RETOUR À L’ENTRÉE DU SITE        

                           TABLE DES MATIÈRES  DE PLAUTE

Platon traduit par Victor Cousin Tome I

PLAUTE

CAPTIVI

LES CAPTIFS

texte bilingue
texte franšais

 

 

 
 

ARGUMENTUM

Captu'st in pugna Hegionis filius.
Alium quadrimum fugiens servus vendidit.
Pater captivos commercatur Alios,
Tantum studens, ut natum captum recuperet;
Et inibi emit olim amissum filium.
Is suo cum domino veste vorsa ac nomine,
Ut amittatur fecit : ipsus plectitur.
Et is reduxit captum, et fugitivom simul,
Indicio cuius alium agnoscit filium. 

PERSONAE

ERGASILUS PARASITUS
HEGIO SENEX
LORARII
PHILOCRATES ADULESCENS CAPTIVUS
TYNDARUS SERVUS CAPTIVUS
ARISTOPHONTES ADULESCENS CAPTIVUS
PUER HEGIONIS
PHILOPOLEMUS ADULESCENS
STALAGMUS SERVUS 

PROLOGUS

Hos quos videtis stare heic captivos duos,
illi qui adstant, hi stant ambo, non sedent.
Hoc vos mihi testeis estis, me verum loqui.
Senex qui heic habitat Hegio, est huius pater.
Sed is quo pacto serviat suo sibi patri, 5
id ego heic apud vos proloquar, si operam datis.
Seni huic fuerunt filii gnati duo.
Alium quadrimum puerum servos surpuit,
eumque hinc profugiens vendidit in Alide
huiusce patri : iam hoc tenetis? optumum 'st. 10
Negat, mehercle, ille ultimus, discedito.
Si non, ubi sedeas, locus est, est, ubi ambules,
quando histrionem cogis mendicarier.
Ego me tua causa, ne erres, non rupturu' sum.
Vos qui potestis ope vestra censerier, 15
adcipite reliquom; alieno uti nil moror.
Fugitivos ille, ut dixeram ante, huius patri,
domo quem profugiens dominum abstulerat vendidit.
Hic postquam hunc emit, dedit eum huic gnato suo
peculiarem, quia quasi una aetas erat. 20
Hic nunc domi servit suo patri, nec scit pater.
Enim vero di nos quasi pilas homines habent.
Rationem habetis, quomodo unum amiserit.
Postquam belligerant Aetoli cum Aliis,
ut fit in bello, capitur alter filius: 25
medicus Menarchus emit ibidem in Alide.
Coepit captivos commercari hic Alios,
si quem reperire posset, quo mutet suum,
illum captivom : hunc suom esse nescit, qui domi'st.
Et quoniam heri inde audivit, de summo loco 30
summoque genere captum esse equitem Alium,
nil pretio parsit, filio dum parceret :
reconciliare ut facilius posset domum,
emit hosce e praeda ambos de quaestoribus.
Hice autem inter sese hunc confinxerunt dolum, 35
quo pacto hic servos suom herum hinc amittat domum.
Itaque inter se conmutant vestem et nomina.
Illic vocatur Philocrates, hic Tyndarus.
Huius illic, hic illius hodie fert imaginem.
Et hic hodie expediet hanc docte fallaciam, 40
et suom herum faciet libertatis conpotem,
eodemque pacto fratrem servabit suum
reducemque faciet liberum in patriam ad patrem,
inprudens: itidem ut saepe iam in multis locis,
plus insciens quis fecit, quam prudens boni. 45
Sed inscienteis sua sibi fallacia
ita conpararunt et confinxerunt dolum :
itaque hi conmenti, de sua sententia,
ut in servitute hic ad suom maneat patrem,
ita nunc ingnorans suo sibi servit patri : 50
homunculi quanti sunt, quom recogito!
Haec res agetur nobis, vobis fabula.
Sed etiam 'st, paucis vos quod monitos voluerim.
Profecto expediet, fabulae huic operam dare.
Non pertractate facta 'st, neque item ut ceterae: 55
neque spurcidici insunt versus inmemorabileis.
Heic neque periurus leno 'st, nec meretrix mala;
neque miles gloriosus. Ne vereamini,
quia bellum Aetolis esse dixi cum Aliis:
foris illeic extra scaenam fient proelia. 60
Nam hoc paene iniquom 'st comico choragio
conari desubito nos agere tragoediam.
Proin si quis pugnam exspectat, liteis contrahat:
valentiorem nactus adversarium
si erit, ego faciam, ut pugnam inspectet non bonam : 65
adeo ut spectare postea omneis oderit.
Abeo. Valete, iudices iustissimi
domi, duellique duellatores optumi. 

ACTUS I. i

ERGASILUS 
Iuventus nomen indidit Scorto mihi,
eo quia invocatus soleo esse in convivio. 70
Scio absurde dictum hoc derisores dicere.
At ego aio recte : nam scortum in convivio
sibi amator, talos quom iacit, scortum invocat.
Estne invocatum, annon est? est planissume.
Verum, hercle, vero nos parasiti planius; 75
quos nunquam quisquam neque vocat, neque invocat :
quasi mureis semper edimus alienum cibum.
Ubi res prolatae sunt, quom rus homines eunt,
simul prolatae res sunt nostris dentibus.
Quasi, quom caletur, cochleae in obculto latent, 80
suo sibi suco vivont, ros si non cadit :
item parasiti rebus prolatis latent
in obculto miseri, victitant suco suo,
dum ruri rurant homines, quos ligurriant.
Prolatis rebus parasiti venatici 85
sumus : quando res redierunt, molossici
odiosicique et multum inconmodestici.
Et heic quidem, hercle, nisi qui colaphos perpeti
potis parasitus, frangique aulas in caput,
vel ire extra portam Trigeminam ad saccum licet. 90
Quod mihi ne eveniat, nonnullum periculum 'st.
Nam postquam meus rex est potitus hostium,
(ita nunc belligerant Aetoli cum Aliis;
nam Aetolia haec est : illeic est captus in Alide,
Philopolemus, huius Hegionis filius 95
senis, qui heic habitat : quae aedeis lamentariae
mihi sunt, quas quotienscunque conspicio fleo)
nunc hic obcepit quaestum hunc fili gratia
inhonestum et maxume alienum ingenio suo.
Homines captivos commercatur, si queat 100
aliquem invenire, suom qui mutet filium.
Quod ego quidem nimis quam cupio ut inpetret :
nam ni illum recipit, nihil est quo me recipiam.
Nulla iuventutis spes est : sese omneis amant.
Ille demum antiquis est adulescens moribus : 105
quoius nunquam voltum tranquillavi gratiis.
Condigne pater est eius moratus moribus.
Nunc ad eum pergam. Sed aperitur ostium,
unde saturitate saepe ego exii ebrius.

I.ii  HEGIO, LORARIUS, ERGASILUS 

HEGIO 
Advorte animum, sis, tu : istos captivos duos, 110
heri quos emi de praeda de quaestoribus,
his indito catenas singularias;
istas maiores, quibus sunt vincti, demito.
Sinito ambulare, si foris, si intus volent;
sed uti adserventur magna diligentia. 115
Liber captivos avis ferae consimilis est;
semel fugiendi si data 'st occasio,
satis est : nunquam postilla possis prendere.
LORARIUS 
Omneis profecto liberi lubentius
sumus quam servimus. 
HEGIO 
Non videre ita tu quidem. 120
LORARIUS 
Si non est quod dem, mene vis dem ipse in pedes?
HEGIO 
Si dederis : erit extemplo mihi quod dem tibi.
LORARIUS 
Avis me ferae consimilem faciam, ut praedicas.
HEGIO 
Ita ut dicis, nam si faxis, te in caveam dabo.
Sed satis verborum 'st. cura quae iussi, atque abi. 125
Ego ibo ad fratrem ad alios captivos meos :
visam ne nocte hac quidpiam turbaverint.
Inde me continuo recipiam rursum domum.
ERGASILUS 
Aegre 'st mi, hunc facere quaestum carcerarium
propter sui gnati miseriam, miserum senem. 130
Sed si ullo pacto ille huc conciliari potest,
vel carnificinam hunc facere possum perpeti.
HEGIO 
Quis heic loquitur? 
ERGASILUS 
Ego, qui tuo maerore maceror,
macesco, consenesco, et tabesco miser.
Ossa atque pellis sum miser a macritudine. 135
Neque unquam quidquam me iuvat, quod edo domi;
foris aliquantillum etiam quod gusto, id beat.
HEGIO 
Ergasile, salve. 
ERGASILUS 
Di te bene ament, Hegio.
HEGIO 
Ne fle. 
ERGASILUS 
Egon' illum non fleam? egon' non defleam
Talem adulescentem? 
HEGIO 
Semper sensi filio 140
meo te esse amicum, et illum intellexi tibi.
ERGASILUS 
Tum denique homines nostra intellegimus bona,
quom quae in potestate habuimus, ea amisimus.
Ego postquam gnatus tuos potitu'st hostium,
expertus quanti fuerit, nunc desidero. 145
HEGIO 
Alienus quom eius incommodum tam aegre feras,
quid me patrem par facere 'st, quoi ille 'st unicus?
ERGASILUS 
Alienus ego ! alienus ille ! ha, Hegio !
nunquam istuc dixis, neque animum induxis tuum.
Tibi ille unicu'st, mi etiam unico magis unicus. 150
HEGIO 
Laudo, malum quom amici tuom ducis malum.
Nunc habe bonum animum. 
ERGASILUS 
Eheu ! Huic illud dolet,
quia nunc remissus est edendi exercitus.
HEGIO 
Nullumne interea nanctu's, qui posset tibi
remissum, quem dixti, inperare exercitum? 155
ERGASILUS 
Quid credis? fugitant omneis hanc provinciam,
quoi obtigerat postquam captu'st Philopolemus tuus.
HEGIO 
Non, pol, mirandum 'st fugitare hanc provinciam.
Multis et multigeneribus opus est tibi
militibus; primumdum opus est Pistorensibus : 160
eorum sunt aliquot genera Pistorensium.
Opus Paniceis est, opus Placentinis quoque,
opus Turdetanis, opust Ficedulensibus :
iam maritumi omneis milites opus sunt tibi.
ERGASILUS 
Ut saepe summa ingenia in occulto latent ! 165
Hic qualis inperator, nunc privatus est.
HEGIO 
Habe modo bonum animum. Nam illum confido domum
in his diebus me reconciliassere.
Nam eccum heic adulescentem captivom Alium,
prognatum genere summo, et summis divitiis : 170
hoc illum me mutare, confido fore.
ERGASILUS 
Ita di deaeque faxint. Sed num quo foras
vocatu's ad coenam? 
HEGIO 
Nusquam, quod sciam.
Sed quid tu id quaeris? 
ERGASILUS 
Quia mi natali 'st dies;
propterea te vocari ad te ad coenam volo. 175
HEGIO 
Facete dictum. Sed si pauxillum potes
contentus esse. 
ERGASILUS 
Ne perpauxillum modo;
nam istoc me assiduo victu delecto domi.
Age, sis, roga emptum, nisi qui meliorem adferet,
quae mi atque amicis placeat conditio magis : 180
quasi fundum vendam, meis me addicam legibus.
HEGIO 
Profundum vendis tu quidem, haud fundum mihi :
sed si venturu's, tempori. 
ERGASILUS 
Hem, vel iam otium 'st.
HEGIO 
I modo, venare leporem, nunc erem tenes.
Nam meus scruposam victus commetat viam. 185
ERGASILUS 
Numquam istoc vinces me, Hegio, ne postules
cum calceatis dentibus veniam tamen.
HEGIO 
Asper meus victus sane 'st. 
ERGASILUS 
Sentisne esitas?
HEGIO 
Terrestris coena 'st. 
ERGASILUS 
Sus terrestris bestia 'st.
HEGIO 
Multis oleribus. 
ERGASILUS 
Curato aegrotos domi. 190
Numquid vis? 
HEGIO 
Venias tempori. 
ERGASILUS  
Memorem mones.
HEGIO 
Ibo intro, atque intus subducam ratiunculam,
quantillum argenti mi apud trapezitam siet.
Ad fratrem, quo ire dixeram, mox iero.

