAMUS 
Me obcidet?  565
PARDALISCA 
An quidpiam ad te adtinet? 
LYSIDAMUS 
Vah!
PARDALISCA 
Quid cum ea negoti tibi 'st? 
LYSIDAMUS 
Peccavi: illuc
Dicere villicum volebam.
PARDALISCA 
Sciens de uia in semitam degredere.
LYSIDAMUS 
Numquid mihi minatur? 
PARDALISCA 
Tibi infesta solist
Plus, quoiquam. 570
LYSIDAMUS 
Quamobrem? 
PARDALISCA 
Quia se des uxorem Olympioni;
neque se tuam, nec se suam, neque viri vitam sinet in crastinum 
protolli: id huc missa sum tibi ut dicerem,
ab ea ut caveas tibi. 
LYSIDAMUS 
Perii, hercle, ego miser. 
Neque est, neque fuit me senex quisquam amator
adaeque miser. 575
PARDALISCA 
Ludo ego hinc facete:
nam quae facta dixi, omnia huic falsa dixi.
Hera atque haec dolum ex proxumo, hunc protulerunt,
ego huc missa sum ludere. 
LYSIDAMUS 
Heus, Pardalisca.
PARDALISCA 
Quid est? 
LYSIDAMUS 
Est... 
PARDALISCA 
Quid? 
LYSIDAMUS 
Est, quod volo exquaerere ex te.
PARDALISCA 
Moram obfers mihi. 
LYSIDAMUS 
At tu mihi offers maerorem.
Sed etiamne habet nunc Casina gladium? 580
PARDALISCA 
Habet, sed duos. 
LYSIDAMUS 
Quid, duos? 
PARDALISCA 
Altero te
obcisurum ait, altero villicum hodie.
LYSIDAMUS 
Obcisissumus sum omnium qui vivont.
Loricam induam mihi, optumum esse opinor.
Quid uxor mea? non adiit, atque ademit? 585
PARDALISCA 
Nemo audet prope abcedere. 
LYSIDAMUS 
Exoret. 
PARDALISCA 
Orat:
negat ponere alio modo filio profecto,
nisi se sciat villico non datum iri.
LYSIDAMUS 
Atqui ingratiis, quia non volt, nubet hodie.
Nam cur non ego id perpetrem quod coepi, 590
ut nubat mihi ? illud quidem dicere volebam,
nostro villico. 
PARDALISCA 
Saepicule peccas.
LYSIDAMUS 
Timor praepedit verba : verum, obsecro te,
dic me uxorem orare, ut exoret illam
gladium ut ponat, et redire me intro ut liceat. 595
PARDALISCA 
Nuntiabo.
LYSIDAMUS 
Et tu orato. 
PARDALISCA 
Et ego orabo. 
LYSIDAMUS 
At blande orato, ut soles; sed audin',
si ecfexis hoc, soleas tibi
dabo, et anulum in digito aureum et bona pluruma.
PARDALISCA 
Operam dabo. 
LYSIDAMUS 
Face ut inpetres. 600
PARDALISCA 
Eo nunciam, 
nisi quidpiam 
remorare me. 
LYSIDAMUS 
Abi et cura.
PARDALISCA 
Redit, eccum, tandem opsonatu meus adiutor; pompam ducit. 605

