RETOUR À L’ENTRÉE DU SITE        

                           TABLE DES MATIÈRES  DE PLAUTE

Platon traduit par Victor Cousin Tome I

PLAUTE

ASINARIA

L'ASINAIRE

traduction franšaise seule
texte bilingue

 

 

 
 

ARGUMENTUM

Amanti argento filio auxiliarier
Sub inperio vivens volt senex uxorio.
Itaque ob asinos relatum pretium Saureae
Numerari iussit servolo Leonidae.
Ad amicam id fertur; cedit noctem filius.
Rivinus amens ob praereptam mulierem,
Is rem omnem uxori per parasitum nuntiat.
Adcurrit uxor ac virum e lustris rapit. 

PERSONAE

LIBANUS SERVUS
DEMAENETUSAENETUS SENEX
ARGYRIPPUS ADULESCENS
CLEARETA LENA
LEONIDA SERVUS
MERCATOR
PHILAENIUM MERETRIX
DIABOLUSOLUS ADULESCENS
PARASITUS
ARTEMONA MATRONA

PROLOGUS

Hoc agite, sultis, spectatores, nunciam,
quae quidem mihi atque vobis res vertat bene,
gregique, et dominis, atque conductoribus.
Face iam nunc tu, praeco, omnem auritum poplum.
Age, nunc reside; cave modo ne gratiis. 5
Nunc, quid processerim huc, et quid mihi voluerim,
dicam : ut sciretis nomen huius fabulae.
Nam quod ad argumentum adtinet, sane breve'st.
Nunc, quod me dixi velle vobis dicere,
dicam : huic nomen graece Onago'st fabulae. 10
Demophilus scripsit, Maccus vortit barbare.
Asinariam volt esse, si per vos licet.
Inest lepos ludusque in hac comoedia;
ridicula res est : date benigne operam mihi;
ut vos, ut alias, pariter nunc, Mars adiuvet. 15 

