PLAUTE
Les Ménechmes
ARGUMENTUM
Mercator siculus, quoi erant gemini
Ei, subrepto altero, mors obtigit.
Nomen subreptitii illi indit qui domi'st
Avos paternus, facit Menæchmum e Sosicle.
Et is germanum, postquam adolevit, quaeritat 5
Circum omneis oras; post, Epidamnum devenit :
Heic fuerat auctus file subreptitius.
Menaechmum civem credunt omneis advenam,
Eumque adpellant, meretrix, uxor, et socer.
I se cognoscunt fratres postremo invicem. 10
PERSONAE
PENICULUS, parasitus.
MENAECHMUS, subreptus.
EROTIUM, meretrix.
CYLINDRUS, cocus.
MENAECHMUS SOSICLES.
MESSENIO, servos.
MULIER, uxor.
SERVOS alius.
ANCILLA.
SENEX.
MEDICUS.
LORARII.
PROLOGUS
Salutem primum iam a principio propitiam
mihi atque vobis, spectatores, nuncio.
Apporto vobis Plautum, lingua non manu :
quaeso ut benignis accipiatis auribus.
Nunc argumentum accipite atque animum advortite. 5
Quam potero in verba conferam paucissuma.
Atque hoc poetae faciunt in comoediis:
omneis res gestas esse Athenis autumant,
quo illud vobis graecum videatur magis;
ego nusquam dicam nisi ubi factum dicitur. 10
Atque adeo hoc argumentum graecissat, tamen
non atticissat, verum sicilicissitat.
Huic argumento antelogium quidem hoc fuit,
nunc argumentum vobis demensum dabo,
non modio, neque trimodio, verum ipso horreo: 15
tantum ad narrandum argumentum adest benignitas.
Mercator quidam fuit Syracusis senex,
ei sunt nati filii gemini duo,
ita forma simili pueri, ut mater sua
non intergnosse posset quae mammam dabat, 20
neque adeo mater ipsa quae illos pepererat,
ut quidem ille dixit mihi, qui pueros viderat.
Ego illos non vidi, ne quis vostrum censeat.
Postquam iam pueri septuennes sunt, pater
oneravit navem magnam multis mercibus. 25
Imponit alterum geminum in navem pater
Tarentum avexit secum ad mercatum simul;
illum reliquit alterum apud matrem domi.
Tarenti ludei forte erant, quom illuc venit;
mortales multi, ut ad ludos, convenerant. 30
Puer aberravit inter homines a patre.
Epidamniensis quidam ibi mercator fuit :
is puerum tollit atque Epidamnium avehit.
Pater eius autem postquam puerum perdidit,
animum despondit, eaque is aegritudine 35
paucis diebus post Tarenti emortuu'st.
Postquam Syracusas de ea re rediit nuncius
ad avom puerorum, puerum surruptum alterum
patremque pueri Tarenti esse emortuum,
immutat nomen avos huic gemino alteri : 40
ita illum dilexit, qui subruptus est, alterum,
illius nomen indit illi, qui domi est,
Menaechmo, idem quod alteri nomen fuit;
et ipsus eodem avos est vocatus nomine,
propterea illius nomen memini facilius, 45
quia illum clamore vidi flagitarier.
Ne mox erretis, iam nunc praedico prius:
idem est ambobus nomen geminis fratribus.
Nunc in Epidamnum pedibus redeundum'st mihi,
ut hanc rem vobis examussim disputem. 50
Si quis quid vestrum Epidamnum curari sibi
velit, audacter imperato et dicito :
sed ita, ut det, unde curari id possit sibi.
Nam nisi qui argentum dederit, nugas egerit;
qui dederit, magi' maiores nugas egerit. 55
verum illuc redeo unde abii, atque uno adsto in loco.
Epidamniensis ille, quem dudum dixeram,
geminum illum puerum qui surrupuit alterum,
ei liberorum, nisi divitiae, nihil erat:
adoptat illum puerum surrupticium 60
sibi filium eique uxorem dotatam dedit,
eumque heredem fecit, quom ipse obiit diem.
Nam rus ut ibat forte, ut multum pluerat,
ingressus fluvium rapidum ab urbe haud longule,
rapidus raptori pueri subduxit pedes, 65
abstraxitque hominem in maxumam malam crucem.
Illi divitiae evenerunt maximae.
Is illic habitat geminus surrupticius.
Nunc ille geminus, qui Syracusis habet,
hodie in Epidamnum venit cum servo suo 70
hunc quaeritatum geminum germanum suum.
Haec urbs Epidamnus est, dum haec agitur fabula;
quando alia agetur, aliud fiet oppidum,
sicut familiae quoque solent mutarier:
modo hic habitat leno, modo adulescens, modo senex, 75
pauper, mendicus, rex, parasitus, hariolus...
ACTUS I
I.i
PENICULUS
Iuventus nomen fecit Peniculo mihi,
ideo quia mensam, quando edo, detergeo.
Homines captivos qui catenis vinciunt
et qui fugitivis servis indunt compedes, 80
nimis stulte faciunt mea quidem sententia.
Nam homini misero si ad malum accedit malum,
maior lubido est fugere et facere nequiter.
Nam se ex catenis eximunt aliquo modo.
tum compediti anum lima proterunt 85
aut lapide excutiunt clavom : nugae sunt eae.
Quem tu adservare recte, ne aufugiat, voles,
esca atque potione vinciri decet.
Apud mensam plenam homini rostrum deliges.
Dum tu illi, quod edit et quod potet, praebeas, 90
suo arbitratu adfatim cottidie,
numquam, edepol, fugiet, tametsi capital fecerit,
facile adservabis, dum eo vinclo vincies.
Ita istaec nimis lenta vincla sunt escaria;
quam magis extendas, tanto adstringunt arctius. 95
Nam ego ad Menaechmum hunc eo, quo iam diu
sum iudicatus, ultro eo ut me vinciat.
Nam illic homo homines non alit, verum educat,
recreatque: nullus melius medicinam facit.
Ita est adulescens; ipsus escae maxumae : 100
cerialis coenas dat, ita mensas exstruit,
tantas struices concinnat patinarias:
standum'st in lecto, si quid de summo petas.
sed mi intervallum iam hos dies multos fuit:
domi domitus sum usque cum caris meis. 105
Nam neque edo, neque emo, nisi quod est carissumum.
Id quoque iam, cari qui instruuntur, deserunt.
nunc ad eum inviso : sed aperitur ostium.
Menaechmum eccum ipsum video ; progreditur foras.
I.ii
MENAECHMUS
Ni mala, ni stulta sies, ni indomita imposque animi, 110
quod viro esse odio videas, tute tibi odio habeas.
Praeterhac si mihi tale post hunc diem
faxis, faxo foris vidua visas patrem.
Nam quotiens foras ire volo, me retines, revocas, rogitas,
quo ego eam, quam rem agam, quid negoti geram, 115
quid petam, quid feram, quid foris egerim.
Portitorem domum duxi : ita omnem mihi
rem necesse eloqui est quidquid egi atque ago.
Nimium ego te habui delicatam; nunc adeo ut facturus dicam :
quando ego tibi ancillas, penum, 120
lanam, aurum, vestem, purpuram bene praebeo nec quicquam eges,
malo cavebis, si sapis : virum observare desines.
Atque adeo, ne me nequiquam serves, ob eam industriam
Hodie ducam scortum, atque ad coenam aliquo condicam foras.
PENICULUS
Illic homo se uxori simulat male loqui, loquitur mihi; 125
nam si foris coenat, profecto me, haud uxorem, ulciscitur.
MENAECHMUS
Evax, iurgio hercle tandem uxorem abegi ab ianua.
Ubi sunt amatores mariti? dona quid cessant mihi
conferre omneis, congratulanteis, quia pugnavi fortiter?
Hanc modo uxori intus pallam surrupui, ad scortum fero. 130
Sic hoc decet, dari facete verba custodi catae.
Hoc facinus pulchrum'st, hoc probum'st, hoc lepidum'st, hoc factum'st fabre:
Meo malo a mala abstuli : hoc ad damnum deferetur.
Avorti praedam ab hostibus nostrum salute socium.
PENICULUS
Heus adulescens, ecqua in istac pars inest praeda mihi? 135
MENAECHMUS
Perii, in insidias deveni.
PENICULUS
Immo in praesidium : ne time.
MENAECHMUS
Quis homo est?
PENICULUS
Ego sum.
MENAECHMUS
O mea conmoditas, o mea obportunitas, salve.
PENICULUS
Salve.
MENAECHMUS
Quid agis?
PENICULUS
Teneo dextera Genium meum.
MENAECHMUS
Non potuisti magis per tempus mi advenire quam advenis.
PENICULUS
Ita ego soleo: commoditatis omnis articulos scio. 140
MENAECHMUS
Vin' tu facinus luculentum inspicere?
PENICULUS
Quis id coxit coquos?
Iam sciam, si quid titubatum'st, ubi reliquias videro.
MENAECHMUS
Dic mihi, num quam tu vidisti tabulam pictam in pariete,
ubi aquila Catamitum raperet aut ubi Venus Adoneum?
PENICULUS
Saepe : sed quid istae picturae ad me attinent?
MENAECHMUS
Age me aspice. 145
Ecquid adsimulo similiter?
PENICULUS
Quis istic est ornatus tuus?
MENAECHMUS
Dic hominem lepidissimum esse me.
PENICULUS
Vbi essuri sumus?
MENAECHMUS
Dic modo hoc quod ego te iubeo.
PENICULUS
Dico, homo lepidissime.
MENAECHMUS
Ecquid audes de tuo istuc addere?
PENICULUS
Atque hilarissume.
MENAECHMUS
Perge.
PENICULUS
Non pergo, hercle, nisi scio qua gratia. 150
Litigium'st tibi cum uxore : oh ! mihi abs te caveo cautius.
MENAECHMUS
Clam uxorem ubi sepolcrum habeamus, atque hunc comburamus diem.
PENICULUS
Age sane igitur, quando aequom oras, quam mox incendo rogum?
Dies quidem iam ad umbilicum est dimidiatus mortuus. 154-155
MENAECHMUS
Te morare, mihi quom obloquere.
PENICULUS Oculum ecfodito per solum 156
mihi, Menaechme, si ullum verbum faxo nisi quod iusseris.
MENAECHMUS
Concede huc a foribus.
PENICULUS
Fiat.
MENAECHMUS
Etiam concede huc.
PENICULUS
Licet.
MENAECHMUS
Etiam nunc concede audacter ab leonino cavo.
PENICULUS
Heu edepol, nae tu, ut ego opinor, esses agitator probus. 160
MENAECHMUS
Qui dum?
PENICULUS
Ne te uxor sequatur, respectas identidem.
