RETOUR À L’ENTRÉE DU SITE

ALLER A LA TABLE DES MATIERES DE DICTYS DE CRETE.

 

 DICTYS DE CRETE.

 

Histoire de la Guerre de Troie

LIVRE III

traduction française

livre I - livre II

 

Pour avoir la traduction française d'un chapitre, cliquer sur le chapitre

 

 

LIBER TERTIUS

CAPUT I.

Interim per totam hiemem dilato condicionibus in tempus bello, Graeci cuncta, quae in tali otio militia exposcebat, intenti animo summis studiis festinabant. Namque pro vallo multitude universa variis bellandi generibus per duces populosque instructa, et ob id more optimo diversis ad officia sua quibusque, hinc jaculis hastarum vice fabricatis, neque pondere aut mensura inferioribus, et quibus non alia erant, praeustis sudibus, illinc sagittis certantes inter se invicem, ad multum diem exercere : alii saxis utebantur. Sed inter sagittarios maxime anteibant Ulysses, Teucer, Meriones, Epios, Menelaus. Neque dubium, quin inter hos tamen praecelleret Philocteta; quippe Herculis sagittarum dominus, et destinata ferienidi arte mirabilis. At Trojani cum auxiliaribus laxiores militia, neque circa exercitum solliciti socordius agitare. Ac saepe sine ullo insidiarum metu, hi aut illi multis immolationibus Thymbraeo Apollini supplicabant. Iisdem fere diebus nuncius apportatur, universas prope Asiae civitates descivisse a Priamo, atque ejus amicitiam execrari : namque facinoris exemplo, suspectis jam per universos populos, gentesque circa hospitium omnibus, simul omnibus proeliis Graecos victores cognitum, et eversio multarum in ea regione civitatum in animis haeserat ; ad postremum, grave odium filiorum regnique ejus incesserat.

CAPUT II.

At apud Trojam forte quadam die Hecuba supplicante Apollini, Achilles volens visere cerimoniarium morem, cum paucis comitibus supervenit. Erant praeterea cum Hecuba matronae plurimae, conjuges principalium filiorumque ejus, partim honorera atque obsequium reginae tribuentes, reliquae tali obtentu pro se quaeque rogaturae supplicabant : etiam Hecubae filiae nondum nuptae, Polyxena et Cassandra, Minervae atque Apollinis antistites, novo ac barbaro redimita ornatu, effusis hinc atque inde crinibus precabantur, suggerente sibi Polyxena apparatum saeri ejus. Ac tum forte Achilles versis in Polyxenam oculis, pulchritudine virginis capitur : auctoque in horas desiderio, ubi animus non lenitur, ad naves discedit. Sed ubi dies pauei fluxere, et amor magis ingravescit, accito Automedonte, aperit ardorem animi : ad postremum rogat uti ad Hectorem virginis causa iret. Hector vero datarum se in matrimonium sororem mandat, si sibi universum exercitum proderet.

CAPUT III.

Dein Achilles, soluturum se omne bellum pro Polyxena tradita poliicetur. Tum Hector, aut proditionem ab eo confirmandarn, aut filios Plisthenis atque Ajacem interficiendos : alias de tali negotio nihil se auditurum. Et ea ubi Achilles accepit, ira concitus exclamat, se, quum primum tempus bellandi foret, interempturum. Dein animi jactatione saucius, huc atque illuc oberrans, interdum tamen, quatenus praesenti negotio utendum esset, consultare. At ubi eum Automédon jactari animo, atque in dies magis magisque aestuare desiderio, ac pernoctare extra tentoria animadvertit, veritus ne quid adversum se, aut in supradictos reges moliretur, Patroclo atque Ajaci rem cunctam aperit. Hique, dissimulato quod audierant, cum rege commorantur. Ac forte quodam tempore recordatus sui, convocatis Agamemnone et Menelao, negotium, ut gestum erat, desideriumque animi aperit: a queis omnibus, ut beno animo ageret, respondetur : brevi quippe dominum eum fore ejus, quam deprecando non impetraverit : quae res eo habere fidem videbatur, quoniam jam summa rerum Trojanarum prope occasum erat. Omnes namque Asiae civitates exsecratae amicitiam Priamidarum, ultro nobis auxilium societatemque belli offerebant : queis ab ducibus nostris benigne respondebatur, satis sibi esse praesentium copiarum, neque auxiliorum egere, amicitiam sane quam offerent, voluntatemque erorum fore gratam omnibus : scilicet quia fluxa fides, et animi parue spectati, neque tam subita mutatio sine dolore credebatur.

