RETOUR À L’ENTRÉE DU SITE

ALLER A LA TABLE DES MATIERES DE DARÈS DE PHRYGIE.

 

 DARÈS DE PHRYGIE.

 

DE EXCIDIO TROJAE HISTORIA

 

traduction française

Pour avoir la traduction d'un chapitre, cliquer sur le chapitre.

 

 

 

DARETIS PHRYGII DE EXCIDIO TROJAE HISTORIA

CORNELIUS NEPOS SALLUSTIO CRISPO S.

Quum multa Athenis studiosissime agerem inveni historicam Daretis Phrygii, ipsius manu scriptam, ut titulus indicat, quam de Graecis et Trojanis memoriae mandavit. Quam ego summo amore complexus, continuo transtuli. Cui nihil adjiciendum vel diminuendum reformandi causa putavi, alioquin mea posset videri. Optimum ergo duxi, ut vere et simpliciter perscripta, si eam ad verbum in latinitatem transverterem, ut legentes cognoscere possent, quomodo hae res gestae essent: utrum magis vera existiment quae Dares Phrygius memoriae commendavit, qui per id tempus vixit, et militavit, quo Graeci Trojanos oppugnarent; an Homero credendum, qui post multos annos natus est quam bellum hoc gestum fuisset: de qua re Athenis judicium fuit, quum pro insano Homerus haberetur, quod deos cum hominibus belligerasse descripsit. Sed hactenus ista. Nunc ad pollicitum revertamur.

[I] Pelias rex Aesonem fratrem habuit. Aesonis filius erat Jason, virtute praestans: et qui sub ejus regno erant, omnes eos hospites habebat, et ab eis validissime amabatur. Pelias rex ut vidit Jasonem acceptum esse omnibus, veritus est ne sibi injurias faceret, et se regno ejiceret. Dicit Jasoni Colchis pellem arietis inauratam esse, dignam ejus virtute, ut eam inde auferret, omnia se ei daturum pollicetur. Jason ubi audivit, ut erat fortis animi, et qui loca omnia nosse volebat, atque clariorem se futurum existimabat, si pellem inauratam Colchis abstulisset, dicit Peliae regi se velle eo ire, si vires sociique non deessent. Pelias rex Argum architectum vocari jussit, et ei imperat ut navem aedificaret quam pulcherrimam, ad voluntatem Jasonis. Per totam Graeciam rumor cucurrit, navem aedificari, in qua Colchos eat Jason, pellem auream petiturus. Amici et hospites ad Jasonem venerunt, et pollicentur se una ituros. Jason gratias illis agit: et rogavit ut parati essent quum tempus superveniret. Jason quum tempus supervenit, litteras ad eos misit qui erant polliciti, sese una ituros, et ilico convenerunt ad navem, cujus nomen erat Argo. Pelias rex quae opus erant in navim imponi jussit: et hortatus est Jasonem, et qui cum eo ituri erant, ut animo forti irent ad perficiendum quae conati essent. Ea res claritatem Graeciae et ipsis factura videbatur. Demonstrare eos qui cum Jasone profecti sunt, non nostrum est: sed qui vult eos cognoscere, Argonautas legat.

[II] Jason ut ad Phrygiam venit, navem admovit ad portum Simoenta. Deinde omnes exierunt de navi ad terram. Laomedonti regi Trojanorum nuntiatum est, mirandam navim in portum Simoenta intrasse, et in ea juvenes de Graecia advectos esse. Ubi audivit Laomedon rex commotus est, et consideravit commune periculum, si consuescerent Graeci ad sua littora navibus adventare. Mittit itaque ad portum qui dicant, ut Graeci de finibus ejus discedant: et si non dicto obedissent, tum sese armis ejecturum de finibus. Jason et qui cum eo venerant, graviter tulerunt crudelitatem Laomedontis, sic se ab eo tractari, quum nulla ab illis injuria facta esset: simul et timebant multitudinem Barbarorum, si contra imperium conarentur permanere, ne opprimerentur: quum ipsi non essent parati ad proeliandum, navim conscenderunt, a terra recesserunt, Colchos profecti sunt, pellem abstulerunt, domum reversi sunt.

[III] Hercules graviter tulit a rege Laomedonte contumeliose sese tractatum, et eos qui una profecti erant Colchos, cum Jasone, Spartamque ad Castorem et Pollucem venit. Agit cum his, ut secum suas injurias defendant, ne Laomedon impune ferat, quod illos a terra et portu prohibuisset. Multos adjutores dicit futuros, si se accommodassent. Castor et Pollux omnia promiserunt se facturos esse, quae Hercules vellet. Ab his Salaminam profectus, ad Telamonem venit: rogat eum ut secum ad Trojam eat, et suas injurias secum defendat. Telamon promisit omnibus se paratum, quae Hercules vellet. Inde apud Phthiam profectus est ad Peleum, rogatque eum ut secum eat ad Trojam: pollicitusque est ei Peleus se iturum. Inde Pylum ad Nestorem profectus est, rogat eum Nestor quid venerit. Hercules dicit, quod dolore commotus sit, velle se exercitum in Phrygiam ducere. Nestor Herculem conlaudavit, operamque suam pollicitus est. Hercules ubi omnium voluntates intellexit, naves XII. parat, milites eligit. Ubi tempus datum est proficiscendi, literas ad eos quos rogaverat misit, qui cum suis hominibus quum venissent, profecti sunt in Phrygiam: et ad Sigaeum noctu accesserunt. Inde Hercules, Telamon, et Peleus exercitum e navibus eduxerunt: qui vero praesidio essent, Castorem, Pollucem, et Nestorem reliquerunt. Laomedon cum equestri copia ad mare venit, et coepit proeliari. Hercules ad Trojam ierat, et imprudentes qui erant in oppido oppugnare coepit. Quod ubi Laomedonti regi nuntiatum est, oppidum ab hostibus oppugnari, Ilium ilico revertitur: et in itinere obvius Graecis factus, ab Hercule occiditur. Telamon primus oppidum Ilium intravit: cui Hercules virtutis causa Hesionam Laomedontis regis filiam dono dedit. Laomedontis filii qui cum eo erant occiduntur. Priamus in Phrygia erat, ubi eum Laomedon ejus pater exercitui praefecerat. Hercules et qui cum eo venerant praedam magnam fecerunt, et ad naves deportaverunt. Inde domum proficisci decreverunt. Telamon Hesionam secum convexit.

[IV]  Hoc ubi Priamo nunciatum est, patrem occisum, cives direptos, praedam avectam, Hesionam sororem dono datam, graviter tulit tam contumeliose Phrygiam tranctatam esse a Graiis. Ilium petit cum Hecuba uxore, et liberis Hectore, Alexandro, Deiphobo, Heleno, Troilo, Andromacha, Cassandra, Polyxena. Nam erant et alii filii ex concubinis nati; sed nemo ex regio genere dixit esse, nisi eos qui erant ex legitimis uxoribus. Priamus ut Ilium venit, minime moram fecit, ampliora moenia exstruxit, et civitatem munitissimam reddidit; et militum multitudinem ibi esse fecit, ne per ignorantiam opprimeretur, ita ut Laomedon pater ejus oppressus est. Regiam quoque aedificavit, et ibi Jovi Statori aram consecravit. Hectorem in Paeoniam misit. Ilio portas fecit, quarum nomina haec sunt; Antenoria, Dardania, Ilia, Scaea, Thymbraea, Trojana. Deinde postquam Ilium stabilitum vidit, tempus expectavit. Ut visum est ei patris injurias ulcisci, Antenorem vocari jubet, dicit ei velle se, eum legatum in Graeciam mittere : quum graves sibi injurias ab his qui cum exercitu venerant, factas in Laomedontis patris nece, et in abductione Hesionae pertulisset, omnia tamen aequo animo passurum, si Hesiona ei redderetur.

