PLAUTE
Miles gloriosus
PERSONAE
PERSONAEPYRGOPOLINICES, miles.
ARTOTROGUS, parasitus.
PALAESTRIO, servos.
PERIPLECOMENES, senex.
SCELEDRUS, servos.
PHILOCOMASIUM, meretrix.
PLEUSIDES, adulescens.
LUCRIO, puer.
MILPHIDIPPA, ancilla.
ACROTELEUTIUM, meretrix.
PUER.
CARIO, cocus.
ARGUMENTUM I
Meretricem ingenuam deperibat mutuo
Atheniensis juvenis. Naupactum is domo
Legatus abiit : miles in eamdem incidit;
Deportat Ephesum invitam. Servos Attici,
Ut nunciaret domino factum, navigat;
Capitur, donatur illeic captus militi.
Ad herum, ut veniret Ephesum, scribit : advolat
Adulescens, atque in proxumo devortitur
Apud hospitem paternum : medium parietem
Perfodit servos, conmeatus clanculum
Qua foret amantum : geminam fingit; mulieris
Sororem ait esse : mox ei dominus ædium
Suam clientam sollicitandum ad militem
Subornat : capitur ille, sperat nubtias.
Dimittit concubinam, et moechus vapulat.
ARGUMENTUM II
Meretricem Athenis Ephesum miles avehit.
Id dum hero amanti servos nunciare volt
Legato peregre, ipsus captu'st mari,
Et illi eidem militi dono datu'st.
Suum arcessit herum Athenis, et forat,
Geminis communem clam parietem in aedibus.
Licere ut quiret convenire amantibus.
Obharentis custos hos videt de tegulis.
Ridiculis autem, quasi sit alia, luditur.
Itemque inpellit militem Palaestrio,
Omissam faciat concubinam, quando ei
Senis vicini cupiat uxor nubere.
Ultro abeat, orat, donat multa : ipse in domo
Senis prehensus, poenas pro moecho luit.
I.i
PYRGOPOLINICES
Curate, ut splendor meo sit clupeo clarior,
quam solis radii esse olim quom sudum'st solent :
ut, ubi usus veniat, contra conserta manu,
praestringat oculorum aciem in acie hostibus.
Nam ego hanc machaeram mihi consolari volo, 5
ne lamentetur, neve animum despondeat ;
quia se iam pridem feriatam gestitem,
quae misera gestit fartum facere ex hostibus.
Sed ubi Artotrogus hic est?
ARTOTROGUS
Stat propter virum
fortem atque fortunatum, et forma regia; 10
tum bellatorem. Mars haud ausit dicere,
neque aequiperare suas virtutes ad tuas.
PYRGOPOLINICES
Quemne ego servavi in campis Curculionieis,
ubi Bombomachides Clutomistaridysarchides
erat imperator summus, Neptuni nepos? 15
ARTOTROGUS
Memini, nempe illum dicis cum armis aureis,
quoius tu legiones difflavisti spiritu,
quasi ventus folia, aut paniculum tectoriam.
PYRGOPOLINICES
Istuc quidem, edepol, nihil est.
ARTOTROGUS
Nihil, hercle hoc, quidem,
prae ut alia dicam... tu quae numquam feceris. 20
Periuriorem hoc hominem si quis viderit,
aut gloriarum pleniorem quam illic est,
me sibi habeto, ego me mancupio dabo;
nisi unum, epityra estur insanum bene.
PYRGOPOLINICES
Ubi tu es?
ARTOTROGUS
Eccum : edepol, vel elephanto in India, 25
quo pacto pugno praefregisti bracchium ?
PYRGOPOLINICES
Quid, bracchium?
ARTOTROGUS
Illud dicere volui, femur.
PYRGOPOLINICES
At indiligenter iceram.
ARTOTROGUS
Pol, si quidem
connisus esses, per corium, per viscera
perque os elephanti transmineret bracchium. 30
PYRGOPOLINICES
Nolo istaec heic nunc.
ARTOTROGUS
Ne, hercle, operae pretium quidem'st
mihi te narrare, tuas qui virtutes sciam.
Venter creat omneis hasce aerumnas auribus
peraurienda sunt, ne dentes dentiant,
et adsentandum'st quidquid hic mentibitur. 35
PYRGOPOLINICES
Quid illuc quod dico?
ARTOTROGUS
Hem, scio iam quid vis dicere.
Factum'st, hercle; memini fieri.
PYRGOPOLINICES
Quid id est?
ARTOTROGUS
Quidquid est.
PYRGOPOLINICES
Habes tabellas ?
ARTOTROGUS
Vis rogare? habeo, et stilum.
PYRGOPOLINICES
Facete advortis animum tuom ad animum meum.
ARTOTROGUS
Gnovisse mores tuos me meditate decet 40
curamque adhibere, ut praevolat mihi quo tu velis.
PYRGOPOLINICES
Ecquid meministi?
ARTOTROGUS
Memini, centum in Cilicia
et quinquaginta, centum Scytholatroninidae,
triginta Sardi, sexaginta Macedones
sunt homines quos tu obcidisti uno die. 45
PYRGOPOLINICES
Quanta istaec hominum summa'st?
ARTOTROGUS
Septem milia.
PYRGOPOLINICES
Tantum esse oportet. recte rationem tenes.
ARTOTROGUS
At nullos habeo scribtos; sic memini tamen.
PYRGOPOLINICES
Edepol, memoria'st optuma.
ARTOTROGUS
Offa me monet.
PYRGOPOLINICES
Dum talem facies, qualem adhuc, adsiduo edis, 50
communicabo semper te mensa mea.