ASINARIA

ACTUS I. i LIBANUS, DEMAENETUS  

LIBANUS 
Sicut tuom vis unicum gnatum tuae
superesse vitae, sospitem et superstitem :
ita te obtestor, per senectutem tuam,
perque illam, quam tu metuis, uxorem tuam;
si quid med erga tu hodie falsum dixeris, 20
ut tibi superstes uxor aetatem siet,
atque illa viva, vivus ut pestem obpetas.
DEMAENETUS 
Per deum Fidium ! [quae] quaeris, iurato mihi
video necesse esse eloqui, quidquid roges;
ita me obstinate adgressus, ut non audeam 25
profecto, percontanti quin promam omnia.
Proinde actutum illud, quid sit, quod scire expetis,
eloquere : ut ipse scibo, te faciam ut scias.
LIBANUS 
Dic, obsecro, hercle, serio, quod te rogem.
Cave mi mendaci quidquam. 
DEMAENETUS 
Quin tu ergo rogas? 30
LIBANUS 
Num me illuc ducis, ubi lapis lapidem terit?
DEMAENETUS
Quid istuc est? aut ubi istuc est terrarum loci?
LIBANUS 
ApudFfustitudinas Ferricrepinas insulas,
ubi vivos homines mortui incursant boves. 35
DEMAENETUS
Quid istuc sit, aut ibi istuc sit, nequeo gonscere.
LIBANUS 
Ubi flent nequam homines, qui polentam pinsitant.
DEMAENETUS
Modo, pol, percepi, Libane, quid istuc sit loci;
ubi fit polenta, te fortasse dicere. 
LIBANUS 
Ah !
neque, hercle, ego istuc dico, nec dictum volo.
Teque obsecro, hercle, ut, quae locutus, despuas.
DEMAENETUS 
Fiat, geratur mos tibi. 
LIBANUS 
Age, age usque excrea. 40
DEMAENETUS
Etiamne? 
LIBANUS 
Age, quaeso, hercle, usque ex penitis faucibus.
etiam amplius. 
DEMAENETUS
Nam quousque? 
LIBANUS 
Usque ad mortem volo.
DEMAENETUS
Cave sis malam rem. 
LIBANUS 
Uxoris dico, non tuam.
DEMAENETUS
Dono te ob istuc dictum, ut expers sis metu. 44-45
LIBANUS 
Di tibi dent quaecumque optes !
DEMAENETUS
Redde operam mihi : 46
cur hoc ego ex te quaeram? aut cur miniter tibi,
propterea quod me non scientem feceris?
aut cur postremo filio subcenseam,
patres ut faciunt ceteri? 
LIBANUS 
Quid istuc novi est? 50
Demiror, quid sit, et quo evadat, sum in metu.
DEMAENETUS
Equidem scio iam, filius quod amet meus
isthanc meretricem e proxumo Philaenium.
Estne hoc, ut dico, Libane? 
LIBANUS 
Rectam instas viam.
Ea res est. Sed eum morbus invasit gravis. 55
DEMAENETUS
Quid morbi est? 
LIBANUS 
Quia non subpetunt dictis data.
DEMAENETUS
Tune es adiutor nunc amanti filio?
LIBANUS 
Sum vero, et alter noster est Leonida.
DEMAENETUS
Bene, hercle, facitis, et a me initis gratiam.
Verum meam uxorem, Libane, nescis quali'sit? 60
LIBANUS 
Tu primus sentis, nos tamen in pretio sumus.
DEMAENETUS
Fateor eam esse inportunam atque incommodam.
LIBANUS 
Posterius istuc dicis, quam credo tibi.
DEMAENETUS
Omneis parenteis, Libane, liberis suis,
qui mi auscultabunt, facient obsequelam; 65
quippe qui mage amico utantur gnato et benevolo :
atque ego me id facere studeo : volo amari a meis,
volo me patris mei similem, qui causa mea
nauclerio ipse ornatu per fallaciam,
quam amabam, abduxit ab lenone mulierem. 70
Neque puduit eum id aetatis sycophantias
struere, et beneficiis me emere gnatum suum sibi.
Eos me decretum est persequi mores patris.
Nam me hodie oravit Argyrippus filius,
uti sibi amanti facerem argenti copiam; 75
et id ego percupio obsequi gnato meo,
volo amori obsecutum illius, volo amet me patrem
quamquam illum mater arcte contenteque habet,
patres ut consuerunt. Ego mitto omnia haec;
praesertim quom is me dignum quoi concrederet 80
habuit, me habere honorem eius ingenio decet :
quom me adiit, ut pudentem gnatum aequom'st patrem;
cupio esse amicae quod det argentum suae.
LIBANUS 
Cupis id, quod cupere te nequidquam intellego.
Dotalem servom Sauream uxor tua 85
adduxit, quoi plus in manu sit, quam tibi.
DEMAENETUS
Argentum adcepi, dote inperium vendidi.
Nunc verba in pauca conferam, quid te velim.
Viginti iam usu'st filio argenti minis.
Face id ut paratum iam sit. 
LIBANUS 
Unde gentium? 90
DEMAENETUS
Me defraudato. 
LIBANUS 
Maxumas nugas agis
nudo detrahere vestimenta me iubes.
Defraudem te ego? age, sis, tu sine pennis vola.
Tene ego defraudem, quoi nihil est ipsi in manu ?
Nisi quid tu porro uxorem defrudaveris? 95
DEMAENETUS
Qua me, qua uxorem, qua tu servom Sauream
potes, circumduce, aufer; promitto tibi
non obfuturum, si id hodie ecfeceris.
LIBANUS 
Iubeas una opera me piscari in aere,
venari autem rete iaculo in medio mari. 100
DEMAENETUS 
Tibi optionem sumito Leonidam.
Fabricare quidvis, quidvis conminiscere.
Perficito argentum hodie ut habeat filius,
amicae quod det. 
LIBANUS 
Quid ais tu, Demaenete?
Quid, si forte in insidias devenero ? 105
Tu redimes me, si me hosteis interceperint?
DEMAENETUS
Redimam. 
LIBANUS 
Tum tu igitur aliud cura quidlubet.
DEMAENETUS
E
go eo ad forum, nisi quid vis. 
LIBANUS 
Ei, bene ambula ?
DEMAENETUS
A
tque audin' etiam? 
LIBANUS 
Ecce. 
DEMAENETUS
Si quid te volam, ubi eris? 
LIBANUS 
Ubicumque libitum erit animo meo. 110
Profecto nemo'st, quem iam dehinc metuam, mihi
ne quid nocere possit, quom tu mihi tua
oratione omnem animum ostendisti tuum.
Quin te quoque ipsum facio haud magni, si hoc patro.
Pergam, quo obcoepi, atque ibi consilia exordiar. 115
DEMAENETUS
Audin' tu? apud Archibulum ego ero argentarium.
LIBANUS 
Nempe in foro? 
DEMAENETUS
Ibi : si quid opus fuerit. 
LIBANUS 
Meminero.
DEMAENETUS
Non esse servos peior hoc quisquam potest,
nec magi' versutus, nec quo ab caveas aegrius.
Eidem homini, si quid recte curatum velis, 120
mandes : moriri sese misere mavolet,
quam non perfectum reddat, quod promiserit.
Nam ego illud argentum tam paratum filio
scio esse, quam me hunc scipionem contui.
Sed quid ego cesso ire ad forum, quo inceperam? 125
Nunc ibo atque ibi manebo apud argentarium.

