RETOUR À L’ENTRÉE DU SITE | RETOURNER A LA TABLE DES MATIÈRES DE VITRUVE |
ATTENTION : police Athenian pour le grec.
M. VITRUVE POLLION
DE L'ARCHITECTURE
LIVRE HUITIÈME
LIBER VIII
Praefatio
1. De septem sapientibus Thales Milesius omnium rerum principium aquam
est professus, Heraclitus ignem, magorum sacerdotes aquam et ignem;
Euripides auditor Anaxagorae, quem philosophum Athenienses scaenicum
appellaverunt, aera et terram, eamque e caelestium imbrium
conceptionibus inseminatam, fetus gentium et omnium animalium in mundo
procreavisse, et quae ex ea essent prognata, quum dissolverentur
temporum necessitate coacte, in eandam redire, quaeque de aere
nascerentur item in caeli regiones reverti, neque interitiones recipere,
sed dissolutione mutata in eamdem recidere, in qua ante fuerant
proprietatem. Pythagoras vero, Empedocles, Epicharmus aliique physici et
philosophi, haec principia esse quatuor proposuerunt, aerem, ignem,
aquam, terram, eorumque inter se cohaerentiam naturali figuratione ex
generum discriminibus efficere qualitates.
2. Animadvertimus vero non solum nascentia ex his esse procreata,
sed etiam res omnes non ali sine eorum potestate, neque crescere, nec
tueri. Namque corpora sine spiritus redundantia non possunt habere
vitam, nisi aer influens cum incremento fecerit auctus et remissiones
continent. Caloris vero si non fuerit in corpore iusta comparatio, non
erit spiritus animalis, neque erectio firma, cibique vires non poterunt
habere coctionis temperaturam. Item si non terrestri cibo membra
corporis alantur, deficient, et ita a terreni principii mixtione erunt
deserta.
3. Animalia vero, si fuerint sine umoris potestate, exsanguinata
et exucta a principiorum liquore, interarescent. Igitur divina mens,
quae proprie necessaria essent gentibus, non constituit difficilia et
cara, uti sunt margaritae, aurum, argentum, ceteraque quae nec corpus
nec natura desiderat, sed sine quibus mortalium vita non potest esse
tuta, effudit ad manum parata per omnem mundum. Itaque ex his, si quid
forte desit in corpore spiritus, ad restituendum aer assignatus id
praestat : apparatus autem ad auxilia caloris, solis impetus, et ignis
inventus tutiorem efficit vitam : item terrenus fructus escarum
praestans copiis supervacuis, desiderationes alit et nutrit animales
pascendo continenter : aqua vero non solum potus, sed infinitas usui
praebendo necessitates, gratas, quod est gratuita, praestat utilitates.
4. Ex eo etiam qui sacerdotia gerunt moribus Aegyptiorum,
ostendunt omnes res e liquoris potestate consistere : itaque quum hydrim
tegunt, quae ad templum aedemque casta religione refertur, tunc in terra
procumbentes, manibus ad caelum sublatis, inventionis gratias agunt
divinae benignitati.
Caput 1 de aqua inventionibus
0.
Cum ergo et a physicis et philosophis, et ab sacerdotibus iudicetur, ex
potestate aquae omnes res constare, putavi, quoniam in prioribus septem
voluminibus rationes aedificiorum sunt expositae, in hoc oportere de
inventionibus virtutes, quibusque rationibus ducatur, et quemadmodum
ante probetur, scribere. Est enim maxime necessaria et ad vitam et ad
delectationes et ad usum cotidianum.
1. Ea autem facilior erit, si fontes erunt aperti et fluentes :
sin autem non profluent, quaerenda sub terra sunt capita et colligenda,
quae sic erunt experienda : uti procumbatur in dentes, antequam sol
exortus fuerit, in locis quibus erit quaerendum, et in terra mento
conlocato et fulto prospiciantur eae regiones. Sic enim non errabit
excelsius quam oporteat visus, quum erit inmotum mentum, sed libratam
altitudinem in regionibus certa finitione designabit. Tunc in quibus
locis videbuntur humores concrispantes et in aera surgentes, ibi
fodiatur : non enim in sicco loco hoc signum potest fieri.
2. Item animadvertendum est quaerentibus aquam, quo genere sint
loca; certa enim sunt in quibus nascitur. In creta tenuis et exilis et
non alta est copia; ea erit non optimo sapore. Item sabulone soluto
tenuis; sed inferioris loci invenietur, ea erit limosa et insuavis. In
terra autem nigra sudores et stillae exiles inveniuntur, quae ex
hibernis tempestatibus collectae in spissis et solidis locis subsidunt;
eae habent optimum spaorem. Glarea vero mediocres et non certae venae
reperiuntur; eae quoque egregia sunt suavitate. Item sabulone masculo
arenaque et carbunculo certiores et stabiliores sunt copiae, eaeque sunt
bono sapore. Rubro saxo et copiosae et bonae, si non per intervenia
dilabantur et liquescant. Sub radicibus autem montium et in saxis
silicibus uberiores et affluentiores, eaeque frigidiores sunt et
salubriores. Campestribus autem fontibus salsae, graves, tepidae, non
suaves, nisi quae ex montibus sub terra submanantes erumpunt in medios
campos, ibique arborum umbris contectae praestant montanorum fontium
suavitatem.
3. Signa autem quibus terrarum generibus subeunt aquae
praeter quod supra scriptum est, haec erunt : si invenietur
nascentia, tenuis iunctus, salix erratica, alnus, vitex, arundo, hedera,
aliaque, quae eiusmodi sunt, quae non possunt nasci per se sine humore.
Solent autem eadem in lacunis nata esse, quae sidentes praeter reliquum
agrum excipiunt ex imbribus et agris per hiemem diutiusque propter
capacitatem conservant humorem; quibus non est credendum : sed quibus
regionibus et terris, non lacunis, ea signa nascuntur non sata, sed
naturaliter per se creata, ibi est quaerenda.