ACTVS II. i LORARIUS, PHILOCRATES, TYNDARUS 

LORARIUS 
Si di immortaleis id voluerunt, vos hanc aerumnam exsequi, 195
decet id pati animo aequo: si id facietis, levior labos erit.
Domi fuistis, credo, liberi :
nunc servitus si evenit, ei vos morigerari mos bonu'st,
eamque et herili inperio ingeniis vostris lenem reddere.
Indigna digna habenda sunt, erus quae facit. 200
PHILOCRATES 
Oi, eoi, ei. 200a
LORARIUS 
Eiulatione haud opus est; oculis multam miseriam additis.
In re mala animo si bono utare, adiuvat.
PHILOCRATES 
At nos pudet, quia cum catenis sumus. 
LORARIUS 
At pigeat postea
nostrum herum, vos iam si eximat vinculis,
aut solutos sinat, quos argento emerit. 205
TYNDARUS 
Quid a nobis metuit? scimus nos
nostrum opficium quod est, si solutos sinat.
LORARIUS 
At fugam fingitis : sentio quam rem agitis.
PHILOCRATES 
Nos fugiamus? quo fugiamus? 
LORARIUS 
In patriam. 
PHILOCRATES 
Apage : haud nos id deceat,
fugitivos imitari. 
LORARIUS 
Imo edepol, si erit obcasio, haud dehortor. 210
TYNDARUS 
Unum exorare vos sinite nos. 
LORARIUS 
Quidnam id est?
TYNDARUS 
Ut sine hisce arbitris
atque vobis nobis deti' locum loquendi.
LORARIUS 
Fiat, abscedite hinc : nos concedamus huc;
sed brevem orationem incipisse. 215
TYNDARUS 
Hem, mi istuc certum erat. Concede huc. 215a
LORARIUS 
Abite ab istis. 
TYNDARUS 
Obnoxii ambo
vobis sumus propter hanc rem; quom quae volumus nos,
copia est; ea facitis nos compotes.
PHILOCRATES 
Secede huc nuntiam, si videtur, procul,
ne arbitri dicta nostra arbitrari queant, 220
neve permanet haec nostra fallacia.
Nam doli non doli sunt, nisi astu colas,
sed malum maxumum, si id palam provenit.
Nam si herus tu mihi es tu atque ego me tuom esse servum assimulo,
tamen viso opu'st, cauto opus'st, ut hoc sobrie, sineque arbitris, 225
adcurate agatur docte et diligenter.
Tanta incepta res est : haud somniculose hoc
agendum est. 
TYNDARUS 
Ero, ut me voles esse. 
PHILOCRATES 
Spero.
TYNDARUS 
Nam tu nunc vides pro tuo caro capite
carum obferre me meum caput vilitati. 230
PHILOCRATES 
Scio. 
TYNDARUS 
At scire tum memento quando, id quod voles habebis.
Nam pars maxuma fere homines habent hunc morem : quod sibi volunt,
dum id inpetrant, sunt boni : sed id ubi penes iam sese habent,
ex bonis pessumi et fraudulentissimi 235
fiunt; nunc, ut mihi te volo, esse autumo.
Quod tibi suadeam, suadeam meo patri.
PHILOCRATES 
Pol, ego si te, si audeam, meum patrem nominem :
nam secundum patrem tu es pater proximus.
TYNDARUS 
Audio. 
PHILOCRATES 
Et propterea saepius te ut memineris, moneo. 240
Non ego herus tibi, sed servos sum; nunc obsecro te hoc unum;
quoniam nobis di inmortaleis animum ostenderunt suum,
ut qui herum me tibi fuisse, atque esse conservom velint;
quod antehac pro iure inperitabam meo, nunc te oro per precem,
per fortunam incertam, et per mei te erga bonitatem patris, 245
perque conservitium conmune, quod hostica evenit manu,
ne me secus honore honestes, quam ego te, quom servibas mihi,
atque ut qui fueris et, qui nunc sis meminisse ut memineris.
TYNDARUS 
Scio quidem me te esse nunc, et te esse me. 
PHILOCRATES 
Hem, istuc si potes
memoriter meminisse, inest spes nobis in hac astutia. 250