III, vi

OLYMPIO, LYSIDAMUS, COQUUS

OLYMPIO 
Vide, fur, ut senteis sub signis ducas. 
COQUUS
Qui vero hi sunt senteis?
OLYMPIO 
Quia, quod tetigere, inico rapiunt: si eas ereptum, inico scindunt.
Ita quoquo adveniunt, ubi ubi sunt, duplici damno dominos multant.
COQUUS
Eia. 
OLYMPIO 
Atat : cesso magnufice, patriceque, amiceque ita hro meo ire advorsum?
LYSIDAMUS 
Bone vir, salve. 610
OLYMPIO 
Fateor. 
LYSIDAMUS 
Quid fit? 
OLYMPIO 
Tu amas, ego esurio et sitio.
LYSIDAMUS 
Lepide excuratus cessisti. 
OLYMPIO 
Haha, hodie !...
LYSIDAMUS 
Mane uero, quamquam fastidis. 
OLYMPIO 
Ei, ei : foetet tuus mihi sermo.
LYSIDAMUS 
Quae res? 
OLYMPIO 
Haec res. 
LYSIDAMUS 
Etiamne adstas? 
OLYMPIO 
Enim vero
Πράγματά μοι παρέκεις
LYSIDAMUS 
Dabo tibi 
μέγα κακόν, 615
ut ego opinor, nisi rebistis.
OLYMPIO
ὦ Ζεῦ, 
potin' a med abeas,
nisi me vis 
vomere hodie? 620
LYSIDAMUS 
Mane. 
OLYMPIO 
Quid est? quis hic homo 'st?
LYSIDAMUS 
Herus sum. 
OLYMPIO 
Quis herus? 
LYSIDAMUS 
Quoius tu seruos es.
OLYMPIO 
Seruos? ego? 
LYSIDAMUS 
Atque meus. 
OLYMPIO 
Non sum ego liber?
Memento, memento. 625
LYSIDAMUS 
Mane, atque adsta. 
OLYMPIO 
Omitte :
seruos sum tuos. 
LYSIDAMUS 
Optume 'st. Obsecro te,
Olympisce mi, mi pater, mi patrone. 
OLYMPIO 
Hem,
sapis sane.
LYSIDAMUS 
Tuos sum equidem.
OLYMPIO 
Quid mihi servo opu 'st tam nequam? 630
LYSIDAMUS 
Quid nunc? quam mox recreas me?
OLYMPIO 
Coena modo si sit cocta.
LYSIDAMUS 
Intro ergo abeant. 
OLYMPIO 
Propere, cito introite, et cito deproperate.
LYSIDAMUS 
Ego iam intus ero: facite
coenam mihi, ut ebria sit.
Sed lepide nitideque volo; nihil moror barbarico ritu.
Stasne etiam? i sis :ego heic habito.
OLYMPIO 
Numquid est ceterum quod morae sit?...
LYSIDAMUS 
Gladium Casinam intus habere ait,
qui me atque te invitat.
OLYMPIO 
Scio : sic sine habere:
nugas agunt; gnovi
ego illas malas merceis.
Quin, tu i modo mecum 
domum. 
LYSIDAMUS 
At, pol, malum metuo.
I tu modo: perspicito prior 
quid intus agatur.
OLYMPIO 
Tam mihi mea vita
tua quam tibi cara 'st.
LYSIDAMUS 
Verum i modo. 
OLYMPIO 
Si tu iubes, 
Inibitur tecum.

ACTUS IV

PARDALISCA


Nec, pol, ego Nemeae credo, neque ego Olympiae,
neque usquam ludos tam festivos fieri,
quam heic intus fiunt ludi ludificabileis 655
seni nostro et nostro Olympioni villico.
Omneis festinant intus totis aedibus;
senex in culina clamat, hortatar coquos:
"Quin agitis hodie? quin datis, si quid datis?
Properate; coenam iam esse coctam oportuit." 660
Villicus heic autem cum corona candide
vestitus, lauteque exornatus ambulat.
Illae autem in cubiculo armigerum exornant duae,
quem dent pro Casina nubtum nostro villico.
Sed nimium lepide dissimulant, quasi nil sciant 665
fore huius, quod futurum 'st : digne autem coci
nimis lepide ei rei dant operam, ne coenet senex.
Aulas pervortunt, ignem restingunt aqua.
Illarum oratu faciunt : illae autem senem
extrudere cupiunt incoenem ex aedibus, 670
ut ipsae solae ventreis distendant suos.
Gnovi ego illas ambes estriceis: corbitam cibi
comesse possunt. Sed aperitur ostium.