4. In quibus locis si hae significabuntur inventiones, sic erunt
experiundae. Fodiatur quoquoversus locus latus pedes tres, altus ne
minus pedes quinque, in eoque collocetur circiter solis occasum scaphium
aereum aut plumbeum aut pelvis, ex his quod erit paratum, idque
intrinsecus oleo unguatur ponaturque inversum, et summa fossura
operiatur arundinibus aut fronde; supra terra obruatur; tum postero die
aperiatur, et, si in vase stillae sudoresque erunt, is locus habebit
aquam.
5. Item si vas ex creta factum non coctum in ea fossione eadem
ratione opertum positum fuerit, si is in locus aquam habuerit, quum
apertum fuerit, vas umidum erit, et iam dissolvetur ab humore. Vellusque
lanae si collocatum erit in ea fossura, insequenti autem die de eo aqua
expressa erit, significabit eum locum habere copiam. Non minus si
lucerna concinnata oleique plena et accensa in eo loco operta fuerit
collocata, et postero die non erit exusta, sed habuerit reliquias olei
et ellychnii ipsaque umida invenietur, indicabit eum locum habere aquam,
ideo quod omnis tepor ad se ducit humores. Item in eo loco ignis si
factus fuerit, et percalefacta terra et adusta vaporem nebulosum ex se
suscitaverit, is locus habebit aquam.
6. Quum haec ita erunt pertentata, et quae supra scripta sunt
signa inventa, tum deprimendus est puteus in eo loco; et si caput erit
aquae inventum, plures sunt circa fodiendi et per specus in unum locum
omnes conducendi. Haec autem maxime in montibus et regionibus
septentrionalibus sunt quaerenda, eo quod in his et suaviora et
salubriora et copiosiora inveniuntur; aversi enim sunt solis cursui, et
in his locis primum crebrae sunt arbores et silvosae, ipsique montes
suas habent umbras obstantes, ut radii solis non directi perveniant ad
terram, nec possint humores exurere.
7. Intervallaque montium maxime recipiunt imbres, et propter
silvarum crebritatem, nives ab umbris arborum et montium diutius
conservantur : deinde liquatae per terrae venas percolantur, et ita
perveniunt ad infimas montium radices; ex quibus profluentes fontium
erumpunt ructus. Campestres autem loci e contrario non possunt habere
copias, et quaecumque sunt non, possunt habere salubritatem, quod solis
vehemens impetus propter nullam obstantiam umbrarum eripit exhauriendo
fervens ex planitie camporum humorem, et si quae ibi sunt aquae
apparentes, ex his, quod est levissimum tenuissimumque et subtili
salubritate, aer avocans dissipat in impetum caeli, quaeque gravissimae
duraeque et insuaves sunt partes, eae in fontibus campestribus
reliquuntur.
Caput
2 de aqua imbrium
1. Itaque quae ex imbribus aqua colligitur salubriores habet
virtutes, eo quod eligitur ex omnibus fontibus levissimis subtilibusque
tenuitatibus; deinde per aeris exercitationem percolata tempestatibus
liquescendo pervenit ad terram. Etiamque non crebriter in campis
confluunt imbres, sed in montibus aut ad ipsos montes, ideo quod humores
ex terra matutino solis ortu moti cum sunt egressi, in quacumque partem
caeli sunt proclinati, tradunt aera, deinde quum sunt moti, propter
vacuitatem loci post se recipiunt aeris redeuntis undas.
2. Aer autem qui ruit trudens quocumque humorem praevium, spiritus, et
impetus, et undas crescentes facit ventorum. A ventis autem quocumque
feruntur humores conglobati ex fontibus, et fluminibus, et paludibus, et
pelago, cum tepore solis colliguntur, exhauriuntur et ita tolluntur in
altitudinem nubes, eae deinde cum aeris unda nitentes, quum perveniunt
ad montes, ab eorum offensa et procellis, propter plenitatem et
gravitatem, liquescendo disparguntur et ita diffunduntur in terras.
3. Vaporem autem et nebulas et humores ex terra nasci, haec videtur
efficere ratio, quod ea habet in se et calores fervidos, et spiritus
immanes refrigerationesque et aquarum magnam multitudinem. Ex eo quum
refrigeratum noctu, ventorum flatus oriuntur per tenebras, et ab humidis
locis egrediuntur in altitudinem nubes : sol oriens impetu tangit orbem
terrae; aer tunc a sole percalefactum cum rationibus ex terra tollit
humores,
4. Licet ex balineis exemplum capere: nullae enim camarae, quae sunt
caldariorum, supra se possunt habere fontes; sed caelum quod est ibi, ex
praefurniis ab ignis vapore percalefactum, corripit ex pavimentis aquam,
et aufert secum in camararum curvaturas et sustinet; ideo quod semper
vapor calidus in altitudinem se trudit, et primo non remittitur propter
brevitatem; simul autem plus humoris habet congestum, non potest
sustinere propter gravitatem, sed stillat supra lavantium capita. Item
eadem ratione caelestis aer quum ab sole percipit calorem, ex omnibus
locis hauriendo tollit humores et congregat ad nubes. Ita enim terra
fervore tacta eiicit humores, ut corpus hominis ex calore emittit
sudores.
5. Indices autem sunt eius rei venti, ex quibus qui a frigidissimis
partibus veniunt procreati, septentrio et aquilo, extenuatos
siccitatibus in aere flatus spirant; auster vero et reliqui qui a solis
cursu impetum faciunt, sunt humidissimi, et semper apportant imbres;
quod percalefacti ab regionibus fervidis adveniunt, et ex omnibus terris
lambentes eripiunt umores, et ita eos profundunt ad septentrionales
regiones.