II.ii  HEGIO, PHILOCRATES, TYNDARUS 

HEGIO 
Iam ego revortar intro, si ex his quae volo exquaesivero.
Ubi sunt isti, quos ante aedeis iussi huc produci foras?
PHILOCRATES 
Edepol, tibi ne in quaestione essemus, cautum intellego;
ita vinclis custodiisque circummoeniti sumus.
HEGIO 
Qui cavet, ne decipiatur, vix cavet, quom etiam cavet. 255
Etiam quom cavisse ratus 'st, saepe is cautor captus est.
An vero non iusta causa 'st, ut vos servem sedulo,
quos tam grandi sim mercatus praesenti pecunia?
PHILOCRATES 
Neque, pol, tibi nos, quia nos servas, aequom 'st vitio vortere :
neque te nobis, si abeamus hinc, si fuat obcasio. 260
HEGIO 
Ut vos heic, itidem illeic apud vos meus servatur filius.
PHILOCRATES 
Captus est? 
HEGIO 
Ita. 
PHILOCRATES 
Non igitur nos soli ingnavi fuimus.
HEGIO 
Secede huc, nam sunt ex te quae solo scitari volo,
quarum rerum te falsiloquom mi esse nolo. 
PHILOCRATES 
Non ero
quod sciam. Si quid nescivi, id nescium tradam tibi. 265
TYNDARUS 
Nunc senex est in tostrina; nunc iam cultros adtinet.
Ne id quidem, involucre iniicere voluit, vestem ut ne inquinet.
Sed utrum strictimne adtonsurum dicam esse, an per pectinem,
nescio : verum, si frugi'st, usque admutilabit probe.
HEGIO 
Quid tu? servosne esse an liber mavelis ? memora mihi. 270
PHILOCRATES 
Proxumum quod sit bono, quodque a malo longissume,
id volo, quamquam non multum fuit molesta servitus :
nec mi secus erat, quam si essem familiaris filius.
TYNDARUS 
Eugepae ! Thalem talento non emam Milesium.
Nam ad sapientiam huius ille nimius nugator fuit. 275
Ut facete orationem ad servitutem contulit !
HEGIO 
Quo de genere gnatu'st illeic Philocrates? 
PHILOCRATES 
Polyplusio:
quod genus illeic 'st unum pollens atque honoratissumum.
HEGIO 
Quid ipsus hic? quo honore est illeic? 
PHILOCRATES 
Summo atque ab summis viris.
HEGIO 
Tum igitur ei; quom il Aliis tanta gratia 'st ut praedicas, 280
quid divitiae, sunt ne opimae? 
PHILOCRATES 
Unde excoquat sevum senex.
HEGIO 
Quid ? pater, vivitne? 
PHILOCRATES 
Vivom, quom inde abimus, liquimus.
Nunc, vivat, nec ne, id Orcum scire oportet scilicet.
TYNDARUS 
Salva res est, philosophatur quoque iam, non mendax modo 'st.
HEGIO 
Quid erat ei nomen? 
PHILOCRATES 
Thesaurochrysonicochrysides. 285
HEGIO 
Videlicet propter divitias inditum id nomen quasi est.
PHILOCRATES 
Imo, edepol, propter avaritiam ipsius, atque audaciam.
[Nam ille quidem Theodoromedes fuit germano nomine.]
HEGIO 
Quid tu ais? tenaxne pater est eius? 
PHILOCRATES 
Imo, edepol ,pertinax.
Quin etiam ut magi' gnoscas : Genio suo ubi quando sacruficat, 290
ad rem divinam quibus opus est, samiis vasis utitur,
ne ipse Genius subripiat: proinde, aliis ut credat vide.
HEGIO 
Sequere hac me igitur; eadem ego ex hoc, quae volo, exquaesivero.
Philocrates, hic fecit, hominem frugi ut facere oportuit;
nam ego ex hoc, quo genere gnatus sis, scio : hic fassu 'st mihi. 295
Haec tu eadem si confiteri vis, tua re feceris,
quae tamen scio scire me ex hoc. 
TYNDARUS 
Fecit opficium hic suum,
quom tibi est confessus verum, quanquam volui sedulo
meam nobilitatem obcultare, et genus, et divitias meas,
Hegio. Nunc quando patriam et libertatem perdidi, 300
non ego istunc me potius, quam te metuere, aequom censeo.
Vis hostilis cum istoc fecit meas opes aequabileis.
Memini, quom dicto haud audebat : facto nunc laedat licet.
Sed viden' ? Fortuna humana fingit artatque ut lubet :
me, qui liber fueram, servom fecit, e summo infumum. 305
Qui inperare insueram, nunc alterius inperio obsequor.
Et quidem si, proinde ut ipse fui imperator familiae
habeam dominum, non verear ne iniuste aut graviter mi imperet.
Hegio, hoc te monitum, nisi forte ipse non vis, volueram.
HEGIO 
Loquere audacter. 
TYNDARUS 
Tam ego fui ante liber, quam gnatus tuus; 310
tam mihi, quam illi, libertatem hostilis eripuit manus;
tam ille apud nos servit, quam ego nunc heic apud te servio.
Est profecto deus, qui, quae nos gerimus, auditque et videt;
is, uti tu me heic habueris, proinde illum illeic curaverit.
Bene merenti bene profuerit, male merenti par erit. 315
Quam tu filium tuom, tam pater me meus desiderat.
HEGIO 
Memini ego istoc; sed faterin' eadem quae hic fassu'st mihi?
TYNDARUS 
Ego patri meo esse fateor summas divitias domi,
meque summo genere gnatum; sed te obtestor, Hegio,
ne tuum animum avariorem faxint divitiae meae; 320
ne patri, tametsi sum unicus, decere videatur magis.
Me saturum servire apud te sumtu et vestitu tuo,
potius quam illei, ubi minume honestum 'st, mendicantem vivere.
HEGIO 
Ego virtute deum et maiorum nostrum dives sum satis.
Non ego omnino lucrum omne esse utile homini existumo. 325
Scio ego; multos iam lucrum lutulentos homines reddidit.
Est etiam, ubi profecto damnum praestet facere, quam lucrum.
Odi ego aurum; multa multis saepe suasit perperam.
Nunc hoc animum advortito, ut ea quae sentio, pariter scias.
Filius meus illeic apud vos servit captus Alide : 330
eum si reddis mihi, praeterea unum nummum ne duis;
et te et hunc amittam hinc; alio pacto abire non potes.
TYNDARUS 
Optumum atque aequissumum oras, optumusque hominum es homo.
Sed is privatam servitutem servit illei an publicam?
HEGIO 
Privatam medici Menarchi. 
TYNDARUS 
Pol, is quidem huius est cliens; 335
tam hoc quidem tibi in proclivi, quam imber est, quando pluit.
HEGIO 
Fac is homo, ut redimatur. 
TYNDARUS 
Faciam, sed te id oro, Hegio.
HEGIO 
Quid vis ? dum ab re ne quid ores, faciam. 
TYNDARUS 
Ausculta, tum scies.
Ego me amitti, donicum ille huc redierit, non postulo.
Verum, te quaeso, aestumatum hunc mihi des, quem mittam ad patrem, 340
ut is homo redimatur illei. 
HEGIO 
Imo alium potius misero
hinc, ubi erunt induciae, illuc, tuom qui conveniat patrem,
qui tua, quae tu iusseris mandata, ita, ut velis perferat.
TYNDARUS 
At nihil est, ignotum ad illum mittere; operam luseris.
Hunc mitte, hic transactum reddet omne, si illuc venerit. 345
Nec quemquam fideliorem, neque cui plus credat potes
mittere ad eum, nec qui magis sit servos ex sententia;
neque adeo quoi tuom concredat filium hodie audacius.
Ne vereare, meo periclo huius ego experiar fidem,
fretus ingenio eius, quod me esse scit erga se benevolum. 350
HEGIO 
Mittam equidem istunc aestumatum tua fide, si vis. 
TYNDARUS 
Volo;
quam citissume potest, tam hoc cedere ad factum volo.
HEGIO 
Num quae causa 'st quin, si ille huc non redeat, viginti minas
mihi des pro illo? 
TYNDARUS 
Optuma imo. 
HEGIO 
Solvite istum nunciam,
atque utrumque. 
TYNDARUS 
Di tibi omneis omnia optata adferant, 355
quom me tanto honore honestas quomque ex vinclis eximis.
Hoc quidem haud molestum 'st, iam quod collus collari caret.
HEGIO 
Quod bonis benefit beneficium, gratia ea gravida 'st bonis.
Nunc tu illum si illo es missurus, dic, demonstra, praecipe,
quae ad patrem vis nuntiari; vin' vocem huc ad te? 
TYNDARUS 
Voca. 360

II. iii HEGIO, PHILOCRATES, TYNDARUS 

HEGIO 
Quae res bene vortat mi meoque filio,
vobisque; volt te novos herus operam dare
tuo veteri domino, quod is velit, fideliter.
Nam ego te dedi aestumatum huic viginti minis;
hic autem te ait mittere hinc velle ad patrem, 365
meum ut illeic redimat filium; mutatio
inter me atque illum ut nostris fiat filiis.
PHILOCRATES 
Utroque vorsum rectum 'st ingenium meum,
ad te, atque ad illum; pro rota me uti licet.
Vel ego huc vel illuc vortar, quo inperabitis. 370
HEGIO 
Tute tibi a tuopte ingenio prodes plurimum,
quom servitutem ita fers, ut ferri decet.
Sequere hac. Hem tibi hominem. 
TYNDARUS 
Gratiam habeo tibi,
quom copiam istam mi et potestatem facis,
ut ego ad parenteis hunc remittam nuntium, 375
qui me quid rerum heic agitem, et quid fieri velim,
patri meo, ordine omnem rem, illuc perferat.
Nunc ita convenit inter me atque hunc, Tyndare,
ut te aestumatum in Alidem mittam ad patrem;
si non rebitas huc, ut viginti minas 380
dem pro te. 
PHILOCRATES 
Recte convenisse sentio.
Nam pater expectat aut me, aut aliquem nuntium,
qui hinc ad se veniat. 
TYNDARUS 
Ergo animum advortas volo,
quae nuntiare hinc te volo in patriam ad patrem.
PHILOCRATES 
Philocrates, ut adhuc locorum feci, faciam sedulo, 385
ut potissumum quod in rem recte conducat tuam,
id petam, idque persequar corde et animo atque auribus.
TYNDARUS 
Facis ita, ut te facere oportet. Nunc animum advortas volo:
omnium primum salutem dicito matri et patri,
et cognatis, et si quem alium benevolentem videris : 390
me heic valere, et servitutem servire huic homini optumo,
qui me honore honestiorem semper fecit, et facit.
PHILOCRATES 
Istuc ne praecipias : facile memoria memini tamen.
TYNDARUS 
Nam quidem, nisi quod custodem habeo, liberum me esse arbitror.
Dicito patri, quo pacto mihi cum hoc convenerit 395
de huius filio. 
PHILOCRATES 
Quae memini, mora mera 'st monerier.
TYNDARUS 
Ut eum redimat, et remittat nostrum huc amborum vicem.
PHILOCRATES 
Meminero. 
HEGIO 
At quam primum poteris; istuc in rem utrique 'st maxume.
PHILOCRATES 
Non tuom tu magis videre, quam ille suom gnatum cupit.
HEGIO 
Meus mihi, suos quoique est carus. 
PHILOCRATES 
Numquid aliud vis patri 400
nuntiari? 
TYNDARUS 
Me heic valere; et tute audacter dicito,
Tyndare, inter nos fuisse ingenio haud discordabili;
neque te conmeruisse culpam, neque me advorsatum tibi,
beneque hero gessisse morem in tantis aerumnis tamen,
neque med unquam deseruisse te neque factis, neque fide. 405
Rebus in dubiis, egenis; haec pater quando sciet,
Tyndare, ut fueris animatus erga suom gnatum atque se,
nunquam erit tam avarus, quin te gratus emittat manu :
et mea opera, si hinc rebito, faciam ut faciat facilius.
Nam tua opera et comitate et virtute et sapientia. 410
Fecisti, ut redire liceat ad parenteis denuo,
quom apud hunc confessus es et genus et divitias meas,
quo pacto emisisti e vinclis tuom herum tua sapientia.
PHILOCRATES 
Feci ego ista ut commemoras, et te meminisse id gratum 'st mihi.
Merito tibi ea evenerunt a me; nam nunc, Philocrates, 415
si ego item memorem, quae med erga multa fecisti bene,
nox diem adimat; nam quasi servos meus esses, nihilo secius
obsequiosus mihi fuisti semper. 
HEGIO 
Di vostram fidem,
hominum ingenium liberale ! ut lacrumas excutiunt mihi !
Videas corde amare inter se. Quantis laudibus 420
suum herum servos collaudavit ! 
TYNDARUS 
Isdtic, pol, haud me centesimam
partem laudat, quam ipse meritu'st ut laudetur laudibus.
HEGIO 
Ergo quom optume fecisti, nunc adest obcasio
benefacta cumulare, ut erga hunc rem geras fideliter.
PHILOCRATES 
Magis non factum possum velle, quam opera experiar persequi : 425
id ut scias, Iovem supremum testem laudo, Hegio,
me infidelem non futurum Philocrati. 
HEGIO 
Probus es homo.
PHILOCRATES 
Nec me secus unquam ei facturum quidquam, quam memet mihi.
TYNDARUS 
Istaec dicta te experiri et operis et factis volo.
Et quo minus dixi, quam volui de te, animum advortas volo. 430
Atque horum verborum causa caveto mi iratus fuas.
Sed, te quaeso, cogitato, hinc mea fide mitti domum
te aestimatum, et meam esse vitam heic pro te positam pignori,
ne tu me ignores, quom extemplo meo e conspectu abscesseris,
quom me servom in servitute pro ted heic reliqueris 435
tuque te pro libero esse ducas, pignus deseras,
neque des operam, pro me ut huius reducem facias filium.
Scito te hinc minis viginti aestumatum mittier.
Fac fidele sis fidelis; cave fidem fluxam geras.
Nam pater, scio, faciet, quae illum facere oportet, omnia. 440
Serva tibi in perpetuum tibi amicum me, atque hunc inventum inveni.
Haec per dexteram tuam, te dextera retinens manu,
obsecro, infidelior mihi ne fuas, quam ego sum tibi.
Tu hoc age; tu mihi nunc meus herus es, tu patronus, tu pater,
tibi conmendo spes opesque meas. 
PHILOCRATES 
Mandavisti satis. 445
Satin habes, mandata quae sunt, facta si refero? 
TYNDARUS 
Satis.
PHILOCRATES 
Et tua et tua huc ornatus reveniam ex sententia.
Numquid aliud? 
TYNDARUS 
Ut, quam primum possis, redeas. 
PHILOCRATES 
Res monet.
HEGIO 
Sequere me, viaticum ut dem a trapezita tibi :
eadem opera a praetore sumam syngraphum. 
TYNDARUS 
Quem syngraphum? 450
HEGIO 
Quem hic ferat secum ad legionem, hinc ire huic ut liceat domum.
tu intro abi. 
TYNDARUS 
Bene ambulato.
PHILOCRATES 
Bene vale. 
HEGIO 
Edepol, rem meam
constabilivi, quom illos emi de praeda a quaestoribus.
Expedivi ex servitute filium, si dis placet.
At etiam dubitavi, hos homines emerem, an non emerem, diu. 455
Servate istum, soltis, intus, servi, ne quoquam pedem
ecferat sine custode, ego adparebo domi.
Ad fratrem modo captivos alios inviso meos,
eadem percontabor, ecqui hunc adulescentem gnoverit.
Sequere tu, te ut amittam; ei rei primum praevorti volo. 460