IV, ii

LYSIDAMUS, PARDALISCA

LYSIDAMUS 
Si sapitis, uxor, uos tamen coenabitis,
coena ubi erit cocta: ego ruri cenavero. 675
Nam novom maritum et novam nubtam volo
rus prosequi, gnovi hominum mores maleficos
ne quis eam abripiat : facite vostro animo volup.
Sed properate istum atque istam actutum emittere,
tandem ut veniamus luci: ego cras hic ero. 680
Cras habuero, uxor, ego tamen convivium.
PARDALISCA 
Fit, quod futurum dixi: incoenatum senem
foras extrudunt mulieres. 
LYSIDAMUS 
Quid tu heic agis?
PARDALISCA 
Ego eo, quo me ipsa misit. 
LYSIDAMUS 
Veron' ? 
PARDALISCA Serio.
LYSIDAMUS 
Quid heic speculare? 685
PARDALISCA 
Nihil equidem speculor. 
LYSIDAMUS Abi.
Tu heic cunctas, intus alio festinant. 
PARDALISCA 
Eo.
LYSIDAMUS 
Abi hinc sis ergo, pessumarum pessuma.
Iamne abiit illaec? dicere heic quiduis licet.
Qui amat, tamen, hercle, si esurit, nullum esurit.
Sed, eccum, progreditur cum corona et lampade 690
meus socerus, conpar, conmaritus, villicus.

IV, iii

OLYMPIO. LYSIDAMUS

OLYMPIO
 
Age, tibicen, dum illam educunt huc novam nubtam foras,
suavi cantu concelebra omnem hanc plateam hymenaeo mihi.
Hymen hymenaee, o hymen.
LYSIDAMUS 
Quid agis, mea salus? 695
OLYMPIO 
Esurio, hercle, atque adeo hau salubriter.
LYSIDAMUS 
At ego amo. 
OLYMPIO 
At ego, hercle, nihil facio tibi, amor, pericli;
mihi ieiunitate iamdudum intestina murmurant.
LYSIDAMUS 
Nam quid illaec nunc tam diu intus remorantur, remeligines?
Quasi ob industriam; quanto ego plus propero, procedit minus.
OLYMPIO 
Quid, si etiam obtundam hymenaeum, si qui citius prodeant? 700
LYSIDAMUS 
Censeo. Et ego te adiuvabo in nubtiis communibus.
LYSIDAMUS OLYMPIO 
Hymen, hymenaee ! O hymen.
LYSIDAMUS 
Perii, hercle, ego miser; dirumpi cantando Hymenaeum licet;
illo morbo, quo dirumpi cupio, non est copia.
OLYMPIO 
Edepol, nae tu, si esses equos, esses indomabilis. 705
LYSIDAMUS 
Quo argumento? 
OLYMPIO 
Nimis tenax es. 
LYSIDAMUS 
Num me expertu's uspiam?
OLYMPIO 
Di melius faciant. Sed crepuit ostium, exitur foras.
LYSIDAMUS 
Di, hercle, me cupiunt servatum. Casina procul iam oboluit.