MENAECHMUS
Sed quid ais?
PENICULUS
Egone? id enim quod tu vis, id aio atque id nego.
MENAECHMUS
Ecquid tu de odore possis, si quid forte olfeceris,
facere coniecturam?
PENICULUS
Captum sit collegium augurum. 165
MENAECHMUS
Agedum odorare hanc quam ego habeo pallam : quid olet? abstines?
PENICULUS
Summum olfactare oportet vestimentum muliebre :
nam ex istoc loco spurcatur nasum odore inlutibili.
MENAECHMUS
Olfacta igitur hinc, Penicule. Lepide ut fastidis !
PENICULUS
Decet.
MENAECHMUS
Quid igitur? quid olet? responde.
PENICULUS
Furtum, scortum, prandium. 170
MENAECHMUS
Nunc ad amicam deferetur hanc meretricem Erotium.
Mihi, tibi atque illi iubebo iam adparari prandium.
Inde usque ad diurnam stellam crastinam potabimus.
PENICULUS
Eu. Expedite fabulatu's : iam fores ferio?
MENAECHMUS
Feri :
vel mane etiam.
PENICULUS
Mille passum commoratu's cantharum.
MENAECHMUS
Placide pulta.
PENICULUS
Metuis, credo, ne foreis samiae sient.
MENAECHMUS
Mane, mane, obsecro, hercle: ab se eccum exit.
PENICULUS
Oh, solem vides 179-180
MENAECHMUS
Satin' ut occaecatu'st prae huius corporis candoribus? 181
I.iii
EROTIUM
Anime mi, Menaechme, salve.
PENICULUS
Quid ego?
EROTIUM Extra numerum es mihi.
PENICULUS
Idem istuc aliis adscribtivis fieri ad legionem solet.
MENAECHMUS
Ego isteic mihi hodie adparari iussi apud te proelium. 184-185
EROTIUM
Hodie id fiet.
MENAECHMUS
In eo uterque proelio potabimus. 186
Uter ibi melior bellator erit inventus cantharo,
tua est legio, adiudicato, cum utro hanc noctem sies.
Ut ego uxorem, mea voluptas, ubi te aspicio, odi male !
EROTIUM
Interim nequis, quin eius aliquid indutus sies. 190
Quid hoc est?
MENAECHMUS
Induviae tuae, atque uxoris exuviae, rosa.
EROTIUM
Superas facile, ut superior sis mihi quam quisquam qui impetrant.
PENICULUS
Meretrix tantisper blanditur, dum illud quod rapiat videt.
Nam si amabas, iam oportebat nasum abreptum mordicus. 195
MENAECHMUS
Sustine hoc, Penicule; exuvias facere, quas vovi volo. 196
PENICULUS
Cedo, sed obsecro, hercle, salta sic cum palla postea.
MENAECHMUS
Ego saltabo? sanus, hercle, non es.
PENICULUS
Egone an tu magis?
si non saltas, exue igitur.
MENAECHMUS Nimio ego hanc periculo
subrupui hodie : meo quidem animo, ab Hippolyta subcingulum haud 200
Hercules aeque magno umquam abstulit periculo.
Cape tibi hanc, quando una vivis meis morigera moribus.
Hoc animo decet animatos esse amatores probos.
PENICULUS
Qui quidem ad mendicitatem se properent detrudere.
MENAECHMUS
Quattuor minis ego emi istanc anno uxori meae. 205
PENICULUS
Quattuor minae perierunt plane, ut ratio redditur.
MENAECHMUS
Scin' quid volo ego te accurare?
EROTIUM
Scio, curabo quae voles.
MENAECHMUS
Iube igitur tribus nobis apud te prandium adcurarier
atque aliquid scitamentorum de foro opsonarier,
glandionidam suillam, laridum, pernonidam, 210
aut sinciput, aut polimenta porcina aut aliquid ad eum modum,
madida quae mi adposita in mensam, milvinam subgerant;
atque actutum.
EROTIUM
Licet ecastor.
MENAECHMUS
Nos prodimus ad forum.
Iam hic nos erimus: dum coquetur, interim potabimus.
EROTIUM
Quando vis veni, parata res erit.
MENAECHMUS
Propera modo. 215
Sequere tu.
PENICULUS
Ego, hercle, vero te et servabo, et te sequar :
neque hodie ut te perdam, meream deorum divitias mihi.
EROTIUM
Evocate intus Culindrum mihi coquum actutum foras.
I.iv
EROTIUM
Sportulam cape atque argentum; eccos treis nummos habes.
CYLINDRUS
Habeo.
EROTIUM
Abi atque opsonium adfer; tribus vide quod sit satis. 220
Neque defiat neque supersit.
CYLINDRUS
Quoiusmodi hi homines erunt?
EROTIUM
Ego et Menaechmus, et parasitus eius.
CYLINDRUS
Iam isti sunt decem.
Nam parasitus octo hominum munus facile fungitur.
EROTIUM
Elocuta sum convivas; ceterum cura.
CYLINDRUS
Licet.
Cocta sunt, iube ire adcubitum.
EROTIUM
Redi cito.
CYLINDRUS
Iam ego hic ero. 225
ACTVS II
II.i
MENAECHMUS
Nulla 'st voluptas navitis, Messenio,
maior, meo animo, quam quom ex alto procul
terram conspiciunt.
MESSENIO
Maior, non dicam dolo,
si adveniens terram videas, quae fuerit tua.
Sed quaeso, quamobrem nunc Epidamnum venimus? 230
An, quasi mare, omneis circumimus insulas?
MENAECHMUS
Fratrem quaesitum geminum germanum meum.
MESSENIO
Namquid modi futurum 'st illum quaerere?
Hic annus sextust postquam ei rei operam damus.
Istros, Hispanos, Massiliensis, Illurios, 235
mare superum omne, Graeciamque exoticam,
orasque Italicas omneis, qua adgreditur mare,
sumus circumvecti : si acum, credo, quaereres,
acum invenisses, si adpareret, iam diu.
Hominem inter vivos quaeritamus mortuum : 240
nam invenissemus iam diu, si viveret.
MENAECHMUS
Ergo istuc quaero certum qui faciat mihi,
qui sese dicat scire, eum esse emortuum;
operam praeterea numquam sumam quaerere.
Verum aliter, vivos numquam desistam exsequi; 245
ego illum scio, quam cordi sit carus meo.
MESSENIO
In scirpo nodum quaeris, quin nos hinc domum
redimus, nisi si historiam scribturi sumus?
MENAECHMUS
Dictum facessas datum, edis, caveas malo.
Molestus ne sis, non tuo hoc fiet modo.
MESSENIO
Hem, 250
illoc enim verbo esse me servom scio.
Non potuit paucis plura plane proloqui.
Verum tamen nequeo continere, quin loquar.
Audi, Menaechme : quom inspicio marsupium,
viaticati, hercle, admodum aestive sumus. 255
Nae tu, hercle, opinor, nisi domum revorteris,
ubi nihil habebis, geminum dum quaeres, gemes.
Nam ita est haec hominum natio Epidamnia,
voluptarii atque potatores maxumi;
tum sycophantae et palpatores plurumei 260
in urbe hac habitant; tum meretrices mulieres
nusquam perhibentur blandiores gentium.
Propterea huic urbi nomen Epidamno inditum 'st,
quia nemo ferme huc sine damno devortitur.
MENAECHMUS
Ego istuc cavebo : cedodum huc mihi marsupium. 265
MESSENIO
Quid eo vis?
MENAECHMUS
Iam aps te metuo de verbis tuis.
MESSENIO
Quid metuis?
MENAECHMUS
Ne mihi damnum in Epidamno duis.
Tu magnus amator mulierum es, Messenio :
ego autem homo iracundus, animi perditi.
Id utrumque, argentum quando habebo, cavero, 270
ne tu delinquas, neve ego irascar tibi.
MESSENIO
Cape atque serva, me lubente feceris.
II.ii
CYLINDRUS
Bene opsonavi atque ex mea sententia,
bonum anteponam prandium pransoribus.
Sed eccum Menaechmum video : vae tergo meo ! 275
Prius iam convivae ambulant ante ostium,
quam ego opsonatu redeo : adibo atque alloquar.
Menaechme, salve.
MENAECHMUS
Di te amabunt : quisquis ego sum ?
CYLINDRUS
Non, hercle, vere. Ubi convivae ceteri? 280
MENAECHMUS
Quos tu convivas quaeris?
CYLINDRUS
Parasitum tuum.
MENAECHMUS
Meum parasitum? certe hic insanu'st homo.
MESSENIO
Dixin' tibi esse heic sycophantas plurumos?
MENAECHMUS
Quem tu parasitum quaeris, adulescens, meum? 285
CYLINDRUS
Peniculum.
MESSENIO
Eccum in vidulo salvom fero.
CYLINDRUS
Menaechme, numero huc advenis ad prandium
nunc opsonatu redeo.
MENAECHMUS
Responde mihi,
adulescens, quibus heic pretiis porci veneunt
sacres sinceri?
CYLINDRUS
Nummum.
MENAECHMUS
Nummum a me accipe: 290
iube te piari de mea pecunia.
nam equidem insanum esse te certo scio,
qui mihi molestus homini ignoto, quisquis es.
CYLINDRUS
Cylindrus ego sum, non gnosti nomen meum?
MENAECHMUS
Seu tu Cylindrus, seu Coriendrus, perieris. 295
Ego te non gnovi, neque gnovisse adeo volo.
CYLINDRUS
Est tibi Menaechmo noMENAECHMUS
MENAECHMUS
Tantum quod sciam.
Pro sano loqueris, quom me appellas nomine.
Sed ubi gnovisti me?
CYLINDRUS
Ubi ego te gnoverim ?
Qui amicam habes eram meam hanc Erotium? 300
MENAECHMUS
Neque, hercle, habeo, neque te, quis homo sis scio.
CYLINDRUS
Non scis quis ego sim ? qui tibi saepissume
cyathisso apud nos, quando potas?
MESSENIO
Hei mihi,
quom nihil est, qui illi homini diminuam caput.
MENAECHMUS
Tun' cyathissare mihi soles, qui ante hunc diem 305
Epidamnum numquam vidi, neque veni?
CYLINDRUS
Negas !
MENAECHMUS
Nego hercle vero.
CYLINDRUS
Non tu in illisce aedibus
habitas?
MENAECHMUS
Dii illos homines, qui illeic habitant, perduint.
CYLINDRUS
Insanit hic quidem, qui ipse male dicit sibi.
Audin', Menaechme?
MENAECHMUS
Quid vis?
CYLINDRUS
Si me consulas, 310
nummum illum, quem mihi dudum pollicitus dare,
iubeas, si sapias, porculum adferri tibi : 314-315
nam tu quidem, hercle, certo non sanus satis,
Menaechme, qui nunc ipsus male dicas tibi.