CAPUT IV.

Jamque exactis hibernis mensihus ver coeperat, quum Graii edicto prius, uti omnis miles in armis esset, mox signo belli edito, exercitum in campis productum ordinant : neque a Trojanis segnius agebantur. Igitur ubi utrinque instructae acies advorsum processere, atque intra teli jactum ventum est, cohortati suos quisque manus conserunt, in medio locatis equitibus, et ob id primis congressis. Tumque primum reges nostri atque hostium, ascensis curribus bellum ineunt, adscito sibi quisque auriga ad regendos equos. Sed primus omnium Diomedes invectus Rhesi equis Pyraechmem regem Paeonum hasta fronte ictum interfeit. Dein caeteros, quos ob virtutem rex secum stipatores habuerat, conglobatos inter se atque ausos resistere, partim telo eminus fundit, alios curru per medios concito humi obterit. Dein Idomeneus adhibito equis Merione, Acamanta Thracum regem dejicit, ruentique telo occurrit, atque ita inteficit. Sed ubi Hector situs in parte alia, medios suorum fundi accipit, dispositis satis strenuis, ubi pugnabat, accurrit auxilio laborantibus, Glaucum et Deiphobum et Polydamanta habens. Nec dubium, quin deleta a praedictis regibus ea pars hostium foret, ni adventu suo Hector nostrosque ulterius progredi, ac suos fugere cohibuisset. Ita Graeci prohibiti caade reliquorum, represso gradu adversum eos, qui supervenerant, constitere.

CAPUT V.

Ac mox cognito per universum exereitum proelio in ea parte reliqui duces confirmati,ubi quisque pugnaverat, undique eo confluunt. Densatur utrimque acies, et proelium renovatum est. Igitur Hector ubi plurimos suorum adesse, et satis tutum se intellegit, tollit animeo. Dein clamore magno singulos suorum nomine appellans, confidentius in hostem pugnare hortatur; ac progressus intra aciem, Diorem et Polyxenum Alios satis impigre pugnantes vulnerat. At ubi eum Achilles ita in hostem promptum animadvertit, simul subvenire his, quos advorsum bellabat cupiens, et memor paullo ante repulsae in Polyxena, contra tendit. Progressusque in medios Pylaemenem Paphlaganum regem impedimento sibi oppositum cominus fundit, non alienum sanguinis Priamidarum : perhibebatur quippe hic etiam ex his, qui a Phineo Agenoris originem propriam memoria repetehant : a quo etiam Olizonam genitam, postquam adoleverit, deductam in matrimonium Dardani.

CAPUT VI.

Ceterum Hector postquam ad se agmine infesto tendi videt, causas odii recordatus, non ulterius impetum viri experiri ausus, ex acie subterfugit : eumque Achilles insecututs quantum acies hostium patiebatur, ad postrernum jaculatus, aurigam ejus interfecit, postquam Hector per aliam partem relicto curru aufugerat. Dein ereptum sibi e manibus inimicissimum omnium dolens, rursus vehementius saevire, extractoque ex corpore aurigae jaculo fundere obvios, ac prostratos, quum alios invaderet desuper proculcans obterere. Inter quae tam trepida cunctis fugientibus, Helenus quaesitum ex occulto vulneri locum ubi nactus est, manum Achillis procul atque improvisus sagitta transfigit. Ita vir egregius bellandi, cujus adventu territus fugatusque Hector, multi mortales cum ducibus extincti, clam atque ex occulto vulneratus, eo die finem bellandi fecit.

CAPUT VII.