I. ii

ARGYRIPPUS 
Siccine hoc fit? foras aedibus me eiici?
Promerenti optume hoccine preti redditur?
Bene merenti mala es, male merenti bona es.
At malo cum tuo : nam iam ex hoc loco 130
ibo ego ad treisviros, vostraque ibi nomina
faxo erunt : capitis te perdam ego et filiam,
perlecebrae, permicies, adulescentum exitium.
Nam mare haud est mare, vos mare acerrumum.
Nam in mari reperi, heic elavi bonis. 135
Ingrata atque inrita esse omnia intellego,
quae dedi, et quod benefici : at posthac tibi,
male quod potero facere, faciam, meritoque id faciam tuo.
Ego, pol, te redigam eodem, unde orta es, ad egestatis terminos,
Ego, edepol, te faciam ut, quae sis nunc, et quae fueris, scias. 140
Quae, priusquam istam adii, atque amans ego animum meum isti dedi.
Sordido vitam oblectabas pane, in pannis, inopia.
Atque ea si erant, magnas habebas omnibus dis gratias.
Eadem nunc, quom est melius, me, cuius opera est, ignoras mala !
Reddam ego te ex fera, fame mansuetem; me specta modo. 145
Nam isti quod subcenseam ipsi, nihil est : nihil quidquam meret.
Tuo facit iussu, tuo inperio paret : mater tu, eadem hera es.
Te ego ulciscar, te ego, ut digna es, perdam, atque ut de me meres.
At, scelesta viden' ut ne id quidem me dignum esse existimat,
quem adeat, quem conloquatur, quoique irato subplicet ! 150
Atque, eccam, inlecebra exit tandem; opinor heic ante ostium
meo modo loquar, quae volam, quoniam intus non licitum'st mihi.