[V] Antenor, ut Priamus imperavit, navim conscendit, et profectus venit Magnesiam ad Peleum. Quem Peleus hospitio triduo recepit, die quarto rogat eum quid venerit. Antenor dicit ea quae a Priamo mandata erant, Graios postulare, ut Hesiona redderetur. Haec ubi Peleus audivit, graviter tulit, eo quod hoc pertinere ad se videbat: jubet eum de finibus suis discedere. Antenor nihil moratus, navim ascendit, iter fecit Salaminam ad Telamonem: rogare eum coepit, ut Priamo sororem Hesionam redderet; non enim esse aequum tam diu in servitute habere regii generis puellam. Telamon Antenori respondit, nihil a se Priamo factum: sed quod virtutis causa donatum sit, se nemini daturum: ob hoc Antenorem insula discedere jubet. Antenor navim conscendit, in Achaiam venit. Inde ad Castorem et Pollucem delatus, coepit ab his postulare, ut Priamo satisfacerent, et ei Hesionam sororem redderent. Castor et Pollux negaverunt injuriam Priamo factam esse, sed Laomedontem eos priorem laesisse: Antenorem discedere jubent. Inde Pylum ad Nestorem venit, dixit Nestori qua de causa venisset. Qui ut audivit, coepit objurgare, cur ausus sit in Graeciam venire, quum a Phrygibus Graeci prius laesi fuissent. Ubi audivit Antenor nil impetrasse, et contumeliose tractari Priamum, navim conscendit, domum reversus est. Priamo regi demonstrat, quomodo unusquisque responderit: et quomodo ab illis tractatus sit: simulque hortatus est Priamum, ut eos bello persequatur.

[VI] Continuo Priamus filios vocari jubet, et omnes amicos suos, Antenorem, Anchisen, Aenean, Ucalegontem, Bucolionem, Panthum, Lamponem, et omnes filios qui ex concubinis nati erant. Qui ut convenerunt, dixit eis se Antenorem legatum in Graeciam misisse, ut hi sibi satisfacerent quod patrem suum necassent, Hesionam sibi redderent: illos contumeliose tractasse, et Antenorem nihil ab eis impetrasse. Verum quoniam suam voluntatem facere noluissent, videri sibi, exercitum in Graeciam mittere, qui praedas raperet ab eis; ne barbaros Graeci irrisui haberent. Hortatusque est Priamus liberos suos, ut hujus rei principes forent, maxime Hectorem: erat enim major natu: qui coepit dicere, velle se quidem voluntatem patris exequi, et Laomedontis avi sui necem ulcisci, et quascumque injurias Graeci Trojanis fecissent, ne impunitum id Graiis foret: sed vereri, ne non perficere possent quod conati essent; multos adjutores Graeciae futuros, Europam bellicosos homines habere; Asiam semper in desidia vitam exegisse, et ob id classem non habere.

[VII] Alexander cohortari coepit, ut classis praeparetur, et in Graeciam mittatur: se rei hujus principem futurum, si pater vellet: in deorum benignitate se confidere, victis hostibus laude adepta, de Graecia domum rediturum esse. Nam sibi in Ida sylva cum venatum abisset, in somnis Mercurium adduxisse Junonem, Venerem, Minervam, ut inter eas de specie judicaret. Et tunc sibi Venerem pollicitam esse, si suam speciem meliorem harum specie judicaret, daturam se ei uxorem, quae in Graecia speciosior videretur: ubi ita audisset, optimam facie Venerem judicasse: unde sperare debere Priamum Venerem adjutricem Alexandro futuram. Deiphobus placere sibi dixit Alexandri consilium; et sperare Graecos Hesionam reddituros, et satisfacturos, si ut dipositum esset, classis, in Graeciam mitteretur. Helenus vaticinari coepit, Graios venturos, Ilium eversuros, parentes et fratres hostili manu interituros, si Alexander sibi uxorem de Graecia adduxisset. Troilus minimus natu, non minus fortis quam Hector, bellum geri suadebat, et non debere terreri metu verborum Heleni, quod omnibus placuit, classem comparari, et in Graeciam proficisci.

[VIII] Priamus Alexandrum et Deiphobum in Paeoniam misit, ut milites eligerent: ad concionem populum venire jubet. Commonefacit filios, ut majores natu minoribus imperarent. Monstravit quas injurias Graeci Trojanis fecissent: ob hoc Antenorem legatum in Graeciam misisse, ut sibi Hesionam sororem redderent, et satisfacerent Trojanis. Antenorem contumeliose ab eis tractatum: nec quidquam ab his impetrare potuisse. Ob hoc placere sibi, Alexandrum mitti cum classe in Graeciam, qui avi sui mortem et Trojanorum injurias ulcisceretur. Antenorem dicere jussit, quomodo in Graecia tractatus sit. Antenor hortatus est Trojanos, ne horrescerent, ad bellandum in Graeciam suos alacriores fecit. Paucis demonstravit, quae in Graecia gesserat. Priamus dixit, si cui displiceret bellum geri, suam voluntatem ediceret. Tunc Panthus Priamo et propinquis prodit ea quae a patre Euphorbo audierat: si Alexander uxorem de Graecia adduxisset, Trojanis extremum exitium futurum. Sed pulchrius esse in otio vitam degere, quam in tumultu libertatem amittere, et periculum inire. Populus auctoritatem Panthi contemsit: regem dicere jusserunt, quid fieri vellet. Priamus dixit naves praeparandas esse, ut eatur in Graeciam: utensilia quoque populo non deesse. Populus conclamavit per se moram non esse, quo minus regis praeceptis pareatur. Priamus illis magnas gratias egit, concionemque dimisit. Ac mox in Idam sylvam misit, qui materiem succiderent, naves aedificarent. Hectorem in superiorem Phrygiam misit, ut exercitum pararet; et ita praesto esset. Cassandra postquam audivit patris consilium, dicere coepit quae Trojanis futura essent, si Priamus perseveraret classem in Graeciam mittere.

[IX] Interea tempus supervenit: naves aedificatae sunt. Milites supervenerunt, quos Alexander et Deiphobus in Paeonia legerant; et ubi visum est posse navigare, Priamus exercitum alloquitur: Alexandrum Imperatorem exercitui praeficit, mittit cum eo Deiphobum, Aeneam, Polydamantem. Imperatque Alexandro, ut primum Spartam accedat, Castorem et Pollucem conveniat, et ab his petat, ut Hesiona soror ejus reddatur, et satis Trojanis fiat. Quod si negassent, continuo ad se nuntium dirigat, ut exercitum in Graeciam possit mittere. Posthaec Alexander in Graeciam navigavit, adducto secum duce eo qui cum Antenore jam navigaverat. Non multos ante dies, quam Alexander in Graeciam navigavit, et antequam in insulam Cytheream accederet, Menelaus rex ad Nestorem Pylum proficiscens, Alexandro in itinere occurrit, et mirabatur regiam classem quo tenderet. Utrique occurrentes aspexerunt se invicem, inscii quo quisque iret. Castor et Pollux ad Clytaemnestram ierant, secum Hermionam neptem suam Helenae filiam abduxerant. Argis Junonis dies festus erat his diebus, quibus Alexander in insulam Cytheream venit, ubi ad fanum Veneris Dianae sacrificavit. Hi qui in insula erant mirabantur regiam classem, et interrogabant ab illis qui cum Alexandro, qui essent, quid venissent. Responderunt illi a Priamo rege legatum missum ad Castorem et Pollucem, ut eos conveniret.