Interim Agamemnon, et cum eo Ajaces duo, inter caeteram stragem ignotorum, nacti plurimos Priami filiorum interficiunt : Agamemnon Arsacum cum Deiopite, Archetnachum, Laudocum et Philenorem; Ajax Oilei et Telamonius Melium, Astyochum, Doriclum, Hippothoum atque Hippodamanta. At in alia belli parte Patroclus et Lycius Sarpedon locati in cornibus, nullis propinquorum praesentibus, signo inter se dato solitarii certaminis, extra aciem prooessere. Moxque tells advorsum jactis, ubi uterque intactus est, curru desiliunt, atque arreptis gladiis pergunt obviam. Jamque crebris advorsum se ictibus congressi, neque vulneratus quisquam, multum diei consumpserant; quum Patroclus amplius audendum ratus, colligit in arma sese, et cautius contectus, ingressusque hostem complectitur, manu dextra poplitem succidens : quo vulnere debilitatum, atque exsectis nervis invalidum propulsat corpore, ruentemque interficit.

CAPUT VIII.

Quod ubi animadvertere Trojani, qui juxta steterant, magnum clamorem tollunt, relictisque ordinibus signo dato, arma in Patroclum vertunt, scilicet Sarpedonis interitu publicam cladem rati. At Patroclus praeviso hostium agmine, telum positum humi propere rapit, compositusque in armis audentius resistit. Tum ingruentem Deiphobum hasta cominus tibiam ferit, atque excedere ex acie coegit, interfecto prius Gorgythione fratre ejus : neque multo post adventu Ajacis fusi reliqui. Quum interim Hector edoctus quae acciderant, supervenit, ac mox conversam suorum aciem pro tempore restituit, increpatis ducibus, ac plerisque ex fuga reductis. Ita praesentia ejus animi tolluntur et proelium incenditur. Tum vero inclytis ex utraque parte ducibus, confirmato exercitu, confligunt acies, nunc hinc nunc inde cedentihus instantes, et ubi acies nutaverat, praesidiis accurrentibus. Interea utriusque exercitus cadunt plurimi, neque fortuna belli mutatur. Sed postquam miles per multum diem bello intentus, magis magisque fatigabatur, et diei vesper erat, utrisque cupientibus, pugna decessum.

CAPUT IX.

Tum apud Trojam circa Sarpedonis cadaver cunctis deflentibus, ac praecipue feminis, luctu atque gemitu omnia completa sunt ; queis non alii casus acerbissimi, ne interitus quidem Priamidarum, prae desiderio ejus cordi inesderant : tantum in eo vivo praesidium, et interfecto spes ablata credebatur. At Graeci in castra regressi, primum omnium Achillem revisunt : eumque de vulnere percunctati, ubi sine dolore agere vident, laeti ad postremum narrare occipiunt Patrocli facta fortia : dein reliquos qui vulnerati erant, per ordinem circumeunt : ita inspectatIs omnibus ad tentoria sua quisque digreditur. Interim Achilles regressum Patroclum extollure laudibus, dein rnonere, uti reliquo quoque bello memor rerum quas gesserat, hostibus vehementius ingrueret. Hoc modo nox consumitur. At lucis principio corpora suorum quisque collecta igni cremant, dein sepeliunt. Sed postquam dies aliquot triti, et vulnerati convaluerant, arma expedire et producere militem placet.

CAPUT X.

Sed barbari more pessimo, nec quidquam compositum, nihil aliud, quarn turbata atque insidiosa cupientes, clam atque ante tempus egressi proelium praevertere : tuncque effusi ruinae modo, clamorem inconditum, simul et tela in hostibus conjiciunt, semermos etiamtum atque incompositos. Caesi ita nostrorum multi, in queis Arcesilaus Boeotius, et Schedius, Crissaeorum uterque duces optimi : caeterum vulnerata pars maxima. Meges etiam et Agapenor, alter Echinadibus imperator, Agapenor Arcadiae. Inter quae tam foeda, tanta inclinatione rerum, Patroclus fortunam belli vincere agressus, dum hortatur suos simul atque instat hostibus, promptior quam bellandi mos est, telo Euphorbi ictus ruit : statimque Hector advolans eum opprimit, ac de super vulneribus multis fodit; moxque nititur abstrahere proelio, scilicet insolentia gentis suae illudere cupiens per universa genera dehonestamenti. Quod ubi Ajaci cognitum est, relicto ubi pugnaverat, propere accurrit, jamque eripere cadaver occipientem proturbat hasta. Interim Euphorbus a Menelao et Ajace altero summo studio circumventus, scilicet auctor interempti ducis, morte poenas luit. Dein occipiente vespera, proelium dirimitur, male et cum dedecore plurimis nostrorum interfectis.