6. Haec autem sic fieri, testimonio possunt esse capita fluminum, quae
orbe terrarum chorographiis picta itemque scripta, plurima maximaque
inveniuntur egressa ab septentrione. Primumque in India Ganges et Indus
a Caucaso monte oriuntur; Syria Tigris et Euphrates, Asiae item Ponto
Borysthenes, Hypanis, Tanais,;Colchis Phasis; Gallia Rhodanus; Celtica
Rhenus; citra Alpes Timavus et Padus; Italia Tibris; Maurusia, quam
nostri Mauretaniam appellant, ex monte Atlante Dyris, qui ortus ex
septentrionali regione progreditur per occidentem ad lacum Heptabolum,
et mutato nomine dicitur Nigir, deinde ex lacu Heptabolo sub montes
desertos subterfluens, per meridiana loca manat, et influit in paludem
Coloe quae circumcingit Meroen, quod est Aethiopum meridianorum regnum,
ab hisque paludibus se circumagens per flumina Astasobam et Astoboram et
alia plura, pervenit per montes ad catarrhactam, ab eoque se
praecipitans per septentrionem pervenit inter Elephantida et Syenem
Thebaicosque in Aegyptum campos, et ibi Nilus appellatur.
7. Ex Mauretania autem caput Nili profluere ex eo maxime cognoscitur,
quod ex altera parte montis Atlantis sunt alia capita item profluentia
ad occidentem in Oceanum, ibique nascuntur ichneumones, crocodili et
aliae similes bestiarum pisciumque naturae praeter hippopotamos.
8. Ergo quum omnia maxima flumina in orbis terrarum descriptionibus a
septentrione videantur profluere, Afrique campi, qui sunt in meridianis
partibus subiecti solis cursui, latentes penitus habeant humores, nec
fontes crebros amnesque raros, relinquitur uti multo meliora inveniantur
capita fontium, quae ad septentrionem aquilonemve spectant, nisi si
inciderint in sulphurosum locum aut aluminosum seu bituminosum; tunc
enim permutantur, et aut calidae aquae aut frigidae odore malo et sapore
profundunt fontes.
9. Neque enim calidae aquae est ulla proprietas: sed frigida aqua quum incidit percurrens in ardentem locum effervescit, et percalefacta egreditur per venas extra terram; ideo diutius non potest permanere, sed brevi spatio fit frigida. Namque si naturaliter esset calida, non refrigeraretur calor eius. Sapor autem et odor et color eius non restituitur, quod intinctus et commixtus est propter naturae raritatem.
Caput 3
De
aquis calidis et de variorum fontium, fluminum lacumque natura
1. Sunt autem etiam nonnulli fontes calidi, ex quibus profluit aqua
sapore optimo, quae in potione ita est suavis, uti nec fontalis ab
Camoenis nec Marcia saliens desidereretur. Haec autem a natura
perficiuntur his rationibus. Quum in imo per alumen aut bitumen seu
sulphur ignis excitatur, ardore percandefacit terram, quae est circa se,
supra se autem fervidum emittit in superiora loca vaporem, et ita si qui
in is locis quae sunt supra, fontes dulcis aquae nascuntur, offensi eo
vapore effervescunt inter venas, et ita profluunt incorrupto sapore.
2. Sunt etiam odore et sapore non bono frigidi fontes, qui ab
inferioribus locis penitus orti, per loca ardentia transeunt, et ab his
per longum spatium terrae percurrentes, refrigerati perveniunt supra
terram, sapore, odore coloreque corrupto, uti in Tiburtina via flumen
Albula et in Ardeatino fontes frigidi eodem odore qui sulphurati
dicuntur, et reliquis locis similibus. Hi autem quum sint frigidi,
ideo videntur aspectu fervere, quod quum in ardentem locum alte penitus
inciderunt, humore et igni inter se congruentibus offensi, vehementi
fragore validos in se recipiunt spiritus, et ita inflati vi venti
coacti, bullientes crebro per fontes egrediuntur. Ex his autem qui non
sunt aperti, sed ab saxis aut alia vi continetur, per angustas venas
vehementia spiritus extruduntur ad summos grumorum tumulos.
3. Itaque qui putant ea se altitudine, qua sunt grumi capita fontium
fossa habere, quum aperiunt fossuras latius, decipiuntur. Namque uti
aeneum vas non in summis labris plenum, sed aquae mensuram suae
capacitatis habens e tribus duas partes, operculumque in eo collocatum,
quum ignis vehementi fervore tangatur, percalefieri cogit aquam. Ea
autem propter naturalem raritatem in se recipiens fervoris validam
inflationem, non modo implet vas, sed spiritibus extollens operculum et
crescens abundat : sublato autem operculo, emissis inflationibus in aere
patenti, rursus ad suum locum residit. Ad eundem modum capita fontium,
quum sunt angustiis compressa, ruunt in summo spiritus aquae bullitus :
simul autem sunt aperti, exanimati per raritates liquidae potestatis
residunt, et restituuntur in libramenti sui proprietatem.
4. Omnis autem aqua calida, ideo quidem est medicamentosa, quod in
praeviis rebus percocta, aliam virtutem recipit ad usum. Namque
sulphurosi fontes nervorum labores reficiunt, percalefaciendo
exurendoque caloribus e corporibus humores vitiosos : aluminosi autem,
quum dissoluta membra corporum paralysi aut aliqua vi morbi receperunt,
fovendo per patentes venas refrigerationem contraria caloris vi
reficiunt, et ex hoc continenter restituuntur in antiquam
membrorum curationem. Bituminosi autem interioris corporis vitia
potionibus purgando, solent mederi.