[X] At vero Helena, Menelai uxor, cum Alexander in insula Cytherea esset, placuit ei eo ire. Qua de causa ad littus processit, ubi Dianae et Apollinis fanum est: ibi rem divinam Helena facere disposuerat. Quod ubi nuntiatum est Alexandro, Helenam ad mare venisse, conscius formae suae, in conspectu ejus ambulare coepit, cupiens eam videre. Helenae nuntiatum est, Alexandrum Priami regis filium ad oppidum, ubi Helena erat, venisse. Quem etiam ipsa videre cupiebat. Et cum se utrique respexissent, ambo, forma sua incensi, tempus dederunt ut gratias referrent. Alexander imperat, omnes ut in navibus sint parati: nocte classem solvant, de fano Helenam eripiant, secum eam auferant. Signo dato fanum invaserunt, Helenam inviolatam eripiunt, in navem deferunt, et cum ea mulieres aliquas depraedantur. Quod oppidani cum vidissent, diu pugnaverunt cum Alexandro, ne Helenam eripere posset. Quos Alexander fretus multitudine sociorum superavit, fanum exspoliavit, homines secum quamplurimos captivos duxit, in navim imposuit, classem solvit, domum reverti disposuit, in portum Tenedon pervenit, ubi Helenam moestam alloquio mitigavit, patri rei gestae nuntium misit. Menelao postquam in Pylo nuntiatum est, cum Nestore Spartam profectus est, ad Agamemnonem fratrem misit Argos, rogans ut ad se veniat. Interea Alexander ad patrem suum cum praeda pervenit, et rei gestae ordinem refert.

[XI] Priamus gavisus est, sperans Graecos causa recuperationis Helenae sororem Hesionam reddituros, et ea quae inde a Trojanis abstulerant. Helenam moestam consolatus est, et eam Alexandro conjugem dedit: quam ut aspexit Cassandra, vaticinari coepit, memorans ea quae ante praedixerat. Quam Priamus abstrahi et includi jussit. Agamemnon postquam, Spartam venit, fratrem consolatus est, et placuit ut per totam Graeciam conquesturi mitterentur ad convocandos Graecos, et Trojanis bellum indicendum. Convenerunt autem hi; Achilles cum Patroclo, Euryalus, Tlepolemus, Diomedes. Postquam Spartam accesserunt, decreverunt injurias Trojanorum persequi, exercitum et classem comparare. Agamemnonem imperatorem et ducem praeficiunt. Hi legatos mittunt, ut tota Graecia conveniant cum classibus et exercitibus ornati pariter ad Atheniensium portum, unde pariter ad Trojam proficiscantur, ad defendendas suas injurias. Castor et Pollux in recenti, postquam audierunt Helenam sororem suam raptam, navem ascenderunt et secuti sunt. Lesbo navim solverunt; maxima tempestate correpti, nusquam comparuerunt: postea dictum est, eos immortales factos. Itaque Lesbios navibus eos usque ad Trojam quaesitum isse, neque eorum vestigia usquam inventa domi renuntiasse.

[XII] Dares Phrygius, qui hanc historiam scripsit, ait se militasse usque dum Troja capta est: hos se vidisse cum induciae essent, partim praelio interfuisse. A Dardanis audiisse, qua facie et natura fuissent Castor et Pollux. Fuerunt autem alter alteri similis, capillo flavo, oculis magnis, facie pura, bene figurati, corpore deducto. Helenam similem illis, formosam, animi simplicis, blandam, cruribus optimis, notam inter duo supercilia habentem, ore pusillo. Priamum regem Trojanorum vultu pulchro, magnum, voce suavi, aquilino corpore. Hectorem blaesum, candidum, crispum, strabonem, pernicibus membris, vultu venerabili, barbatum, decentem, bellicosum, animo magnum, civibus clementem, dignum et amori aptum. Deiphobum et Helenum similes patri, dissimiles natura: Deiphobum fortem; Helenum clementem, doctum, vatem. Troilum magnum, pulcherrimum, pro aetate valentem, fortem, cupidum virtutis. Alexandrum candidum, longum, fortem, oculis pulcherrimis, capillo molli et flavo, ore venusto, voce suavi, velocem, cupidum imperii. Aeneam rufum, quadratum, facundum, affabilem, fortem cum consilio, pium, venustum, oculis hilaribus et nigris. Antenorem longum, gracilem, velocibus membris, versutum, cautum. Hecubam magnam, aquilino corpore, pulchram, mente virili, justam, piam. Andromacham oculis claris, candidam, longam, formosam, modestam, sapientem, pudicam, blandam. Cassandram mediocri statura, ore rotundo, rufam, oculis micantibus, futurorum praesciam. Polyxenam candidam, altam, formosam, collo longo, oculis venustis, capillis flavis et longis, compositis membris, digitis prolixis, cruribus rectis, pedibus optimis, quae forma sua omnes superaret, animo simplici, largam, dapsilem.

[XIII] Agamemnonem albo corpore, magnum, membris valentibus, facundum, prudentem, nobilem. Menelaum mediocri corpore, rufum, formosum, acceptum, gratum. Achillem pectorosum, ore venusto, membris valentibus et magnis, bene crispatum, clementem, in armis acerrimum, vultu hilari, dapsilem, capillo myrteo. Patroclum pulchro corpore, oculis vividis et magnis, verecundum, rectum, prudentem, dapsilem. Ajacem Oileum quadratum, valentibus membris, aquilino corpore, jucundum, fortem. Ajacem Telamonium valentem, voce clara, capillis nigris, in hostem atrocem. Ulyssem formosum, dolosum, ore hilari, statura media, eloquentem, sapientem. Diomedem fortem, quadratum, corpore honesto, vulto austero, in bello acerrimum, clamosum, cerebro calido, impatientem, audacem. Nestorem magnum, naso obunco, longum, latum, maximum, candidum, prudentem, consiliarium. Protesilaum corpore candido, vultu honesto, velocem, confidentem, temerarium. Neoptolemum magnum, virosum, stomachosum, blaesum, vultu bonum, aduncum, oculis rotundis, superciliosum. Palamedem gracilem, longum, sapientem, animo magnum, blandum. Podalirium crassum, valentem, superbum, tristem. Machaonem magnum, fortem, certum, prudentem, patientem, misericordem. Merionem rufum, mediocri statura, corpore rotundo, virosum, pertinacem, crudelem, impatientem. Briseidam formosam, alta statura, candidam, capillo flavo et molli, superciliis junctis, oculis venustis, corpore aequali, blandam, affabilem, verecundam, animo simplici, piam.

[XIV] Deinde ornati cum classe Graeci Athenas convenerunt. Agamemnon ex Mycenis navibus numero centum. Menelaus ex Sparta navibus numero sexaginta. Arcesilaus et Prothenor ex Boeotia quinquaginta. Ascalaphus et Ialmenus ex Orchomeno navibus numero trigentia. Epistrophus et Schedius ex Phocide quadraginta. Ajax Telamonius ex Salamina adduxit secum Teucrum fratrem: Elide, Amphimachum, Diorem, Thalpium, Polyxenum, navibus quadraginta. Nestor ex Pylo navibus LXXX. Thoas ex Aetolia navibus XL. Ajax Oileus ex Locris navibus XXXVII. Antiphus, Phidippus XXX. Idomeneus et Meriones ex Creta navibus LXXX. Ulysses ex Ithaca navibus numero XII. Eumelus ex Pheris navibus X. Protesilaus et Podacres ex Phylaca navibus XL. Podalirius et Machaon Aesculapii filii ex Trica navibus XXXII. Achilles cum Patroclo et Myrmidonibus ex Phthia navibus L. Tlepolemus ex Rhodo navibus IX. Eurypylus ex Orchomeno navibus numero XL. Antiphus et Amphimachus ex Elide navibus XII. Polypoetes et Leonteus ex Larissa navibus XL. Diomedes, Euryalus, Sthenelus ex Argis navibus LXXX. Philoctetes ex Meliboea VII. Guneus ex Cypho navibus XXI. Prothous ex Magnesia navibus XI. Agapenor ex Arcadia navibus LX. Mnestheus ex Athenis navibus L. Hi fuerunt duces Graecorum, numero XLVII, qui adduxere naves numero MCCII.