ACTUS III. i

ERGASILUS 
Miser homo 'st, qui ipse quod edit quaerit, et id aegre invenit :
sed ille est miserior, qui et aegre quaerit, et nihil invenit :
ille miserrimu'st, qui quom cupit esse, quod edit non habet.
Nam, hercle, ego huic diei, si liceat, oculos ecfodiam lubens;
ita malignitate oneravit omneis mortaleis mihi. 465
Neque ieiuniosiorem, neque magis ecfertum fame
vidi, nec quoi minus procedat quidquid facere obceperit.
Ita venter gutturque resident esurialeis ferias.
Illicet parasiticae arti maxumam malam crucem !
ita iuventus iam ridiculos inopes ab se segregat. 470
Nihil morantur iam Lacones unisubselli viros.
Plagipatidas, quibus sunt verba sine penu et pecunia.
Eos requirunt, qui lubenter quom ederint, reddant domi.
Ipsi opsonant, quae parasitorum ante erat provincia,
ipsi de Foro tam aperto capite ad lenones eunt 475
quam in tribu aperto capite sonteis condemnant reos.
Neque ridiculos iam terunci faciunt : sese omnes amant.
Namque ut dudum hinc abii, adcessi ad adulescenteis in Foro.
'Salvete' inquam. 'quo imus una' inquam 'ad prandium?' Atque illi tacent.
'Quis ait : "Hoc" aut quis profitetur?' inquam : quasi muti silent, 480
neque me rident. 'Ubi coenamus?' inquam; atque illi abnuint.
Dico unum ridiculum dictum de dictis melioribus,
quibus solebam menstrualeis epulas ante adipiscier.
Nemo ridet, scivi extemplo rem de conpacto geri.
Ne canem quidem inritatam voluit quisquam imitarier, 485
saltem, si non adriderent, denteis ut restringerent.
Abeo ab illis, postquam video me sic ludificarier.
Pergo ad alios, venio ad alios, deinde ad alios : una res.
Omneis conpacto rem agunt, quasi in Velabro olearii.
Nunc redeo inde, quoniam me ibi video ludificarier. 490
Item alii parasiti frustra obambulabant in foro.
Nunc barbarica lege certum'st ius meum omne persequi.
Qui consilium iniere, quo nos victu et vita prohibeant,
his diem dicam, inrogabo multam : ut mihi coenas decem
meo arbitratu dent, quom cara annona sit : sic egero. 495
Nunc ibo ad portum hinc; est illeic mi una spes coenatica :
si ea decolabit, redibo huc ad senem ad coenam asperam.

III. ii

HEGIO 
Quid 'st suavius, quam bene rem regere
bono publico, sicut ego heri feci, quom
emi hosce homines ? Ubi quisque vident, 500
eunt obviam, gratulanturque eam rem.
Ita me miserum restitando, retinendoque lassum reddiderunt.
Vix ex gratulando miser iam eminebam.
Tandem abii ad praetorem, ibi vix requievi : 505
rogo syngraphum, mi datur inlico; dedi Tyndaro; ille abiit domum.
Inde inlico praevortor domum, postquam id actum 'st :
eo protinus ad fratrem,inde abii, mei ubi sunt alii captivi;
rogo, Philocratem ex Alide ecquis omnium noverit;
tandem hic exclamat, eum sibi esse sodalem. 510
Dico eum esse apud me : hic extemplo orat obsecratque,
eum sibi ut liceat videre.
Iussi inlico hunc exsolvi. Nunc tu sequere me,
ut quod me oravisti inpetres, eum hominem ut convenias. 514-515

III. iii

TYNDARUS 
Nunc illud est, quom me fuisse, quam esse nimio mavelim : 516
nunc spes, opes auxiliaque a me segregant, spernuntque se.
Hic ille'st dies, quom nulla vitae meae salus sperabili'st :
neque exilium exitio 'st neque adeo spes, quae mi hunc abspellat metum,
nec subdolis mendaciis mihi usquam integumentum 'st meis, 520
nec sycophantiis, nec fucis ullum mantellum obviam 'st,
neque deprecatio perfidiis meis, nec malefactis fuga 'st,
nec confidentiae usquam hospitium 'st, nec deverticulum dolis.
Operta quae fuere, aperta sunt; patent praestigiae,
omnis res palam 'st, neque hac de re negotium 'st, 525
quin male obcidam, obpetamque pestem, heri vicem meamque.
Perdidit me Aristophontes hic, qui intro venit modo.
Is me gnovit, is sodalis Philocrati et cognatus est.
Neque iam servare Salus, si volt, me potest; nec copia 'st :
nisi si meo aliquam machinor corde astutiam. 530
Quam, malum? Quid machiner? Quid conminiscar? maxumas
nugas ineptiasque incipisso. Haereo.