5. Est autem aquae frigidae genus nitrosum, uti Pinnae Vestinae,
Cutiliis, aliisque locis similibus, quod potionibus depurgat, per
alvumque transeundo etiam strumarum minuit tumores. Ubi vero aurum,
argentum, ferrum, aes, plumbum reliquaeque res earum similes fodiuntur,
fontes inveniuntur copiosi; sed hi maxime sunt vitiosi : habent enim
vitia contraria aquae calidae, quam sulphur, alumen, bitumen emittit;
qui perr potiones quum in corpus ineunt et per venas permanendo nervos
attingunt et artus, eos durant inflando : igitur nervi inflatione
turgentes, ex longitudine contrahuntur, et ita aut neuricos aut
podagricos efficiunt homines, ideo quod ex durissimis et spissioribus
frigidissimisque rebus intinctas habent venarum raritates.
6. Aquae autem species est, quae quum habeat non satis perlucidas venas,
spuma uti flos natat in summo, colore similis vitri purpurei. Haec
maxime consideratur Athenis; ibi enim ex eiusmodi locis et fontibus in
Asty et ad portum Piraeeum ducti sunt salientes, e quibus bibit nemo
propter eam causam, sed lavationibus et reliquis rebus utuntur : bibunt
autem ex puteis, et ita vitant earum vitia. Troezene non potest id
vitari, quod omnino aliud genus aquae non reperitur, nisi quod Cibdeli
habent; itaque in ea civitate aut omnes aut maxima ex parte sunt pedibus
vitiosi. Ciliciae vero civitate Tarso flumen est nomine Cydnos, in quo
podagrici crura macerantes levantur dolore.
7. Sunt autem et alia multa genera, quae suas habent proprietates, uti
in Sicilia flumen est Himeras, quod a fonte quum est progressum,
dividitur in duas partes; quae pars profluit contra Aetnam, quod per
terrae dulcem succum percurrit, est infinita dulcedine; altera pars,
quae per eam terram currit unde sal foditur, salsum habet saporem. Item
Paraetonio et quo est iter ad Hammonem, et Casio ad Aegyptum lacus sunt
palustres, qui ita sunt salsi, ut habeant insuper se salem congelatum.
Sunt autem et aliis pluribus locis et fontes et flumina et lacus, qui
per salis fodinas percurrentes necessario salsi perficiuntur.
8. Alii autem per pingues terrae venas profluentes uncti oleo fontes
erumpunt, uti Solis, quod oppidum est Ciliciae, flumen nomine Liparis,
in quo natantes aut lavantes ab ipsa aqua unguntur. Similiter Aethiopiae
lacus est, qui unctos homines efficit, qui in eo nataverint; et in
India, qui sereno caelo emittit olei magnam multitudinem. Item
Carthagini fons est, in quo natat insuper oleum odore ut e scobe citreo;
quo oleo etiam pecora solent ungui. Zacyntho et circa Dyrrachium et
Apolloniam fontes sunt, qui picis magnam multitudinem cum aqua vomunt.
Sub Babylone lacus amplissima magnitudine qui g-limneh g-Asphalititi
appellatur, habet supra natans liquidum bitumen, quo bitumine et latere
testaceo structo muro Semiramis circumdedit Babylonem. Item Ioppe in
Syria, Arabiaque Numidarum, lacus sunt immani magnitudine, qui emittunt
bituminis maximas moles, quas diripiunt qui habitant circa.
9. Id autem non est mirandum : nam crebrae sunt ibi lapidicinae
bituminis duri. Quum ergo per bituminosam terram vis erumpit aquae,
secum extrahit, et quum sit egressa extra terram, secernitur, et ita
reiicit ab se bitumen. Etiamque est in Cappadocia in itinere, quod est
inter Mazaca et Tuana, lacus amplus, in quem lacum pars sive harundinis
sive alii generis si demissa fuerit, et postero die exempta, ea pars,
quae fuerit exempta, invenietur lapidea, quae autem pars extra aquam
manserit, permanet in sua proprietate.
10. Ad eundem modum Hierapoli Phrygiae effervet aquae calidae multitudo,
ex qua circum hortos et vineas fossis ductis immittitur. Haec autem
efficitur post annum crusta lapidea, et ita quotannis dextra ac sinistra
margines ex terra faciendo inducunt eam, et efficiunt his crustis in
agris saepta. Hoc autem ita videtur naturaliter fieri, quod in his locis
et ea terra, quibusis fons nascitur, succus subest coaguli naturae
similis : deinde quum commixta vis egreditur per fontes extra terram, a
solis et aeris calore cogitur congelari; ut etiam in areis salinarum
videtur.
11. Item sunt ex amaro suco terrae fontes exeuntes vehementer amari, ut
in Ponto est flumen Hypanis, qui a capite perfluit circiter milia
quadraginta sapore dulcissimo; deinde quum pervenit ad locum, qui est ab
ostio ad milia centum sexaginta, admiscetur ei fonticulus oppido quam
parvulus : is quum in eum influit, tunc tantam magnitudinem fluminis
facit amaram, ideo quod per id genus terrae et venas, unde sandaraca
foditur, ea aqua manando perficitur amara.
12. Haec autem dissimilibus saporibus a terrae proprietate perficiuntur,
uti etiam in fructibus videtur. Si enim radices arborum, aut vitium, aut
reliquorum seminum, non ex terrae proprietatibus succum capiendo
temperarent fructus, uno genere essent in omnibus locis et regionibus
omnium sapores. Sed animadvertimus apud insulam Lesbon vinum protryrum,
Maeoniam g-katakekaumenitehn, Lydia
Tmolitem, Sicilia Mamertinum, Campania Falernum, in Terracinam et Fundis
Caecubum, reliquisque locis pluribus innumerabili multitudine genera
vini virtutesque procreari, quae non aliter possunt fieri nisi quum
terrenus humor suis proprietatibus arborum in radicibus infusus enutrit
materiam, per quam egrediens ad cacumen, profundit proprium loci et
generis sui fructus saporem.