[XV] Postquam Athenas convenerunt, Agamemnon duces in concilium convocat, hortatur, ut quamprimum injurias suas defendant. Rogat, si illis placeat; suadetque ut, antequam proficiscantur, Delphos ad Apollinem consulendum de tota re mitterent: cui omnes assentiunt. Achilles huic rei praeficitur, et cum Patroclo proficiscitur. Priamus interea, ut audivit quia hostes parati sunt, mittit per totam Phrygiam qui finitimos exercitus adducant, domique milites magno animo comparat. Cum Achilles Delphos venisset, ad oraculum pergit: et ex adytis respondetur, Graecos victores, decimoque anno Trojam capturos. Achilles res divinas, sicut imperatum est, facit. Et eo tempore venerat Calchas, Thestore natus, divinus; et pro Phrygibus a suo populo missus, dona Apollini portabat. Huic ex adytis respondetur, ut cum Argivorum classe militum contra Trojanos proficiscatur, eosque sua intelligentia moveat, ne inde discedant prius, quam Troja capta sit. Postquam in fanum ventum est, inter se Achilles et Calchas responsa contulerunt: gaudentes hospitio, amicitiam confirmant, una Athenas proficiscuntur et perveniunt. Achilles eadem in concilio refert. Argivi gaudent, Calchantem secum recipiunt, classem solvunt. Cum eos tempestates ibi retinerent, Calchas ex augurio respondit ut primum revertantur in Aulidem, ut Dianae sacrificent. Profecti perveniunt. Agamemnon Dianam placat, dicitque sociis classem solvant, ad Trojam iter faciant. Utuntur duce Philocteta, qui cum Argonautis ad Trojam ierat. Deinde applicant classem ad oppidum, quod sub imperio Priami regis erat, et id expugnant: praedaque facta, proficiscuntur: veniunt Tenedon, ibique omnes occidunt.

[XVI] Agamemnon praedam dividit, concilium vocat. Inde legatos ad Priamum mittit, si vellet Helenam, et praedam quam Alexander fecit restituere. Legati leguntur Diomedes et Ulysses; ad Priamum proficiscuntur. Dum legati mandato parent, mittuntur Achilles et Telephus ad depraedandam Mysiam. Ad Teuthrantem regem veniunt, praedamque faciunt. Teuthras cum exercitu supervenit, quem Achilles fugato exercitu vulneravit: quem jacentem Telephus clypeo protexit, ne ab Achille interficeretur; commemorans hospitium inter se eo tempore quo Telephus adhuc puer, a patre Hercule progenitus, a Teuthrante rege hospitio receptus est. Diomedem ferunt, cum equis potentibus venantem et feris ab Hercule interfectum, Teuthranti regnum reddidisse totum: ob hoc ejus filium Telephum ei suppetias venisse. Quod cum Teuthras intelligeret, se eodem vulnere mortem effugere non posse, regnum suum vivus Telepho tradidit, et eum regem ordinavit. Tum regem Teuthrantem Telephus magnifice sepelivit. Suadet ei Achilles ut novum regnum conservet, plus multo exercitum adjuturum, si commeatu tot annis quibus morati fuerint de eodem regno eos adjuvet, quam si ad Trojam eat. Itaque Telephus remanet. Achilles cum magna praeda ad exercitum Tenedon revertitur. Agamemnoni rem gestam narrat: Agamemnon approbat laudatque.

[XVII] Interea legati missi ad Priamum veniunt: Ulysses Agamemnonis verba refert, postulat ut Helena et praeda reddatur, satisque fiat regi, ut pacifice discedant. Priamus injurias Argonautarum commemorat, patris interitum, Trojae expugnationem, et Hesionae sororis servitutem. Denique Antenorem legatum cum miserit, quam contumeliose ab eis tractatus sit. Pacem repudiat, bellum indicit, Graecorum legatos de finibus repelli jubet. Legati in castra Tenedon revertuntur, renuntiantes responsum. Res consultu geritur.

[XVIII] Aderant vero ad auxilium Priamo ductores hi cum exercitibus suis, quorum nomina et provincias insinuandas esse duximus. De Zelia, Pandarus, Amphion, Adrastus. De Colophonia, Mopsus, Cares, Nastes, Amphimachus. De Lycia, Sarpedon, Glaucus. De Larissa, Hippothous et Copesus. De Ciconia, Euphemus. De Thracia, Pyrus et Acamas. Antiphus et Mesthles de Maeonia. Ascanius et Phorcys de Ascania. De Paphlagonia, Pylaemenes. De Aethiopia, Perses et Memnon. De Thracia, Rhesus et Archilochus. De Adrestia, Adrastus et Amphius. De Alizonia, Epistrophus. His ductoribus et exercitibus, qui parabantur, praefecit Priamus principes et ductores, Hectorem, Deiphobum, Alexandrum, Troilum, Aeneam, Memnonem. Dum Agamemnon consulit de tota re, ex Cormo advenit Nauplii filius Palamedes, cum navibus triginta: ille se excusavit, morbo affectum Athenas venire non potuisse: qui advenerit, cum primum potuerit. Gratias agunt, rogantque eum in consilio esse.

[XIX] Deinde cum Argivis non constaret, exeundum ad Trojam clam noctu an interdiu foret, Palamedes suadet et rationem addit, luce ad Trojam excensionem fieri oportere, et manum hostium deduci. Itaque omnes ei assentiunt: consulto Agamemnonem praeficiunt. Legatos ad Mysiam, ceterosque locos, mittunt, ut exercitui commeatus supportandos curent, Thesidas Demophoontem, Athamantem, et Anium. Deinde exercitum ad concionem convocat, collaudat, imperat, hortatur: monet diligenter, ut dicto obedientes essent. Signo dato naves solvunt, tota classis in latitudine accedit ad Trojam, littora Trojani fortiter defendunt. Protesilaus in terram excensionem facit, fugat, caedit. Cui Hector obviam venit, et eum interfecit, ceteros perturbavit: unde Hector recedebat, ibi Trojani fugabantur. Postquam magna caedes utrimque facta est, advenit Achilles: is totum exercitum in fugam convertit, redegitque in Trojam. Nox praelium dirimit, Agamemnon exercitum in terram educit, castra facit. Postera die Hector exercitum ex urbe educit, et instruit. Agamemnon contra clamore magno occurrit: praelium acre et iracundum fit: fortissimus quisque in primis cadit. Hector Patroclum occidit, et eum spoliare parat. Merion eum ex acie ne spoliaretur eripuit. Hector Merionem persequitur et occidit. Quem cum similiter spoliare vellet, advenit suppetias Mnestheus, Hectoris femur sauciat: saucius quoque multa millia occidit: et perseverasset Achivos mittere in fugam, nisi obvius illi Ajax Telamonius fuisset; cum quo dum congrederetur, cognovit eum esse de sanguine suo, erat enim de Hesiona sorore Priami natus. Quo pacto Hector a navibus ignem removeri jussit, et utrique se invicem muneraverunt, et amici discesserunt. Postera die Grajugenae inducias petunt.

[XX] Achilles Patroclum plangit, Grajugenae suos. Agamemnon Protesilaum magnifico funere effert, ceterosque sepeliendos curat. Achilles Patroclo ludos funebres facit. Dum induciae sunt, Palamedes non cessat seditionem facere: indignum regem Agamemnonem esse qui exercitui imperet et indoctum dixit. Ipse coram exercitu multa sua ostendit studia. Primo suam exscensionem, castrorum munitionem, vigiliarum circuitionem, signi dationem, librarum ponderumque dimensionem, exercitusque instructionem ostendit. Haec cum a se acta fuissent, non aequum esse, cum a paucis imperium datum Agamemnoni esset, eum omnibus qui postea convenissent imperare: maxime cum omnes ingenium et virtutem spectassent in ducibus suis. Dum Achivi de imperio inter se vicissim certant, praelium post biennium repetitum est. Agamemnon, Achilles, Diomedes, Menelaus exercitum educunt. Contra Hector, Troilus, Aeneas occurrunt. Fit magna caedes: ex utraque parte fortissimi cadunt. Hector Boetem, Archilochum, et Prothenorum duces occidit: nox praelium dirimit. Agamemnon noctu omnes in consilium vocat: suadet, hortatur, ut omnes in aciem prodeant, ex maxime Hectorem persequantur, qui de his aliquos duces occidit.