I. iii  CLEARETA, ARGYRIPPUS  

CLEARETA 
Unumquodque istorum verbum nummis philippeis aureis
non potest auferre hinc a me, si quis emtor venerit.
Nec recte quae tu in nos dicis, aurum atque argentum merum'st. 155
Fixus heic apud nos est animus tuus clavo Cupidinis.
Remigio veloque, quantum poteris, festina et fuge;
quam magis te in altum capessis, tam aestus te in portum refert.
ARGYRIPPUS 
Ego, pol, istum portitorem privabo portorio.
Ego te dehinc, ut merita es de me et mea re tractare exsequar; 160
quom tu me, ut meritus sum, non tractas, quae eiicis domo.
CLEARETA 
Magis istuc percipimus lingua dici, quam factis fore.
ARGYRIPPUS 
Solus solitudine ego ted atque ab egestate abstuli :
solus si ductem, referre gratiam nunquam potes.
CLEARETA 
Solus ductato, si semper solus, quae poscam dabis. 165
Semper tibi promissum habeto hac lege, dum superes datis.
ARGYRIPPUS 
Qui modus dandi? nam nunquam tu quidem expleri potes.
Modo quod adcepisti, haud multo post aliquid, quod poscas, paras.
CLEARETA 
Quid modi'st ductando, amando? nunquamne expleri potes?
Modo remisisti, continuo iam ut remittam ad te, rogas. 170
ARGYRIPPUS 
Dedi equidem, quod mecum egisti. 
CLEARETA 
Et tibi ego misi mulierem.
Par pari datum hostimentum'st, opera pro pecunia.
ARGYRIPPUS 
Male agis mecum. 
CLEARETA 
Quid me adcusas, si facio opficium meum?
Nam neque usquam fictum, neque pictum, neque scribtum in poematis,
ubi lena bene agat, cum quiquam amante, quae frugi esse volt. 175
ARGYRIPPUS 
Mihi quidem te parcere aequom'st tandem, ut tibi durem diu.
CLEARETA 
Non tu scis? quae amanti parcet, eadem sibi parcet parum.
Quasi piscis, itidem'st amator lenae; nequam'st, nisi recens.
Is habet sucum, is suavitatem; eum quo vis pacto condias,
vel patinarium vel assum; vorses quo pacto lubet. 180
Is dare volt, is se aliquid posci : nam ubi de pleno promitur,
neque ille scit quid det, quid damni faciat; illi rei studet,
volt placere sese amicae, volt mihi, volt pedisequae,
volt famulis, volt etiam ancillis, et quoque catulo meo
subblanditur novos amator, se ut quom videat, gaudeat. 185
Vera dico. Ad suum quemque hominem quaestum esse aequom'st callidum.
ARGYRIPPUS 
Perdidici isthaec esse vera, damno cum magno meo.
CLEARETA 
Si, ecastor, nunc habeas, quod des, alia verba perhibeas :
nunc quia nihil habes, maledictis te eam ductare postulas.
ARGYRIPPUS 
Non meum'st. 
CLEARETA 
Nec meum quidem, edepol, ad te ut mittam gratiis. 190
Verum aetatis atque honoris gratia hoc fiet tui :
quia nobis lucro fuisti potius, quam decori tibi,
si mihi dantur duo talenta argenti numerata in manum,
hanc tibi noctem honoris causa gratiis dono dabo.
ARGYRIPPUS 
Quid, si non est? 
CLEARETA 
Tibi non esse credam; illa alio ibit tamen. 195
ARGYRIPPUS 
Ubi illaec, quae dedi ante? 
CLEARETA 
Abusa : nam si ea durarent mihi,
mulier mitteretur ad te : numquam quidquam poscerem.
Diem aquam, solem, lunam, noctem, haec argento non emo :
caetera, quae volumus uti, graeca mercamur fide.
Quom a pistore panem petimus, vinum ex oenopolio, 200
si aes habent, dant mercem. Eadem nos discipulina utimur.
Semper oculatae manus sunt nostrae; credunt quod vident.
Vetus est : Nihili coactio est... scis quoius ? non dico amplius.
ARGYRIPPUS 
Aliam nunc mi orationem despoliato praedicas;
longe aliam, inquam, praebes nunc atque olim, quom dabam, 205
aliam atque olim, quom inliciebas me ad te blande ac benedice.
Tum mi aedeis quoque adridebant, qiod ad te veniebam, tuae.
Me unice unum ex omnibus te atque illam amare, aibas mihi.
Ubi quid dederam, quasi columbae pulli, in ore ambae meo.
Usque eratis; meo de studio studia erant vostra omnia. 210
Usque adhaerebatis.  Quod ego iusseram, quod volueram
faciebatis; quod nolebam ac vetueram, de industria
fugiebatis, neque conari id facere audebatis prius.
Nunc neque quid velim, neque nolim, facitis magni, pessumae.
CLEARETA 
Non tu scis? hic noster quaestus aucupi simillimu'st. 215
Auceps quando concinnavit aream, obfundit cibum.
Aveis adsuescunt. Necesse'st facere sumtum, qui quaerit lucrum.
Saepe edunt. Semel si captae sunt, rem solvont aucupi.
Itidem heic apud nos : aedis nobis area'st, auceps sum ego, 219-220
esca est meretrix, lectus inlex est, amatores aveis : 221
bene salutando consuescunt, conpellando blanditer,
osculando, oratione vinnula, venustula.
Si papillam pertractavit, haud est ab re aucupis.
Savium si sumsit, sumere eum licet sine retibus. 225
Haeccine te esse oblitum, in ludo qui fuisti tam diu?
ARGYRIPPUS 
Tua ista culpa'st, quae discipulum semidoctum abs te amoves.
CLEARETA 
Remeato audacter, mercedem si eris nactus; nunc abi.
ARGYRIPPUS 
Mane, mane, audi : dic, quid me aequom censes pro illa tibi dare,
annum hunc ne cum quiquam alio sit?
CLEARETA 
Tene? viginti minas, 230
atque ea lege : si alius ad me prius adtulerit, tu vale.
ARGYRIPPUS 
At ego... est etiam, priusquam abis, quod volo loqui. 
CLEARETA 
Dic quod lubet.
ARGYRIPPUS 
Non omnino iam perii : est reliquom, quo peream magis.
Habeo, unde istuc tibi, quod poscis, dem; sed in leges meas
dabo, ut scire possis, perpetuom annum hunc mihi uti serviat, 235
nec quemquam interea alium admittat prorsus, quam me ad se virum.
CLEARETA 
Quin, si tu voles, domi servi qui sunt, castrabo viros.
Postremo, ut voles nos esse, syngraphum facito adferas.
Ut voles, ut tibi lubebit, nobis legem inponito :
modo tecum una argentum adferto, facile patiar caetera. 240
Portitorum simillumae sunt ianuae lenoniae :
si adfers, tum patent : si non est quod des, aedeis non patent.
ARGYRIPPUS 
Interii, si non invenio ego illas viginti minas,
Et profecto, nisi illud perdo argentum, pereundum'st mihi.
Nunc pergam ad forum, atque experiar opibus, omni copia. 245
Supplicabo, exobsecrabo, ut quemque amicum videro;
dignos, indignos adire, atque experiri certum'st mihi,
nam si mutuas non potero, certum'st, sumam faenore.