IV, iv

ANCILLA DUAE, OLYMIPIO, LYSIDAMVS, CLEOSTRATA 

ANCILLA I
Sensim super adtolle limen pedes, nova nubta:
sospes iter incipe hoc, ut viro tuo 710
semper sis superstes,
tuaque ut potior pollentia sit, vincasque virum, victrixque sies.
Tua vox superet tuumque imperium; vir te vestiat, tu virum despolies.
Noctuque et diu ut viro subdola sis,
obsecro, memento. 715
OLYMPIO 
Malo maxumo suo, hercle, inlico, ubi tantillum peccassit.
LYSIDAMUS 
Tace. 
OLYMPIO 
Non taceo. 
LYSIDAMUS 
Quae res? 
OLYMPIO 
Mala malae male monstrant.
LYSIDAMUS 
Facies tu hanc rem mi ex parata inparatam: id
quaerunt; id volunt, haec ut infecta faciant.
ANCILLA II
Age, Olympio, quando vis, uxorem 720
adcipe hanc a nobis.
OLYMPIO 
Date ergo, daturae si unquam estis hodie uxorem.
LYSIDAMUS 
Abite intro. 
ANCILLA I
Amabo, integrae atque inperitae huic
Inpercito. 
OLYMPIO Futurum 'st.
Valete. 725
LYSIDAMUS 
Ite iam, ite. 
ANCILLA II
Valete.
LYSIDAMUS 
Iamne abscessit uxor? 
OLYMPIO 
Domi 'st, ne time. 
LYSIDAMUS 
Evax ?
Nunc, pol, demum ego sum liber.
Meum corculum ! melculum ? Verculum, verculum. 
OLYMPIO 
Heus tu :
malo, si sapis, cavebis:
mea 'st haec. 730
LYSIDAMUS 
Scio; sed meus fructus est prior.
OLYMPIO 
Tene hanc lampadem. 
LYSIDAMUS 
Imo ego hanc tenebo.
Venus multipotens, bonam vitam mihi
Dedisti, huius quom copiam mihi dedisti.
Corpusculum melliculum !
OLYMPIO 
Mea uxorcula... Quae res? 735
LYSIDAMUS 
Quid est? 
OLYMPIO 
Institit planta
quasi luca bos. 
LYSIDAMUS 
Tace sis.
Nebula haud est mollis aeque atque huius est pectus.
OLYMPIO
Edepol, papillam bellulam ! hei misero mihi !
LYSIDAMUS 
Quid est? 740
OLYMPIO 
Pectus mi icit non cubito, verum ariete.
LYSIDAMUS 
Quid tu ergo hanc, quaeso, tractas tam dura manu?
At mihi, qui belle hanc tracto, non vallum facit.
Vah. 
OLYMPIO 
Quid negotist? 
LYSIDAMUS 
Obsecro, ut valentula 'st ?
Paene exposiuit cubito. 
OLYMPIO 
Cubitum ergo ire volt.
LYSIDAMUS 
Quin imus ergo? 745
OLYMPIO 
I, belle bellatula.

ACTVS V

MURRHINA. PARDALISCA

PARDALISCA.
 
Adceptae bene et conmode eximus intus
ludos uisere huc in via nuptialeis.
MURRHINA
Nunquam, escastor, ullo die risi adaeque,
neque hoc, quod reliquom 'st, plus risuram opinor.
Lubet Chalinum, quid agat scire, novom nubtum cum novo marito. 750
Nec fallaciam astutiorem ullus fecit
poeta, atque ut haec est fabre facta ab nobis.
Obtunso ore nunc pervelim progrediri
senem, quo senex: nequior nullus uiuit;
ni illum quidem nequiorem arbitror esse, qui locum praebet illi. 755
Nunc praesidem volo heic, Pardalisca, 
esse, qui hinc exeat, eum ut ludibrio habeas. 
PARDALISCA 
Lubens fecero et solens.
MURRHINA
Spectato hinc omnia
intus, quid intus agant : pone, amabo, me . 
PARDALISCA 
Licet. 760
MURRHINA
Et ibi audacius licet, quae vis, libere proloqui. 
PARDALISCA Tace;
Vostra foris crepuit.