[XXI] Mane autem facto, Hector, Aeneas, Alexander exercitum educant. Omnes Achivi prodeunt. Fit magna caedes. Multa invicem millia Orco dimittuntur. Menelaus Alexandrum persequi coepit: quem respiciens Alexander, sagitta Menelai femur transfigit. Ille, dolore commotus, pariter cum Ajace Locro non cessat eum persequi. Quos ut vidit Hector instantes fratrem suum persequi, suppetias ei venit cum Aenea. Quem Aeneas clypeo protexit, et secum de praelio ad civitatem adduxit. Nox praelium dirimit. Achilles cum Diomede postera die exercitum educit. Contra Hector et Aeneas. Fit magna caedes. Hector Orcomeneum, Palamenem, Epistrophum, Schedium, Elpenorem, Dorium, Polyxenum, duces fortissimos, occidit: Aeneas Amphimachum, et Nireum: Achilles Euphemum, Hippothoum, Pyleum, Asterium: Diomedes Xanthippum, Mesthlem. Agamemnon ut vidit fortissimos cecidisse, pugnam revocavit. Trojani laeti in oppidum revertuntur. Agamemnon sollicitus duces in consilium convocat: hortatur ut viriliter pugnarent, neque desisterent, quoniam major pars ex suis superata sit; sperare se exercitum ex Mysia quotidie superventurum.

[XXII] Postera die Agamemnon totum exercitum, et omnes duces, in pugnam prodire coegit. Contra Trojani. Fit magna caedes, acriter utrimque pugnatur, multa millia hinc et inde cadunt: nec differebatur pugna, ita ut continuis octoginta diebus pugnatum sit. Agamemnon ut vidit multa millia quotidie cadere, nec sufficere mortuos sine intermissione funerari, misit legatos Ulyssem et Diomedem ad Priamum, ut inducias in triennium peterent, ut suos funerare posset, et vulneratos curare, et naves reficere, et exercitum reparare, commeatusque comparare. Ulysses et Diomedes noctu legati vadunt: occurrit illis Dolon ex Trojanis. Qui cum interrogarentur, quid ita armati noctu ad oppidum venissent; dixerunt se ab Agamemnone legatos ad Priamum missos. Quos ut Priamus audivit venisse, et desiderium suum exposuisse, in consilium omnes duces convocat. Quibus refert legatos venisse ab Agamemnone, et inducias ad triennium petere. Hectori suspectum videtur, quod tam longum tempus postulassent. Priamus dicere imperat, quid cuique videatur: omnibus placitum est, inducias in triennium dari. Interim Trojani moenia renovant, suos saucios curant, cum ingenti honore suos quisque funerat.

[XXIII] Tempus pugnae supervenit post triennium. Hector et Troilus exercitum educunt cum Aenea. Contra Agamemnon, Menelaus, Achilles, et Diomedes occurrunt. Fit magna caedes. Hector in prima acie duces validissimos interficit, Phidippum, Antiphum, et Merionem. Achilles Lycaonem, Euphorbumque occidit. Ex cetera plebe multa millia hominum ex utraque parte cadunt: pugnatur acriter continuis diebus triginta. Priamus ut vidit multa millia hominum de suo exercitu cecidisse, mittit legatos ad Agamemnonem, ut inducias peterent mensibus sex. Et ex consilii sententia Agamemnon concedit inducias. Tempus pugnae supervenit: acriter per duodecim dies pugnatur. Multi duces fortissimi hinc et inde cadunt, plurimi vulnerantur, plurimi in curatione moriuntur. Agamemnon mittit ad Priamum legatos, ut inducias triginta dierum postulent, ut funerare mortuos possit. Priamus consulto facit, annuitque.

[XXIV] At ubi tempus pugnae supervenit; Andromacha uxor Hectoris in somnis vidit, ne Hector in pugnam procederet: et cum ad eum visum referret, Hector muliebria verba abicit. Andromacha moesta ad Priamum misit, ut illi prohibeat ne ea die pugnaret. Priamus Helenum, Alexandrum, Troilum, Aeneam, et Memnonem jubet accersi, ut illi in pugnam prodirent: in pugnam misit. Hector ut ista cognovit, multum increpans Andromacham, arma ut proferret poposcit, nec retineri ullo modo potuit. Moesta Andromacha summissis capillis Astyanactem filium protendens ante pedes Hectoris eum revocare non potuit. Tunc planctu femineo oppidum concitat, ad Priamum in regiam currit, refert quid in somnis viderit, et Hectorem velle in pugnam prodire, nec posse projecto ad genua filio suo revocari. Priamus omnes in pugnam prodire jussit, et Hectorem retinuit. Agamemnon, Diomedes, Achilles, Ajax Locrus, ut videre Hectorem non prodisse, acriter pugnaverunt, multosque duces Trojanorum occiderunt. Hector, ut audivit tumultum in bello, et sine se Trojanos laborare, prosiliit in bellum. Statimque Eioneum obtruncat, Iphinoum sauciat Leonteum occidit, Stheneli femur jaculo figit: quem ut Achilles respexit et tot acerrimos duces ab eo interfectos, animum in illum dirigebat, ut illi obvius fieret. Considerabat enim Achilles, nisi Hectorem occideret, plures de Graecorum numero ejus dextera perituros. Multa millia hominum interea trucidantur. Acre praelium colliditur. Hector Polypoetem ducem fortissimum occidit: et cum spoliare coepisset, Achilles supervenit. Fit pugna major, et clamor ab oppido et a toto surgit exercitu. Hector Achillis femur sauciat. Ille dolore accepto, magis eum persequi coepit, nec destitit nisi occideret. Quo interemto Trojanos in fugam vertit, et maxima caede eos usque ad portam fugavit. Cui tamen Memnon fortissime restitit, et acriter inter se certaverunt: laesi utrique discesserunt. Nox praelium dirimit. Achilles de bello saucius redit. Noctu Trojani Hectorem lamentantur.

[XXV] Postera die Troilus Trojanos educit contra Graecorum exercitum. Agamemnon exercitum consulit, suadetque inducias duorum mensium postulari, quisque ut suos sepelire possit. Legati ad Priamum proficiscuntur: desiderium prosecuti sunt, duorum mensium inducias accipiunt. Priamus Hectorem suo more ante portam sepelivit, cui ludos funebres facit. Dum induciae sunt, Palamedes iterum non cessat de imperio conqueri. Itaque Agamemnon seditioni cessit et dicit se de hac re libenter facturum, ut quem vellent Imperatorem praeficerent. Postera die populam ad concionem vocat: negat se unquam cupidum imperii fuisse: animo aequo se recipere si vellent dare: se libenter cedere: satis sibi esse dum hostes ulciscatur, et parvi facere cujus id ope fiat. Jubet dicere, si cui quid placeat. Palamedes procedit, suum ingenium ostendit. Itaque Argivi imperium ei tradunt. Palamedes Argivis gratias agit, imperium accipit, administrat. Achilles vituperat imperii commutationem.

[XXVI] Interea induciae exeunt. Palamedes ornatum paratumque exercitum educit, instruit, hortatur. Contra idem facit Deiphobus: pugnatur acriter a Trojanis. Sarpedon Lycius cum suis impressionem in Argivos facit, caedit, prosternit multos. Ei obvius fit Tlepolemus Rhodius: sed diu stando et pugnando male vulneratus cadit. Succedit Perses Admestae filius, praelium restituit: diuque cum Sarpedone cominus pugnando occiditur. Sarpedon quoque multatus rediit. Itaque per aliquot dies praelia fiunt. Utrimque ductores occiduntur, sed plures a Priamo. Trojani mittunt legatos, inducias petunt, ut mortuos sepeliant, saucios curent. Palamedes Agamemnonem legatum mittit ad Thesidas: Demophoontem et Athamantem, quos legatos Agamemnon praefecerat, ut commeatus compararent, et frumentum de Mysia a Telepho acceptum supportarent. Ut eo venit, seditionem Palamedis narrat. Illi moleste ferunt. Agamemnon dicit se moleste non ferre, sua voluntate id factum esse. Interea Palamedes naves comparandas curat, castra munit, turribus circumdat. Trojani exercitum exercent, murum diligenter resarciunt, fossas, et vallum diligenter addunt, ceteraque componunt.