ACTVS II, i

LIBANUS 
Hercle vero, Libane, nunc te meliu'st expergiscier,
atque argento conparando fingere fallaciam. 250
Iam diu'st factum, quom discesti ab hero, atque abisti ad forum,
igitur inveniundo argento ut fingeres fallaciam.
Ibi tu ad hoc diei tempus dormitasti in otio.
Quin tu abs te socordiam omnem reici' et segnitiem amoves,
atque ad ingenium vetus vorsutum te recipis tuum. 255
Serva herum : cave tu idem faxis, alii quod servi solent,
qui ad heri fraudationem callidum ingenium gerunt.
Unde sumam? quem intervortam? quo hanc celocem conferam?
Impetritum, inauguratum'st : quovis admittunt aveis.
Picus et cornix ab laeva est; corvos porro ab dextera. 260
Consuadent : certum, hercle, est, vostram consequi sententiam.
Sed quid hoc, quod picus ulmum tundit? non temerarium'st.
Certe, hercle, ego, quantum ex augurio auspicioque intellego,
aut mihi in mundo sunt virgae, aut atriensi Saureae.
Sed quid illuc, quod exanimatus currit huc Leonida? 265
Metuo, quod illic obscaevavit meae falsae fallaciae. 

II. ii  LEONIDA, LIBANUS 

LEONIDA 
Ubi ego nunc Libanum requiram, aut familiarem filium?
Ut ego illos lubentiores faciam, quam Lubentia'st?
Maxumam praedam et triumphum eis adfero adventu meo.
Quando mecum pariter potant, pariter scortari solent, 270
hanc quidem, quam nactus praedam, pariter cum illis partiam.
LIBANUS 
Illic homo aedeis conpilavit, more si fecit suo.
Vae illi, qui tam indiligenter observavit ianuam.
LEONIDA 
Aetatem velim servire, Libanum ut conveniam modo.
LIBANUS 
Mea quidem, hercle, opera liber nunquam fies ocius. 275
LEONIDA 
Etiam de tergo ducentas plagas praegnateis dabo.
LIBANUS 
Largitur peculium, omnem in tergo thensaurum gerit.
LEONIDA 
Nam si huic obcasioni tempus sese subterduxerit,
nunquam, edepol, quadrigis albis indipiscet postea :
herum in obsidione linquet, inimicum animos auxerit. 280
Sed si mecum obcasionem obprimere hanc, quae obvenit, studet,
maxumas opimitates, gaudio ecfertissumas
suis heris ille una mecum pariet, gnatoque et patri;
adeo ut aetatem ambo ambobus nobis sint obnoxii,
nostro devincti beneficio. 
LIBANUS 
Vinctos nescio quos ait, 285
non placet : metuo, in conmune, ne quam fraudem frausu'sit.
LEONIDA 
Perii ego oppido, nisi Libanum invenio iam, ubi ubi est gentium.
LIBANUS 
Illic homo socium ad malam rem quaerit, quem adiungat sibi.
Non placet : pro monstro extemplo'st, quando, qui sudat, tremit.
LEONIDA 
Sed quid ego heic properans concesso pedibus, lingua largior? 290
Quin ego hanc iubeo tacere, quae loquens lacerat diem?
LIBANUS 
Edepol, hominem infelicem, qui patronam conprimat !
Nam si quid sceleste fecit, lingua pro illo perierat.
LEONIDA 
Adproperabo, ne post tempus praedae praesidium parem.
LIBANUS 
Quae illaec praeda est? ibo advorsum, atque electabo, quidquid est. 295
Iubeo te salvere voce summa, quoad vires valent.
LEONIDA 
Gymnasium flagri, salveto. 
LIBANUS 
Quid agis, custos carceris?
LEONIDA 
O catenarum colone ! 
LIBANUS 
Virgarum o lascivia.
LEONIDA 
Quot pondo ted esse censes nudum? 
LIBANUS Non edepol scio.
LEONIDA 
Scibam ego te nescire : at, pol, ego, qui te expendi, scio. 300
Nudus vinctus centum pondo es, quando pendes per pedes.
LIBANUS 
Quo argumento istuc? 
LEONIDA 
Ego dicam, quo argumento et quo modo.
Ad pedes quando adligatum'st aequom centumpondium,
ubi manus manicae conplexae sunt, atque adductae ad trabem,
nec dependis, nec propendis, quin malus nequamque sis. 305
LIBANUS 
Vae tibi ! 
LEONIDA 
Hoc testamento servitus legat tibi.
LIBANUS 
Verbi velitationem fieri conpendi volo.
Quid istud est negoti? 
LEONIDA Certum'st credere. 
LIBANUS 
Audacter licet.
LEONIDA 
Sis amanti subvenire familiari filio,
tantum adest boni inproviso, verum conmixtum malo. 310
Omneis de nobis carnificum concelebrabuntur dies.
Libane, nunc audacia usu'st nobis inventa et dolis.
Tantum facinus modo inveni ego, ut nos dicamur duo
omnium dignissumi esse, quo cruciatus confluant.
LIBANUS 
Ergo mirabar, quod dudum scapulae gestibant mihi, 315