MESSENIO
Heu hercle hominem multum et odiosum mihi. 316
CYLINDRUS
Solet iocari saepe mecum illoc modo.
Quamvis ridiculus est, ubi uxor non adest.
MENAECHMUS
Quid ais tu?
CYLINDRUS
Quid vis, inquam ! Satin' hoc quod vides
tribus vobis opsonatum 'st, an opsono amplius, 320
tibi et parasito et mulieri?
MENAECHMUS
Quas tu mulieres,
quos tu parasitos loquere?
MESSENIO
Quod te urget scelus,
qui huic sis molestus?
CYLINDRUS
Quid tibi mecum 'st rei?
ego te non gnovi: cum hoc quem gnovi fabulor.
MESSENIO
Non, edepol, tu homo sanus es, certo scio. 325
CYLINDRUS
Iam ergo haec madebunt faxo : nihil morabitur.
Proin tu ne quo abeas longius ab aedibus.
Numquid vis?
MENAECHMUS
Ut eas maxumam malam crucem.
CYLINDRUS
Ire, hercle, melius est te interim atque adcumbere,
dum ego haec adpono ad Volcani violentiam. 330
Ibo intro, et dicam te heic adstare Erotio,
ut te hinc abducat potius quam heic adstes foris.
MENAECHMUS
Iamne abiit ? edepol, haud mendacia
tua verba experior esse.
MESSENIO
Observato modo.
Nam isteic meretricem credo habitare mulierem, 335
ut quidem ille insanus dixit, qui hinc abiit modo.
MENAECHMUS
Sed miror, qui ille gnoverit nomen meum.
MESSENIO
Minime, hercle, mirum; morem hunc meretrices habent:
ad portum mittunt servolos, ancillulas;
si qua peregrina navis in portum advenit, 340
rogitant cuiatis sit, quid ei nomen siet,
post, illae extemplo se applicant, adglutinant:
si pellexerunt, perditum amittunt domum.
Nunc in istoc portu stat navis praedatoria,
abs qua cavendum nobis sane censeo. 345
MENAECHMUS
Mones quidem, hercle, recte.
MESSENIO
Tum demum sciam
recte monuisse, si tu recte caveris.
MENAECHMUS
Tacedum parumper : nam concrepuit ostium.
Videamus qui hinc egreditur.
MESSENIO
Hoc ponam interim.
adservatote haec, soltis, navaleis pedes. 350
II.iii
EROTIUM
Sine foreis sic : abi, nolo operiri.
Intus para, cura, vide, quod opu est fiat:
sternite lectos, incendite odores, munditia
inlecebra animo est amantium. 354-355
Amanti amoenitas malo est, nobis lucro est. 356
Sed ubi ille est, quem cocus ante aedeis esse ait? atque eccum video,
qui mi est usui et plurimum prodest.
Item hinc ultro fit, ut meret, potissimus nostrae domi ut sit:
nunc eum adibo, ultro adloquar. 360
Animule mi, mihi mira videntur,
heic te stare foris, fores quoi pateant,
magis quam domus tua, domus quom haec tua sit.
Omne paratum 'st, ut iussisti
atque ut voluisti; , neque tibi 365
ulla mora intus :
prandium, ut iussisti, heic curatum 'st:
ubi lubet, ire licet accubitum.
MENAECHMUS
Quicum haec mulier loquitur?
EROTIUM
Equidem tecum.
MENAECHMUS
Quid mecum tibi
fuit umquam, aut nunc est negoti?
EROTIUM
Quia, pol, te unum ex omnibus 370
Venus me voluit magnificare, atque id haud inmerito tuo.
Nam, ecastor, solus benefactis tuis me florentem facis.
MENAECHMUS
Certo haec mulier aut insana aut ebria 'st, Messenio,
quae hominem ignotum compellet me tam familiariter.
MESSENIO
Dixin' ego istaec heic solere fieri? folia nunc cadunt, 375
prae ut si triduum hoc heic erimus: tum arbores in te cadent.
Nam ita sunt heic meretrices: omneis elecebrae argentariae.
Sed sine me dum hanc compellare : heus mulier ! tibi dico. EROTIUM
Quid est?
MESSENIO
Ubi tu hunc hominem gnovisti?
EROTIUM
Ibidem, ubi hic me iam diu,
in Epidamno.
MESSENIO
In Epidamno? qui huc in hanc urbem pedem, 380
nisi hodie, numquam intro tetulit?
EROTIUM
Eeia, delicias facis.
mi Menaechme : quin, amabo, is intro? hic tibi erit rectius.
MENAECHMUS
Haec quidem, edepol, recte appellat meo me mulier nomine.
nimis miror, quid hoc sit negoti.
MESSENIO
Oboluit marsupium
huic istuc quod habes.
MENAECHMUS
Atque, edepol, tu me monuisti probe. 385
adcipedum hoc : iam scibo, utrum hae me mage amet an marsupium.
EROTIUM
Eamus intro, ut prandeamus.
MENAECHMUS Bene vocas: tam gratia 'st.
EROTIUM
Cur igitur me tibi iussisti coquere dudum prandium?
MENAECHMUS
Egon te iussi coquere?
EROTIUM
Certo tibi et parasito tuo.
MENAECHMUS
Quoi, malum, parasito? certo haec mulier non sana est satis. 390
EROTIUM
Peniculo.
MENAECHMUS
Quis iste est Peniculus? qui extergentur baxeae?
EROTIUM
Scilicet qui dudum tecum venit, quom pallam mihi
detulisti, quam ab uxore tua surrupuisti.
MENAECHMUS
Quid est?
tibi pallam dedi, quam uxori meae surrupui? sanan' es?
certe haec mulier cantherino ritu adstans somniat. 395
EROTIUM
Qui lubet ludibrio habere me, atque ire infitias mihi
facta quae sunt?
MENAECHMUS Dic quid est id, quod negem, quod fecerim?
EROTIUM
Pallam te hodie mihi dedisse uxoris.
MENAECHMUS
Etiam nunc nego.
Ego quidem neque umquam uxorem habui, neque habeo, neque huc
umquam, postquam natus sum, intra portam penetravi pedem. 400
Prandi in navi; inde huc sum egressus, te conveni.
EROTIUM
Ecere,
perii misera ! quam tu nunc mihi navem narras?
MENAECHMUS
Ligneam,
saepe tritam, saepe fixam, saepe excussam malleo;
quasi supellex pellionis, palus palo proxum 'st.
EROTIUM
Iam me, amabo, desine ludos facere, atque i hac mecum simul. 405
MENAECHMUS
Nescio quem, mulier, alium hominem, non me quaeritas.
EROTIUM
Non ego te gnovi Menaechmum, Moscho prognatum patre ?
qui Syracusis perhibere gnatus esse in Sicilia,
ubi rex Agathocles regnator fuit, et iterum Phintia ? 409-410
tertium Liparo, qui in morte regnum Hieroni tradidit, 411
nunc Hiero est?
MENAECHMUS
Haud falso, mulier, praedicas.
MESSENIO
Pro Iuppiter !
num istaec mulier illinc venit, quae te gnovit tam cate?
MENAECHMUS
Hercle opinor, pernegari non potest.
MESSENIO
Ne feceris. 414-415
Periisti, si intrassis intra limen.
MENAECHMUS
Quin tace modo : 416
bene res geritur; adsentabor, quidquid dicet, mulieri,
si possum hospitium nancisci. Iamdudum, mulier, tibi
non imprudens advorsabar: hunc metuebam, ne meae 419-420
uxori renuntiaret de palla et de prandio. 421
Nunc, quando vis, eamus intro.
EROTIUM
Etiam parasitum manes?
MENAECHMUS
Neque ego illum maneo, neque floccifacio, neque, si venerit,
eum volo intromitti.
EROTIUM
Ecastor, haud invita fecero.
sed scin' quid te amabo ut facias?
MENAECHMUS
Impera quid vis modo. 425
EROTIUM
Pallam illam, quam dudum dederas, ad phrygionem ut deferas,
ut reconcinnetur, atque ut opera addantur quae volo.
MENAECHMUS
Hercle, quin tu recte dicis; eadem ignorabitur :
ne uxor cognoscat te habere, si in via conspexerit.
EROTIUM
Ergo mox auferto tecum, quando abibis.
MENAECHMUS
Maxume. 430
EROTIUM
Eamus intro.
MENAECHMUS
Iam sequar te. hunc volo etiam conloqui.
Eho, Messenio, accede huc.
MESSENIO
Quid negoti 'st?
MENAECHMUS
St! scire vis ?
MESSENIO
Quid ergo?
MENAECHMUS
Opu'st.
MESSENIO
Quid opu'st ?
MENAECHMUS
Scio ut me dices.
MESSENIO
Tanto nequior.
MENAECHMUS
Habeo praedam: tantum incepi operis :i quantum pote'st : 434-435
abduc istos in tabernam actutum diversoriam. 436
Tum facito ante solis occasum ut venias advorsum mihi.
MESSENIO
Non tu istas meretrices gnovisti, here.
MENAECHMUS
Tace, inquam.
Mihi dolebit, non tibi, si quid ego stulte fecero.
Mulier haec stulta atque inscita 'st; quantum perspexi modo, 440
est hic praeda nobis.
MESSENIO
Perii.
MENAECHMUS
Iamne abis?
MESSENIO
Periit probe:
Ducit lembum dierectum navis praedatoria.
Sed ego inscitus, qui hero me postulem moderarier;
dicto me emit audientem, haud imperatorem sibi.
Sequimini, ut, quod imperatum 'st, veniam advorsum temperi. 445
ACTVS III
III.i
PENICULUS
Plus triginta annis natus sum, quom interea loci,
numquam quicquam facinus feci peius, neque scelestius,
quam hodie, quom in contionem mediam me immersi miser.
Ubi ego dum hieto, Menaechmus se subterduxit mihi
atque abiit ad amicam, credo, neque me voluit ducere. 450
Qui illum di omnes perduint, qui primus commentus es
contionem habere, quae homines obcupatos obcupat.
Non ad eam rem otiosos homines decuit deligi ?
Qui nisi adsint, quom citentur, census capiat inlico.455
Adfatim 'st hominum, in dies qui singulas escas edunt,
quibus negoti nihil est, qui esum neque vocantur, neque vocant.
Eos oportet contioni dare operam atque comitiis.
Si id ita esset, non ego hodie perdidissem prandium, 460
quoi tam credo datum voluisse quam me video vivere.
ibo: etiamnum reliquiarum spes animum oblectat meum.
Sed quid ego video Menaechmum ? cum corona exit foras.
Sublatum est convivium, edepol, venio adversum temperi.