CAPUT XI.

Sed postquam reductae utrimque acies, et jam in tuto miles noster erat, cuncti reges Achillem conveniunt, deformatum jam lacrimis atque omni supplicio lamentandi : qui modo prostratus humi, nunc cadaveri superjacens, adeo reliquorum animos pertentaverat, ut Ajax etiam, qui solandi causa adstiterat, nihil luctui remitteret : nec Patrocli tantum mors gemitum ilium cunctis incusserat, sed praecipue recordatio vulnerum per loca corporis pudibunda. Quod exemplum pessimum per mortales tum primum proditum est, numquam antea a Graecis sotitum. Igitur reges multis precibus, atque omni consolationis modo tandem Achillem flexum, humo erigunt. Dein Patrocli corpus elutum, mox veste circumtegitur, maxime ob tegenda vulnera, quae multis modis impressa haud sine magno gemitu cernebantur.

CAPUT XII.

His actis, Achilles monet, uti custodes vigilias agere curarent, neque hostes detentis circa funus nostris, more solito irruerent. Ita per distributionem officia sua quisque procurantes, igni plurimo in armis pernoctant. At lucis principio placet, uti ex omni ducum numero quinque in montem Idam vaderent silvam caesum, qua Patroclus cremaretur : decretum quippe ab omnibus erat, uti funus ejus publice curaretur. Iere igitur Ialmenus, Ascalaphus, Epios, et cum Merione Ajax alter. Moxque Ulixes et Diomedes busto locum dimetiuntur, quinque hastarum longitudine, totidemque in transverum. Advecta deinde ligni copia bustum exstruitur, impositumque desuper cadaver igni supposito cremant, exornatum jam decore omni pretiosae vestis : id namque Hippodamia et Diomedea curaverant, quarum Diomedea nimium juveni et omni affectu dilecta fuerat.

CAPUT XIII.

Caeterum paucis post diebus, refectis ex labore vigiliarum ducibus, cum luce simul exercitus in campum productus per totum diem in armis agit, opperiens Barbarorum occursum. Qui muris despectantes, postquam nostros paratos proelio vident, eo die certamen distulere. Ita occasu solis Graeci ad naves regressi. At vix principio diei Trojani rati etiam nunc incompositos Graecos, armati portis evolant temere et cum audacia, uti antea soliti : instantesque circa vallum, certatim tela jaciunt crebra magis quam cum effectu, nostris ad evitandos tantum ictus compositis. Igitur ubi ad multum diem Barbari intenti jaculis fessi jam, neque ita vehementes animadvertuntur, ex parte una nostri erumpunt, incursantesque sinistrum latus fundunt, fugantque : neque multo post ex alio : abnuentibus jam Barbaris, ac sine ulla difficultate versis.

CAPUT XIV.

Ita plurimi Barbarorum, ubi vertere terga foede et vice imbellium ab insequentibus proculcati ad postremum dispereunt : in queis Asius Hyrtaco genitus, et cum Hippothoo Pyleus, hi Larissaeis, Asius Sesto regnantes. Eodem die vivi a Diomede capiuntur duodecim, ab Ajace quadraginta. Capti etiam Isus et Evander, Priamidae. In ea pugna Graecorum Guneus interfectus rex Cyphius, vulneratus etiam Idomeneus dux noster. Caeterutn ubi Trojani muros ingressi clausere portas, et finis instandi factus est, nostri spoliata armis hostilia cadavera apportataque in flumine praecipitant, memores paulo ante in Patroclo insolentiae Barbarorum : dein captives omnes, uti quemque ceperant, in ordine Achilli offerunt : isque vino multo sopita jam favilla, reliquias in urnam collegerat : decretum quippe animo gerebat secum, in patrium solum uti adveheret, vel, si fortuna in se casum mutaret, una atque eadem sepultura cum carissimo sibi omnium contegi. Itaque eos qui oblati erant, deduci ad bustum, una etiam Priami filios, ibique seorsum aliquantum a favilla jugulari jubet, scilicet inferias Patrocli manibus : ac mox regulos canibus dilaniandos jacit, confirmatque, se non prius desinere pernoctando humi, quam in auctorem tanti luctus sui sanguine vindicasset.