13. Quod si terra generibus humorum non esset dissimilis et disparata,
non tantum in Syria et Arabia in harundinibus et iuncis herbisque
omnibus essent odores, neque arbores turiferae, neque piperis darent
baccas, nec myrrae glebulas, nec Cyrenis in ferulis laser nasceretur,
sed in omnibus terrae regionibus et locis eodem genere omnia
procrearentur. Has autem varietates regionibus et locis inclinatio mundi
et solis impetus propius aut longius cursum faciendo tales efficit
terrae humores : quae qualitates non solum in his rebus, sed etiam in
pecoribus et armentis, discernuntur. Haec non ita dissimiliter
efficerentur, nisi proprietates singularum terrarum in regionibus ad
solis potestatem temperarentur.
14. Sunt enim Boeotiae flumina Cephisos et Melas, Lucania Crathis, Troia
Xanthus, inque agris Clazomeniorum, et Erythraeorum, et Laodicensium,
fontes ac flumina; quum pecora suis temporibus anni parantur ad
conceptionem partus, per id tempus adiguntur eo cotidie potum, ex eoque,
quamvis sint alba, procreant aliis locis leucophaea, aliis locis pulla,
aliis coracino colore. Ita proprietas liquoris, quum iniit in corpus,
proseminat intinctam sui cuiusque generis qualitatem. Igitur quoniam in
campis Troianis proxime flumen armenta rufa et pecora leucophaea
nascuntur, ideo id flumen Ilienses Xanthum appellavisse dicuntur.
15. Etiamque inveniuntur aquae genera mortifera, quae per maleficum
succum terrae percurrentia recipiunt in se vim venenatam, uti fuisse
dicitur Terracinae fons, qui vocabatur Neptunius ; ex quo qui biberant
imprudentes vita privabantur. Quapropter antiqui eum obstruxisse
dicuntur. Et apud Chycros Thraciae lacus, ex quo non solum qui biberint
moriuntur, sed etiam qui laverint : item in Thessalia fons est
profluens, ex quo fonte nec pecus ullum gustat nec bestiarum genus ullum
propius accedit; ad quem fontem proxime est arbor florens purpureo
colore.
16. Non minus in Macedonia quo loci sepultus est Euripides, dextra ac
sinistra monumenti advenientes duo rivi concurrunt in unum, e quibus ad
unum accumbentes viatores pransitare solent propter aquae bonitatem; ad
rivum autem, qui est ex altera parte monumenti, nemo accedit, quod
mortiferam aquam dicitur habere. Item est in Arcadia Nonacris nominata
terrae regio, quae habet in montibus ex saxo stillantes frigidissimos
humores. Haec autem aqua g-Stugos g-hudohr nominatur,
quam neque argenteum neque aeneum nec ferreum vas potest sustinere, sed
dissilit et dissipatur; conservare autem eam et continere nihil aliud
potest nisi mulina ungula, qua etiam memoratur ab Antipatro in
provinciam ubi erat Alexander, per Iollam filium perlata esse, et ab eo
ea aqua regem esse necatum.
17. Item Alpibus in Cotti regno est aqua quam qui gustant statim
concidunt. Agro autem Falisco, via Campana, in campo Corneto est lucus,
in qui fons oritur, ibique avium et lacertarum reliquarumque serpentium
ossa iacentia apparent. Item sunt nonnullae acidae venae fontium, uti
Lyncesto, et in Italia Velino, Campania Teano, aliisque locis pluribus,
quae habent virtutem, uti calculos in vesicis qui nascuntur in
corporibus hominum, potionibus discutiant.
18. Fieri autem hoc naturaliter ideo videtur, quod acer et acidus succus
subest in ea terra, per quam egredientes venae intinguntur acritudine,
et ita quum in corpus inierunt, dissipant quae ex aquarum subsidentia in
corporibus et concrescentia offenderunt. Quare autem discutiantur ex
acidis eae res, sic possumus animadvertere. Ovum in aceto si diutius
positum fuerit, cortex eius mollescet et dissolvetur : item plumbum,
quod est lentissimum et gravissimum, si in vase collocatum fuerit, et in
eo acetum suffusum, id autem opertum et oblitum si erit, efficietur, uti
plumbum dissolvatur et fiat cerussa.
19. Eisdem rationibus aes, quod etiam solidiore est natura, similiter
curatum si fuerit, dissipabitur et fiet aerugo. Iem margarita, non minus
saxa silicea, quae neque ferrum neque ignis potest per se dissolvere,
quum ab igni sunt percalefacta, aceto sparso dissiliunt et dissolvuntur.
Ergo quum has res ante oculos ita fieri videamus, ratiocinemur iisdem
rationibus ex acidis propter acritudinem succi etiam calculosos e natura
rerum similiter posse curari.
20. Sunt autem etiam fontes uti vino mixti, quemadmodum est unus
Paphlagoniae, ex quo, etiam sine vino, potantes fiunt temulenti.
Aequiculis autem in Italia et in Alpibus natione Medullorum est genus
aquae, quam qui bibunt efficiuntur turgidis gutturibus
21. In Arcadia vero civitas est non ignota Clitoris, in cuius agris est
spelunca profluens aqua, quam qui biberint fiunt abstemii. Ad eum autem
fontem epigramma est in lapide inscriptum hac sententia versibus
Graecis, eam esse idoneam ad lavandum, sed etiam inimicam vitibus, quod
apud eum fontem Melampsus sacrificiis purgasset rabiem Proeti filiarum
restituissetque earum virginum mentes in pristinam sanitatem. Epigramma
autem est id quod est subscriptum :
g-Agrota
g-sun g-poimnais g-to g-mesehmbrinon g-ehn g-se g-barunehi
g-Dipsos g-an' g-eschatias g-Kleitoros g-erchomenon,
g-Tas g-men g-apo g-krehnehs g-arusai g-poma g-kai g-para g-Numphais
g-hudriasin g-stehson g-pan g-to g-son g-aipolion;
g-Alla g-su g-meht' g-epi g-loura g-balehs g-chroa, g-meh g-se g-kai g-aureh
g-Pehmehneh g-thermehs g-entos g-eonta g-methehs;
g-Pheuge g-de g-tehn g-pehgehn g-meisampelon, g-entha g-melampous
g-Lysamenos g-lussehs g-proitidas g-argaleehs
g-Panta g-katharmon g-ekopsen g-apokruphon, g-eut' g-an' g-ap' g-Argous
g-Ourea g-trehcheiehs g-ehluthen g-Arkadiehs.