[XXVII] Postquam dies anni venit quo Hector sepultus est, Priamus et Hecuba et Polyxena, ceterique Trojani, ad sepulcrum ejus profecti sunt. Quibus obvius fit Achilles, Polyxenam contemplatur, figit animum, amare eam vehementer coepit. Tunc ardore impulsus, odiosam vitam in amore consumere coepit, et aegre ferebat ademtum imperium Agamemnoni, sibique Palamedem praepositum. Amore cogente, Phrygio servo fidelissimo mandata dat ferenda ad Hecubam: et ab ea sibi uxorem poscit: hoc si fecerit, se cum suis Myrmidonibus domum rediturum. Quod cum ipse fecerit, ceteros quoque idem facturos. Servus proficiscitur, ad Hecubam venit, mandata dicit: Hecuba respondit se velle, sed si Priamo viro suo placeat: dum ipsa cum Priamo agat, servus reverti jubetur: servus quod egisset Achilli nuntiat. Agamemnon cum magno commeatu ad castra revertitur. Hecuba cum Priamo de conditione Achillis loquitur. Priamus respondit, fieri non posse: non ideo quod eum affinitate indignum existimet; sed si ei dederit, et ille discesserit, ceteros non discessuros: et iniquum esse, filiam suam hosti jungere. Quapropter si id fieri vellet, pax perpetua fiat, et exercitus discedat, foederis jura sanciantur. Si id factum sit, se ei libenter filiam daturum. Itaque cum servus ad Hecubam missus esset ab Achille, eadem Hecuba quae cum Priamo egerat servo dicit: servus Achilli nuntiat: Achilles vulgo queritur, unius mulieris Helenae causa totam Graeciam et Europam advocatam esse, tanto tempore tot millia hominum periisse; tot pericula adiri; libertatem in ancipiti esse: unde fieri pacem debere, exercitus recedere. Annus circumactus est. Palamedes exercitum educit, instruit.

[XXVIII] Deiphobus contra. Achilles iratus in praelium non prodit. Palamedes occasionem nactus, impressionem in Deiphobum facit, et eum obtruncat: praelium acre insurgit, ab utrisque partibus multa millia hominum cadunt. Palamedes in prima acie versatur; hortaturque ut praelium fortiter gerant. Contra eum Sarpedon Lycius occurrit, eumque Palamedes interficit. Eo facto laetus in acie versatur. Cui exultanti et glorianti Alexander Paris sagitta collum transfigit. Phryges animadvertunt, tela conjiciunt, atque ita Palamedes occiditur. Rege occiso, Argivi cedunt, Trojani persequuntur, castra oppugnant, naves incendunt, cuncti impressionem faciunt, turpiter Achivi terga vertunt, in castra confugiunt. Achilli nuntiatum est: dissimulat. Ajax Telamonius fortissime defendit: nox praelium dirimit. Argivi in castris Palamedis scientiam, aequitatem, bonitatem, clementiam lamentantur.

[XXIX] Trojani Sarpedonem et Deiphobum deflent. Nestor, qui major erat natu, noctu duces in consilium evocat, suadet, hortatur, ut imperatorem praeficiant, et si eis videatur, eundam Agamemnonem minima cum discordia fieri posse. Item commemorat, quod dum is summus imperator esset, res prospere gestae sint, et satis felicem exercitum fuisse: si cui quid aliud videatur, dicere suadet. Omnes assentiunt; Agamemnonem summum imperatorem praeficiunt. Postera die Trojani ex oppido laeti in aciem prodeunt. Agamemnon contra exercitum educit: praelio commisso uterque exercitus inter se fugantur. Postquam major pars diei transiit, procedit in primis Troilus, caedit, devastat, Argivos in castra fugat. Postera die Trojani exercitum educunt: contra Agamemnon. Fit magna caedes, uterque exercitus inter se pugnant, praelium acre fit. Multos duces Argivorum Troilus interfecit. Pugnatur continuis diebus septem. Agamemnon inducias petit in duos menses. Palamedem magnifico funere effert, ceterosque duces ac milites utrique sepeliendos curant.

[XXX] Agamemnon, dum induciae sunt, mittit ad Achillem, Nestorem, Ulyssem, Diomedem, ut rogarent illum in bellum prodire. Abnegat Achilles moestus, quod jam destinaverat in bellum non prodire, ob id quod promiserat Hecubae, se minus pugnaturum, eo quod Polyxenam valde amabat. Coepit male eos accipere qui ad se venerant, dicens perpetuam pacem fieri oportere: tanta pericula unius mulieris causa fieri, libertatem periclitari, tanto tempore diffidere: pacem expostulat, pugnam renuit. Agamemnoni renuntiatur, quid cum Achille actum sit, illum pertinaciter negare. Agamemnon omnes duces in consilium vocat, exercitum consulit, quid fieri debeat, imperat dicere quid cuique videatur. Menelaus hortari coepit fratrem suum, ut potius exercitus in pugnam prodeat, nec debere terreri, si Achilles se excusaverit: se tamen persuasurum ei ut prodeat in bellum, nec vereri si noluerit. Commemorat, Trojanos non habere alium virum tam fortem quam Hector fuit. Diomedes et Ulysses dicere coeperunt, Troilum non minus fortem virum esse quam Hectorem: sicque Menelao resistentes bellum geri prohibebant. Calchas ex augurio respondit, debere pugnare, nec curare quod modo superiores Trojani fuerint.

[XXXI] Tempus pugnae supervenit. Agamemnon, Menelaus, Diomedes, Ajax, exercitum educunt: contra Trojani. Fit magna caedes, pugantur acriter, uterque exercitus inter se saeviunt. Troilus Menelaum sauciat, multos interficit, Argivos in castra fugat; nox praelium dirimit. Postera die Troilus et Alexander exercitum educunt. Contra omnes Argivi prodeunt: acriter utrimque pugnatur. Troilus Diomedem sauciat: in Agamemnonem impressionem facit, necnon faciem ipsius sauciat, Argivos caedit. Per aliquot dies pugnatur acriter, multa millia hominum ex utraque parte trucidantur. Agamemnon, ut vidit majorem partem exercitus se quotidie amittere, neque sufficere posse, mittit inducias petere in sex menses. Priamus concilium cogit, indicat Argivorum legationem. Troilus negat dari tam longo tempore inducias, sed potius impressionem fieri, naves incendi. Priamus quid cuique videatur dicere imperat. Omnibus placitum est, debere fieri quod Argivi petunt: tunc fiunt induciae in sex menses. Agamemnon honorifice suos sepeliendos curat: Diomedem, Menelaum saucios curat. Trojani aeque suos sepeliunt. Dum induciae sunt, Agamemnon ex consilii sententia ad Achillem cum Nestore proficiscitur, ut rogaret eum in bellum prodire. Achilles tristis negare coepit se proditurum, sed pacem peti oportere, conqueri: sed tamen, quod Agamemnoni nihil negare possit, cum tempus pugnae supervenisset, se milites suos missurum: ipsum excusatum haberet quod se abstineret a pugna. Agamemnon ei gratias agit.

[XXXII] Tempus pugnae supervenit: Trojani exercitum educunt. Contra Argivi prodeunt. Achilles Myrmidonas instruit, ad Agamemnonem paratos mittit. Fit pugna major: acriter saevitur. Troilus enim in prima acie Argivos caedit, Myrmidonas persequitur: impressionem facit in castra: multos occidit: plurimos sauciat. Ajax Telamonius obstitit. Trojani victores in oppidum revertuntur. Postera die Agamemnon exercitum educit: omnes duces et Myrmidones prodeunt. E contra Trojani laeti in aciem prodeunt. Praelio commisso uterque exercitus inter se dimicant: acriter per aliquot dies pugnatur: multa millia hominum ex utraque parte cadunt. Troilus Myrmidonas persequitur, sternit, fugat. Agamemnon ut vidit plures ex sua parte occisos, inducias in dies triginta petit, ut suos funerare possit. Priamus inducias dedit; suos quisque sepeliendos curat.