CAPUT XV.

Nec multi transacti dies, quum repente nunciatur, Hectorem obviam Penthesileae cum paucis profectum : quae regina Amazonum, incertum pretio an bellandi cupidiue auxiliatum Priamo adventaverat. Gens bellatrix, et ob id ad finitimos indomita, specie armorum inclyta per mortales. Igitur Achilles paucis fidis adjunctis secum, insidiatum propere pergit, atque hostem securum sui praevortit : tum ingredi flumen occipientem, circumvenit : ita eumque et omnes qui comites regulo, dolum hujusmodi ignoraverant, ex improviso interficit : at quendam filiorum Priami comprehensum, mox excisis manibus ad civitatem remittit, nunciatum quae gesta erant. Ipse cum caede inimicissimi, tum memoria doloris ferox, spoliatum armis hostem, mox constrictis in unum pedibus, vinculo currui postremo adnectit. Dein ubi ascendit ipse, Automedonti imperat, daret lora equis. Ita curru concito per campum, qua maxime visi poterat, praevolat, hostem mirandum in modum circumtrahens : genus poenae novum, miserandumque.

CAPUT XVI.

At apud Trojani ubi spolia Hectoris desuper e muris animadvertere, quae Graeci praecepto regis, ante ora hostium praetulerant, et ille qui excisis manibus acerbissimae rei indicium in se ipse pertulerat rem ut gesta erat, disseruit; tantus undique versus per totam civitatem luctus atque clamor editur, ut aves etiam consternatae vocibus, alto decidisse crederentur, nostris cum insultatione reclamantibus : ac mox portis ex omni parte urbe clauditur, foedatur regni habitus, atque in modum lugubrem funestumque,obducta facies civitatis; quum, sicut in tali nuntio assolet, repente concursus trepidantium fleret in eundem locum, ac statim sine illa certa ratione per diversum fuga, nunc planctus crebri, modo urbe tota silentium ex incerto. Inter quae et spes extremas, multi credidere cum nocte simul Graecos moenia invasuros, excisurosque urbem securos, interitu tanti ducis : nonnulli etiam pro confirmato habere, Achillem exercitum, qui duce Penthesilea Priami rebus auxilio venerat, partibus suorum adjunxisse : postremo omnia adversa, hostilia, fractas ablatasque opes, nullam salutis spem interempto Hectore haberi : quippe is solus omnium in ea civitate adversum tot milites, imperatoresque hostium, varia semper victoria certaverat; fortior quam fecilior, cui fama bellandi inclyta per gentes, numquam tamen vires consilio superfuerant.

CAPUT XVII.

Interim apud Graecos, ubi Achilles ad naves rediit, et cadaver Hectoris in ore omnium est, dolor, quem ob Patrocli interitum paullo ante perceperant, nece metuendi hostis, et ob id praecipua laetitia circumscribitur. Ac tum universis placet, uti in honorem ejus, quoniam abesset hostilis metus, certamen ludis solitum celebraretur : neque minus tamen reliqui populi, qui non certaturi spectandi gratia convenerant, instructi armis, paratique adessent, ne qua scilicet hostis quamvis fractis rebus, solito tamen insidiandi more inrueret. Igitur Achilles victoribus praemia quae ei videbantur maxima, statui imperat, et postquam nihil reliquum erat, reges omnes ad considendum hortatur, ipse medius, atque inter eos excelsior. Tum primum quadrijugis equis Eumelus ante omnes victor declaratur : bigarum praemia Diomedes meruit, secundo post eum Menelaus.

CAPUT XVIII.