ARTOTROGUS
Quid ? in Cappadocia, ubi tu quingentos simul,
ni hebes machaera foret, uno ictu occideras?
PYRGOPOLINICES
At peditastelli quia erant, sivi viverent.
ARTOTROGUS
Quid tibi ego dicam, quod omneis mortales sciunt, 55
Pyrgopolynicem te unum in terra vivere
virtute, et forma, et factis invictissumis?
Amant te omneis mulieres, neque iniuria,
qui sis tam pulcher; vel illae, quae here pallio
me reprehenderunt.
PYRGOPOLINICES
Quid here dixerunt tibi? 60
ARTOTROGUS
Rogitabant: hicine Achilles est, inquit tibi ?
imo eius frater, inquam; est. Innuit altera :
ergo, mecastor, pulcher est, inquit mihi,
et liberalis. Vide, caesaries quam decet !
Ne illae sunt fortunatae, quae cum isto cubant ? 65
PYRGOPOLINICES
Ita ne aiebant tandem !
ARTOTROGUS
Quae me ambae obsecraverint,
ut te hodie quasi pompam illa praeterducerem?
PYRGOPOLINICES
Nimia est miseria nimi' polchrum esse hominem.
ARTOTROGUS
Imo ita'st.
Molestae sunt, orant, ambiunt, obsecrant
videre ut liceat : ad sese arcessi iubent, 70
ut tuo non liceat dare operam negotio.
PYRGOPOLINICES
Videtur tempus esse, ut eamus ad forum;
ut in tabellis quos consignavi heic heri
latrones, ibus denumerem stipendium.
Nam rex Seleucus me opere oravit maxumo, 75
ut sibi latrones cogerem et conscriberem.
Regi hunc diem mihi operam decretum'st dare.
ARTOTROGUS
Age eamus ergo.
PYRGOPOLINICES
Sequimini, satellites.
II.ii
PERIPLECOMENES
Nisi, hercle, defregeritis talos, posthac quemque in tegulis
videritis alienum; ego vostra faciam latera lorea.
Mihi quidem iam arbitri vicini sunt, meae quid fiat domi;
ita per inpluvium intro spectant. Nunc adeo edico omnibus;
quemque a Milite hoc videritis hominem in nostris tegulis, 160
extra unum Palaestrionem, huc deturbatote in viam.
Quod ille gallinam aut columbam se sectari aut simiam
dicat, disperistis ni usque ad mortem male mulcassitis,
atque adeo, ut ne legi fraudem faciant aleariae,
adcuratote, ut sine talis domi agitent convivium. 165
PALAESTRIO
Nescio quid malefactum a nostra huic familia est quantum audio;
ita hic senex talos elidi iussit conservis meis.
Sed me excepit: nihili facio, quid illis faciat caeteris.
Adgrediar hominem : estne advorsum est quasi ?
quid agis, Periplectomene?
PERIPLECOMENES
Haud multos homines, si optandum fuerit, 170
nunc videre et convenire quam te mavellem.
PALAESTRIO Quid est?
quid tumultuas cum nostra familia?
PERIPLECOMENES
Obcisi sumus.
PALAESTRIO
Quid negoti'st?
PERIPLECOMENES
Res palam'st.
PALAESTRIO
Quae res palam'st?
PERIPLECOMENES De tegulis
modo nescio quis inspectavit vestrarum familiarium
per nostrum impluvium intus apud nos Philocomasium atque hospitem 175
osculanteis.
PALAESTRIO
Quis homo id vidit?
PERIPLECOMENES
Tuos conservo'st.
PALAESTRIO Quis is homo est?
PERIPLECOMENES
Nescio, ita abripuit repente sese subito.
PALAESTRIO
Suspicor...
me periisse.
PERIPLECOMENES
Ubi abiit, conclamo: heus quid agis tu, inquam in tegulis?
ille, mihi abiens ita respondit :se sectari simiam.
PALAESTRIO
Vae mihi misero, quoi pereundum'st propter nihili bestiam. 180
Sed Philocomasium heicine etiam nunc est?
PERIPLECOMENES
Quom exibam, heic erat.
PALAESTRIO
Sis, iube transire huc, quantum possit; se ut videant domi
familiareis, nisi quidem illa nos volt, qui servi sumus,
propter amorem suom omnes crucibus contubernaleis dari.
PERIPLECOMENES
Dixi ego istuc; nisi quid aliud vis.
PALAESTRIO
Volo : hoc ei dicito, 185
profecto ut ne quoquam de ingenio degrediatur muliebri, 185a
earumque artem et disciplinam obtineat et colerem.
PERIPLECOMENES
Quemadmodum?
PALAESTRIO
Ut eum, qui se heic vidit, verbis vincat, ne is se viderit.
Siquidem centiens heic visa sit, tamen infitias eat,
os habet, linguam, perfidiam, malitiam, atque audaciam,
confidentiam, confirmitatem, fraudulentiam : 189a
qui arguet se, eum contra vincat iureiurando suo.
Domi habet animum falsiloquom, falsificum, falsiiurium :
domi dolos, domi delenifica facta, domi fallacias.
Nam mulier olitori numquam subplicat, si qua est mala;
domi habet hortum et condimenta ad omneis mores maleficos.
PERIPLECOMENES
Ego istae, si erit heic, nunciabo. Sed quid est, Palaestrio, 195
quod volutas tute tecum in corde?