[XXXIII] Tempus pugnae supervenit. Trojani exercitum educunt. Contra Agamemnon omnes duces in pugnam cogit. Praelio commisso fit magna caedes: acriter saeviunt. Postquam primum tempus diei transiit, prodit in praelio Troilus, caedit, prosternit. Argivi fugam cum clamore fecerunt. Achilles ut vidit Troilum ita saevire, et Argivis insultare, simulque sine intermissione prosternere, Argivos laborare, prosiluit in bellum. Eum continuo Troilus praecipit, et sauciat. Achilles de praelio saucius redit: pugnatur continuis diebus sex. Die septimo, dum uterque exercitus praelio commisso fugaretur, Achilles, qui aliquibus diebus vexatus in pugnam non prodierat, Myrmidonas instruit. Hortatur, alloquitur ut fortiter impressionem in Troilum faciant. Postquam major pars diei transiit, prodit Troilus ex equo laetus. Argivi clamore magno fugam faciunt. Myrmidones supervenere, impressionem in Troilum faciunt, de quorum numero multi a Troilo occiduntur. Dum acriter praeliatur, equus Troili saucius corruit, Troilum implicitum excutit. Eum Achilles cito adveniens occidit, et ex praelio trahere coepit. Et subtraxisset, nisi Memnon eripuisset, et Achillem vulnere sauciasset. Achilles de praelio saucius redit. Memnon insequitur et cum multis impressionem facit. Ut respexit eum Achilles, restitit: curato itaque vulnere, et aliquantulum praeliatus, Memnonem multis plagis occidit, et ipse vulneratus ab eo ex praelio recessit. Postquam Persarum dux occisus est, et Trojanorum exercitus fusus est, reliqui in oppidum confugerunt, portasque clauserunt: praelium nox dirimit. Postera die a Priamo legati ad Agamemnonem missi sunt, ut inducias peterent: Agamemnon ex consilii sententia in dies XXX. inducias facit. Priamus Troilum et Memnonem magnifico funere effert: ceterosque milites utrique sepeliendos curant.

[XXXIV] Hecuba, moesta quod duo filii ejus fortissimi Hector et Troilus ab Achille interfecti essent, consilium muliebre temerarium iniit ad dolorem suum ulciscendum. Alexandrum filium accersit, orat, hortatur, ut se et suos fratres ulciscatur, insidias Achilli faciat, et eum nec opinantem occidat: quoniam ad se miserit, et rogaverit ut sibi Polyxena in matrimonio daretur, se ad eum missuram Priami verbis, ut pacem foedusque inter se firment, constituantque in fano Apollinis Thymbraei, ante portam: eo Achillem venturum, collocuturum: ibi insidias collocari: satis vitae suae esse si eum occiderit: quod temerarius Alexander erat, cito se promisit facturum. Noctu ducuntur de exercitu fortissimi, et in fano Apollinis collocantur: signum accipiunt. Hecuba ad Achillem, Priami verbis, sicuti condixerat, nuntium mittit. Achilles laetus, Polyxenam amans, postera die ad fanum se venturum constituit. Et insequenti die cum Antilocho filio Nestoris ad constitutum venit, simulque ut introivit in fanum, ex insidiis occurrunt. Undique tela conjiciunt: eos Paris Alexander hortatur. Achilles cum Antilocho, brachio sinistro cooperto, dextro ensem tenens, facit impetum. Achilles multos occidit. Alexander Antilochum et Achillem multis plagis confodit. Ita Achilles ex insidiis, nequicquam fortiter faciens, animam amisit: quem Alexander auferri et volucribus projici jubet. Id ne fieret Helenus multa commemorans prohibet, et eos de fano ejici jubet, et suis tradi. Achillem et Antilochum in castra afferunt. Agamemnon Achillem magnifico funere effert: et ut sepulcrum ei faciat, a Priamo inducias petit, ibique ludos funebres facit.

[XXXV] Deinde concilium convocat: Argivos alloquitur; placet omnibus ut quid faciendo opus sit Dii consulantur. Mittunt continuo qui consulere debeant: qui responsum accipiunt, per Achillis progeniem finem negotii fieri. Cum haec nuntii retulissent, Ajax ait: cum Achilli filius Neoptolemus supersit, eum oportere accersiri ad exercitum, ut patrem suum ulciscatur: tandemque placet Agamemnoni et omnibus consilium. Datur negotium Menelao: hic Scyrum proficiscitur ad Lycomedem avum ejus: imperat ut nepotem suum mittat. Quod Lycomedes Argivis libenter concessit. Postquam induciae exierunt, Agamemnon exercitum eduxit, instruit, hortatur. Contra Trojani prodeunt: praelium committitur. In prima acie Ajax versatur, clamore magno orto. Multi ex utraque parte cadunt. Alexander arcum tenens, multos interficit, Ajacis latus nudum figit. Ajax saucius per hostes persequi Alexandrum coepit: nec destitit, nisi prosterneret. Ajax fessus vulnere in castra refertur. Sagitta exemta statim moritur. Alexandri corpus ad urbem refertur. Alexandro occiso, Diomedes magno animo in hostes impressionem facit. Phryges fessi in urbem confugiunt, quos Diomedes usque in urbem persequitur. Agamemnon exercitum circa oppidum ducit, et tota nocte circa murum obsidet, et curat ut alternis vicibus diligenter vigilias agant. Postera die Priamus Alexandrum in oppido sepelit, quem magno ululatu Helena prosecuta est, quoniam ab eo honorifice tractata sit. Quam Priamus et Hecuba ut filiam aspexerunt, et diligenter curavere, quod nunquam despexisset Trojanos, et Argivos desiderasset.

[XXXVI] Postera die Agamemnon coepit exercitum ante portam instruere, et Dardanos in praelium provocare. Priamus subsistere, urbem munire et quiescere usque dum Penthesilea cum Amazonibus superveniret. Penthesilea postea supervenit, et exercitum contra Argivos eduxit: fit praelium ingens, per aliquot dies pugnatur. Argivi in castris opprimuntur. Cui vix Diomedes obstitit: alioqui castra vastasset, naves incendisset Argivorum, et universum exercitum devastasset. Praelio diremto Agamemnon suos in castris retinet. Interim Penthesilea prodit quotidieque devastat Argivos, in bellum provocat. Agamemnon ex consilio castra munit tueturque, et in bellum non prodit, usque dum advenit Menelaus cum Neoptolemo. Neoptolemus ut advenit patris sui arma accipit, circa patris tumulum lamentatur clamore magno. Penthesilea ex consuetudine aciem instruit, et prodit usque ad castra Argivorum. Prodit Neoptolemus, Myrmidonas instruit, et contra educit. Agamemnon exercitum instruit: acriter ambo concurrunt. Neoptolemus stragem facit: Penthesilea occurrit, fortiter cominus stetit. Dum per aliquot dies acriter pugnaverunt, ambo multos occiderunt. Penthesilea Neoptolemum sauciat. Ille, dolore accepto, Amazonum ductricem Penthesileam obtruncat. Eo facto totum exercitum Trojanorum in urbem fugat. Argivi cum exercitu murum circundant, ut foras Trojani exire non possent.

[XXXVII] Haec postquam Trojani viderunt, Antenor, Polydamas, Aeneas ad Priamum veniunt. Agunt cum eo, ut concilium vocet, de fortunis suis quid sit faciendum. Priamus concilium convocat: illi postulaverunt loquendi facultatem dari: jubet dicere eos quid desiderent. Antenor commemorat, principes defensores Trojae Hectorem ceterosque natos ejus cum advenis ductoribus interfectos esse; magnos fortissimosque adhuc contra stare, Agamemnonem, Menelaum, Neoptolemum, non minus fortem quam pater ejus fuisset, Ulyssem, Nestorem, Diomedem, Ajacem Locrum, ceterosque quam plures summae prudentiae. Contra, Trojanos clausos et contritos esse. Suadet potius, ut Helena his, et quae Alexander abstulit reddantur, et pax fiat. Postquam multa verba de pace concilianda dixerunt, surgit Amphimachus filius Priami adolescens fortissimus: malisque verbis adortus est Antenorem, et eos qui consenserant, increpare, factaque eorum coepit, et suadere potius exercitu irruptionem in castra facere, usque dum vincant, aut victi pro patria occumbant. Postquam is finem fecit, Aeneas exsurgit, lenibus mitibusque verbis refutat, pacem ab Argivis peti magnopere suadet.