Observabo quid agat hominem. Post adibo atque adloquar. 465
III.ii
MENAECHMUS
Poti' ne ut quiescas si ego tibi hanc hodie probe
lepideque concinnatam referam temperi ?
Non faxo, eam esse dices: ita ignorabitur.
PENICULUS
Pallam ad phrygionem fert, confecto prandio,
vinoque expoto, parasito excluso foras. 470
Non, hercle, is sum, qui sum, ni hanc iniuriam
meque ultus polchre fuero. Observa quid dabo,
MENAECHMUS
Pro di immortaleis, quoi homini umquam uno die
boni dedistis plus, qui minus speraverit?
Prandi, potavi, scortum accubui, abstuli 475
hanc, quoius heres numquam erit post hunc diem.
PENICULUS
Nequeo, quae loquitur exaudire clanculum.
Satur nunc loquitur de me et de parti mea.
MENAECHMUS
Ait hanc dedisse me sibi, atque eam meae 479-480
uxori surrupuisse : quoniam sentio 481
errare, extemplo, quasi res cum ea esset mihi,
coepi adsentari; mulier quidquid dixerat,
idem ego dicebam : quid multis verbis opu'st?
Minore nusquam bene fui dispendio. 485
PENICULUS
Adibo ad hominem, nam turbare gestio.
MENAECHMUS
Quis hic est, qui adversus it mihi?
PENICULUS
Quid ais, homo
levior quam pluma, pessume et nequissume,
flagitium hominis, subdole ac minumi preti?
Quid de te merui, qua me causa perderes? 490
Ut subrupuisti te mihi dudum de foro ?
Fecisti funus med absente prandio.
Cur ausu's facere, quoi ego aeque heres eram?
MENAECHMUS
Adulescens, quaeso, quid tibi mecum est rei,
qui mihi male dicas homini ignoto insciens? 495
an tibi malam rem vis pro maledictis dari?
PENICULUS
Post eam quidem, edepol, te dedisse intellego.
MENAECHMUS
Responde, adulescens, quaeso, quid tibi nomen est?
PENICULUS
Etiam derides, quasi nomen non gnoveris?
MENAECHMUS
Non, edepol, ego te, quod sciam, umquam ante hunc diem 500
vidi neque gnovi; verum certo, quisquis es,
aequum si facias, mihi odiosus ne sies.
PENICULUS
Menaechme, vigila.
MENAECHMUS
Vigilo, hercle, equidem, quod sciam.
PENICULUS
Non me gnovisti?
MENAECHMUS
Non negem, si gnoverim.
PENICULUS
Tuum parasitum non gnovisti?
MENAECHMUS Non tibi 505
sanum 'st, adulescens, sinciput, ut intellego.
PENICULUS
Responde, surrupuistin' uxori tuae
pallam istanc hodie, atque dedisti Erotio?
MENAECHMUS
Neque, hercle, ego uxorem habeo; neque ego Erotio
dedi nec pallam suprupui.
PENICULUS
Satin' sanus es? 510
obcisa est haec res : non ego te indutum foras
exire vidi palla?
MENAECHMUS
Vae capiti tuo !
omneis cinaedos esse censes, quia tu es?
tun' med indutum fuisse pallam praedicas? 514-515
PENICULUS
Ego, hercle, vero.
MENAECHMUS Non tu abis quo dignus es? 516
aut te piari iubes, homo insanissime.
PENICULUS
Numquam, edepol, me quisquam exorabit, quin tuae
uxori rem omnem iam, uti sit gesta, eloquar.
Omneis in te istaec recident contumeliae.i: 520
Faxo haud inultum prandium comederis.
MENAECHMUS
Quid hoc negoti'st ? satin', uti quemque conspicor,
ita me ludificant? sed concrepuit ostium.
III.iii
ANCILLA
Menaechme, amare ait te multum Erotium,
ut hoc una opera ad aurificem deferas, 525
atque huc ut addas auri pondo unciam,
iubeasque spinther novom reconcinnarier.
MENAECHMUS
Et istud et aliud, si quid curari volet,
me curaturum dicito, quidquid volet.
ANCILLA
Scin' quid hoc sit spinther?
MENAECHMUS
Nescio, nisi aureum. 530
ANCILLA
Hoc est, quod olim clanculum ex armario
te surrupuisse aiebas uxori tuae.
MENAECHMUS
Numquam, hercle, factum 'st.
ANCILLA
Non meministi, obsecro?
Redde igitur spinther, si non meministi.
MENAECHMUS
Mane.
immo equidem memini : nempe hoc est quod illi dedi. 535
ANCILLA
Istuc.
MENAECHMUS
Ubi illae armillae sunt, quas una dedi?
ANCILLA
Numquam dedisti.
MENAECHMUS
Nam, pol, hoc unum dedi.
ANCILLA
Dicam curare?
MENAECHMUS
Dicito: curabitur.
et palla et spinther faxo referantur simul. 539-540
ANCILLA
Amabo, mi Menaechme, inaureis da mihi 541
faciundas pondo duum nummum stalagmia,
ut te lubenter videam, quom ad nos veneris.
MENAECHMUS
Fiat : cedo aurum, ego manupretium dabo.
ANCILLA
Da sodes, abs te, post reddidero tibi. 545
MENAECHMUS
Immo cedo abs te. Ego post tibi reddam duplex.
ANCILLA Non habeo.
MENAECHMUS
At tu, quando habebis, tum dato.
ANCILLA
Numquid me vis?
MENAECHMUS
Haec me curaturum dicito,
ut, quantum possint, quique liceant, veneant.
iamne intro abiit ? abivit, operuit fores. 550
Di me equidem omneis adiuvant, augent, amant.
sed quid ego cesso, dum datur mihi occasio
tempusque, abire ab his locis lenoniis?
Propera, Menaechme, fer pedem, confer gradum.
demam hanc coronam, atque abiciam ad laevam manum, 555
ut si qui sequatur, hac me abiisse censeant.
Ibo et conveniam servom, si potero, meum,
ut haec, quae bona dant dii mihi, ex me sciat.
ACTVS IV
IV.i
MULIER
Egone heic me patiar frustra in matrimonio,
ubi vir compilet clanculum quidquid domi'st 560
atque ea ad amicam deferat?
PENICULUS
Quin tu taces?
Manifesto, faxo, iam opprimes. Sequere hac modo.
Pallam ad phrygionem cum corona ebrius
ferebat, hodie tibi quam surrupuit domo.
Sed eccam coronam quam habuit : num mentior? 565
Hem hac abiit, si vis persequi vestigiis.
Atque edepol eccum optume revortitur;
sed pallam non fert.
MULIER
Quid ego nunc cum illoc agam?
PENICULUS
Idem quod semper; male habeas;
MULIER
Sic censeo.
PENICULUS
Huc concedamus: ex insidiis aucupa. 570
IV.ii
MENAECHMVS
Ut hoc utimur maxume more moro
molestoque multum ! atque uti quique sunt
optumi maxume, morem habent hunc:
clientes sibi omneis volunt esse multos:
bonine an mali sint, id haud quaeritant; 575
res magis quaeritur quam clientum fides
Quoiusmodi clueat.
Si est pauper atque haud malus, nequam habetur,
si dives malus est, is cliens frugi habetur.
Qui neque leges, neque aequom bonum usquam colunt, 580
sollicitos patronos habent.
Datum denegant, quod datum 'st, litium pleni, rapaces
viri, fraudulenti,
qui aut faenore, aut periuriis habent rem paratam,
mens est in querelis. 584a
Eis ubi dicitur dies, simul patronis dicitur,
quippe qui pro illis loquantur, male quae fecerint :
aut ad populum, aut in iure, aut apud aedilem res est.
Sicut me hodie nimis sollicitum cliens quidam habuit, neque quod volui
agere aut quicum licitum'st : ita me attinuit, ita me detinuit.
Apud aedileis proeliis factis plurumisque pessimisque 590
dixi causam, conditiones tetuli tortas, confragosas;
aut plus minus, quam opus erat, multo dixeram controversiam,
ut sponsio fieret, quid ille? qui praedem dedit.
Nec magis manufestum ego hominem unquam ullum teneri vidi:
omnibus malefactis testes treis aderant acerrumi. 595
Di illum omneis perdant, (ita mihi
hunc hodie corrupit diem)
meque adeo, qui hodie forum
umquam oculis inspexi meis !
Diem corrupi. Optumum
iussi adparari prandium,
amica exspectat me, scio.
ubi primum 'st licitum, inlico
properavi abire de foro : 600
irata'st, credo, nunc mihi;
placabit palla quam dedi,
quam hodie uxori abstuli, atque huic detuli Erotio. 601a
PENICULUS
Quid ais?
MULIER
Viro me malo male nubtam.
PENICULUS
Satin' audis, quae illic loquitur?
MULIER
Satis.
MENAECHMUS
Si sapiam, hinc intro abeam, ubi mi bene sit.
MULIER
Mane : male potius erit.
Nae illam, ecastor, faenerato abstulisti.
PENICULUS
Sic datur.
MULIER
Clanculum te istaec flagitia facere censebas potesse? 605
MENAECHMUS
Quid illuc est, uxor, negoti?
MULIER
Men' rogas?
MENAECHMUS
Vin' hunc rogem?
PENICULUS
Aufer hinc palpationes. Perge tu.
MENAECHMUS
Quid tu mihi
tristis es?
MULIER
Te scire oportet.
PENICULUS
Scit, sed dissimulat malus.
MENAECHMUS
Quid negoti'st?
MULIER
Pallam.
MENAECHMUS
Pallam?
MULIER
Quidem pallam.
PENICULUS
Quid paves?
MENAECHMUS
Nil equidem paveo.
PENICULUS
Nisi unum:
palla pallorem incutit. At tu
ne clam me comesses prandium ! Perge in virum.
MENAECHMUS
Non taces?
PENICULUS
Non, hercle, vero taceo : nutat, ne loquar.
MENAECHMUS
Non, hercle, ego quidem usquam
quidquam nuto neque nicto tibi.
MULIER
Nae ego, mecastor, mulier misera !
MENAECHMUS
Qui tu misera es? mihi expedi.
PENICULUS
Nihil hoc confidentius, qui, quae vides, ea pernegat. 615
MENAECHMUS
Per Iovem deosque omneis adiuro, uxor, (satin' hoc est tibi?)
me isti non nutasse.
PENICULUS
Credit iam tibi de isto: illuc redi.
MENAECHMUS
Quo ego redeam?
PENICULUS
Equidem ad phrygionem censeo : et pallam refer.
MENAECHMUS
Quae istaec palla 'st?
PENICULUS
Taceo iam, quando hic rem non meminit suam.
MENAECHMUS
Numquis servorum deliquit? num ancillae, aut servi tibi
responsant? eloquere : impune non erit.