hariolari quae obceperunt, sibi esse in mundo malum.
Quidquid est, eloquere. 
LEONIDA 
Magna est praeda cum magno malo.
LIBANUS 
Siquidem omnes coniurati cruciamenta conferant,
habeo, opinor, familiare tergum, ne quaeram foris.
LEONIDA 
Si istanc firmitudinem animi obtines, salvi sumus. 320
LIBANUS 
Quin si tergo res solvenda'st, rapere cupio publicum :
pernegabo atque obdurabo, periurabo denique.
LEONIDA 
Hem ! ista virtus est, quando usu'st, qui malum fert fortiter.
Fortiter malum, qui patitur, idem post potitur bonum.
LIBANUS 
Quin rem actutum edisseris? cupio malum nanciscier. 325
LEONIDA 
Placide ergo unumquidquid rogita, ut adquiescam : non vides
me ex cursura anhelitum etiam ducere? 
LIBANUS Age, age, mansero
tuo arbitratu, vel adeo usque dum peris. 
LEONIDA 
Ubi nam est herus?
LIBANUS 
Maior apud forum'st, minor heic est intus. 
LEONIDA 
Iam satis est mihi.
LIBANUS 
Tum igitur tu dives es factus? 
LEONIDA 
Mitte ridicularia. 330
LEONIDA 
Mitto : istuc quod adfers, aureis exspectant meae.
LEONIDA 
Animum advorte, ut aeque mecum haec scias. 
LEONIDA 
Taceo.
LEONIDA 
Beas.
Meministin' asinos Arcadicos mercatori Pellaeo
nostrum vendere atriensem? 
LIBANUS 
Memini. Quid tum postea? 334-335
LEONIDA 
Hem ! ergo is argentum huc remisit, quod daretur Saureae 336
pro asinis : adulescens venit modo, qui id argentum attulit.
LIBANUS 
Ubi is homo'st? 
LEONIDA 
Iam devorandum censes, si conspexeris?
LIBANUS 
Ita enimvero : sed tamen, tu nempe eos asinos praedicas
vetulos, claudos, quibus subtritae ad femina iam erant ungulae. 340
LEONIDA 
Ipsos, qui tibi subvectabant rure huc virgas ulmeas.
LIBANUS 
Teneo; atque idem te hinc vexerunt vinctum rus. 
LEONIDA 
Memor es probe.
Verum in tonstrina ut sedebam, me infit percontarier :
ecquem filium Stratonis gnoverim Demaenetum ?
Dico me gnovisse extemplo, et me eius servom praedico 345
esse, et aedeis demonstravi nostras. 
LIBANUS 
Quid tum postea?
LEONIDA 
Ait se ob asinos ferre argentum atriensi Saureae,
viginti minas; sed eum sese non gnovisse hominem qui siet :
ipsum vero se gnovisse callide Demaenetum.
Quoniam ille elocutus haec sic...
LIBANUS 
Quid tum? 
LEONIDA  
Ausculta ergo : scies. 350
Extemplo facio facetum me atque magnificum virum,
dico me esse atriensem; sic hoc respondit mihi:
ego, pol, Sauream non gnovi, neque qua facie sit scio :
te non aequom est subcensere : si herum vis Demaenetum,
quem ego gnovi, adduce; argentum non morabor, quin feras. 355
Ego me dixi erum adducturum, et me domi praesto fore.
Ille in balineas ituru'st, inde huc veniet postea.
Quid nunc consili captandum censes? dic. 
LIBANUS 
Hem istuc ago,
quomodo argento,intervortam, et adventorem et Sauream.
Iam hoc opus est exasceatum : nam si ille argentum prius 360
hospes huc affert, continuo nos ambo exclusi sumus.
Nam me hodie senex seduxit solum sorsum ab aedibus :
mihi tibique interminatu'st, nos futuros ulmeos,
ni hodie Argyrippo essent viginti argenti minae.
Iussit vel nos atriensem, vel nos uxorem suam 365
defraudare, sese dixit operam promiscam dare.
Nunc tu abi ad forum ad herum, et narra, haec ut nos acturi sumus.
Te ex Leonida futurum esse atriensem Sauream,
dum argentum adferat mercator pro asinis. 
LEONIDA 
Faciam ut iubes.
LIBANUS 
Ego illum interea heic oblectabo, prius si forte advenerit. 370
LEONIDA 
Quid ais? 
LIBANUS 
Quid vis? 
LEONIDA 
Pugno malam si tibi percussero,
mox quom Sauream imitabor, caveto ne suscenseas.
LIBANUS 
Hercle vero, tu cavebis, ne me adtingas, si me tagis,
ne hodie malo cum auspicio nomen conmutaveris.
LEONIDA 
Quaeso, aequo animo patitor. 
LIBANUS 
Patitor tu item, quom ego te referiam. 375
LEONIDA 
Dico, ut usu'st fieri. 
LIBANUS 
Dico, hercle, ego quoque ut facturu' sum.
LEONIDA 
Ne nega. 
LIBANUS 
Quin promitto inquam hostire contra, ut merueris.
LEONIDA 
Ego abeo; tu iam, scio, patiere. Sed quis hic est? is est;
ille est ipsus. Iam ego recurro huc : tu hunc interea heic tene.
Volo seni narrare. 
LIBANUS 
Quin tu opfficium facis ergo, ac fugis? 380