[XXXVIII] Postquam finis dicendi factus est, Priamus magno animo surgit, ingerit multa mala Antenori et Aeneae: eos auctores belli appetendi fuisse, et legatos in Graeciam mittendi, cum ipse quoque Antenor legatus redierit, et renuntiaverit se contumeliose tractatum esse. Deinde et Aeneam, qui cum Alexandro Helenam et praedam eripuerit. Quapropter certum sibi esse, pacem non fieri: imperatque ut omnes parati sint, cum signum dederit, per portas irruptionem facere: aut vincere, aut mori sibi certum esse. Haec postquam dixit, multis verbis eos hortatus, concilium dimisit, Amphimachum in regiam duxit, dixitque se vereri ab his qui pacem suaserant, ne oppidum prodant, eosque habere multos de plebe qui cum eis sentiant: opus esse eos interfici. Si hoc factum sit, se patriam defensurum, et Argivos superaturum. Simulque rogat, ut sibi fidelis et obediens, paratusque cum armis sit: id sine suspicione ita fieri posse: postera die, ita uti solet, rem divinam facturum, eosque ad coenam vocaturum. Tunc Amphimachus consilio approbato hoc facturum promittit, atque ita ab eo discessit.

[XXXIX] Eodem die conveniunt clam Antenor, Polydamas, Ucalegon, Amphidamas, Dolon: dicunt se mirari pertinaciam regis qui clausus cum patria et comitibus perire mallet, quam pacem facere. Antenor ait se invenisse quid faciendum sit, quod sibi et illis in commune proficiat, dum sibi et illis foret fides. Omnes se in fide astringunt. Antenor, ut vidit se obstrictum, mittit ad Aeneam, dicens, prodendam esse patriam, et sibi suisque cavendum esse: ad Agamemnonem de his aliquem mittendum esse: nam regem iratum de concilio surrexisse, quia ei pacem suaserit: vereri se ne quid novi consilii ineat. Itaque omnes promittunt: statimque Polydamantem, qui ex his unus erat, ad Agamemnonem clam mittunt. Polydamas in castra Argivorum pervenit, Agamemnonem convenit, dixitque ea quae suis placerent.

[XL] Agamemnon clam nocte omnes duces in concilium convocat, refert eadem: quid cuique videatur, dicere jubet. Omnibus placitum est, ut fides proditoribus servetur. Ulysses et Nestor vereri se dixere, hanc temeritatem subire. Neoptolemus eos refutat. Dum inter se certant, placitum est, signum a Polydamante exigi, et idipsum per Sinonem ad Aeneam, Anchisem, et Antenorem mitti. Sinon ad Trojam proficiscitur. Et quia nondum claves portae Amphimachi custodibus traditae erant, signo dato Sinon, nomine Aeneae, et Anchisae, et Antenoris audito, confirmatus, Agamemnoni renuntiat. Tunc placitum est omnibus, ut fides daretur, et jurejurando confirmaretur, Antenori, Aeneae, Ucalegoni, Polydamanti, Doloni, suisque parentibus, liberis, conjugibusque, et consanguineis propinquis, et amicis qui una conjurassent, omnibus fidem praestari, suaque omnia sacra et bona incolumia habere liceat. Hoc pacto confirmato, et jurejurando astricto, suadet Polydamas, noctu exercitum ad portam Scaeam ut adducant, ubi extrinsecus caput equi pictum est, ibi praesidia habere noctu Antenorem cum Anchise, exercitusque noctu portam reseraturos, eisque lumen prolaturos. Id signum eruptionis fore, quod ibi praesto forent qui ad regiam eos ducant.

[XLI] Postquam pacta confirmata sunt, Polydamas in oppidum redit, facta renuntiat, dicit Antenori et Aeneae, ceterisque quibuscum actum erat, ut suos omnes ad Scaeam portam adducant, noctu Scaeam portam aperiant, lumen ostendant, exercitum introducant. Antenor et Aeneas noctu ad portam praesto fuerunt, Neoptolemum susceperunt, exercitui portam reseraverunt, lumen ostenderunt, fugae praesidium sibi et suis omnibus ut esset postulaverunt. Neoptolemus irruptionem facit, Trojanos caedit, persequitur Priamum, quem ante aram Jovis obtruncat. Hecuba, dum fugit cum Polyxena, Aeneae occurrit, Polyxenam ei tradidit, quam Aeneas ad patrem Anchisem abscondit. Andromacha et Cassandra in aede Minervae se tegunt. Tota die et nocte Argivi non cessant vastare, praedam asportare.

[XLII] Postquam dies illuxit, Agamemnon omnes duces in arcem Minervae convocat: Diis gratias agit, exercitum collaudat, omnem praedam jubet in medium afferri: eam se pariter cum omnibus partiturum: simulque exercitum consulit, an placeat Antenori et Aeneae, cum his qui una patriam prodiderant, servari, quod illis clam confirmaverant. Exercitus totus conclamat, placere sibi; itaque convocatis omnibus, omnia sua reddidit. Antenor rogat Agamemnonem, ut sibi liceat dicere. Agamemnon dicere jubet. Principio Antenor gratias Grajugenis agit, simulque commemorat Helenum et Cassandram semper patri bellum dissuasisse, Achilli sepulcrum Helenum dixisse donari, et dixit Helenum omnia scire. Agamemnon ex concilii sententia Heleno et Cassandrae libertatem dedit. Helenus pro Hecuba et Andromacha rogare coepit Agamemnonem, commemorans ab his semper eum dilectum esse. Agamemnon ad concilium refert: placuit illis libertatem reddi, suaque omnia restitui, praedam omnem aequaliter dividi: hostias et vota solvere, et quando debeant domum reverti diem constituere. Ut dies recessionis advenit, tempestates magnae exortae sunt, et per aliquot dies remanserunt.

[XLIII] Calchas respondit, Inferis non esse satisfactum. Neoptolemo in mentem venit, Polyxenam, cujus causa pater perierat, non esse in regia inventam. Agamemnonem poscit, conqueritur, accusat exercitum. Antenorem accersiri jubet, imperat ut perquirat eam et adducat. Is ad Aeneam venit, et diligentius perquirit: utque primum Argivi proficiscantur, Polyxenam, ut absconditam invenit, ad Agamemnonem adducit. Agamemnon Neoptolemo illam tradit: isque eam ad tumulum patris jugulat. Agamemnon iratus Aeneae quod Polyxenam absconderat, cum suis protinus patria excedere jubet. Aeneas cum suis omnibus navibus proficiscitur, Antenori terram tradit. Agamemnon postquam profectus est, Helena, post aliquot dies, moesta magis quam alacris, domum reportatur cum suo Menelao. Helenus cum Hecuba, Andromacha, et Cassandra Chersonesum petunt.

[XLIV] Hactenus Dares Phrygius Graecis literis mandavit: nam is ibidem cum Antenoris factione remansit. Pugnatum est annis X. mensibus VIII. diebus XII. ad Trojam ruerunt ex Argivis, sicut acta diurna indicant, quae Dares Phrygius descripsit, DCCCVI. millia hominum ad oppidi proditionem. Ex Trojanis CCLXXVIII. millia hominum. Aeneas profectus navibus quibus Alexander in Graeciam venit, numero XXII. quem omnis hominum aetas circiter III. M. CCC. secuta est. Antenorem secuti sunt duo millia et quingenti. Andromacham et Helenum mille ducenti. Hucusque historia Daretis.