V, ii

OLYMPIO, CLEOSTRATA, MURRHINA

OLYMPIO
 
Neque quo fugiam, neque ubi lateam, neque hoc dedecus quomodo celem,
scio; tantum h erus atque ego flagitio superavimus nubtiis nostris.
Ita nunc pudeo, atque ita nunc paveo, atque ita in ridiculum sumus ambo.
Sed ego insipiens noua nunc facio: pudet, quod prius non puditum 765 umquam 'st.
Operam date, dum mea facta itero; est operae auribus percipere.
Ita ridicula auditu, iteratu ea sunt, quae ego intus turbavi.
Ubi intro hanc novam nubtam deduxi, via recta in conclave abduxi.
Sed tamen tenebrae ibi erant tanquam in puteo.
Dum senex abest... Decumbe inquam. 770
Conloco, fulcio, molio, blandior
ut prior quam senex nub...
Tardus esse inlico coepi, quoniam...
Respecto identidem, ne senex...
Inlecebram stupri principio eam savium posco... 775
Repulit mihi manum,
neque enim dare sibi 
savium me sinit.
Enim iam magis iam adpropero;
Magis iam lubet in Casinam inruere. 780
Cupio illam operam seni subripere:
forem obdo, ne senex me obprimeret.
CLEOSTRATA 
Agedum tu adi hunc. 
PARDALISCA 
Obsecro, ubi tua nova nubta 'st ?
OLYMPIO 
Perii, hercle, ego ! manufesta res est. 
CLEOSTRATA
Omnem ordinem rem
fateri ergo aequom 'st, quid intus agitur? Quid agit Casina? satin' morigera est? 785
OLYMPIO 
Pudet dlcere...
CLEOSTRATA
Memora ordine,
ut obceperas.
OLYMPIO 
Pudet, herle.
CLEOSTRATA
Age, audacter.
Postquam decubuisti, inde te volo memorare, quid est factum. 790
OLYMPIO
At flagitium 'st. 
CLEOSTRATA
Cavebunt qui audierint, faciant.
OLYMPIO
... Hoc magnus est. 
CLEOSTRATA
...
Perdis ; quin tu pergis? 
OLYMPIO 
Ubi
... us subtus porro...
CLEOSTRATA
... q
uid? 
OLYMPIO 
Babae. 
CLEOSTRATA
Quid? 
OLYMPIO 
...  est?  Oh, erat maxumum:
...  haberet... metui; id quaerere obcoepi, 795
...........................
Dum gladium ne habeat, quaero, adripio capulum.
Sed quom cogito, non habuit gladium: nam esset frigidus.
CLEOSTRATA
Eloquere. 
OLYMPIO 
At pudet. 
CLEOSTRATA
Num radix fuit?
OLYMPIO 
Non fuit. 
CLEOSTRATA
Num cucumis?
OLYMPIO 
Profecto, hercle, non fuit quidquam olerum: 800
nisi, quidquid erat, calamitas profecto adtigerat nunquam;
ita, quidquid erat, grande erat.
MURRHINA
Quid fit denique, edisserta. 
OLYMPIO 
Ubi adpello : Casina, inquam,
amabo, mea uxorcula, cur virum tuum sic me spernis?
Nimis tu quidem, hercle, inmerito 805
meo mihi haec facis, quia mihi te expetivi.
Illam haud verbum facit, et seepit veste id, qui estis mulieres.
Ubi illum saltum video opseptum, rogo ut altero sinat ire.
Volo, ut obvertam, cubitis...
Ullum mutit e... 810
Surgo ut in eam... in...
Atque illam...
MURRHINA
Perlepide narrat...
OLYMPIO 
Savium...
Ita quasi saetis labra mihi conpungit barba. 815
Continuo in genua adstitui pectus mihi pedibus pereutit.
Decido de lecto praeces, subsilit : obtundit os mihi.
Inde foras tacitus, profugiens exeo hoc ornatu quo vides,
ut senex hoc eodem poculo, quo ego bibi biberet. 
CLEOSTRATA
Optume 'st.
Sed ubi est palliolum tuum? 820
OLYMPIO 
Heic intus reliqui.
CLEOSTRATA
Quid nunc? satin' lepide adita 'st vobis manus? 
OLYMPIO 
Merito.
CLEOSTRATA
Sed concrepuerunt foreis. 
OLYMPIO 
Num illa me nunc sequitur?

V, iii

LYSIDAMUS, OLYMPIO, CLEOSTRATA.

LYSIDAMUS 
Maxumo ego ardeo flagitio
nec quid agam meis rebus scio,
nec meam ut uxorem adspiciam 825
contra oculis; ita disperii.
Omnia palam sunt probra,
omnibus modis obcidi miser.
Ita manufesto faucibus teneor;
nec quibus modis purgem scio me meae uxori. 830
Qui expalliatus sum miser ...
... clandestinae nubtiae...
... censeo
... mihi optumum 'st.
Intro ad uxorem meam : 835
sufferamque ei meum tergum ob iniuriam.
Sed ecquis est, qui homo munus velit fungier
pro me? Quid nunc agam nescio, nisi ut 
improbos famulos imiter ac domo fugiam.
Nam salus nulla 'st scapulis, si domum redeo. 840
Nugas istuc dicere licet: vapulo, hercle, ego invitus tamen,
etsi malum merui.
Hac dabo protinam; et fugiam. 
CLEOSTRATA 
Heus, sta inlico, amator.
LYSIDAMUS 
Obccidi ! revocor : quasi non audiam, abibo.