III. iv  HEGIO, TYNDARUS, ARISTOPHONTES 

HEGIO 
Quo illum nunc hominem proripuisse foras se dicam ex aedibus?
TYNDARUS 
Nunc enimvero ego obcidi: eunt ad te hosteis, Tyndare.
Quid loquar? quid fabulabor? Quid negabo ? Aut quid fatebor? 535
Res omnis in incerto sita 'st. Quid rebus confidam meis?
Utinam te di perderent prius, quam periisti e patria tua,
Aristophontes, qui ex parata re inparatam omnem facis.
Obcisa est haec res, nisi reperio atrocem mi aliquam astutiam.
HEGIO 
Sequere; hem tibi hominem; adi, atque adloquere. 
TYNDARUS 
Quis homo 'st me hominum miserior? 540
ARISTOPHONTES 
Quid istuc est, quod meos te dicam fugitare oculos, Tyndare ?
Proque ingnoto me aspernari, quasi me nunquam noveris?
Equidem tam sum servos, quam tu; etsi ego domi liber fui,
tu usque a puero servitutem servivisti in Alide.
HEGIO 
Edepol, minime miror, si te fugitat, aut oculos tuos, 545
aut si te odit, qui istum adpelles Tyndarum pro Philocrate.
TYNDARUS 
Hegio, hic homo rabiosus habitus est in Alide.
Ne tu, quod istic fabuletur, aureis inmittas tuas.
Nam istic hastis insectatus est domi matrem et patrem.
Et illic isti, qui insputatur, morbus interdum venit. 550
Proin tu ab istoc procul abscedas. 
HEGIO 
Ultro istum a me. 
ARISTOPHONTES 
Ain, verbero,
me rabiosum ? atque insectatum esse hastis meum memoras patrem ?
et eum morbum mi esse, qui me opus sit insputarier?
HEGIO 
Ne verere : multos iste morbus homines macerat,
quibus insputari saluti fuit atque illis profuit. 555
ARISTOPHONTES 
Quid tu autem, etiam huic credis? 
HEGIO 
Quid ego credam huic?
ARISTOPHONTES 
Insanum esse me?
TYNDARUS 
Viden' tu hunc, quam inimico voltu intuetur? concedi optumum'st.
Hegio, fit quod tibi ego dixi ! gliscit rabies, cave tibi.
HEGIO 
Credidi esse insanum extemplo, ubi te adpellavit Tyndarum.
TYNDARUS 
Quin suum ipse interdum ingnorat nomen, neque scit qui siet. 560
HEGIO 
At etiam te suom sodalem esse aibat. 
TYNDARUS 
Haud vidi magis.
Et quidem Alcumeus, atque Orestes et Lycurgus postea
una opera mihi sunt sodaleis qua iste. 
ARISTOPHONTES 
At etiam, furcifer,
male loqui mi audes? Non ego te gnovi? 
HEGIO 
Pol, planum id quidem 'st,
non gnovisse, qui istum adpelles Tyndarum pro Philocrate. 565
Quem vides, eum ingnoras: illum nominas, quem non vides.
ARISTOPHONTES 
Imo iste eum sese ait, qui non est, esse, et qui vero est negat.
TYNDARUS 
Tu enim repertus, Philocratem qui superes veriverbio !
ARISTOPHONTES 
Pol, ego ut rem video, tu inventu', vera vanitudine
qui convincas. Sed quaeso, hercle, agedum, adspice ad me. 
TYNDARUS 
Hem ! 570
ARISTOPHONTES 
Dic modo,
tun negas te Tyndarum esse? 
TYNDARUS 
Nego, inquam. 
ARISTOPHONTES 
Tun te Philocratem
esse ais? 
TYNDARUS 
Ego, inquam. 
ARISTOPHONTES 
Tune huic credis? 
HEGIO 
Plus quidem, quam tibi aut mihi.
nam ille quidem, quem tu esse hunc memoras, hodie hinc abiit Alidem
ad patrem huius. 
ARISTOPHONTES 
Quem patrem ? qui servos est? 
TYNDARUS 
Et tu quidem
servos, et liber fuisti, et ego me confido fore, 575
si huius huc reconciliasso in libertatem filium.
ARISTOPHONTES 
Quid ais, furcifer? tun' tete gnatum memoras liberum?
TYNDARUS 
Non equidem me liberum, sed Philocratem esse aio. 
ARISTOPHONTES 
Quid est?
ut scelestus, Hegio, nunc iste te ludos facit !
Nam is est servos ipse, neque praeter se unquam ei servos fuit. 580
TYNDARUS 
Quia tute ipse eges in patria, nec tibi, qui vivas domi'st,
omneis inveniri simileis tibi vis; non mirum facis.
Est miserorum, ut malevolenteis sint atque invideant bonis.
ARISTOPHONTES 
Vide sis, Hegio ne quid tu huic temere insistas credere.
Atque, ut perspicio, profecto iam aliquid pugnae edidit. 585
Filium tuom quod redimere se ait, id neutiquam placet.
TYNDARUS 
Scio, te id nolle fieri; ecficiam tamen ego id, si di adiuvant.
Illum restituam huic, hic autem in Alidem me meo patri.
Propterea ad patrem hinc amisi Tyndarum. 
ARISTOPHONTES 
Quin tute is es:
neque praeter te in Alide ullus servos istoc nomine'st. 590
TYNDARUS 
Pergin' servom me exprobrare esse, id quod vi hostili obtigit?
ARISTOPHONTES 
Enimvero iam nequeo contineri. 
TYNDARUS 
Heus ! audin' ? quin fugis?
Iam illic heic nos insectabit lapidibus : nisi illum iubes
conprehendi. 
ARISTOPHONTES 
Crucior. 
TYNDARUS 
Ardent oculi; fit opus, Hegio.
Viden' tu illi maculari corpus totum maculis luridis? 595
Atra bilis agitat hominem. 
ARISTOPHONTES 
At, pol, te, si hic sapiat senex,
atra pix apud carnificem agitet, tuoque capiti inluceat.
TYNDARUS 
Iam deliramenta loquitur : laruae stimulant virum.
HEGIO
Hercle ! quid si hunc conprehendi iusserim ?
TYNDARUS
Sapias magis.
ARISTOPHONTES 
Crucior, lapidem non habere me, ut illi mastigiae 600
cerebrum excutiam, qui me insanum verbis concinnat suis.
TYNDARUS 
Audin' lapidem quaeritare? 
ARISTOPHONTES 
Solus te solum volo,
Hegio. 
HEGIO 
Istinc loquere, si quid vis; procul tamen audiam.
TYNDARUS 
Namque, edepol, si adbites propius, os denasabit tibi
mordicus. 
ARISTOPHONTES 
Neque, pol, me insanum, Hegio, esse creduis, 605
neque fuisse unquam, neque esse morbum quem istic autumat.
Verum si quid metuis a me, iube me vinciri, volo,
dum istic itidem vinciatur. 
TYNDARUS 
Imo enimvero, Hegio,
istic, qui volt, vinciatur. 
ARISTOPHONTES 
Tace modo : ego te, Philocrates
false, faciam, ut verus hodie reperiare Tyndarus. 610
Quid mi abnutas? 
TYNDARUS 
Tibi ego abnuto? 
ARISTOPHONTES 
Quid agat, si absis longius?
HEGIO 
Quid ais? quid si adeam hunc insanum? 
TYNDARUS 
Nugas; ludificabitur,
garriet, quod neque pes unquam, neque caput conpareat.
Ornamenta absunt: Aiacem, hunc quom vides, ipsum vides. 615
HEGIO 
Nihili facio, tamen adibo. 
TYNDARUS 
Nunc ego omnino obcidi,
nunc ego inter sacrum saxumque sto; nec, quid faciam scio.
HEGIO 
Do tibi operam, Aristophontes, si quid est, quod me velis.
ARISTOPHONTES 
Ex me audibis vera quae nunc falsa opinare, Hegio.
Sed istoc primum me expurigare tibi volo, me insaniam 620
neque tenere, neque mi esse ullum morbum, nisi quod servio.
At ita me rex deorum atque hominum faxit patriae conpotem,
ut istic Philocrates non magis est, quam aut ego aut tu. 
HEGIO 
Eho ! dic mihi,
quis illic igitur est? 
ARISTOPHONTES 
Quem dudum dixi a principio tibi.
Hoc si secus reperies, nullam causam dico, quin mihi 625
et parentum et libertatis apud te deliquio siet.
HEGIO 
Quid tu ais? 
TYNDARUS 
Me tuom esse servom, et te meum erum. 
HEGIO 
Haud istuc rogo.
fuistin' liber? 
TYNDARUS 
Fui. 
ARISTOPHONTES 
Enimvero non fuit :  nugas agit.
TYNDARUS 
Qui tu scis? an tu fortasse fuisti meae matri obstetrix,
qui id tam audacter dicere audes? 
ARISTOPHONTES 
Puerum te vidi puer. 630
TYNDARUS 
At ego te video maior maiorem.  Hem rursum tibi.
Meam rem non cures, si recte facias; num ego curo tuam?
HEGIO 
Fuitne huic pater Thesaurochrysonicochrysides?
ARISTOPHONTES 
Non fuit, neque ego istuc nomen unquam audivi ante hunc diem.
Philocrati Theodoromedes fuit pater. 
TYNDARUS 
Pereo probe. 635
Quin quiescis dierectum, cor meum, ac suspende te ?
Tu subsultas, ego miser vix adsto prae formidine.
HEGIO 
Satin' istuc mihi exquisitum 'st, fuisse hunc servom in Alide ?
Neque esse hunc Philocratem? 
ARISTOPHONTES 
Tam satis, quam numquam hoc invenies secus.
sed ubi is nunc est? 
HEGIO 
Ubi ego minume atque ipsus se volt maxume. 640
Tum igitur ego deruncinatus, deartuatus sum miser 641
huius scelesti techinis, qui me ut lubitum 'st ductavit dolis.
Sed vide sis. 
ARISTOPHONTES 
Quin exploratum dico et provisum hoc tibi. 643
HEGIO 
Certon' ? 
ARISTOPHONTES 
Quin nihil, inquam, invenies magis hoc certo certius;
Philocrates iam inde usque amicus fuit mihi a puero puer.
HEGIO 
Sed qua facie est tuos sodalis Philocrates? 
ARISTOPHONTES Dicam tibi : 646
macilento ore, naso acuto, corpore albo, et oculis nigris,
subrufus aliquantum, crispus, cincinnatus. 
HEGIO 
Convenit.
TYNDARUS 
Ut quidem, hercle, in medium ego hodie pessume processerim.
Vae illis virgis miseris, quae hodie in tergo morientur meo. 650
HEGIO 
Verba mihi data esse video. 
TYNDARUS 
Quid cessatis, conpedes,
currere ad me meaque amplecti crura, ut vos custodiam?
HEGIO 
Satine me illi hodie scelesti capti ceperunt dolo?
Illic servom se adsimulabat, hic sese autem liberum.
Nuculeum amisi, reliquit pignori putamina. 655
Ita mi stolido sursum vorsum os sublevere obfuciis.
Hic quidem me nunquam inridebit. Colaphe, Cordalio, Corax,
ite istuc, atque ecferte lora.
COLAPHUS 
Num lignatum mittimur?