PALAESTRIO
Paulisper tace,
dum ego mihi consilia in animum convoco, et dum consulo
quid agam, quem dolum doloso contra conservo parem,
qui illam heic vidit osculantem; id visum ut ne visum siet.
PERIPLECOMENES
Quaere; ego hinc abscessero abs te huc interim. Illuc sis vide, 200
quemadmodum adstitit, severo fronte curans cogitans.
Pectus digitis pultat, cor, credo, evocaturu'st foras.
Ecce avortit, nixus laeva, in femine habet laevam manum,
dextera digitis rationem computat, ferit femur
dexterum vehementer icit; quod agast, aegre subpetit. 205
Concrepuit digitis: laborat, crebro conmutat status.
Eccere autem capite nutat. Non placet quod reperit.
Quidquid est, incoctum non expromet, bene coctum dabit.
Ecce autem aedificat: columnam mento subfulsit suo.
Apage, non placet profecto mi illa inaedificatio; 210
Nam os columnatum poetae esse indaudivi barbaro,
quoi bini custodes semper totis horis adcubant.
Euge, euscheme hercle adstitit et dulice et comoedice :
numquam hodie quiescet, priusquam id, quod petit perfecerit.
Habet opinor. Age, si quid agis, vigila, ne somno stude; 215
nisi quidem heic agitare mavis varius virgis vigilias.
Tibi ego dico : anferiatus vestis. Heuste adloquor, Palaestrio:
vigila inquam; expergiscere, inquam; lucet hoc inquam.
PALAESTRIO
Audio.
PERIPLECOMENES
Viden' hosteis tibi adesse, tuoque tergo obsidium? Consule,
adripe opem auxiliumque ad hanc rem: propere hoc, non placide decet. 220
Antemoeni aliquo saltu circumduce exercitum,
coge in obsidium perduellis, nostris praesidium para.
Untercludito inimicis conmeatum, tibi moeni viam,
qua cibatus conmeatusque ad te et legiones tuas
tuto possit pervenire: hanc rem age; res subitaria'st. 225
Reperi, conminiscere, cedo calidum consilium cito;
quae heic sunt visa, ut visa ne sint, facta infecta ne sient.
Magnam illeic, homo, rem incipissit, magna munit moenia.
Tute hoc si unus recipere ad te dicis, confidentia'st
nos inimicos profligare posse.
PALAESTRIO
Dico et recipio 230
ad me.
PERIPLECOMENES
Et ego impetrare dico id quod petis.
PALAESTRIO
At te Iuppiter
bene amet.
PERIPLECOMENES
Aut inparte mici pare, quod commentu's.
PALAESTRIO
Tace,
dum in regionem astutiarum mearum te induco, ut scias
iuxta mecum mea consilia.
PERIPLECOMENES
Salva sumes indidem.
PALAESTRIO
Herus meus elephanti corio circumtentu'st, non suo, 235
neque habet plus sapientiae, quam lapis.
PERIPLECOMENES
Egomet istuc scio.
PALAESTRIO
Nunc sic rationem incipisso, hanc instituam astutiam,
ut Philocomasio hanc sororem geminam germanam alteram
dicam Athenis advenisse cum amatore aliquo suo,
tam similem, quam lacte lacti est. Apud te eos heic devortier 240
dicam hospitio.
PERIPLECOMENES
Euge, euge, lepide; laudo conmentum tuum.
PALAESTRIO
Ut si illeic concriminatus siet advorsum Militem
meus conservos, eam vidisse hic cum alieno osculari eam,
arguam vidisse apud te contra conservom meum
cum suo amatore amplexantem atque osculantem.
PERIPLECOMENES
Imo optume. 245
Idem ego dicam, si me exquaeret Miles.
PALAESTRIO
Sed simillumas
dicito esse; et Philocomasio id praecipiendum'st, ut sciat,
ne titubet, si quaeret ex ea Miles.
PERIPLECOMENES
Nimis doctum dolum !
sed si ambas videre in uno Miles concilio volet,
quid agimus?
PALAESTRIO
Facile'st ! trecentae possunt causae conligi: 250
non domi'st, abiit ambulatum, dormit, ornatur, lavat,
prandet, potat, obcupata'st, operae non est, non potest.
Quantumvis prolationum, dum modo nunc prima via
inducamus, vera ut esse credat quae mentibimur.
PERIPLECOMENES
Placet, ut dicis.
PALAESTRIO
Intro abi ergo, et si istei est mulier, eam iube 255
cito domum transire, atque hae ei dice monstra; praecipe,
ut teneat consilia nostra, quemadmodum exorsi sumus
de gemina sorore.
PERIPLECOMENES
Docte tibi illam perdoctam dabo.
Numquid aliud?
PALAESTRIO
Intro ut abeas.
PERIPLECOMENES
Abeo.
PALAESTRIO
Et quidem ego ibo domum
Atque hominem investigando operam huic dissimulabiliter dabo, 260
qui fuerit conservos, qui hodie sit sectatus simiam.
Nam ille non potuit, quin sermone suo aliquem familiarium
participaverit de amica heri, sese vidisse eam
heic in proxumo osculantem cum alieno adulescentulo.
Gnovi morem egomet ; tacere nequeo solus quod scio. 265
Si invenio qui vidit, ad eum vineas pluteosque agam.
Res parata'st, vi pugnandoque hominem capere certa re'st.
Si ita non reperio, ibo odorans quasi canis venaticus,
usque donec persecutus volpem ero vestigiis.
Sed fores crepuerunt nostrae; ego voci moderabor meae. 270
Nam illic est Philocomasio custos meus conservos, atque it foras.