MULIER
Nugas agis.
MENAECHMUS
Tristis admodum es : non mihi istuc satis placet.
MULIER
Nugas agis.
MENAECHMUS
Caeterum familiarium aliquoi irata es.
MULIER
Nugas agis.
MENAECHMUS
Num mihi es irata saltem?
MULIER
Nunc tu non nugas agis.
MENAECHMUS
Non, edepol, deliqui quidquam.
MULIER
Hem rursum nunc nugas agis. 625
MENAECHMUS
Dic, mea uxor, quid tibi aegre 'st?
PENICULUS
Bellus blanditur tibi.
MENAECHMUS
Potin' ut mihi molestus ne sis? num te appello?
MULIER
Abfer manum.
PENICULUS
Sic datur : properato absente me comesse prandium ?
Post ante aedeis cum corona me derideto ebrius ?
MENAECHMUS
Neque, edepol, ego prandi, neque hodie huc intro tetuli pedem. 630
PENICULUS
Tun' negas?
MENAECHMUS
Nego, hercle, vero.
PENICULUS
Nihil hoc homine audacius.
Non ego te modo heic ante aedeis cum corona florea
vidi astare, quom negabas mihi esse sanum sinciput,
et negabas me gnovisse; peregrinum aibas esse te?
MENAECHMUS
Quin ut dudum divorti abs te, redeo nunc demum domum. 635
PENICULUS
Gnovi ego te : non mihi censebas esse, qui te ulciscerer :
omnia, hercle, uxori dixi.
MENAECHMUS
Quid dixisti?
PENICULUS
Nescio,
eam ipsus roga.
MENAECHMUS
Quid hoc est, uxor? quidnam hic narravit tibi?
quid id est? quid taces? quin dicis, quid sit?
MULIER
Quasi, tu nescias.
Palla mihi est domo surrepta.
MENAECHMUS
Palla surrepta est tibi? 639a
MULIER
Me rogas?
MENAECHMUS
Pol, haud rogem te, si sciam.
PENICULUS
O hominem malum !
ut dissimulat ! non potes celare: rem gnovit probe :
omnia, hercle, ego edictavi.
MENAECHMUS
Quid id est?
MULIER
Quando nil pudet,
neque vis tua voluntate ipse profiteri, audi atque ades
et quid tristis, et quid hic mihi dixerit, faxo scias :
palla mi est domo surrupta.
MENAECHMUS
Palla surrupta est mihi? 645
PENICULUS
Viden' ut scelestus captat? huic subrepta est, non tibi.
nam profecto tibi surrupta si esset, salva non foret.
MENAECHMUS
Nihil mihi tecum 'st. Dedi tu quid ais?
MULIER
Palla, inquam, periit domo.
MENAECHMUS
Quis eam subripuit?
MULIER
Pol, istuc ille scit, qui illam abstulit.
MENAECHMUS
Quis is homo est?
MULIER
Menaechmus quidam.
MENAECHMUS
Edepol, factum nequiter. 650
Quis is Menaechmust?
MULIER
Tu istic, inquam.
MENAECHMUS
Egone?
MULIER
Tu.
MENAECHMUS
Quis arguit?
MULIER
Egomet.
PENICULUS
Et ego : atque huic amicae detulisti Erotio.
MENAECHMUS
Egon' dedi?
MULIER Tu, tu istic, inquam : vin' adferri noctuam,
quae, tu, tu, usque dicat tibi? nam nos iam defessi sumus.
MENAECHMUS
Per Iovem deosque omneis adiuro, (uxor satin' hoc est tibi?) 655
non dedisse.
MULIER
Imo, hercle, vero, nos non falsum dicere.
MENAECHMUS
Sed ego illam non condonavi, sed sic utendam dedi.
MULIER
Equidem, ecastor, tuam nec chlamydem do foras, nec pallium
quoiquam utendum : mulierem aequom 'st vestimentum muliebre
dare foras, virum virile : quin refers pallam domum? 660
MENAECHMUS
Ego, faxo, referetur.
MULIER
Ex re tua, ut opinor, feceris;
nam domum numquam introibis, nisi feres pallam simul.
MENAECHMUS
Eo domum.
PENICULUS
Quid mihi futurum 'st, qui tibi hanc operam dedi?
MULIER
Opera reddetur, quando quid tibi erit subreptum domo.
PENICULUS
Id quidem, edepol, numquam erit : nam nihil est, quod perdam, domi. 665
Quom virum, quom uxorem, dii vos perdant : properabo ad forum,
nam ex hac familia me plane excidisse intellego.
MENAECHMUS
Male mi uxor sese fecisse censet, quom exclusit foras;
quasi non habeam, quo intromittar, alium meliorem locum.
Si tibi displiceo, patiundum: at placuero huic Erotio, 670
quae me non excludet ab se, sed apud se obcludet domi.
Nunc ibo, orabo ut mihi pallam reddat, quam dudum dedi.
Aliam illi redimam meliorem : heus, ecquis heic est ianitor?
Aperite, atque Erotium aliquis evocate ante ostium.
IV.iii
EROTIUM
Quis hic me quaerit?
MENAECHMUS
Sibi inimicus magis quam aetati tuae. 675
EROTIUM
Mi Menaechme, cur ante aedeis adstas? sequere intro.
MENAECHMUS
Mane.
Scin' quid est quod ego ad te venio?
EROTIUM
Scio; ut tibi ex me sit volup.
MENAECHMUS
Immo, edepol, pallam illam, amabo te, quam tibi dudum dedi,
mihi eam redde; uxor rescivit rem omnem, ut factum 'st, ordine.
Ego tibi redimam bis tanta pluris pallam, quam voles. 680
EROTIUM Tibi dedi equidem illam, ad phrygionem ut ferres, paulo prius,
et illud spinther, ut ad aurificem ferres, ut fieret novum.
MENAECHMUS
Mihi tu ut dederis pallam, et spinther? numquam factum reperies.
Nam ego quidem postquam illam dudum tibi dedi, atque abii ad forum,
nunc redeo, nunc te postillac video.
EROTIUM
Video quam rem agis. 685
Quia commisi, ut me defrudes, ad eam rem adfectas viam.
MENAECHMUS
Neque edepol te defrudandi causa posco : quin tibi
dico uxorem rescivisse.
EROTIUM
Nec te ultro oravi ut dares,
tute ultro ad me detulisti, dedisti eam dono mihi :
eandem nunc reposcis: patiar, tibi habe, abfer, utere, 690
vel tu, vel tua uxor, vel etiam in loculos compingite.
Tu huc, post hunc diem, pedem intro non feres, ne frustra sis;
quando tu me bene merentem tibi habes despicatui.
Nisi feres argentum, frustra me ductare non potes.
Aliam posthac invenito, quam habeas frustratui. 695
MENAECHMUS
Nimis iracunde, hercle; tandem heus tu, tibi dico, mane :
redi. Etiamne astas? etiam audes mea revorti gratia?
Abiit intro, occlusit aedeis : nunc ego sum exclusissimus:
neque domi ,neque apud amicam mihi iam quidquam creditur.
Ibo, et consulam hanc rem amicos, quid faciendum censeant. 700
ACTVS V
V.i
MENAECHMVS
Nimis stulte dudum feci, quom marsupium
Messenioni cum argento concredidi.
Immersit aliquo sese, credo, in ganeum.
MULIER
Provisam, quam mox vir meus redeat domum.
Sed eccum video : salva sum, pallam refert. 705
MENAECHMUS
Demiror, ubi nunc ambulet Messenio.
MULIER
Adibo, atque hominem accipiam quibus dictis meret.
Non te pudet prodire in conspectum meum,
flagitium hominis, cum istoc ornatu?
MENAECHMUS
Quid est?
quae te res agitat, mulier?
MULIER
Etiamne, impudens, 710
muttire verbum unum audes, aut mecum loqui?
MENAECHMUS
Quid tandem admisi in me, ut loqui non audeam?
MULIER
Rogas me? o hominis impudentem audaciam!
MENAECHMUS
Non tu scis, mulier, Hecubam quapropter canem
Graii esse praedicabant?
MULIER
Non equidem scio. 715
MENAECHMUS
Quia idem faciebat Hecuba quod tu nunc facis:
omnia mala ingerebat, quemquem adpexerat.
Itaque adeo iure coepta appellari est canes.
MULIER
Non istaec ego flagitia possum perpeti.
Nam med aetatem viduam esse mavelim, 720
quam istaec flagitia tua pati quae tu facis.
MENAECHMUS
Quid id ad me, tu te nubtam possis perpeti
an sis abitura a tuo viro? an mos hic ita heic,
peregrino ut advenienti narrent fabulas?
MULIER
Quas fabulas? non, inquam, patiar praeterhac, 725
quin vidua vivam, quam tuos mores perferam.
MENAECHMUS
Mea quidem, hercle, causa vidua vivito,
vel usque dum regnum obtinebit Iuppiter.
MULIER
At mihi negabas dudum surrupuisse te,
nunc eandem ante oculos attines; non te pudet? 730
MENAECHMUS
Heu, hercle, mulier, multum et audax et mala es.
Tun' tibi hanc surreptam dicere audes, quam mihi
dedit alia mulier ut concinnandam darem?
MULIER
Nae istuc, mecastor : iam patrem accersam meum,
atque ei narrabo tua flagitia quae facis. 735
I. Decio, quaere meum patrem, tecum simul
ut veniat ad me: ita rem esse dicito.
iam ego aperiam istaec tua flagitia.
MENAECHMUS
Sanan' es?
quae mea flagitia?
MULIER
Quom pallam atque aurum meum
domo subpilas tuae uxori et tuae 740
degeris amicae. Satin' haec recte fabulor?
MENAECHMUS
Quaeso, hercle, mulier, si scis, monstra quod bibam,
tuam qui possim perpeti petulantiam.
Quem tu hominem me arbitrare, nescio.
Ego te simitu gnovi cum Porthaone. 745
MULIER
Si me derides, at, pol, illum non potes,
patrem meum, qui huc advenit : quin respicis?
novistin tu illum?
MENAECHMUS
Gnovi cum Calcha simul:
eodem die vidi illum, quo te ante hunc diem.
MULIER
Negas gnovisse me? negas patrem meum? 750
MENAECHMUS
Idem, hercle, dicam, si avom vis adducere.
MULIER
Ecastor, pariter hoc, atque alias res soles.
V.ii
SENEX
Ut aetas mea 'st atque ut hoc usus facto est
gradum proferam, progrediri properabo.