III. v  HEGIO, TYNDARUS, ARISTOPHONTES, LORARII

HEGIO
 
Iniicite manicas maxumas huic mastigiae.
TYNDARUS 
Quid hoc 'st negoti? quid ego deliqui? 
HEGIO Rogas, 660
sator sartorque scelerum, et messor maxume?
TYNDARUS 
Non occatorem dicere audebas prius?
Nam semper occant prius, quam sariunt rustici.
HEGIO 
At ut confidenter mihi contra adstitit.
TYNDARUS 
Decet innocentem servom atque innoxium 665
confidentem esse, suom apud herum potissimum.
HEGIO 
Adstringite isti, soltis, vehementer manus.
TYNDARUS 
Tuos sum, tuas quidem vel praecidi iube.
Sed quid negoti 'st ? Quamobrem subcenses mihi?
HEGIO 
Quia me meamque rem, quod in te uno fuit, 670
tuis scelestis falsidicis fallaciis
delaceravisti, deartuastiue opes.
Confecisti omneis, res ac rationes meas.
Ita mi exemisti Philocratem fallaciis.
Illum esse servom credidi, te liberum. 675
Ita vosmet aiebatis, itaque nomina
inter vos permutastis. 
TYNDARUS 
Fateor, omnia
facta esse ita, ut tu dicis, et fallaciis
abiisse eum abs te, mea opera atque astutia :
an, obsecro, hercle, te, id nunc subcenses mihi? 680
HEGIO 
At cum cruciatu maxumo id factum'st tuo.
TYNDARUS 
Dumne ob malefacta, peream, parvi aestumo.
Si ego heic peribo, et ille, ut dixit, non redit :
at erit mi hoc factum mortuo memorabile,
meum herum captum ex servitute atque hostibus 685
reducem fecisse liberum in patriam ad patrem,
meumque potius me caput periculo
praeoptavisse, quam is periret, ponere.
HEGIO 
Facito ergo ut Acherunti clueas gloria.
TYNDARUS 
Qui per virtutem perbitat, is non interit. 690
HEGIO 
Quando ego te exemplis cruciavero pessumis, 
atque ob sutelas tuas te morti misero,
vel te interisse, vel perisse praedicent;
dum pereas, nihil intereduo, dicant vivere.
TYNDARUS 
Pol, si istuc faxis, haud sine poena feceris, 695
si ille huc redebit, sicut confido adfore.
ARISTOPHONTES 
Pro di inmortaleis ! nunc ego teneo, nunc scio
quid hoc sit negoti; meus sodalis Philocrates
in libertate est ad patrem in patria; bene est;
nec est quisquam mihi, aeque melius quoi velim. 700
Sed hoc mihi aegre 'st, me huic dedisse operam malam,
qui nunc propter me, meaque verba vinctus est.
HEGIO 
Votuin' te quidquam mi hodie falsum proloqui?
TYNDARUS 
Vetuisti. 
HEGIO 
Cur es ausus mentiri mihi?
TYNDARUS 
Quia vera obessent illi, quoi operam dabam; 705
nunc falsa prosunt. 
HEGIO 
At tibi oberunt. 
TYNDARUS 
Optume 'st.
At herum servavi, quem servatum gaudeo,
quoi me custodem addiderat herus maior meus.
Sed malene id arbitrare factum ? 
HEGIO 
Pessume.
TYNDARUS 
At ego aio recte, qui abs te sorsum sentio. 710
Nam cogitato, si quis hoc gnato tuo
tuos servos faxit, qualem haberes gratiam?
Emitteresne, necne, eum servom manu?
Essetne apud te is servos acceptissumus?
Responde. 
HEGIO 
Opinor. 
TYNDARUS 
Cur ergo ingratus mihi es? 715
HEGIO 
Quia illi fuisti, quam mihi, fidelior.
TYNDARUS 
Quid? tu una nocte postulavisti et die,
recens captum hominem, nuperum novicium,
te perdocere, ut melius consulerem tibi,
quam illi, quicum una a puero aetatem exegeram? 720
HEGIO 
Ergo ab eo petito gratiam istam. Ducite,
ubi ponderosas, crassas capiat conpedes.
Inde ibis porro in latomias lapidarias.
Ibi octonos alii quom lapides ecfodiunt, nisi
cotidiano sesquiopus confeceris, 725
Sescentoplago nomen indetur tibi.
ARISTOPHONTES 
Per deos atque homines ego te obtestor, Hegio,
ne tu istunc hominem perduis. 
HEGIO 
Curabitur.
Nam noctu nervo vinctus custodibitur.
Interdius sub terra lapides eximet. 730
Diu ego hunc cruciabo, non uno absolvam die.
ARISTOPHONTES 
Certumne 'st tibi istuc? 
HEGIO 
Non moriri certius.
Abducite istum actutum ad Hippolytum fabrum,
iubete huic crassas conpedes inpingier;
inde extra portam ad meum libertum Cordalum, 735
in lapicidinas facite deductus siet;
atque hunc me ita velle, dicite, curarier,
nequi deterius huic sit, quam quoi pessume 'st.
TYNDARUS 
Cur ego te invito me esse salvom postulem?
Periclum vitae meae tuo stat periculo. 740
Post mortem in morte nihil est, quod metuam, mali.
Etsi pervivo usque ad summam aetatem, tamen
breve spatium st perferundi, quae minitas mihi.
Vale atque salve : etsi, aliter ut dicam, meres.
Tu, Aristophontes, de me ut meruisti, ita vale, 745
nam propter te hoc obtigit. 
HEGIO 
Adducite.
TYNDARUS 
At unum hoc quaeso, si huc rebitet Philocrates,
ut mi eius facias conveniundi copiam.
HEGIO 
Peristis, nisi hunc iam e conspectu abducitis.
TYNDARUS 
Vis haec quidem, hercle, est, et trahi et trudi simul. 750
HEGIO 
Illic est abductus recta in phylacam, ut dignus est.
Ego illis captivis aliis documentum dabo,
ne tale quisquam facinus incipere audeat.
Quod absque hoc esset, qui mihi hoc fecit palam,
usque obfrenatum suis me ductarent dolis. 755
Nunc certum 'st nulli post haec quidquam credere;
satis sum semel deceptus. Speravi miser
ex servitute me exemisse filium :
ea spes elapsa st. Perdidi unum filium,
puerum quadrimum, quem mihi servos surpuit : 760
neque eum servom unquam reperi, neque filium :
maior potitus hostium 'st. Quod hoc 'st scelus?
Quasi in orbitatem liberos produxerim.
Sequere hac; reducam te ubi fuisti; neminis
miserere certum 'st, quia mei miseret neminem. 765
ARISTOPHONTES 
Exauspicavi ex vinclis; nunc intellego
redauspicandum esse in catenas denuo.

ACTVS IV i

ERGASILUS 
Iuppiter supreme, servas me, measque auges opes.
Maximas opimitates opiparasque obfers mihi,
laudem, lucrum, ludum, iocum, festivitatem, ferias, 770
pompam, penum, potationis, saturitatem, gaudium :
nec quoiquam homini subplicare me nunc certum 'st mihi;
nam vel prodesse amico possum, inimicum perdere :
ita hic me amoenitate amoena amoenus oneravit dies.
Sine sacris hereditatem sum aptus ecfertissimam. 775
Nunc ad senem cursum capessam hunc Hegionem, quoi boni
tantum obfero, quantum ipsus a dis optat, atque etiam amplius.
Nunc certa res est, eodem pacto ut comici servi solent
coniiciam in collum pallium, ex me primo rem hanc ut audiat.
Qperoque me ob hunc nuntium aeviternum adepturum cibum. 780 