II.
iv
PALAESTRIO
Praecepta facito, ut memineris.
PHILOCOMASIUM
Totiens monere mirum'st.
PALAESTRIO
At metuo, ut satis sis subdola.
PHILOCOMASIUM
Cedo vel decem, docebo : 355
minime malas, ut sint malae, mihi sola equo superfit.
PALAESTRIO
Age nunc iam insiste in dolos : ego abs te procul recedam.
Quid adstas, Sceledre?
SCELEDRUS
Hanc rem gero : habeo aureis, loquere quidvis.
PALAESTRIO
Credo ego istoc extemplo tibi esse eundum extra portam,
dispessis manibus, patibulum quom habebis.
SCELEDRUS
Quamnam ob rem? 360
PALAESTRIO
Respicedum ad laevam: quis illaec est mulier?
SCELEDRUS Pro di inmortaleis,
eri concubina'st haec quidem.
PALAESTRIO
Mihi quoque, pol, ita videtur.
Age nunc iam, quando lubet.
SCELEDRUS
Quid agam?
PALAESTRIO
Peri perpropere.
PHILOCOMASIUM
Ubi iste est bonus servos qui probri me maxume innocentem
falso insimulavit?
PALAESTRIO
Hem tibi : hic mihi dixit tibi quae dixi. 365
PHILOCOMASIUM
Tun' me vidisse in proxumo heic, sceleste, ais osculantem?
PALAESTRIO
Atqui cum alieno adulescentulo, dixit.
SCELEDRUS
Dixi, hercle, vero.
PHILOCOMASIUM
Tun' me vidisti?
SCELEDRUS
Atque his quidem hercle oculis.
PHILOCOMASIUM
Carebis, credo,
qui plus vident, quam quod vident.
SCELEDRUS
Numquam, hercle, deterrebor,
quin viderim id quod viderim.
PHILOCOMASIUM
Ego stulta et mora multum, 370
quae cum hoc insano fabulem, quem, pol, ego capitis perdam.
SCELEDRUS
Noli minitari; scio crucem futuram mihi sepolcrum :
ibi mei maiores sunt siti, pater, avos, proavos, abavos.
Non possunt mihi minaciis tuis hisce oculi fodiri.
Sd paucis verbis te volo, Palaestrio. Obsecro unde, 375
exit haec huc?
PALAESTRIO
Unde, nisi domo?
SCELEDRUS
Domo?
PALAESTRIO
Me vide.
SCELEDRUS
Te video.
Nisi mirum'st facinus, quomodo haec hinc huc potuit transire ;
nam certo neque solarium'st apud nos' neque hortus ullus'
neque fenestra' nisi clatrata... nam certe ego te heic intus vidi.
PALAESTRIO
Pergin', sceleste, intendere, atque hanc arguere?
PHILOCOMASIUM
Ecastor, ergo 380
mi hau falsum evenit somnium, quod noctu hac somniavi.
PALAESTRIO
Quid somniasti?
PHILOCOMASIUM
Ego eloquar : sed amabo, advortite animum.
Hac nocte in somnis mea soror gemina germana visa
venisse Athenis in Ephesum cum suo amatore quodam :
ei ambo hospitio huc in proxumum mihi devorti sunt visii. 385
SCELEDRUS
Palaestrionis somnium narratur.
PALAESTRIO
Perge porro.
PHILOCOMASIUM
Ego laeta visa, quia soror venisset, propter eandem
subpicionem maxumam sum visa sustinere :
nam arguere in somnis me meus mihi familiaris visu'st
me cum alieno adulescentulo, quasi nunc tu, esse osculatam, 390
quom illa osculata mea soror gemina esset suompte amicum.
Ita me insimulatam perperam falsum esse somniavi.
PALAESTRIO
Satin' eadem vigilanti expetunt' quae in somnis visa memoras?
heus, hercle, praesentia omnia ! abi intro, et conprecare.
Narrandum ego istuc Militi censebo.
PHILOCOMASIUM
Facere certum'st, 395
neque me quidem patiar probri falso inpune insimulatam.
SCELEDRUS
Timeo quid rerum gesserim; ita dorsus totus prurit.
PALAESTRIO
Scin' te periisse? Nunc quidem'st domi certo
SCELEDRUS
Certa res est
nunc nostrum observare ostium, ubi ubi'st.
PALAESTRIO
At, Sceledre, quaeso,
ut ad id exemplum somnium quam simile somniavit, 400
atque ut tu subspicatus es eam vidisse osculantem !
SCELEDRUS
Nescio quid credam egomet mihi iam, ita quod vidisse credo
me id iam non vidisse arbitror.
PALAESTRIO
Nae tu, hercle, opinor,
resipisces; si ad herum haec res pervenit, peristi polchre.
SCELEDRUS
Nunc demum experior, prius ob oculos mihi caliginem obstitisse. 405
PALAESTRIO Dudum edepol planum est id quidem, quae hic usque fuerit intus.
SCELEDRUS
Nihil habeo certi quid loquar: non vidi eam, etsi vidi.
PALAESTRIO
Ne tu, edepol, stultitia tua nos paene perdidisti.
Dum te fidelem facere hero voluisti, absumptu's paene.
Sed fores vicini proxumi crepuerunt : conticiscam. 410
II.vi
SCELEDRUS
Satin' abiit ille, neque herile negotium
plus curat, quasi non servitutem serviat !
Certo quidem illaec nostra intu'st in aedibus.
Nam egomet cubantem eam modo obfendi domi.