22. Item est in insula Cia fons, e quo qui imprudentes biberint, fiunt
insipientes, et ibi est epigramma insculptum ea sententia : iucundam eam
esse potionem fontis eius, sed qui biberit, saxeos habiturum sensus.
Sunt autem versus hi :
g-Ehdeia
g-psuchrou g-pomatos g-libas, g-ehn g-aniehsi
g-Pehgeh, g-alla g-noohi g-petros g-ho g-tehsde g-piohn.
23. Susis autem, in qua civitate est regnum Persarum, fonticulus est, ex
quo qui biberint amittunt dentes. Item in eo est scriptum epigramma,
quod significat hanc sententiam : egregiam esse aquam ad lavandum,
sed ea, si bibatur, excutere e radicibus dentes : et huius epigrammatos
sunt versus graece :
g-Hudata
g-kranaenta g-blepeis, g-xene, g-tohn g-apo g-chersin
g-Loutra g-men g-anthrohpois g-ablabeh g-estin g-echein.
g-ehn g-de g-labehis g-koilehs g-nehduos g-aglaon g-hydohr
g-Akra g-monon g-dolichou g-cheileos g-hapsamenos,
g-Aytehmar g-pristehres g-epi g-chthoni g-daitos g-odontes
g-Piptousin, g-genuohn g-orphana g-thentes g-hedeh.
IV
De proprietate nonnulorum locorum et fontium.
1. Sunt etiam nonnullis locis fontium proprietates, quae procreant qui
ibi nascuntur egregiis vocibus ad cantandum, uti Tarso, Magnesiae
aliisque eiusmodi regionibus. Etiamque Zama est civitas Afrorum
cuius moenia rex Iuba duplici muro saepsit, ibique regiam domum sibi
constituit : ab ea milia passuum viginti est oppidum Ismuc, cuius
agrorum regiones incredibili finitae sunt terminatione. Quum esset enim
Africa parens et nutrix ferarum bestiarum, maxime serpentium, in eius
agris oppidi nulla nascitur, et si quando allata ibi ponatur, statim
moritur : neque id solum sibi, sed etiam terra ex his locis, si alio
translata fuerit, similiter effecit. Id genus terrae etiam Balearibus
dicitur esse; sed aliam mirabiliorem virtutem ea habet terra, quam ego
sic accepi.
2. Gaius Iulius, Masinissae filius, cuius erant totius oppidi agrorum
possessiones, cum patre Caesari militavit : is hospitio meo est usus;
ita cotidiano convictu necesse fuerat de philologia disputare. Interim
quum esset inter nos de aquae potestate et eius virtutibus sermo,
exposuit esse in ea terra eiusmodi fontes, ut qui ibi procrearentur
voces ad cantandum egregias haberent : ideoque semper transmarinos
catulastros emere formosos et puellas maturas, eosque coniungere, ut qui
nascerentur ex his, non solum egregia voce, sed etiam forma essent non
invenusta.
3. Quum haec tanta varietas sit disparibus rebus natura distributa, quod
humanum corpus est ex aliqua parte terrenum, in eo autem multa genera
sunt humorum, uti sanguinis, lactis, sudoris, urinae, lacrimarum : ergo
si in parva particula terreni tanta discrepantia invenitur saporum, non
est mirandum, si in tanta magnitudine terrae innumerabiles succorum
reperientur varietates, per quarum venas aquae vis percurrens tincta
pervenit ad fontium egressus, et ita ex eo dispares variique
perficiuntur in propriis generibus fontes propter locorum discrepantiam
et regionum qualitates terrarumque dissimiles proprietates.
4. Ex his autem rebus sunt nonnulla, quae ego per me perspexi; cetera in
libris graecis scripta inveni, quorum scriptorum hi sunt auctores
Theophrastus, Timaeus, Posidonius, Hegesias, Herodotus, Aristides,
Metrodorus, qui magna vigilantia et infinito studio locorum
proprietates, regionumque qualitates et aquarum virtutes, ab
inclinatione caeli ita distributas esse scriptis declaraverunt.
Quorum sequutus ingressus, in hoc libro perscripsi quae satis esse
putavi de aquae varietatibus; quo facilius ex his praescriptionibus
eligant homines aquae fontes, quibus ad usum salientes possint ad
civitates municipiaque perducere.
5. Nulla enim ex omnibus rebus tantas videtur habere ad usum
necessitates quantas aqua; ideo quod omnium animalium natura, si
frumenti fructu privata fuerit arbustive aut carne aut piscatu aut etiam
qualibet ex his rebus, reliquis escarum utendo poterit tueri vitam; sine
aqua vero nec corpus animalium nec ulla cibi virtus potest nasci nec
tueri nec parari. Quare magna diligentia industriaque quaerendi sunt et
eligendi fontes ad humanae vitae salubritatem.
Caput
5. De aquarum experimentis.
1. Expertiones autem et probationes eorum sic sunt providendae. Si erunt
profluentes et aperti antequam duci incipiantur, aspiciantur, animoque
advertantur qua membratura sint qui circa eos fontes habitant homines :
et, si erunt corporibus valentibus, coloribus nitidis, cruribus non
vitiosis, non lippis oculis, erunt probatissimi. Item si fons novus
fuerit fossus, et in vas corinthium sive alterius generis, quod erit ex
aere bono, ea aqua sparsa maculam non fecerit, optima erit. Itemque in
aeneo si ea aqua defervefacta et postea requieta et defusa fuerit, neque
in eius aenei fundo arena aut limus invenietur, ea aqua erit item
probata.