IV.ii  HEGIO, ERGASILUS 

HEGIO 
Quanto in pectore hanc rem meo magis voluto,
tanto mi aegritudo auctior est in animo.
Ad illum modum sublitum os esse mi hodie ?
Neque id perspicere quivi ?
Quod cum scibitur, 
per urbem inridebor. 785
Quom extemplo ad Forum advenero, omneis loquentur :
Hic illest senex doctus, quoi verba data sunt.
Sed Ergasilus estne hic, procul quem ire video?
Conlecto quidem 'st pallio; quidnam acturu'st?
ERGASILUS  
Move abs te moram omnem, Ergasile, atque age hanc rem. 790
Eminor atque interminor, ne quis mi obstiterit obviam;
nisi quis satis diu vixisse sese homo arbitrabitur.
Nam qui obstiterit, ore sistet. 
HEGIO 
Hic homo pugilatum incipit.
ERGASILUS  
Facere certum'st; proinde ita omneis itinera insistant sua,
ne quis in haec platea negoti conferat quidquam sui. 795
Nam meus est ballista pugnus, cubitus catapulta'st mihi,
humerus aries; tum genu, ut quemque icero, ad terram dabo,
dentilegos omneis mortaleis faciam, quemque obfendero.
HEGIO 
Quae illaec eminatio'st ? nam nequeo mirari satis.
ERGASILUS  
Faciam ut huius diei locique, meique semper meminerit : 800
qui mi in cursu obstiterit, faxo vitae is extemplo obstiterit suae.
HEGIO 
Quid hic homo tantum incipissit facere cum tantis minis?
ERGASILUS  
Prius edico, ne quis propter culpam capiatur suam.
Continete vos domi, prohibete a vobis vim meam.
HEGIO 
Mira, edepol, sunt, ni hic in ventrem sumsit confidentiam. 805
Vae misero illi cuius cibo iste factu'st imperiosior.
ERGASILUS  
Tum pistores scrophipasci, furfuri qui alunt sues,
quarum odore praeterire nemo pistrinum potest;
eorum si quoiusquam scropham in publico conspexero,
ex ipsis dominis, meis pugnis exculcabo furfures. 810
HEGIO 
Basilicas edictiones, atque inperiosas habet.
Satur homo est, habet profecto in ventre confidentiam.
ERGASILUS  
Tum piscatores, qui praebent populo pisceis foetidos,
qui advehuntur quadrupedanti crucianti canterio,
quorum odos subbasilicanos omneis abigit in Forum, 815
eis ego ora verberabo surpiculis piscariis,
ut sciant, alieno naso quam exhibeant molestiam.
Tum lanii autem, qui concinnant liberis orbas oveis,
qui locant caedundos agnos et duplam agninam danunt,
qui petroni nomen indunt verveci sectario; 820
eum ego si in via petronem publica conspexero,
et petronem et dominum reddam mortaleis miserrumos.
HEGIO 
Euge ! edictiones aedilicias hic quidem habet
mirumque adeo'st, in hunc fecere sibi Aetoli agoranomum.
ERGASILUS  
Non ego nunc parasitus sum, sed regum rex regalior, 825
tantus ventri conmeatus meo adest in portu cibus.
Sed ego cesso hunc Hegionem onerare laetitia senem ?
Quo homine hominum adaeque nemo vivit fortunatior?
HEGIO 
Quae illaec est laetitia, quam illic laetus largitur mihi?
ERGASILUS  
Heus, ubi estis? ecquis hoc aperit ostium? 830
HEGIO
A
d coenam hic homo recipit se ad me. 
ERGASILUS  
Aperite hasce ambas foreis,
priusquam pultando assulatim foribus exitium adfero.
HEGIO
Perlubet hunc hominem conloqui hunc. Ergasile. 
ERGASILUS  
Ergasilum qui vocat?
HEGIO 
Respice. 
ERGASILUS  
Fortuna quod tibi nec facit, nec faciet, hoc me iubes.
Sed quis est? 
HEGIO 
Respice ad me, Hegio sum. 
ERGASILUS  
Oh ! mihi, 835
quantum 'st hominum optumorum optume, in tempore advenis.
HEGIO 
Nescio quem ad portum nactus 's ubi coenes; eo fastidis.
ERGASILUS  
Cedo manum. 
HEGIO 
Manum? 
ERGASILUS
Manum, inquam, cedo tuam actutum. 
HEGIO 
Tene.
ERGASILUS  
Gaude. 
HEGIO Quid ego gaudeam? 
ERGASILUS
Quia ego inpero; age gaude modo.
HEGIO 
Pol, maerores mi antevortunt gaudiis. 
ERGASILUS  
Noli irascier. 840
Iam ego ex corpore exigam omneis maculas maerorum tibi.
Gaude audacter. 
HEGIO 
Gaudeo, et si nil scio, quod gaudeam.
ERGASILUS  
Bene facis. Iube...
HEGIO 
Quid iubeam? 
ERGASILUS
Ignem ingentem fieri.
HEGIO 
Ignem ingentem? 
ERGASILUS
Ita dico, magnus ut sit. 
HEGIO 
Quid? me, volturi,
tuan' causa aedis incensurum censes? 
ERGASILUS  
Noli irascier. 845
Iuben' an non iubes adstitui aulas ? patinas elui ?
laridum atque epulas foveri foculis ferventibus?
Alium pisceis praestinatum abire? 
HEGIO 
Hic vigilans somniat.
ERGASILUS  
Alium porcinam, atque agninam, et pullos gallinaceos?
HEGIO 
Scis bene esse, si sit unde. 
ERGASILUS  
Pernam atque ophthalmiam, 850
horaeum, scombrum, et trygonum, et cetum, et mollem caseum?
HEGIO 
Nominandi istorum tibi erit magis quam edundi copia
heic apud me, Ergasile. 
ERGASILUS  
Mean' me causa hoc censes dicere?
HEGIO 
Nec nihil hodie, nec multo plus tu heic edes, ne frustra sis.
Proin tu tui quotidiani victi ventrem ad me adferas. 855
ERGASILUS  
Quin ita faciam, ut te tu cupias facere sumtum, etsi ego vetem.
HEGIO
Egone? 
ERGASILUS  
Tu ne. 
HEGIO
Tum tu mi igitur herus es. 
ERGASILUS  
Imo bene volens.
vin' te faciam fortunatum? 
HEGIO 
Malim, quam miserum quidem.
ERGASILUS  
Cedo manum. 
HEGIO
 
Hem manum. 
ERGASILUS  
Di te omneis adiuvant. 
HEGIO
Nihil sentio.
ERGASILUS  
Non enim es in senticeto, eo non sentis. Sed iube 860
vasa tibi pura adparari ad rem divinam cito,
atque agnum adferri proprium, pinguem. 
HEGIO 
Cur? 
ERGASILUS  
Ut sacrufices.
HEGIO 
Quoi deorum? 
ERGASILUS  
Mi, hercle; nam ego nunc tibi sum summus Iupiter,
idem ego sum Salus, Fortuna, Lux, Laetitia, Gaudium.
Proin tu deum huncce saturitate facias tranquillum tibi. 865
HEGIO 
Esurire mihi videre. 
ERGASILUS  
Mihi quidem esurio, non tibi.
HEGIO 
Tuo arbitratu, facile patior. 
ERGASILUS  
Credo, consuetus puer.
HEGIO 
Iupiter te dique perdant. 
ERGASILUS  
Te, hercle, mi aequom 'st gratias
agere ob nuntium : tantum ego nunc porto a portu tibi boni.
Nunc tu mihi places. 
HEGIO 
Abi, stultu's, sero post tempus venis. 870
ERGASILUS  
Igitur olim si advenissem, magis tu tum istuc diceres.
Hunc hanc laetitiam adcipe a me, quam fero; nam filium
tuom modo in portu Philopolemum vivom, salvom, sospitem
vidi in publica celoce, ibidemque illum adulescentulum
Alium una, et tuom Stalagmum servom, qui aufugit domo, 875
qui tibi subripuit quadrimum puerum filiolum tuum.
HEGIO 
Abi in malam rem; ludis me. 
ERGASILUS  
Ita me amabit sancta Saturitas,
Hegio, itaque suo me semper condecoret congnomine,
ut ego vidi. 
HEGIO
Meum gnatum? 
ERGASILUS  
Tuum gnatum, et Genium meum.
HEGIO
Et captivom illum Alidensem? 
ERGASILUS  
Ma ton Apollon. 
HEGIO
Et servolum 880
meum Stalagmum, meum qui gnatum subripuit? 
ERGASILUS  
Nai tan Koran.
HEGIO
Iam diu? 
ERGASILUS  
Nai tan Prainesten. 
HEGIO

Venit? 
ERGASILUS  
Nai tan Signian.
HEGIO
Certon' ? 
ERGASILUS  
Nai ton Phrousinona. 
HEGIO

Vide sis. 
ERGASILUS  
Nai ton Alatrion.
HEGIO 
Quid tu per barbaricas urbes iuras? 
ERGASILUS  
Quia enim item asperae
sunt, ut tuom victum autumabas esse. 
HEGIO 
Vae aetati tuae. 885
ERGASILUS  
Quippe quando mihi nil credis, quod ego dico sedulo.
Sed Stalagmus quoius erat tunc nationis, quom hinc abit?
HEGIO 
Siculus. 
ERGASILUS  At nunc Siculus non est; Boius est, Boiam terit.
Liberorum quaerundorum causa, ei, credo, uxor data'st.
HEGIO 
Dic, bonan' fide tu mi istaec verba dixisti? 
ERGASILUS  
Bona. 890
HEGIO 
Di inmortales ! iterum gnatus videor, si vera autumas.
ERGASILUS  
An tu dubium habebis, etiam sancte quom ego iurem tibi?
Postremo, Hegio, si parva iuriiurando'st fides,
vise ad portum. 
HEGIO 
Facere certum'st; tu intus cura quod opus est.
Sume, posce, prome quid vis, te facio cellarium. 895
ERGASILUS  
Nam, hercle, nisi mantiscinatus probe ero, fusti pectito.
HEGIO 
Aeternum tibi dapinabo victum, si vera autumas.
ERGASILUS
Unde id? 
HEGIO 
A me meoque gnato. 
ERGASILUS
Sponden' tu istud? 
HEGIO 
Spondeo.
ERGASILUS  
At ego tuom tibi advenisse filium respondeo.
HEGIO 
Cura quam optume potes.
ERGASILUS  
Bene ambula et redambula. 900

IV. iii

ERGASILUS  
Illic hinc abiit : mihi rem summam credidit cibariam.
Di inmortaleis, ut ego collos praetruncabo tegoribus,
quanta pernis pestis veniet ! quanta labes larido !
quanta sumini absumedo ! quanta callo calamitas !
quanta laniis lassitudo ! quanta porcinariis ! 905
Nam si alia memorem, quae ad ventris victum conducunt, mora'st.
Nunc ibo in meam praefecturam, ut ius dicam larido,
et quae pendent indemnatae pernae, eis auxilium ut feram.

ACTUS V

PUER HEGIONIS
Diespiter te dique, Ergasile, perdant et ventrem tuum,
parasitosque omneis, et qui posthac coenam parasitis dabit. 910
Clades calamitasque, intemperies modo in nostram advenit domum.
Quasi lupus esuriens, metui ne in me faceret impetum.
Nimisque, hercle, ego illum male formidabam : ita frendebat dentibus.
Adveniens deturbavit totum cum carne carnarium.
Adripuit gladium, praetruncavit tribu' tegoribus glandia. 915
Aulas, calicesque omneis confregit, nisi quae modialeis erant.
Cocum percontabatur, possent seriae fervescere ?
Cellas refregit omneis intus, reclusitque armarium.
Adservate istunc, soltis, servi; ego ibo, ut conveniam senem,
dicam, ut sibi penum alium ornet, siquidem sese uti volet. 920
Nam hic quidem, ut adornat, aut iam nihil est, aut iam nihil erit.