Certum'st nunc observationi operam dare. 485
PERIPLECOMENES
Non, hercle, hisce homines me marem, sed feminam
vicini rentur esse servi Militis:
ita me ludificant. Meamne heic in via hospitam,
quae heri huc Athenis cum hospite advenit meo,
tractatam, et ludificatam, ingenuam et liberam? 490
SCELEDRUS
Perii, hercle ! hisce ad me recta habet rectam viam.
Metuo, illaec mihi res ne malo magno fuat,
quantum hunc audivi facere verborum senem.
PERIPLECOMENES
Accedam ad hominem. Tun', Sceledre, heic, scelerum caput,
meam ludificasti hospitam ante aedeis modo? 495
SCELEDRUS
Vicine, ausculta, quaeso.
PERIPLECOMENES
Ego auscultem tibi?
SCELEDRUS
Expurgare volo me.
PERIPLECOMENES
Tun' te expurges mihi
qui facinus tantum tamque indignum feceris?
An quia latrocinamini, arbitramini
quidvis licere facere vobis, verbero? 500
SCELEDRUS
Licetne?
PERIPLECOMENES
At ita me di deaeque omneis ament,
nisi mihi sudplicium virgeum de te datur
longum diutinumque, a mane ad vesperum,
quod meas confregisti imbricis et tegulas,
ibi dum condignam te sectatus simiam, 505
quodque inde inspectavisti meum apud me hospitem
amplexum amicam, quom osculabatur suam,
quodque concubinam herilem insimulare ausus es
probri, pudicam, meque summi flagiti,
tum quod tractavisti hospitam ante aedeis meas. 510
Nisi mihi supplicium stimuleum de te datur,
dedecoris pleniorem herum faciam tuum,
quam magno vento plenum'st undarum mare.
SCELEDRUS
Ita sum coactus, Periplectomene, ut nesciam
utrum me postulare prius tecum aequu'st, 515
nisi istaec non est haec, neque ipsa sit mihi,
med expurgare haec tibi videtur aequius;
sicut etiam nunc nescio quid viderim:
ita est istaec huius similis nostrae tua,
siquidem non eadem'st.
PERIPLECOMENES
Vise ad me intro, iam scies. 520
SCELEDRUS
Licetne?
PERIPLECOMENES
Quin te iubeo : at placide gnoscita.
SCELEDRUS
Ita facere certum'st.
PERIPLECOMENES
Heus, Philocomasium, cito
transcurre curriculo ad nos, ita negotium'st.
post, quando exierit Sceledrus a nobis, cito
transcurrito ad vos rursum curriculo domum. 525
Nunc, pol, ego metuo ne quid infuscaverit.
Si hic non videbit mulierem, aperitur foris.
SCELEDRUS
Pro di immortaleis ! similiorem mulierem
magisque eamdem, utpote quae non sit eadem, non reor 529-530
deos facere posse.
PERIPLECOMENES
Quid nunc?
SCELEDRUS
Conmerui malum. 531
PERIPLECOMENES
Quid igitur? ean' est?
SCELEDRUS
Etsi ea est, non est ea.
PERIPLECOMENES
Vidistin' istam?
SCELEDRUS Vidi, et illam et hospitem
complexum atque osculantem.
PERIPLECOMENES
Ean' est?
SCELEDRUS
Nescio.
PERIPLECOMENES
Vin' scire plane?
SCELEDRUS
Cupio.
PERIPLECOMENES
Abi intro ad vos domum. 535
Continuo, vide sitne istaec vostra intus.
SCELEDRUS
Licet;
polchre admonuisti : iam ego ad te exibo foras.
PERIPLECOMENES
Numquam, edepol, hominem quemquam ludificarier
magis facete vidi, et magis miris modis.
Sed eccum egreditur.
SCELEDRUS
Periplectomene, te obsecro 540
per deos atque homines, perque stultitiam meam,
perque tua genua...
PERIPLECOMENES
Quid obsecras me?
SCELEDRUS
Inscitiae
meae et stultitiae ignoscas. Nunc demum scio
me fuisse excordem, caecum, incogitabilem;
nam Philocomasium eccam intus.
PERIPLECOMENES
Quid nunc, furcifer, 545
vidistin' ambas?
SCELEDRUS
Vidi.
PERIPLECOMENES
Hrum exhibeas volo.
SCELEDRUS
Meruisse equidem me maxumum fateor malum,
et tuae fecisse me hospitae aio iniuriam :
sed meam esse herilem concubinam censui,
quoi me custodem herus addidit Miles meus. 550
Nam ex uno puteo similior numquam poest
aqua aquae sumi, quam haec est, atque ista hospita.
Et me despexe ad te per impluvium tuum
fateor.
PERIPLECOMENES
Quidni fateare, ego quod viderim?
et ibi osculantem meum hospitem cum ista hospita 555
vidisti?
SCELEDRUS
Vidi, ut videretur cur negem quod viderim.
Sed Philocomasium me vidisse censui.
PERIPLECOMENES
Ratune istic me hominem esse omnium minumi preti,
si ego me sciente paterer vicino meo
eam fieri apud me tam insignite iniuriam? 560
SCELEDRUS
Nunc demum a me insipienter factum esse arbitror,
quom rem cognosco : at non malitiose tamen
feci.
PERIPLECOMENES
Imo indigne : nam hominem servom suos
domitos habere oportet oculos et manus
orationemque.
SCELEDRUS
Egone ? si post hunc diem 565
muttivero, etiam quod egomet certo sciam,
dato excruciandum me : egomet me dedam tibi.
Nunc hoc mihi ignoscas quaeso.