Caeterum ad certandum, qui sagittarum arte maxime praevalebant, Meriones atque Ulixes duos erexere malos, queis religatum linum tenuissimum, atque ex transverso extentum, utriusque capiti adnectebatur; media columba parte dependebat; ejus contingendae certamen maximum. Tum reliquis incassum tendentibus Ulixes cum Merione destinatum confixere. Quibus quum a reliquis favor attolleretur, Philocteta, non columbam se, verum id quo religata esset, sagitta excisurum promittit : admirantibus deinde difficultatem regibus, fidem promissi non felicius quam sollertius confirmavit : ita dirupto vinculo; columba cum maxima populi acclamatione decidit. Praemia certaminis ejus Meriones atque Ulixes tulere. Achi]ies duplici extra ordinem munere Philoctetam donat.

CAPUT XIX.

Cursu longo certantibus, Oilei Ajax victor excipitur; post quem secundus, Polipoetes. Duplici campo Machaon, singulari Eurypylus, saltu Tlepolemus, disco Antilochus, victores abeunt. Praemia luctandi intacta permansere : quippe Aiax arripiens medium Ulissem dejecit, qui ruens, pedibus ejus circumvertitur, atque ita praepedito obligatoque nexu, Ajax pene jam victor ad lerram ruit. Cestibus reliquoqus manuum certamine idem Ajax Telamonius palman refert. Cursu in armis postremo Diomedes praevaluit. Dein ubi praemia certaminis persoluta sunt, Achilles primo omnium Agamemnoni domum quod ei honoratissimum videbatur, offert : secundo Nestori, Idomeneo tertio : post quos Podalirio et Machaoni, dein reliquis pro merito ducibus : ad postremum eorum sociis, qui in bello occiderant; hisque mandatum, uti quum tempus fuisset, domum ad necessarios eorum perferrent. Postquam certandi praemiorumque finis factus et jam dies vesper erat, ad sua quisque tentoria discessere.

CAPUT XX.

At lucis principio, Priamus lugubri veste miserabile tectus, cui dolor, non decus regium, non ullam tanti nominis atque famae speciem reliquam fecerat, manibus vultuque supplicibus ad Achillem venit : quo cum Audromacha, non minor quam in Priamo miseratio : ea quippe deformata multiplici modo, Astyanacta, quem nonnulli Scamandrium appellabant, et Laodamanta, parvulos admodum filios prae se habens, regi adjumentum deprecandi aderat, qui maeroribus senioque decrepitus filiae Polyxenae humeris innitebatur : sequebantur vehicula plena auri atque argenti preciosaeque vestis : quum super murum despectantes Trojani, comitatum regis oculis prosequerentur : quo visa repente silentium ex admirations oritur. Ac mox reges avidi noscere causas adventus ejus procedunt obviam. Priamus ubi ad se tendi videt, protinus in os ruit, pulverem atque alia humi purgamenta capiti aspargens : dein orat, uti miserati fortunas suas, precatores secum ad Achillem veniant. Ejus aetatem fortuuamque recordatus Nestor, dolet : contra Ulisses maledictis insequi, et commemorare, quae ad Trojam in consilio ante sumptum bellum ipse adversum legatos dixerat. Ea postquam Achilli nunciata sunt, per Automedontem adversum iri jubet; ipse retinens gremio urnam cum Patrocli ossibus.

CAPUT XXI.

Igitur ingressis ducibus nostris cum Priamo, rex genua Achilli manibus complexus:

« Non tu mihi, inquit, causa hujusce fortunae, sed deorum quispiam, qui poatremam aetatem meam quum misereri deberet, in hasce aerumnas deduxit, confectam jam, ac defatigatam tantis luctibus filiorum. Quippe hi fisi regno per juventutem, quum semper cupiditates animi quoquo modo explere gestiunt, ultro sibi, mihique perniciem machinati sunt: neque dubium cuiquam, quin contemptui sit adulescentiae senecta aetas. Quod si interitu meo reliqui hujusmodi facinoribus temperabunt, me quoque, si videtur, exhiheo poenae mortis, cui misero confectoque maeroribus, omnes aerumnas, quibus nunc depressus infelicissimum spectaculum mortailbus praebeo, cum hoc exiguo spiritu simul auferes : Adsum en ultro : nihil deprecor : vel si ita cordi est, habe in custodia captivitatis : neque enim mihi quidquam jam superiori fortunae reliquum est : quippe interfecto Hectore, cuncta regni concidere. Sed si jam Graeciae universae ob meorum male consulta, satis poenarum filiorum sanguine, ac meis aerumnis persolvi, miserere aetatis, ac deos recordatus, retorque animos ad pietatem: concede parvulis saltem non animam parentis, sed cadaver deprecantibus. Veniat in animum recordatio parentis tui omnes curas vigiliasque in te tuamque salutem impendentis. Sed illi quidem cuncta secundum sua vota proveniant, longeque aliter neque mei similem senectam degat. »

CAPUT XXII.