Sed id quam mihi facile sit, haud sum falsus. 755
Nam pernicitas deserit: consitus sum
senectute, onustum gero corpus, vires
reliquere. Ut aetas mala, merx mala tergo'st,
nam res plurimas pessumas, quom advenit, adfert:
quas si autumem omneis, nimis longus sermo sit. 760
Sed haec res mihi in pectore et corde cura est,
quidnam hoc sit negoti, quod sic filia
repente expetit me, ut ad sese irem.
Nec, quid id sit, mihi certius facit,
Quid velit, quid me accersit.
Verum propemodum iam scio, quid siet rei. 764a
Credo cum viro litigium gnatum esse aliquod.
Ita istaec solent, quae viros subservire
sibi postulant, dote fretae, feroceis.
Et illi quoque haud abstinent saepe culpa.
Verum est modus tamen, quod pati uxorem oportet.
Nec, pol, filia umquam patrem arcerssit ad se, 770
nisi aut quid commissi, aut iurgi est causa.
Sed quidquid id est, iam sciam : atque eccam eampse
ante aedeis, et eius tristem virum video.
Id est quod suspicabar.
Adpellabo hanc.
MULIER
Ibo advorsum. Salve multum, mi pater. 775
SENEX
Salva sis : salven' advenio? salven' arcessi iubes?
quid tu tristis es? quid ille autem abs te iratus destitit?
Nescio quid vos velitati estis inter vos duos.
Loquere, uter meruistis culpam, paucis, non longos logos.
MULIER
Nusquam equidem quidquam deliqui; hoc primum te absolvo, pater. 780
Verum vivere heic non possum neque durare ullo modo.
Proin tu me hinc abducas.
SENEX
Quid istuc autem est?
MULIER
Ludibrio, pater,
habeor.
SENEX
Unde?
MULIER
Ab illo, quoi me mandavisti, meo viro.
SENEX
Ecce autem litigium : quotiens edixi tandem tibi,
ut caveres, neuter ad me iretis cum querimonia? 785
MULIER
Qui ego istuc, mi pater, cavere possum?
SENEX
Men' interrogas?
MULIER
Nisi non vis.
SENEX
Quotiens monstravi tibi, viro ut morem geras, 787-788
quid ille faciat, ne id observes; quo eat, quid rerum gerat. 789
MULIER
At enim ille hinc amat meretricem ex proxumo.
SENEX
Sane sapit,
atque ob istanc industriam etiam, faxo, amabit amplius.
MULIER
Atque ibi potat.
SENEX
Tua quidem ille causa potabit minus,
si illeic sive alibi libebit? Quae haec, malum, impudentia'st?
Una opera prohibere, ad coenam ne promittat, postules,
neve quemquam abcipiat alienum apud se? serviren' tibi 795
postulas viros? dare una opera pensum postules,
inter ancillas sedere iubeas, lanam carere.
MULIER
Non equidem mihi te advocatum, pater, adduxi, sed viro.
Hinc stas, illim causam dicis.
SENEX
Si ille quid deliquerit,
multo tanto illum adcusabo, quam te accusavi, amplius. 800
Quando te auratam et vestitam bene habet; ancillas penum
recte praehibet, melius sanam 'st, mulier, mentem sumere.
MULIER
At ille subpilat mihi aurum et pallas ex arcis modo,
me despoliat, mea ornamenta clam ad meretriceis degerit.
SENEX
Male facit, si istuc facit : si non facit, tu male facis, 805
quae insontem insimules.
MULIER
Quin etiam nunc habet pallam, pater,
etspinther, quod ad hanc detulerat : nunc, quia rescivi, refert.
SENEX
Iam ego ex hoc, ut factum'st, scibo : ibo ad hominem atque adloquar.
Dic mihi istuc, Menaechme, quod vos dissertatis, ut sciam.
Quid tu tristis es? quid illam autem iratam abs te destituis? 810
MENAECHMUS
Quisquis es, quidquid tibi nomen est, senex, summum Iovem
deosque detestor.
SENEX
Qua de re, aut quoius rei rerum omnium?
MENAECHMUS
Me neque isti male fecisse mulieri, quae me arguit
hanc domo ab se subrupuisse, atque abstulisse deierat.
Si ego intra aedeis huius umquam, ubi habitat, penetravi pedem, 815-816
omnium hominum exopto ut fiam miserorum miserrumus. 817
SENEX
Sanun'es, qui istuc exoptes, aut neges te unquam pedem
in eas aedeis intulisse, ubi habitas, insanissume?
MENAECHMUS
Tun', senex, ais habitare med in illisce aedibus? 820
SENEX
Tu negas?
MENAECHMUS
Nego, hercle, vero.
MULIER
Nimio haec inpudenter negas ?
nisi quo nocte hac exmigrastis?
SENEX
Concede hac, filia.
Quid tu ais? num hinc exmigrastis?
MULIER
Quem in locum, aut ob rem, obsecro?
SENEX
Non, edepol, scio.
MULIER
Profecto ludit te hic.
SENEX
Non tu te tenes?
Iam vero, Menaechme, satis iocatus es : nunc hanc rem age. 825
MENAECHMUS
Quaeso, quid mihi tecum 'st? unde, aut quis tu homo es? quid feci ego
tibi, aut adeo isti, quae mihi molesta est quoquo modo?
MULIER
Viden' tu illi oculos virere? ut viridis exoritur colos
ex temporibus atque fronte ! ut oculi scintillant, vide. 829-830
MENAECHMUS
Quid mihi meliu'st, quam, quando illi me insanire praedicant, 831
ego med adsimulem insanire, ut illos a me absterream?
MULIER
Ut pandiculans oscitatur ! quid nunc faciam, mi pater?
SENEX
Concede huc, mea gnata, ab istoc quam potest longissume.
MENAECHMUS
Evoe, Evoe, Bromie, quo me in silvam venatum vocas? 835
audio; sed non abire possum ab his regionibus;
ita illa me ab laeva rabiosa femina adservat canis.
Post autem illinc hircus, alius, qui saepe aetate in sua
perdidit civem innocentem falso testimonio.
SENEX
Vae capiti tuo !
MENAECHMUS
Ecce, Apollo mi ex oraclo imperat, 840
ut ego illi oculos exuram lampadibus ardentibus.
MULIER
Perii, mi pater ! minatur mihi oculos exurere.
Hei mihi !
MENAECHMUS
Insanire me aiunt, ultro cum ipsi insaniunt.
SENEX
Filia, heus.
MULIER
Quid est? quid agimus?
SENEX
Quid si ego huc servos cito;
ibo, abducam, qui hunc hinc tollant, et domi devinciant, 845
priusquam turbarum quid faciat amplius.
MENAECHMUS
Enimvero,
ni obcupo aliquid mihi consilium, hi domum me ad se abferent.
pugnis me votas in huius ore quidquam parcere,
ni iam ex meis oculis abscedat in malam magnam crucem.
Faciam quod iubes, Apollo.
SENEX
Fuge domum, quantum pote 'st, 850
ne hic te obtundat.
MULIER
Fugio : amabo, adserva istunc, mi pater,
ne quo hinc abeat. Sumne ego mulier misera, quae illaec audio?
MENAECHMUS
Haud male illanc amovi : nunc hunc impurissumum,
barbatum, tremulum Tithonum, Cygno prognatum patre.
Ita mihi imperas, ut ego huius membra, atque ossa, atque artua 855
comminuam illo scipione, quem ipse habet.
SENEX Dabitur malum,
me quidem si adtigeris, aut si propius ad me adcesseris.
MENAECHMUS
Faciam quod iubes; securim capiam ancipitem, atque hunc senem
exossabo, dein' dedolabo adsulatim viscera.
SENEX
Enimvero illud praecavendum'st, atque adcurandum'st mihi : 860
sane ego illum metuo, ut minatur, ne quid malefaxit mihi.
MENAECHMUS
Multa mihi imperas, Apollo: nunc equos iunctos iubes
capere me indomitos, feroceis, atque in currum inscendere,
ut ego hunc proteram leonem gaetulum, olentem, edentulum.
iam adstiti in currum, iam lora teneo, iam stimulum in manu'st. 865
Agite equi, facitote sonitus ungularum adpareant
cursu celeri; facite inflexa sit pedum pernicitas.
SENEX
Mihin' equis iunctis minare?
MENAECHMUS
Ecce, Apollo, denuo
me iubes facere impetum in eum qui stat, atque occidere.
Sed quis hic est, qui me capillo hinc de curru deripit? 870
Imperium tuum demutat atque dictum, Apollinis.
SENEX
Heu, hercle, morbum acrem ac durum ! Di, vostram fidem !
vel hic qui insanit, quam valuit paulo prius !
ei derepente tantus morbus incidit.
Ibo atque accersam medicum iam, quantum potest. 875
V.iii
MENAECHMUS
Iamne isti abierunt, quaeso, ex conspectu meo,
qui me vi cogunt, ut validus insaniam?
Quid cesso abire ad navem, dum salvo licet?
vosque omneis quaeso, si senex revenerit, 879-880
ne me indicetis, qua platea hinc aufugerim. 881
SENEX
Lumbi sedendo, oculi spectando dolent,
manendo medicum, dum se ex opere recipiat.
Odiosus tandem vix ab aegrotis venit.
Ait se obligasse crus fractum Aesculapio, 885
Apollini autem brachium; nunc cogito,
utrum me dicam ducere medicum, an fabrum.
atque eccum incedit, movet formicinum gradum.
V.iv
MEDICUS
Quid esse illi morbi, dixeras? narra, senex.
Num larvatus aut cerritus? fac sciam. 890
Num eum veternus aut aqua intercus tenet?
SENEX
Quin ea te causa duco, ut id dicas mihi,
atque illum ut sanum facias.
MEDICUS
Perfacile id quidem'st.
Sanum futurum, mea ego id promitto fide.
SENEX
Magna cum cura ego illum curari volo. 895
MEDICUS
Quin suspirabo plus sescenta in dies:
ita ego illum cum cura magna curabo tibi.
SENEX
Atque eccum ipsum hominem.
MEDICUS
Observemus, quam rem agat.
V.v
MENAECHMVS
Edepol, nae hic dies pervorsus atque advorsus mi optigit :
quae me clam ratus sum facere, ea omnia fecit palam 900
parasitus, qui me complevit flagiti et formidinis,
meus Ulisses, suo qui regi tantum concivit mali.
Quem ego hominem, si quidem vivo, vita evolvam sua.
Sed ego stultus sum, qui illius esse dico, quae meae sit.
Meo cibo et sumptu educatu'st : anima privabo virum. 905
Condigne autem haec meretrix fecit, ut mos est meretricius.
Quia rogo, palla ut referatur rursum ad uxorem meam,
mihi se ait dedisse : heu, edepol, ne ego homo vivo miser !
SENEX
Audin' quae loquitur !
MEDICUS
Se miserum praedicat.
SENEX
Adeas velim.