PERIPLECOMENES
Vincam animum meum,
ne malitiose factum id esse abs te arbitrer.
Ignoscam tibi istuc.
SCELEDRUS
At tibi di faciant bene. 570
PERIPLECOMENES
Ne tu, hercle, si te di ament, linguam comprimes
posthac; etiam illud, quod scies, nesciveris;
nec videris, quod videris.
SCELEDRUS
Bene me mones.
Ita facere certum'st. Sed satine oratu's?
PERIPLECOMENES
Abi.
SCELEDRUS
Numquid nunc aliud me vis?
PERIPLECOMENES
Ne me gnoveris. 575
SCELEDRUS
Dedit hic mihi verba. quam benigne gratiam
fecit, ne iratus esset. Scio quam rem gerat:
ut Miles cum extemplo a foro adveniat domum,
domi comprehendat : una hic et Palaestrio
me habent venalem; sensi, et iamdudum scio. 580
Numquam, hercle, ex ista nassa ego hodie escam petam.
Nam iam aliquo abfugiam, et me obcultabo aliquot dies,
dum hae consilescunt turbae, atque irae leniunt.
Verumtamen de me quidquid est, ibo hinc domum.
Uni nunc satis populo inpio merui mali. 585
PERIPLECOMENES
Illic hinc abscessit : sat, edepol, certo scio,
occisam saepe sapere plus multo suem,
quine id adimatur ne id, quod vidit viderit,
nam illius oculi atque aureis atque opinio
transfugere ad nos. Usque adhuc actum'st probe. 590
Nimium festivam mulier operam praehibuit.
Redeo in senatum rusum : nam Palaestrio
domi nunc apud me est, Sceledrus nunc autems foras.
Frequens senatus poterit nunc haberier.
Ibo intro; ne, dum absum, illei insortito fuant. 595
III.ii
PALAESTRIO
Quantas res turbo ! quantas moveo machinas !
eripiam ego hodie concubinam Militi,
si centuriati bene sunt maniplareis mei. 815
Ded illum vocabo : Heus, Sceledre, nisi negotium,
progredere ante aedeis, te vocat Palaestrio.
LUCRIO
Non operae'st Sceledro.
PALAESTRIO
Quid iam?
LUCRIO
Sorbet dormiens.
PALAESTRIO
Quid, sorbet?
LUCRIO
Illud, stertit, volui dicere.
Sed quia consimile'st, quod stertas, quasi sorbeas. 820
PALAESTRIO
Eho, an dormit Sceledrus intus?
LUCRIO
Non naso quidem :
nam eo magnum clamat. Tetigit calicem clanculum.
Demisit nardini amphoram cellarius.
PALAESTRIO
Eho, tu sceleste, qui illi suppromu's, eho ! 824-825
LUCRIO
Quid vis?
PALAESTRIO
Quid lubitum'st illi condormiscere? 826
LUCRIO
Oculis, opinor.
PALAESTRIO
Non te istuc rogito, scelus.
Procede huc ; periisti iam, nisi verum scio.
promsisti tu illi vinum !
LUCRIO
Non promsi.
PALAESTRIO
Negas !
LUCRIO
Nego, hercle, vero; nam ille me vetuit dicere. 830
Neque equidem heminas octo expromsi in urceum;
neque ille hic calidum exbibit in prandium.
PALAESTRIO
Neque tu bibisti?
LUCRIO
Di me perdant, si bibi,
si bibere potui.
PALAESTRIO
Quid iam?
LUCRIO
Quia enim obsorbui.
Nam nimis calebat, amburebat gutturem. 835
PALAESTRIO
Alii ebrii sunt, alii poscam potitant.
Bono subpromo et promo cellam creditam !
LUCRIO.
Tu, hercle, idem faceres, si tibi esset credita:
quoniam aemulari non licet, nunc invides. 839-840
PALAESTRIO
Eho an umquam promsit antehac? responde, scelus. 841
Atque, ut tu scire possis, edico tibi:
si falsa dixis, Lucrio, excruciabere.
LUCRIO.
Ita vero? ut tu ipse me dixisse delices,
postea sagina ego eiiciar cellaria, 845
ut tibi, si promtes, alium subpromum pares.
PALAESTRIO
Non, edepol, faciam, age loquere audacter mihi.
LUCRIO.
Numquam, edepol, vidi promere; verum hoc erat:
mihi imperabat, ego promebam postea.
PALAESTRIO
Hui ! illei crebro capite sistebant cadi. 850
LUCRIO.
Non, hercle, tam istoc valide cassabant cadi.
Sed in cella'st paulum nimis loculi lubrici,
ibi erat bilibris aqualis, heic propter cados,
ea saepe deciens complebatur; vidi eam
plenam atque inanem fieri, plenam maxuma, 855
ubi aula bacchabatur, casabant cadi.
PALAESTRIO
Abi, abi intro iam. Vos in cella vinaria
bacchanal facitis; iam, hercle, ego erum adducam a foro.
LUCRIO.
Perii, excruciabit me herus, domum si venerit,
quom haec facta scibit, quia sibi non dixerim. 860
Fugiam, hercle, aliquo, atque hoc in diem extollam malum.
Ne dixeritis, obsecro, huic, vostram fidem.
PALAESTRIO
Quo te agis?
LUCRIO.
Missus sum aliquo; iam huc revenero.
PALAESTRIO
Quis misit?
LUCRIO.
Philocomasium.
PALAESTRIO
Abi, actutum redi.
LUCRIO.
Quaeso tamen, tu partem, infortuni meam, 865
si dividetur, me absente accipito tamen.