II. iii  MERCATOR, LIBANUS 

MERCATOR 
Ut demonstratae sunt mihi, hasce aedeis esse oportet
Demaenetus ubi dicitur habitare. I, puere, pulta.
Atque atriensem Sauream, si est intus, evocato huc.
LIBANUS 
Quis nostras sic frangit foreis? Ohe, inquam, si quid audis.
MERCATOR 
Nemo etiam tetigit. sanune es? 
LIBANUS 
At censebam adtigisse, 385
propterea, huc quia habebas iter : nolo ego fores conservas
meas a te verberarier; sane ego sum amicus nostris aedibus.
MERCATOR 
Pol, haud periclum 'st, cardines ne foribus ecfringantur,
si istoc exemplo omnibus, qui quaerunt, respondebis.
LIBANUS 
Ita haec morata 'st ianua : extemplo ianitorem 390
clamat, procul si quem videt ire ad se calcitronem.
Sed quid venis? quid quaeritas? 
MERCATOR 
Demaenetum volebam.
LIBANUS 
Si sit domi, dicam tibi. 
MERCATOR 
Quid ? eius atriensis?
LIBANUS 
Nihilo mage intus est. 
MERCATOR 
Ubi est? 
LIBANUS Ad tonsorem ire dixit.
MERCATOR 
Quom venisset, post non redit? 
LIBANUS 
Non, edepol : quid volebas? 395
MERCATOR 
Argenti viginti minas, si adesset, adcepisset.
LIBANUS 
Qui pro istuc? 
MERCATOR 
Asinos vendidit Pellaeo mercatori
mercatu. 
LIBANUS 
Scio. tu id nunc refers? iam heic credo eum adfuturum.
MERCATOR 
Qua facie voster Saurea 'st? si is est, iam scire potero.
LIBANUS 
Macilentis malis, rufulus aliquantum, ventriosus, 400
truculentis oculis, conmoda statura, tristi fronte.
MERCATOR 
Non potuit pictor rectius describere eius formam.
Atque, hercle, ipsum adeo contuor, quassanti capite incedit.
LIBANUS 
Quisque obviam huic heic obcesserit irato, vapulabit.
MERCATOR 
Siquidem, hercle, Aeacidinis minis animisque expletu' incedit, 405
si me iratus tetigerit, iratus vapulabit.