MEDICUS
Salvos sis, Menaechme; quaeso, cur apertas brachium? 910
Non tu scis, quantum isti morbo nunc tuo facias mali.
MENAECHMUS
Quin tu te suspendis !
MEDICUS
Ecquid sentis?
SENEX
Quidni sentiam?
MEDICUS
Non potest haec res ellebori iugere obtinerier.
Sed quid ais, Menaechme?
MENAECHMUS
Quid vis?
MEDICUS
Dic mihi hoc quod te rogo.
Album an atrum vinum potas?
MENAECHMUS
Quin tu is in malam crucem? 915
MEDICUS
Iam, hercle, obceptat insanire primulum.
MENAECHMUS
Quin tu me interrogas,
purpureum panem, an puniceum soleam ego esse an luteum?
soleamne esse aveis squamosas, pisceis pennatos?
SENEX
Papae !
audin' tu ? deliramenta loquitur. Quid cessas dare 919-920
potionis aliquid prius quam percipit insania? 921
MEDICUS
Mane modo; etiam percontabor.
SENEX
Obcidis fabulans.
MEDICUS
Dic mihi hoc: solent tibi umquam oculi duri fieri?
MENAECHMUS
Quid? tu me lucustam censes esse, homo ignavissume?
MEDICUS
Dic mihi: en umquam tibi intestina crepant, quod sentias? 925
MENAECHMUS
Ubi satur sum, nulla crepitant; quando esurio, tum crepant.
MEDICUS
Hoc quidem, edepol, haud pro insano verbum respondit mihi.
perdormiscin' usque ad lucem? facilen' tu dormis cubans?
MENAECHMUS
Perdormisco, si resolvi argentum quoi debeo.
Qui te Iuppiter dique omnes, percontator, perduint. 930
MEDICUS
Nunc homo insanire obceptat: de illis verbis cave tibi.
SENEX
Immo modestior nunc quidem est de verbis, prae ut dudum fuit;
nam dudum uxorem suam esse aiebat rabiosam canem.
MENAECHMUS
Quid, ego?
SENEX
Dixti insanus, inquam.
MENAECHMUS
Egone?
SENEX
Tu istic, qui mihi
etiam me iunctis quadrigis minitatu's prosternere. 935
Egomet haec te vidi facere, egomet haec ted arguo. 936-940
MENAECHMUS
At ego te sacram coronam surrupuisse scio Iovis; 941
et ob eam rem in carcerem ted esse conpactum scio.
Et postquam es emissus, caesum virgis sub furca scio.
Tum patrem occidisse, et matrem vendidisse, etiam scio.
Satin' haec pro sano maledicta maledictis respondeo? 945
SENEX
Obsecro, hercle, medice, propere, quidquid facturus, face.
non vides hominem insanire?
MEDICUS
Scin' quid facias optimum est?
ad me face uti deferatur.
SENEX
Itan' censes?
MEDICUS
Quippeni?
ibi meo arbitratu potero curare hominem.
SENEX
Age ut lubet.
MEDICUS
Elleborum potabis, faxo, aliquos viginti dies. 950
MENAECHMUS
At ego te pendentem fodiam stimulis triginta dies.
MEDICUS
I, arcesse homines, qui illunc ad me deferant.
SENEX
Quot sunt satis?
MEDICUS
Proinde, ut insanire video, quattuor, nihilo minus.
SENEX
Iam hic erunt; adserva tu istunc, medice.
MEDICUS
Imo ego ibo domum,
ut parentur, quibus paratis opus est : tu servos iube 955
hunc ad me ferant.
SENEX
Iam ego illeic, faxo, erit.
MEDICUS
Abeo.
SENEX
Vale.
MENAECHMUS
Abiit socerus, abiit medicus; nunc solus sum : pro Iuppiter !
quid illuc est quod med heic homines insanire praedicant?
Nam equidem, postquam gnatus sum, numquam aegrotavi unum diem,
neque ego insanio, neque pugnas neque ego liteis coepio. 960
Salvos salvos alios video; gnovi homines, adloquor.
An qui perperam insanire me aiunt, insaniunt?
Quid ego nunc faciam? domum ire cupio: uxor non sinit.
Huc autem nemo intromittit. Nimis proventum est nequiter.
Heic ergo usque ad noctem : saltem intromittar domum. 965
V.vi
MESSENIO
Spectamen bono servo id est, qui rem herilem
procurat, videt, conlocat cogitatque,
ut absente hero, rem heri diligenter
tutetur, quam si ipse adsit aut rectius.
Tergum quam gulam, crura quam ventrem oportet 970
potiora esse, quoi cor modeste situm'st.
Recordetur id, qui nihili sunt, quid iis preti
detur ab suis heris, ignavis, improbis viris:
verbera compedes,
molae, magna lassitudo, fames, frigus durum; 975
haec pretia sunt ignaviae.
Id ego male malum metuo; propterea bonum esse certum'st potius
quam malum :
nam magis multo patior facilius verba, verbera ego odi,
nimioque edo lubentius molitum, quam molitum praehibeo.
Propterea heri inperium exsequor, bene, et sedate servo id; 980
atque mihi id prodest.
Alii ita ut in rem esse ducunt, sint: ego ita ero ut me esse oportet;
metum mihi adhibeam, culpam abstineam, ero ut omnibus in locis sim praesto.
Servi, qui cum culpa carent, et metuunt, ii solent esse heris utibileis; 983a
nam illi, qui nihil metuunt, postquam malum promeritum'st metuunt. 983b
Metuam haud multum; prope 'st quando hrus ob facta pretium exsolvet.
Eo ego exemplo servio, tergi ut in rem esse arbitror.
Postquam in tabernam vasa et servos conlocavi, ut iusserat,
ita venio advorsum : nunc foeris pultabo, adesse ut me sciat,
atque ex hoc saltu damni salvom ut educam foras.
Sed metuo, ne sero veniam, depugnato proelio.
V.vii
SENEX
Per ego vobis deos atque homines dico, ut imperium meum 990
sapienter habeatis curae, quae imperavi atque impero;
facite illic homo iam in medicinam ablatus sublimen siet,
nisi quidem vos vostra crura aut latera nihili penditis.
Cave quisquam, quod illic minitetur, vostrum floccifecerit.
Quid statis? quid dubitatis? iam sublimen raptum oportuit. 995
Ego ibo ad medicum; praesto ero illeic, quom venietis. MENAECHMUS
Occidi ?
quid hoc est negoti? quid illice homines ad me currunt, obsecro?
quid voltis vos? quid quaeritatis? quid me circumsistitis?
quo rapitis me? quo fertis me? perii ! obsecro vostram fidem,
Epidamnienseis, subvenite, cives. Quin me mittitis? 1000
MESSENIO
Pro di immortales, obsecro, quid ego oculis aspicio meis?
herum meum indignissume nescio qui sublimen ferunt.
MENAECHMUS
Ecquis subpetias mihi audet adferre?
MESSENIO
Ego, here, audacissume.
O facinus indignum et malum, Epidamnii civeis, herum
meum heic in pacato oppido luci deripier in via, 1005
qui liber ad vos venerit !
Mittite istunc.
MENAECHMUS
Obsecro te, quisquis es, operam mihi ut des,
neu sinas in me insignite fieri tantam iniuriam.
MESSENIO
Imo et operam dabo, et defendam, et subvenibo sedulo.
Numquam te patiar perire : me perire'st aequius. 1010
Eripe oculum isti, ab umero qui te tenet, here, te obsecro.
Hisce ego iam sementem in ore faciam, pugnosque obseram.
Maxumo hodie malo, hercle, vostro istunc fertis : mittite.
MENAECHMUS
Teneo ego huic oculum.
MESSENIO
Face ut oculi locus in capite apdareat.
Vos scelesti, vos rapacis, vos praedones.
LORARII
Periimus. 1015
Obsecro, hercle.
MESSENIO
Mittite ergo.
MENAECHMUS
Quid me vobis tactio'st?
Pecte pugnis.
MESSENIO
Agite, abite, fugite hinc in malam crucem.
Hem tibi etiam, quia postremus cedis, hoc praemi feres.
Nimis autem bene ora conmetavi, atque ex mea sententia.
Edepol, here, nae tibi suppetias temperi adveni modo. 1020
MENAECHMUS
At tibi di semper, adulescens, quisquis es, faciant bene.
Nam absque ted esset, hodie numquam ad solem obcasum viverem.
MESSENIO
Ergo, edepol, si recte facias, here, med mittas manu.
MENAECHMUS
Liberem ego te?
MESSENIO Verum, quandoquidem, here, te servavi. MENAECHMUS
Quid est?
Adulescens, erras.
MESSENIO
Quid, erro?
MENAECHMUS
Per Iovem adiuro patrem, 1025
med herum tuum non esse.
MESSENIO
Non taces?
MENAECHMUS
Non mentior.
Nc meus servos umquam tale fecit, quale tu mihi.
MESSENIO
Sic sine igitur, si tuum negas me esse, abire liberum.
MENAECHMUS
Mea quidem, hercle, causa liber esto, atque ito quo voles.
MESSENIO
Nempe iubes?
MENAECHMUS
Iubeo, hercle, si quid inperi est in te mihi. 1030
MESSENIO
Salve, mi patrone.
SERVUS ALIUS
Quom tu liber es, Messenio,
gaudeo.
MESSENIO
Credo, hercle, vobis : sed, patrone, te obsecro,
ne minus inperes mihi, quam quom tuos servos fui.
Apud te habitabo, et quando ibis, una tecum ibo domum.
MENAECHMUS
Minume.
MESSENIO
Nunc ibo in tabernam; vasa et argentum tibi 1035
referam : recte est obsignatum in vidulo marsupium
cum viatico, id tibi iam huc adferam.
MENAECHMUS
Adfer strenue.
MESSENIO
Salvom tibi ita ut mihi dedisti, reddibo : heic me mane.
MENAECHMUS
Nimia mira mihi quidem hodie exorta miris modis.
Alii me negant eum esse qui sum, atque excludunt foras 1040
Etiam hic servom esse se meum aiebat, quem ego emisi manu.
Is ait se mihi adlaturum cum argento marsupium;
id si attulerit, dicam ut a me abeat liber quo volet,
ne tum, quando sanus factus sit, a me argentum petat. 1045
Socer et medicus me insanire aiebant : quid sit, mira sunt.
Haec nihilo mihi esse videntur setius, quam somnia.
Nunc ibo intro ad hanc meretricem, quamquam subcenset mihi,
si possum exorare ut pallam reddat, quam referam domum.
V.viii
MENAECHMUS
Men' hodie usquam convenisse te, audax, audes dicere, 1050
postquam advorsum mi imperavi ut huc venires?