PALAESTRIO
Modo intellexi, quam rem mulier gesserit;
quia Sceledrus dormit, hunc subcustodem suum
foras ablegavit, dum eapse huc transiret : placet.
Sed Periplectomenus, quam ei mandavi mulierem 870
nimis lepida forma ducit : di, hercle, hanc rem adiuvant.
Quam digne ornata incedit, haud meretricie !
Lpide hoc subcedit sub manus negotium.
IV.i
PYRGOPOLINICES
Volup' est, quod agas, si id procedit lepide atque ex sententia.
Nam ego hodie ad Seleucum regem misi parasitum meum,
ut latrones, quos conduxi, hinc ad Seleucum duceret,
qui eius regnum tutarentur, mihi dum fieret otium 950
PALAESTRIO
Quin tu tuam rem cura potius quam Seleuci; quae tibi
conditio nova et luculenta fertur per me interpretem.
PYRGOPOLINICES
Immo omneis res posteriores pono, atque operam do tibi.
loquere; aureis meas profecto dedo in ditionem tuam.
PALAESTRIO
Circumspicito cum, ne quis nostro heic auceps sermoni siet. 955
Nam hoc negoti clandestino, ut agerem, mandatum'st mihi.
PYRGOPOLINICES
Nemo adest.
PALAESTRIO
Hunc arrhabonem amoris primum a me abcipe.
PYRGOPOLINICES
Quid hic? unde est?
PALAESTRIO
A luculenta atque festiva femina,
quae te amat, tuamque expetessit pulchram pulcritudinem;
eius nunc mi anulum ad te ancilla porro ut deferrem dedit. 960
PYRGOPOLINICES
Quia ? ean' ingenua an festuca facta e serva libera est?
PALAESTRIO
Vah, egone ut ad te ab libertina esse auderem internuncius,
qui ingenuis satis responsare nequeas, quae cupiunt tui !
PYRGOPOLINICES
Nubta ea est, an vidua?
PALAESTRIO
Et nubta et vidua.
PYRGOPOLINICES
Quo
pacto potis 964-965
vidua et nubta esse eadem?
PALAESTRIO
Quia adulescens nubta est cum sene. 966
PYRGOPOLINICES
Euge !
PALAESTRIO
Lepida et liberali forma est.
PYRGOPOLINICES
Cave mendacium.
PALAESTRIO
Ad tuam formam illa una digna est.
PYRGOPOLINICES
Hercle, pulchram praedicas.
sed quis ea est?
PALAESTRIO
Senis huius uxor Periplectomeni ex proxumo;
ea demoritur te, atque ab illo cepit abire; odit senem. 970
Nunc te orare atque obsecrare iussit, ut eam copiam
sibi potestatemque facias.
PYRGOPOLINICES
Cupio, hercle, equidem, si illa volt.
PALAESTRIO
Quae cupit?
PYRGOPOLINICES
Quid illa faciemus concubina, quae domi est?
PALAESTRIO
Quin tu illam iube abs te abire, quo lubet; sicut soror
eius huc gemina venit Ephesum et mater, accersuntque eam. 975
PYRGOPOLINICES
Eho' tu ! advenit Ephesum mater eius?
PALAESTRIO
Aiunt qui sciunt.
PYRGOPOLINICES
Hercle, obcasionem lepidam, ut mulierem excludam foras.
PALAESTRIO
Imo vin' tu lepide facere?
PYRGOPOLINICES
Loquere, et consilium cedo.
PALAESTRIO
Vin' tu illam actutum amovere, a te ut abeat per gratiam?
PYRGOPOLINICES
Cupio.
PALAESTRIO
Tum te hoc facere oportet : tibi divitiarum adfatim'st:980
iube sibi aurum atque ornamenta, quae illi instruxsti mulieri,
dono habere, abferre abs te quo lubeat sibi.
PYRGOPOLINICES
Placet ut dicis : sed ne istanc amittam, et haec mutet fidem
vide modo.
PALAESTRIO
Vah delicatus ! quae te tamquam oculos amet.
PYRGOPOLINICES
Venus me amat.
PALAESTRIO
St, tace ! aperunitur foeris; concede huc clanculum. 985
Haec celox illiu est, quae hinc egreditur, internuncia,
PYRGOPOLINICES
Quae haec celox?
PALAESTRIO
Ancillula illiu est, quae hinc egreditur foras,
quae anulum istunc adtulit, quem tibi dedi.
PYRGOPOLINICES
Edepol, haec quidem
bellula'st.
PALAESTRIO
Pithecium haec est prae illa et spinturnicium.
Viden' tu illam oculis venaturam facere, atque aucupium auribus? 990
IV.
iii
PYRGOPOLINICES
Quid nunc mi es auctor, ut faciam, Palaestrio,
de concubina? nam nullo pacto potest 1095
prius haec in aedeis recipi, quam illam amiserim.
PALAESTRIO
Quid me consultas quid agas? dixi equidem tibi,
quo id pacto fieri possit clementissume.
Aurum atque vestem omnem muliebrem habeat sibi,
quae illi instruxisti; sumat, habeat, abferat. 1100
Dicasque tempus maxumum esse, ut eat domum.
Sororem geminam adesse et matrem dicito,
quibus concomitata recte deveniat domum.
PYRGOPOLINICES
Qui tu scis eas adesse?
PALAESTRIO
Quia oculis meis
vidi heic sororem esse eius.
PYRGOPOLINICES
Convenitne eam? 1105
PALAESTRIO
Convenit.
PYRGOPOLINICES
Ecquid fortis visa est?