Interea dum haec commemorat, paulatim animo deficere ac dissolvi membris, dein obmutescere occipit, quod spectaculum longe miserrimum omnibus, qui tum aderant, dolori fuit. Dein Andromacha parvulos Hectoris filios ante Achillem prosternit, ipsa fletu lamentabili orans, uti sibi cadaver coniugis intueri saltem concederetur. Inter haec tam miseranda Phoenix Priamum sustollere atque uti animum reciperet hortari. Tum rex ubi in aliquantum refovit spiritum, nixis genibus atque utraque manu caput dilanians:

« Ubi nunc illa est, ait, quae apud Graecos praecipue erat justa misericordia? an solum in Priamum circumscribitur? »

CAPUT XXIII.

Jamque omnibus dolore permotis, Achilles decuisse, ait, filios eum suos initio ab eo quod admiserint facinore, cohibere :neque ipsum concedendo, tanti delicti participem fieri. Caeterum ante id decennium non ita defessum senecta fuisse, ut suis despectui esset; sed obsedisse animos eorum desiderium rerum alienarum : neque ob mulierem solum unam, sed Atrei atque Pelopis divitiis inhiantes, raptum res more incondito perrexisse : pro queis aequissimum esse, ejusmodi poenas, vel etiam graviores pendere. Namque ad id tempus Graecos secutos morem in bellis optimum, quoscumque hostium pugna conficeret, sepulturae restituere solitos. Contra Hectorem supergressum humanitatis modum, Patroclum eripere proelio ausum, scilicet ad illudendum, ac foedandum cadaver ejus : quod exemplum poenis ac suppliciis eorum eluendum, ut Graeci ac reliquae posthac gentes memores ultionis ejus, moremque humanae conditionis tuerentur. Non enim Helenae, neque Menelai gratia exercitum, relictis sedibus parvulisque, procul ab domo cruentum suo hostilique sanguine inter ipsa belli discrimina hujusmodi militiam tolerare : sed supere dinoscere, Barbarine, Graecine summa rerum potirentur : quamquam justam causam fuisse inferendi belli, etiam pro muliere : namque uti ipsi raptu rerum alienarum laetarentur, ita maxime dolori esse his qui amiserint. Ad haec multa infausta detestandaque Helenae imprecari, confirmareque, se capto Ilio, ante omnes, tanti admissi poenas sanguine ejus expetere : ob quam patria, parentibusque carens, Patroclum etiam, solitudinis suae levamen maximum, amiserit.

CAPUT XXIV.

.Dein consiliatum cum supradictis ducibus surgit : queis omnibus una atque eadem sententia est, scilicet uti acceptis quae allata essent, corpus exanime concederet : quod ubi satis placuit, singuli ad sua tentoria discedunt. Moxque Polyxena ingresso Achille obvoluta genibus ejus, sponte servitium sui pro absolutione cadaveris pollicetur. Quo spectaculo adeo commotus juvenis, ut qui inimicissimus ob mortem Patrocli Priamo, ejusque regno esset, tum recordatione filiae, ac parentis, ne lacrimis quidem temperaverit. Itaque manu oblata, Polyxenam erigit, praedicta prius, mandataque cura Phoenici super Priamo. Sed rex nihil se luctusn neque praesentium miseriarum remissurum ait : tum Achilles confirmare, non prius cupitis ejus satisfacturum, quam mutato in melius habitu, cibum etiam secum sumeret. Ita rex veritus, ne quae concessa videbantur, ipse recusando impediret, dein omnia quaeque imperarentur, facienda decrevit.

CAPUT XXV.