MESSENIO
Quin modo
erupui, homines qui te ferebant sublimen quattuor,
apud hasce aedeis; tu clamabas deum fidem atque hominum omnium,
quom ego adcurro, teque eripio, vi pugnando ingratiis.
Ob eam rem, quia te servavi, me amisisti liberum. 1055
Quom argentum dixi me petere et vasa, tu quantum pote'st
praecucurristi obviam, ut quae fecisti infitias eas.
MENAECHMUS
Liberum ego te iussi abire?
MESSENIO Certo.
MENAECHMUS
Quoi certissimum'st,
mepte potius fieri servom, quam te umquam emittam manu ?
V.ix
MENAECHMUS SUBREPTUS
Si voltis per oculos iurare, nihilo hercle ea causa magis 1060
facietis, ut ego hodie abstulerim pallam et spinther,
pessumae.
MESSENIO
Pro di inmortales, quid ego video?
MENAECHMUS SOSICLES
Quid vides?
MESSENIO
Speculum tuom.
MENAECHMUS SOSICLES
Quid negoti 'st?
MESSENIO
Tua'st imago : tam consimil'st quam pote'st.
MENAECHMUS SOSICLES
Pol, profecto, haud est dissimilis, meam quom formam noscito.
MENAECHMUS SUBREPTUS
O adulescens, salve, qui me servavisti, quisquis es. 1065
MESSENIO
Adulescens, quaeso, hercle, eloquere tuom mihi nomen, nisi piget.
MENAECHMUS SUBREPTUS
Non, edepol, ita promeruisti de me, ut pigeat, quae velis
Est mihi Menaechmo nomen.
MENAECHMUS SOSICLES
Immo edepol mihi.
MENAECHMUS SUBREPTUS
Siculus sum Syracusanus.
MENAECHMUS SOSICLES.
Eadem urbs et patria 'st mihi.
MENAECHMUS SOSICLES
Quid ego ex te audio?
MENAECHMUS SOSICLES
Hoc quod res est.
MESSENIO
Gnovi
equidem hunc h erus est meus. 1070
Ego quidem huius servos sum, sed med esse huius credidi.
Ego hunc censebam te esse, huic etiam exhibui negotium.
Quaeso ignoscas, si quid stulte dixi, atque inprudens tibi.
MENAECHMUS SOSICLES
Delirare mihi videre: non conmeministi, simul
te hodie mecum exire ex navi?
MESSENIO
Enim vero aequom postulas. 1075
Tu h erus es: tu servom quaere : salveto tu : tu vale.
Hunc ego esse aio Menaechmum.
MENAECHMUS SUBREPTUS
At ego me.
MENAECHMUS SOSICLES
Quae haec fabula'st?
tu es Menaechmus?
MENAECHMUS SUBREPTUS
Me esse dico, Moscho prognatum patre.
MENAECHMUS SOSICLES
Tun' meo patre es prognatus?
MENAECHMUS SUBREPTUS
Imo equidem, adulescens, meo,
tuum tibi neque obcupare, neque praeripere postulo. 1080
MESSENIO
Di immortaleis, spem insperatam date mihi, quam suspicor.
Nam nisi me animus fallit, hi sunt gemini germani duo.
Nam et patriam et patrem conmemorant pariter, qui fuerint sibi.
Sevocabo h erum. Menaechme.
MENAECHMI AMBO
Quid vis?
MESSENIO
Non ambos volo,
sed uter vostrorum est advectus mecum navi ?
MENAECHMUS SUBREPTUS
Non ego. 1085
MENAECHMUS SOSICLES
At ego.
MESSENIO
Te volo igitur; huc concede.
MENAECHMUS SOSICLES
Concessi. quid est?
MESSENIO
Illic homo aut sycophanta, aut geminus est frater tuus.
Nam ego hominem hominis similiorem numquam vidi alterum.
Neque aqua aquae, neque lacte est lactis, crede mihi, usquam similius,
quam hic tui est, tuque huius : poste eamdem patriam ac patrem 1090
memorat : meliu'st nos adire, atque hunc percontarier.
MENAECHMUS SOSICLES
Hercle, qui tu me admonuisti recte; et habeo gratiam.
Perge operam dare, obsecro, hercle; liber esto, si invenis
hunc meum fratrem esse.
MESSENIO
Spero.
MENAECHMUS SOSICLES
Et ego item spero fore.
MESSENIO
Quid ais tu? Menaechmum, opinor, te vocari dixeras. 1095
MENAECHMUS SUBREPTUS
Ita vero.
MESSENIO
Huic item Menaechmo nomen est. In Sicilia
te Syracusis natum esse dixisti : hic gnatus est ibi.
Moschum tibi patrem fuisse dixti; huic itidem fuit.
Nunc operam potestis ambo mihi dare et vobis simul.
MENAECHMUS SUBREPTUS
Promeruisti, ut ne quid ores, quod velis, quin impetres. 1100
Tamquam si emeris me argento, liber servibo tibi.
MESSENIO
Spes mihi est, vos inventurum fratres germanos duos
geminos, una matre g natos, et patre uno uno die.
MENAECHMUS SUBREPTUS
Mira memoras : utinam efficere quod pollicitus possies !
MESSENIO
Possum; sed nunc agite uterque id, quod rogabo dicite. 1105
MENAECHMUS SUBREPTUS
Ubi lubet, roga; respondebo, nihil reticebo, quod sciam.
MESSENIO
Est tibi nomen Menaechmo?
MENAECHMUS SUBREPTUS
Fateor.
MESSENIO
Est itidem tibi?
MENAECHMUS SOSICLES
Est.
MESSENIO
Patrem fuisse Moschum tibi ais?
MENAECHMUS SUBREPTUS
Ita vero.
MENAECHMUS SOSICLES
Et mihi.
MESSENIO
Esne tu Syracusanus?
MENAECHMUS SUBREPTUS
Certo.
MESSENIO
Quid tu?
MENAECHMUS SOSICLES
Quippini?
MESSENIO
Optume usque adhuc conveniunt signa : porro operam date. 1110
Quid longissime meministi, dic mihi, in patria tua?
MENAECHMUS SUBREPTUS
Cum patre ut abii Tarentum ad mercatum, postea
inter homines me deerrare a patre, atque inde avehi.
MENAECHMUS SOSICLES
Iuppiter supreme, serva me.
MESSENIO
Quid clamas? quin taces?
quot eras annos gnatus, quom te pater a patria avehit? 1115
MENAECHMUS SUBREPTUS
Septuennis; nam tunc dentes mihi cadebant primulum.
Neque patrem umquam postilla vidi.
MESSENIO
Quid? vostrum patri
filii quot eratis?
MENAECHMUS SUBREPTUS
Ut nunc maxume memini, duo.
MESSENIO
Uter eratis, tun' an ille, maior?
MENAECHMUS SUBREPTUS
Aeque ambo pares.
MESSENIO
Qui id potest?
MENAECHMUS
Gemini ambo eramus.
MENAECHMUS SOSICLES
Di me servatum volunt. 1120
MESSENIO
Si interpellas, ego tacebo potius.
MENAECHMUS SOSICLES
Taceo.
MESSENIO Dic mihi:
uno nomine ambo eratis?
MENAECHMUS SUBREPTUS
Minume : nam mihi hoc erat,
quod nunc est, Menaechmo; illum tum vocabant Sosiclem.
MENAECHMUS SOSICLES
Signa adgnovi : contineri quin complectar, non queo.
Mi germane, gemine frater, salve, ego sum Sosicles. 1125
MENAECHMUS SUBREPTUS
Quo modo igitur post Menaechmo nomen est factum tibi?
MENAECHMUS SOSICLES
Postquam ad nos renuntiatum 'st te et patrem esse mortuum,
avos noster mutavit: quod tibi nomen est, fecit mihi.
MENAECHMUS SUBREPTUS
Credo ita esse factum, ut dicis : sed mi hoc responde.
MENAECHMUS SOSICLES
Roga. 1129-1130
MENAECHMUS SUBREPTUS
Quid erat nomen nostrae matri?
MENAECHMUS SOSICLES
Teusimarchae.
MENAECHMUS SUBREPTUS
Convenit. 1131
O salve, insperate multis annis post quem conspicor.
MENAECHMUS SOSICLES
Frater, et tu, quem ego multis miseriis laboribus
usque adhuc quaesivi, quemque ego esse inventum gaudeo.
MESSENIO
Hoc erat, quod haec te meretrix huius vocabat nomine. 1135
Hunc censebat te esse, credo, quom vocat te ad prandium.
MENAECHMUS SUBREPTUS
Namque edepol, heic mihi hodie iussi prandium adpararier,
clam meam uxorem, quoi pallam subrupui dudum domo,
eam dedi huic.
MENAECHMUS SOSICLES
Hanc dicis, frater, pallam, quam ego habeo?
MENAECHMUS SUBREPTUS
Quo modo haec ad te pervenit?
MENAECHMUS SOSICLES
Meretrix huc ad prandium 1140
me abduxit; me sibi dedisse aiebat : prandi perbene,
potavi atque adcubui scortum, pallam et aurum hoc dotavi.
MENAECHMUS SUBREPTUS
Gaudeo, edepol, si quid propter me tibi evenit boni.
nam illa quom te ad se vocabat, me esse credidit. 1144-1145
MESSENIO
Numquid me morare, quin ego liber, ut iusti, siem? 1146
MENAECHMUS SUBREPTUS
Optumum atque aequissumum orat, frater: fac causa mea.
MENAECHMUS SOSICLES
Liber esto.
MENAECHMUS SUBREPTUS
Quom tu es liber, gaudeo, Messenio.
MESSENIO
Sed meliore est opus auspicio, ut liber perpetuo siem. 1149-1150
MENAECHMUS SOSICLES
Quoniam haec evenerunt, frater, nostra ex sententia, 1151
in patriam redeamus ambo.
MENAECHMUS SUBREPTUS
Frater, faciam, ut tu voles.
auctionem heic faciam, et vendam quidquid est. Nunc interim
eamus intro, frater.
MENAECHMUS SOSICLES
Fiat.
MESSENIO
Scitin' quid ego vos rogo?
MENAECHMUS SUBREPTUS
Quid?
MESSENIO
Praeconium mi ut detis.
MENAECHMUS SUBREPTUS
Dabitur.
MESSENIO
Ergo nunc iam 1155
vis conclamari auctionem ?
MENAECHMUS SUBREPTUS
Fore quidem die septimi.
MESSENIO
Auctio fiet Menaechmi mane sane septimi.
Venibunt servi, supellex, fundi, aedes, omnia.
Venibunt, quiqui licebunt, praesenti pecunia.
Venibit uxor quoque etiam, si quis emptor venerit. 1160
Vix, credo, tota auctione capiet quinquagesies.
Nunc, spectatores, valete, et nobis clare ad plaudite.