2. Item si legumina in vas cum ea aqua coniecta, ad ignem posita
celeriter percocta fuerint, indicabunt aquam esse bonam et salubrem. Non
etiam minus ipsa aqua, quae erit in fonte, si fuerit limpida et
perlucida, et, quocumque pervenerit aut profluxerit, muscus non nascetur
neque iuncus, neque inquinatus ab aliquo inquinamento is locus fuerit,
sed puram habuerit speciem, innuitur his signis esse tenuis et in summa
salubritate.
Caput
6. De librationibus aquarum et instrumentis ad hunc usum.
1. Nunc de perductionibus ad habitationes moeniaque, ut fieri oporteat,
explicabo : cuius ratio est prima perlibratio. Libratur autem dioptris
aut libris aquariis aut chorobate; sed diligentius efficitur per
chorobaten, quod dioptrae libraeque fallunt. Chorobates autem est regula
longa circiter pedum viginti : ea habet ancones in capitibus extremis
aequali modo perfectos, inque regulae capitibus ad normam coagmentatos,
et inter regulam et ancones a cardinibus compacta transversaria, quae
habent lineas ad perpendiculum recte descriptas pendentiaque ex regula
perpendicula in singulis partibus singula : quae, quum regula est
collocata, eaque tangent aeque ac pariter lineas descriptionis, indicant
libratam conlocationem.
2. Sin autem ventus interpellavit, et motionibus lineae non potuerint
certam significationem facere, tunc habeat in superiore parte canalem
longum pedes quinque, latum digitum, altum sesquidigitum, eoque aqua
infundatur; et si aequaliter aqua canalis summa labra tanget, scietur
esse libratum. Ita eo chorobate quum perlibratum ita fuerit, scietur
quantum habuerit fastigii.
3. Fortasse qui Archimedis libros legit, dicet non posse fieri veram ex
aqua librationem; quod ei placet, aquam non esse libratam, sed
sphaeroides habere schema, et ibi habere centrum quo loci habet orbis
terrarum. Hoc autem, sive plana est aqua seu sphaeroides, necesse est,
extrema capita canalis regulae dextra ac sinistra, quum librata regula
erit, pariter sustinere aquam : sin autem proclinatum erit ex una parte,
quae erecta altiorem habuerit regulae canalem, in summis labris aquam
non esse : necesse est enim, quocumque aqua sit infusa, in medio
inflationem curvaturamque habere, sed capita dextra ac sinistra inter se
librata esse. Exemplar autem chorobatis erit in extremo volumine
descriptum. Et si erit fastigium magnum, facilior erit decursus aquae :
sin autem intervalla erunt lacunosa, substructionibus erit
succurrendum.
Caput
7. De ductionibus aquarum : de puteorum fossionibus; de cisternis et de
signis operibus.
1. Ductus autem aquae fiunt generibus tribus : rivis per canales
structiles, aut fistulis plumbeis, seu tubulis fictilibus : quorum hae
sunt rationes. Si canalibus, ut structura fiat quam solidissima,
solumque rivi libramenta habeat fastigata ne minus in centenos pedes
semipede, eaeque structurae conformicentur, ut minime sol aquam tangat :
quumque venerit ad moenia, efficiatur castellum, et castello coniunctum
ad recipiendum aquam triplex immissarium, collocenturque in castello
tres fistulae aequaliter divisae intra receptacula coniuncta, uti quum
abundaverit ab extremis, in medium receptaculum aqua redundet.
2. Ita in medio ponentur fistulae in omnes lacus et salientes; ex altero
in balneas vectigal quotannis populo praestent; ex tertio in domos
privatas. Haec autem quare divisa constituerim, hae sunt causae : uti ne
desit in publico; non enim poterunt avertere, quum habuerint a capitibus
proprias ductiones; et qui privatim ducent in domos, vectigalibus
tueantur per publicanos aquarum ductus.
3. Sin autem medii montes erunt inter moenia et caput fontis, sic erit
faciendum, uti specus fodiantur sub terra, librenturque ad fastigium,
quod supra scriptum est; et si tophus erit aut saxum, in suo sibi
canalis excidatur, sin autem terrenum aut arenosum erit solum, parietes
cum camera in specu struantur, et ita perducantur : puteique ita sint
facti, ut inter duos sint actus.
4. Sin autem fistulis plumbeis ducetur, primum castellum ad caput
struatur, deinde ad copiam aquae lumen fistularum constituatur, eaeque
fistulae ab eo castello collocentur ad castellum quod erit in moenibus.
Fistulae ne minus longae pedum denum fundantur : quae si centenariae
erunt, pondus habeant in singulas pondo MCC; si octogenariae, pondo
DCCCCLX; si quinquagenariae, pondo DC; quadragenariae, pondo CCCCLXXX;
tricenariae, pondo CCCLX, vicenariae, pondo CCXL, quindenum, pondo
CLXXX; denum, pondo CXX; octonum, pondo XCVI, quinariae, pondo LX. Ex
latitudine autem lamnarum, quot digitos habuerint, antequam in
rotundationem flectantur, magnitudinum ita nomina concipiunt fistulae :
namque quae lamna fuerit digitorum quinquaginta, quum fistula
perficietur ex ea lamna, vocabitur quinquagenaria, similiterque
reliquae.
5. Ea autem ductio, quae per fistulas plumbeas est futura, hanc habebit
expeditionem : quod si caput habeat libramenta ad moenia, montesque
medii non fuerint altiores ut possint interpellare, sic intervalla
necesse est substruere ad libramenta, quemadmodum in rivis et canalibus
: sin autem non longa erit circumitio, circumductionibus : sin autem
valles erunt perpetuae, in declinato loco cursus dirigentur; quum
venerit ad imum, non alte substruitur, ut sit libramentum quam
longissimum : hoc autem erit venter, quod Graeci appellant g-koilian :
deinde, quum venerit ad adversum clivum, ex longo spatio ventris leniter
tumescit et exprimitur in altitudinem summi clivi.