V. ii  HEGIO, PHILOPOLEMUS, PHILOCRATES 

HEGIO 
Iovi disque ago gratias merito magnas,
quom te reducem tuo patri reddiderunt,
quomque ex miseriis plurimis me exemerunt,
quae, adhuc te carens dum heic fui sustentabam : 925
quomque huncce conspico in potestate nostra,
quomque huius reperta 'st fides firma nobis.
PHILOPOLEMUS 
Satis iam dolui ex animo, et cura me satis et lacrymis maceravi,
satis iam audivi tuas aerumnas, ad portum mihi quas memorasti.
Hoc agamus. 
PHILOCRATES 
Quid nunc, quoniam tecum servavi fidem 930
tibique hunc reducem in libertatem feci? 
HEGIO 
Fecisti, ut tibi,
Philocrates, nunquam referre gratiam possim satis,
proinde ut tu promeritu's de me et filio. 
PHILOPOLEMUS 
Imo potes,
pater, et poteris, et ego potero; et di eam potestatem dabunt,
ut beneficium benemerenti nostro merito muneres, 935
sicut tu huic potes, pater mi, facere merito maxume.
HEGIO 
Quid opu'st verbis? lingua nulla'st qua negem quidquid roges.
PHILOCRATES 
Postulo abs te, ut mi illum reddas servom, quem heic reliqueram
pignus pro me, qui mihi melior quam sibi semper fuit,
pro benefactis eius ut ei pretium possim reddere. 940
HEGIO 
Quod benefecisti referetur gratia, id quod postulas;
et id, et aliud, quod me orabis, inpetrabis; atque te
nolim subcensere, quod ego iratus ei feci male.
PHILOCRATES 
Quid fecisti? 
HEGIO 
In lapicidinas conpeditum condidi,
ubi rescivi mihi data esse verba. 
PHILOCRATES 
Vae misero mihi ! 945
propter meum caput labores homini evenisse optumo !
HEGIO 
At ob eam rem mihi libellam pro eo argenti ne duis.
Gratis, a me, ut sit liber, ducito. 
PHILOCRATES 
Edepol, Hegio,
facis benigne; sed quaeso, hominem ut iubeas arcessi. 
HEGIO 
Licet.
Ubi vos estis ? ite actutum. Tyndarum huc arcessite. 950
Vos ite intro : interibi ego ex hac statua verberea volo
erogitare, meo minore quid sit factum filio.
Vos lavate interibi. 
PHILOPOLEMUS 
Sequere hac, Philocrates, me intro.
PHILOCRATES 
Sequor.

V. iii  HEGIO, STALAGMUS 

HEGIO 
Age tu illuc procede, bone vir, lepidum mancupium meum.
STALAGMUS 
Quid me facere oportet, ubi tu talis vir falsum autumas? 955
Fui ego bellus, lepidus, bonus vir nunquam, neque frugi bonae,
neque ero unquam, ne spem ponas me bonae frugi fore.
HEGIO 
Propemodum ubi loci fortunae tuae sint facile intellegis.
Si eris verax, tua ex re facies ex mala meliusculam.
Recte, et vera loquere : sed neque vere, neque recte adhuc 960
fecisti umquam. 
STALAGMUS 
Quod ego fatear, credin' pudeat, quom autumes?
HEGIO 
At ego faciam ut pudeat : nam in ruborem te totum dabo.
STALAGMUS 
Eia ! credo ego, inperito plagas minitaris mihi.
Tandem ista aufer, dicque quid fers, ut feras hinc quod petis.
HEGIO 
Satis facundu's; sed iam fieri dictis conpendium volo. 965
STALAGMUS 
Quodvis fiat. 
HEGIO 
Bene morigerus fuit puer : nunc non decet.
hoc agamus; iam animum advorte, ac mihi quae dicam edissere.
Si eris verax, tuis ex rebus feceris meliusculas.
STALAGMUS 
Nugae istaec sunt; non me censes scire quid dignus siem?
HEGIO 
At ea subterfugere potis es pauca, si non omnia. 970
STALAGMUS 
Pauca ecfugiam, scio; nam multa evenient, et merito meo,
quia et fugi, et tibi subripui filium, et eum vendidi.
HEGIO 
Quoi homini? 
STALAGMUS 
Theodoromedi in Alide Polyplusio,
sex minis. 
HEGIO 
Pro di inmortaleis ! is quidem huius est pater
Philocrati. 
STALAGMUS 
Quin melius novi, quam tu, et vidi saepius. 975
HEGIO 
Serva, Iupiter supreme, et med et meum gnatum mihi.
Philocrates, per tuom te genium obsecro, exi, te volo.

V. iv PHILOCRATES, HEGIO, STALAGMUS 

PHILOCRATES 
Hegio, adsum; si quid me vis, inpera. 
HEGIO 
Hic gnatum meum
tuo patri ait se vendidisse sex minis in Alide.
PHILOCRATES 
Quamdiu id factum 'st? 
STALAGMUS
Hic annus incipit vicesimus. 980
PHILOCRATES 
Falsa memorat. 
STALAGMUS 
Aut ego; aut tu; nam tibi quadrimulum
tuos pater peculiarem parvolo puero dedit.
PHILOCRATES 
Quid erat ei nomen? si vera dicis, memoradum mihi.
STALAGMUS 
Paegnium vocitatu'st, post vos indidistis Tyndaro.
PHILOCRATES 
Cur ego te non gnovi? 
STALAGMUS 
Quia mos est oblivisci hominibus, 985
neque gnovisse, quoius nihili sit faciunda gratia.
PHILOCRATES 
Dic mihi : isne istic fuit, quem vendidisti meo patri,
qui mihi peculiaris datus est? 
STALAGMUS 
Istic, huius filius.
HEGIO 
Vivitne is homo? 
STALAGMUS 
Argentum adcepi, nil curavi ceterum.
HEGIO 
Quid tu ais? 
PHILOCRATES 
Quin istuc ipsu'st Tyndarus tuos filius, 990
ut quidem hic argumenta loquitur. Nam is mecum a puero puer
bene pudiceque educatu'st usque ad adulescentiam.
HEGIO 
Et miser sum, et fortunatus, si vos vera dicitis.
Eo miser sum, quia male illi feci, si gnatus meu'st.
Eheu ! cur ego plus minusque feci illi quam aequom fuit ! 995
Quod male feci, crucior; modo, si infectum fieri possiet ?
Sed eccum, incedit huc ornatus haud ex suis virtutibus.

V. v  TYNDARUS, HEGIO, PHILOCRATES, STALAGMUS 

TYNDARUS 
Vidi ego multa saepe picta, quae Acherunti fierent
cruciamenta : verum enimvero nulla adaeque 'st Acheruns,
atque ubi ego fui, in lapicidinis, illic ibi demum 'st locus, 1000
ubi labore lassitudo 'st exigunda ex corpore.
Nam ubi illo adveni, quasi patriciis pueris aut monerulae,
aut anites, aut coturnices dantur, quicum lusitent :
itidem mi haec advenienti upupa, qui me delectem, data'st.
Sed herus eccum ante ostium, et herus alter eccum ex Alide 1005
rediit. 
HEGIO 
Salve tu, exoptate gnate mi. 
TYNDARUS 
Hem ! quid, gnate mi?
Attat, scio cur te patrem adsimules esse, et me filium:
quia mi, item ut parenteis, lucis das tuendae copiam.
PHILOCRATES 
Salve, Tyndare. 
TYNDARUS 
Et tu quoius causa hanc aerumnam exigo.
PHILOCRATES 
At nunc liber in divitias, faxo, venies.;nam tibi 1010
pater hic est; hic servos, qui te huic hinc quadrimum surpuit,
vendidit patri meo te sex minis, is te mihi
parvolum peculiarem parvolo puero dedit
illic indicium fecit; nam hunc ex Alide huc reduximus.
TYNDARUS 
Quid huius filium? 
PHILOCRATES 
Intus eccum fratrem germanum tuom. 1015
TYNDARUS 
Quid tu ais? adduxtin' illum huius captivom filium?
PHILOCRATES 
Quin, inquam, intus heic est. 
TYNDARUS 
Fecisti, edepol, et recte et bene.
PHILOCRATES 
Nunc tibi pater hic est : hic fur est tuos, qui parvom hinc te abstulit.
TYNDARUS 
At ego hunc grandis grandem gnatu, ob furtum ad carnificem dabo.
PHILOCRATES 
Meritus est. 
TYNDARUS 
Ergo, edepol, merito meritam mercedem dabo. 1020
Sed dic oro: pater meus tun' es? 
HEGIO Ego sum, gnate mi.
TYNDARUS 
Nunc demum in memoriam redeo, cum mecum recogito.
Nunc, edepol, demum in memoriam regredior, audisse me
quasi per nebulam, Hegionem meum patrem vocarier.
HEGIO 
Is ego sum. 
PHILOCRATES 
Conpedibus, te quaeso, ut tibi sit levior filius, 1025
atque hic graviter servos. 
HEGIO 
Certum 'st principium id praevortier.
Eamus intro, ut arcessatur faber, ut istas conpedis
tibi adimam, huic dem. 
STALAGMUS
Quoi peculi nihil est, recte feceris.

CATERVA

Spectatores, ad pudicos mores facta haec fabula 'st,
neque in hac subagitationes sunt, neque ulla amatio, 1030
nec pueri subpositio, aut argenti circumductio;
neque ubi amans adulescens scortum liberet clam suom patrem.
Huiusmodi paucas poetae reperiunt comoedias,
ubi boni meliores fiant; nunc vos, si vobis placet
et si placuimus, neque odio luimus, signum hoc mittite; 1035