Igitur ubi excussus comis pulvis, totusque lautus est, mox a juvene ipseque et qui cum eo venerant, cibo invitantur. Dein ubi satietas omnes tenuit, hoc modo Achilles disseruit:

« Refer nunc jam mihi, Priame, quid tantum causae fuerit, cur deficientibus quidem vobis in dies copiis militaribus, ingravescentibus autem calamitatibus atque aerumnis, Helenam tamen in hodiernum retinendam putetis :neque velut contagionem infausti ominis propuleritis? quam prodidisse patriam, parentesque et quod indignissimum omnium est, fratres sanctissimos, cognoveritis. Namque hi exsecrati facinus ejus, ne in militiam quidem nobiscum conjuraverunt ; scilicet, ne quam audire incolumem nollent, ei per se reditum in patriam quaererent. Eam igitur quum cerneretis malo omnium civitatem intravisse vestram, non ejecistis? non cum detestationibus extra muros prosecuti estis? Quid illi senes, quorum filios pugna in dies conficit : nonne adhuc persenserunt, eandem causam extitisse tantorum funerum? Itane ergo divinitus vobis eversa mens est, ut nullus in tanta civitate reperiri possit, qui fortunam labantis patriae dolens, de pernicie publica cum exitio ejus transigat? Ego quidem aetatis tuae contemplatione, atque harum precum cadaver restituam, neque unquam committam, ut, quod in hostibus reprehenditur crimen malitiae ipse subearm. »

CAPUT XXVI.

Ad ea Priamus, renovato fletu quam miserabili, non sine decreto divum adversa hominibus irruere ait : deum quippe auctorem singulis mortalibus boni malique esse : neque cui beatum esse licitum sit, cujusquam in eum vim inimicitiasque procedere : caeterum se diversi partus quinquaginta filiorum patrem, beatissimum regum omnium habitum : ad postremum Alexandri natalem diem evitari, ne diis quidem praecinentibus, potuisse. Namque Hecubam foetu eo gravidam, facem per quietem edidisse visam, cujus ignibus conflagravisse Idam, ac mox continuante flamma deorum delubra concremari; omnemque demum ad cineres collapsarn civitatem, intactis inviolatisque Antenoris et Anchisae domibus. Quae denunciata cum ad perniciem publicam spectare aruspices praecinerent, internecandum editum partum placuisse. Sed Hecubam more femineae miserationis, clam alendum pastoribus in Idam tradidisse : eum jam adultum, cum res palam esset, ne hostem quidem quamvis saevissimum ut interficeret, pati potuisse : tantae scilicet fuisse eum pulchritudinis atque formae : quem conjugio deinde Oenoni junctum, cupidinem cepisse visendi regiones, atque regna procul posita. Eo itinere abductam Helenam, urgente atque instigante quodam numine; cunctorum civium animis, sibi etiam laetitiae fuisse, neque cuiquam, quum orbari se filio, aliove consanguineo cerneret, non acceptam tamen, solo omnium adversante Antenore : qui initio post Alexandri reditum, filium suum Glaucum, quod ejus comitatum sequutus erat, abdicandum a penatibus suis decreverit, vir domi belloque prudentissimus : Caeterum sibi, quoniam ita res ruerent, optatissimum appropinquare naturae finem, omissis jam regni gubernaculis atque cura : tantum sese in Hecubae filiarumque recordatione cruciari, quas post exidium patriae captivas, incertum cujus domini fastus nanerent.

CAPUT XXVII.

Dein omnia, quae ad redimendum filium advecta erant, ante conspectum juvenis exponi imperat : ex queis, quidquid auri atque argenti fuit, tolli Achilles jubet : vestis etiam, quod ei visum est, reliquis in unum collectis Polyxenam donat, et cadaver tradit. Quo recepto, rex in gratiamne impetrati funeris, an si quid Trojae accideret, securus jam fiiiae, amplexus Achillis genua, orat, uti Polyxenam suscipiat, sibique habeat : super qua juvenis aliud tempus, atque alium locum tractatumque fore respondit; interim cum eo reverti jubet. Ita Priamus recepto Hectoris cadavere, ascensoque vehiculo, cum his qui se comitati erant, ad Trojam redit.