6. Quodsi non venter in vallibus factus fuerit, nec substructum ad
libram factum, sed geniculus erit, erumpet et dissolvet fistularum
commissuras. Etiam in ventre columnaria sunt facienda, per quae vis
spiritium relaxetur. Ita per fistulas plumbeas aquam qui ducent, his
rationibus bellissime poterunt efficere, quod et decursus et
circumductiones, et ventres, et expressus possunt fieri hac ratione,
quum habebunt a capitibus ad moenia fastigia libramenta.
7. Item inter actus ducenos non est inutile castella collocari, ut si
quando vitium aliqui locus fecerit, non totum omneque opus contundatur,
et in quibus locis sit factum, facilius inveniatur. Sed ea castella
neque in decursu, neque in ventris planitie, neque in expressionibus,
neque omnino in vallibus, sed in perpetua fiant aequalitate.
8. Sin autem minore sumptu voluerimus aquam ducere, sic est faciendum.
Tubuli crasso corio ne minus duorum digitorum fiant ex texta; sed ita ut
hi tubuli ex una parte sint lingulati, ut alius in alium inire
convenireque possint : coagmenta autem eorum calce viva ex oleo subacta
sunt illinienda, et in declinationibus libramenti ventris, lapis est ex
saxo rubro in ipso geniculo collocandus, isque perterebratus, uti ex
decursu tubulus novissimus in lapide coagmentetur, et primus etiam
librati ventris : ad eundem modum adversus clivum novissimus librati
ventris in cavo saxi rubri haereat, et primus expressionis ad eundem
modum coagmentetur.
9. Ita librata planitia tubulorum ad decursus et expressiones non
extolletur : namque vehemens spiritus in aquae ductione solet nasci, ita
ut etiam saxa perrumpat, nisi primum leniter et parce a capite aqua
immittatur, et in geniculis aut versuris alligationibus aut pondere
saburrae contineatur : reliqua omnia uti fistulis plumbeis ita sunt
collocanda. Item quum primo aqua a capite inmittitur, ante favilla
inmittetur, uti coagmenta si qua sunt non satis oblita, favilla
oblinantur.
10. Habent autem tubulorum ductiones ea commoda : primum in opere, quod
si quod vitium factum fuerit, quilibet id potest reficere : etiamque
multo salubrior est ex tubulis aquam quam per fistulas; quod per plumbum
videtur esse ideo vitiosa, quod ex eo cerussa nascitur : haec autem
dicitur esse nocens corporibus humanis. I Ita si, quod ex eo
procreatur, id est vitiosum, non est dubium quin ipsum quoque non sit
salubre.
11. Exemplar autem ab artificibus plumbariis possumus accipere, quod
palloribus occupatos habent corporis colores; namque quum fundendo
plumbum flatur, vapor ex eo insidens corporis artus, et in diem exurens,
eripit ex membris eorum sanguinis virtutes. Itaque minime fistulis
plumbeis aqua duci videtur, si volumus eam habere salubrem : saporemque
meliorem ex tubulis esse, quotidianus potest indicare victus, quod omnes
exstructas quum habeant vasorum argenteorum mensas, tamen propter
saporis integritatem fictilibus utuntur.
12. Sin autem fontes non sunt, unde ductiones aquarum faciamus, necesse
est puteos fodere. In puteorum autem fossionibus non est contemnenda
ratio, sed acuminibus sollertiaque magna naturales rerum rationes
considerandae; quod habet multa variaque terra in se genera. Est enim
uti reliquae res ex quatuor principiis composita : et primum est ipsa
terrena, habetque ex umore aquae fontes : item calores, unde etiam
sulphur, alumen, bitumen nascitur; aerisque spiritus immanes, qui quum
graves per intervenia fistulosa terrae perveniunt ad fossionem puteorum,
et ibi homines offendunt fodientes, ut naturali vapore obturant in eorum
naribus spiritus animales, ita qui non celerius inde effugiunt, ibi
interemantur.
13. Hoc autem quibus rationibus caveatur, sic erit faciendum. Lucerna
accensa demittatur : quae si permanserit ardens, sine periculo
descendetur; sin autem eripietur lumen vi vaporis, tunc secundum puteum
dextra ac sinistra defodiantur aestuaria : ita, quemadmodum per nares,
spiritus ex aestuariis dissipabuntur. Quum haec sic explicata fuerint,
et ad aquam erit perventum, tunc sepiatur structura ne, obturentur
venae.
14. Sin autem loca dura erunt aut nimium venae penitus fuerint, tunc
signinis operibus ex tectis aut a superioribus locis excipiendae sunt
copiae. In signinis autem operibus haec sunt facienda : uti arena primum
purissima asperrimaque paretur; caementum de silice frangatur ne gravius
quam librarium, calx quam vehementissima mortario misceatur, ita ut
quinque partes arenae ad duas calcis respondeant; mortario caementum
addatur, ex eo parietes in fossa ad libramentum altitudinis quod est
futurum depressa, calcetur vectibus ligneis ferratis.
15. Parietibus calcatis, in medio quod erit terrenum exinaniatur ad
libramentum infimum parietum : hoc exaequato solum calcetur ad
crassitudinem, quae constituta fuerit. Ea autem si duplicia aut
triplicia facta fuerint, uti percolationibus transmutare possit, multo
salubriorem et suaviorem aquae usum efficient. Limus enim quum habuerit
quo subsidat, limpidior aqua fiet, et sine odoribus conservabit saporem;
si non, salem addi necesse erit et extenuari.
16. Quae potui de aquae virtute et varietate, quasque habeat utilitates, quibusque rationibus ducatur et probetur, in hoc volumine posui; de gnomonicis vero rebus et horologiorum rationibus in sequenti perscribam.