PALAESTRIO
Omnia
vis obtinere.
PYRGOPOLINICES
Ubi matrem esse aiebat soror?
PALAESTRIO
Cubare in navi lippam atque oculis turgidis,
nauclerus dixit, qui illas advexit, mihi.
Is ad hos nauclerus hospitio divortitur. 1110
PYRGOPOLINICES
Quid is? ecquid fortis?
PALAESTRIO
Abi, sis hinc, nam tu quidem
ad equas fuisti scitus admissarius,
qui consectare qua maeris, qua feminas.
PYRGOPOLINICES
Hoc age nunc.
PALAESTRIO
Istuc.
PYRGOPOLINICES
Quod das consilium mihi,
te cum illa verba facere de ista re volo; 1115
nam cum illa sane congruos sermo tibi.
PALAESTRIO
Qui potius, tute quom ades, tuam rem tute agas,
dicas uxorem tibi necessum esse ducere,
cognatos persuadere, amicos cogere ?
PYRGOPOLINICES
Itane tu censes?
PALAESTRIO
Quid ego ni ita censeam? 1120
PYRGOPOLINICES
Ibo igitur intro : tu heic ante aedeis interim
speculare, ut ubi illaec prodeat, me provoces.
PALAESTRIO
Tu modo istuc cura, quod agis.
PYRGOPOLINICES
Curatum id quidem'st.
Quin, si voluntate nolet, vi extrudam foras.
PALAESTRIO
Istuc cave faxis; quin potius per gratiam 1125
bonam abeat abs te, atque illaec, quae dixi, dato :
aurum, ornamentaque, quae illi instruxisti ferat.
PYRGOPOLINICES
Cupio, hercle.
PALAESTRIO
Credo te facile impetrassere.
Sed abi intro, noli stare.
PYRGOPOLINICES
Tibi sum oboediens.
PALAESTRIO
Numquid videtur demutare alio atque uti 1130
dixi esse vobis dudum hunc moechum Militem?
Nunc ad me ut veniat usus't Acroteleutium aut
ancillula eius aut Pleusicles : pro Iupiter,
satin' ut conmoditas usquequaque me adiuvat !
nam quos videre exoptabam me maxume, 1135
una exeunteis video hinc e proxumo.
IV.v
PYRGOPOLINICES
Quod volui, ut volo, inpetravi, per amicitiam et gratiam
a Philocomasio. 1200
PALAESTRIO
Quidnam intus fuisse te dicam diu?
PYRGOPOLINICES
Numquam ego me tam sensi amari quam nunc ab illa muliere.
PALAESTRIO
Quid iam !
PYRGOPOLINICES
Ut multa verba fecit ! ut lenta materies
fuit !
verum postremo inpetravi ut volui, donavi ei
quae voluit, quae postulavit; te quoque ei dono dedi. 1205
PALAESTRIO
Etiam me? quomodo ego vivam sine te?
PYRGOPOLINICES
Age, animo bono es :
idem ego te liberabo : nam si possem ullo modo
impetrare ut abiret, ne te abduceret, operam dedi;
vnrum obpressit.
PALAESTRIO
Deos sperabo, teque postremo tamen
etsi istuc mi acerbum'st, quia hero te carendum'st optumo. 1210
Saltem id volupe'st, quom ex virtute formae evenit tibi
mea opera super hac vicina, quam ego nunc concilio tibi.
PYRGOPOLINICES
Quid opu'st verbis ! libertatem tibi ego et divitias dabo,
si inpetras.
PALAESTRIO
Reddam inpetratum.
PYRGOPOLINICES
At gestio.
PALAESTRIO
At modice decet;
moderare animo; ne sis cupidus : sed eccam ipsam, egreditur foras. 1215
IV.
vii
PLEUSIDES
Alium alio pacto propter amorem ni sciam
fecisse multa nequiter, verear magis 1285
me amoris causa hoc ornatu incedere.
Verum quom multos multa admisse abceperim
inhonesta propter amorem atque aliena a bonis:
mitto iam, ut obcidi Achilles civeis passus est..
Sed eccum Palaestrionem, stat cum Milite: 1290
oratio alio mihi demutanda'st mea.
Mulier profecto gnata'st ex ipsa mora.
Nam quaevis alia, quae mora est aeque mora,
minor ea videtur, quam quae propter mulierem'st.
Hoc adeo fieri credo consuetudine. 1295
Nam ego hanc accerso Philocomasium : sed foreis
pultabo : heus, ecquis hic est?
PALAESTRIO
Adulescens, quid est?
quid vis? quid pultas?
PLEUSIDES
Philocomasium quaerito,
a matre illius venio : si itura'st, eat :
omneis moratur; navim cupimus solvere. 1300
PYRGOPOLINICES
Iam dudum res parata'st : i, Palaestrio,
aurum, ornamenta, vestem, pretiosa omnia,
duc adiutores tecum ad navim qui ferant.
omnia conposita sunt quae donavi: auferat;
PALAESTRIO
Eo.
PLEUSIDES
Quaeso, hercle, propera.
PYRGOPOLINICES
Non morabitur. 1305
Quid istuc, quaeso, quid oculo factum'st tuo?
PLEUSIDES
Habeo equidem, hercle, oculum.
PYRGOPOLINICES
At laevum dico.
PLEUSIDES
Eloquar.
Maris causa, hercle, hoc ego oculo utor minus,
nam si abstinuissem amare, tamquam hoc uterer.
Sed nimis morantur me diu.
PYRGOPOLINICES
Eccos, exeunt. 1310