V, iv

CHALINUS, LYSIDAMUS, CLEOSTRATA, MURRHINA, OLYMPIO

CHALINUS
Ubi tu es, qui colere mores massilienseis postulas?
Nunc tu si vis subigitare me, proba 'st obcasio.
Redi sis in cubiculum. Periisti, hercle: age, adcede huc modo.
Nunc ego te putam quom arbitrum extra consideam captavero.
...................
CLEOSTRATA 
Iubeo te salvere, amator. 
LYSIDAMUS 
Nunc ego inter sacrum saxumque sum, nec quo fugiam scio:
Hac lupi, hac canes: lupina scaeua fusti rem gerit.
Hercle, opinor, permutaui ego illuc nunc verbum vetus.
Hac ibo: caninam scaeuam spero meliorem fore.
CLEOSTRATA 
Quid agis tu, marite, mi vir ? unde hoe ornatu advenis?
Quid fecisti scipione, aut quod habuisti pallium?
ANCILLA
In adulterio, dum moechissat Casinam credo perdidit
LYSIDAMUS 
Obcidi. 
CHALINUS
Etiamne imus cubitum? Casina sum. 
LYSIDAMUS 
I in malam crucem.
CHALINUS
Non amas me? 
CLEOSTRATA 
Quin responde: tuo quid factum 'st pallio?
LYSIDAMUS 
Bacchae, hercle, uxor... 
CLEOSTRATA 
Bacchae? 
LYSIDAMUS 
Bacchae hercle, uxor....
PARDALISCA
Nugatur sciens.
Nam, ecastor, nunc Bacchae nullae ludunt. 860
LYSIDAMUS 
Oblitus fui.
Sed tamen Bacchae.
CLEOSTRATA 
Quid Bachae? id fieri non potest.
PARDALISCA
Times, ecastor. 
LYSIDAMUS 
Egone? Mentire, hercle.
CLEOSTRATA 
Nam palles male.
(Hic in MSS lacuna est versuum novem)
LYSIDAMUS 
Non taces? 
OLYMPIO 
Non, hercle, vero taceo: nam tu maxumo
me obsecravisti opere, Casinam ut poscerem uxorem mihi,
tui amoris causa. 865
LYSIDAMUS 
Ego istuc feci ? 
CLEOSTRATA 
Imo Hector filius...
LYSIDAMUS 
Te quidem oppressit. Feci ego istaec dicta quae vos dicitis?
CLEOSTRATA 
Rogitas etiam? 
LYSIDAMUS 
Si quidem, hercle, feci, feci nequiter.
CLEOSTRATA 
Redi modo huc intro: monebo, siquidem meministi minus.
LYSIDAMUS 
Hercle, opinor, potius vobis credam, quod vos dlcitis.
Sed da viro hanc veniam, uxor. Murrhina, ora Cleostratam : 870
si unquam posthac aut amasso Casinam, aut obcepso modo,
ne ut eam amasso, si ego unquam adeo posthac tale admisero,
nulla causa 'st, quin pendentem me, uxor, virgis verberes.
MURRHINA
Censeo, ecastor, hanc dandam veniam. 
CLEOSTRATA 
Faciam, ut iubes.
Propter eam rem hanc tibi nunc veniam minus gravate prospero, 875
hanc ex longa longiorem ne faciamus fabulam.
LYSIDAMUS 
Non irata es? 
CLEOSTRATA 
Non sum irata. 
LYSIDAMUS 
Tuae fidei credo? 
CLEOSTRATA 
Meae.
LYSIDAMUS 
Lepidiorem uxorem nemo quisquam, quam ego habeo hanc, habet.
CLEOSTRATA 
Age, tu redde huic scipionem et pallium. 
CHALINUS
Tene, si lubet.
Mihi quidem, edepol, insignite facta 'st magna iniuria:
duobus nubsi; neuter fecit, quod novae nubtae solet.

GREX
Spectatores, quod futurum 'st intus, heic memorabimus.
Haec Casina huius reperietur filia esse e proxumo,
eaque nubet Euthynico nostro h erili filio.
Nunc vos aequom 'st manibus meritis meritam mercedem dare.
Qui faxit, clam uxorem ducat scortum semper quod volet
verum qui non manibus clare, quantum poterit, plauserit,
ei pro scorto subponetur h ircus unctus nautea.