II. iv  LEONIDA, MERCATOR, LIBANUS  

LEONIDA 
Quid hoc est negoti ? neminem meum dictum magnifacere !
Libanum in tonstrinam ut iusseram venire, is nullus venit.
Ne ille, edepol, tergo et cruribus consuluit haud decore.
MERCATOR 
Nimis imperiosu'st. 
LIBANUS 
Vae mihi ! 
LEONIDA 
Hodie salvere iussi 410
Libanum libertum? iam manu emissus? 
LIBANUS 
Obsecro te.
LEONIDA 
Nae tu, hercle, cum magno malo mihi obviam obcessisti.
Cur non venisti, ut iusseram, in tonstrinam? 
LIBANUS 
Hic me moratu'st.
LEONIDA 
Siquidem, hercle, nunc summum Iovem te dicas detinuisse,
atque is precator adsiet, malam rem ecfugies numquam. 415
Tu, verbero, inperium meum contempsisti? 
LIBANUS 
Perii, hospes.
MERCATOR 
Quaeso, hercle, noli, Saurea, mea causa hunc verberare.
LEONIDA 
Utinam nunc stimulus in manu mihi sit. 
MERCATOR 
Quiesce, quaeso.
LEONIDA 
Qui latera conteram tua, quae obcalluere plagis.
Abscede, et sine me hunc perdere, qui semper me ira incendit. 420
Quoi nunquam unam rem me licet semel praecipere furi,
quin centies eadem inperem atque obganniam, itaque iam hercle
clamore ac stomacho non queo labori subpeditare.
Iussin', sceleste, ab ianua hoc stercus hinc auferri?
Iussin' columnis deiici operas aranearum? 425
Iussin' in splendorem dari bullas has foribus nostris?
Nihil est : tamquam si claudus sim, cum fusti'st ambulandum.
Quia triduom hoc unum modo foro operam adsiduam dedi,
dum reperiam, qui quaeritet argentum in faenus, heic vos
dormitis interea domi, atque herus in hara, haud aedibus, habitat. 430
Hem ergo, hoc tibi. 
LIBANUS 
Hospes, te obsecro, defende. 
MERCATOR 
Saurea, oro,
mea causa ut mittas. 
LEONIDA 
Eho, ecquis pro vectura olivi
resolvit? 
LIBANUS 
Resolvit. 
LEONIDA 
Quoi datum'st?
LIBANUS 
Sticho vicario ipsi
tuo. 
LEONIDA 
Vah  delenire adparas : scio mihi vicarium esse,
neque eo esse servom in aedibus heri, qui sit pluris quam ille est. 435
Sed vina quae heri vendidi vinario Exaerambo,
iam pro iis satisfecit Sticho? 
LIBANUS 
Fecisse satis opinor :
nam vidi huc ipsum adducere trapezitam Exaerambum.
LEONIDA 
Sic dedero : prius quae credidi vix anno post exegi.
Nunc satagit : adducit domum etiam ultro, et scribit nummos. 440
Dromo mercedem rettulit? 
LIBANUS 
Dimidio minus opinor.
LEONIDA 
Quid reliquom? 
LIBANUS 
Aibat reddere, quam extemplo redditum esset :
nam retineri, ut quod sit sibi operis locatum, ecficeret.
LEONIDA 
Scyphos, quos utendos dedi Philodamo, rettulitne?
LIBANUS 
Non etiam. 
LEONIDA 
Hem ! non? si velis, da, commoda homini amico. 445
MERCATOR 
Perii, hercle ! iam hic me abegerit suo odio. 
LIBANUS 
Heus, iam satis tu :
audin' quae loquitur? 
LEONIDA 
Audio et quiesco. 
MERCATOR 
Tandem, opinor,
conticuit : nunc adeam optumum 'st, priusquam incipit tinnire.
Quam mox mihi operam das? 
LEONIDA 
Ehem, optume, quamdudum tu advenisti?
Non, hercle, te provideram : quaeso, ne vitio vortas, 450
ita iracundia obstitit oculis. 
MERCATOR 
Non mirum factum 'st.
Sed si domi 'st, Demaenetum volebam. 
LEONIDA 
Negat esse intus.
Verum istuc argentum tamen mihi si vis denumerare,
repromittam istoc nomine solutam rem futuram.
MERCATOR 
Sic potius, ut Demaeneto tibi hero praesente reddam. 455
LIBANUS 
Herus istunc gnovit, atque herum hic. 
MERCATOR 
Hero huic praesente reddam.
LIBANUS 
Da modo meo periculo; rem salvam ego exhibebo;
nam si sciat noster senex fidem non esse huic habitam,
subcenseat, quoi omnium rerum ipsus semper credit.
LEONIDA 
Non magni pendo; ne duit, si non volt : sic sine adstet. 460
LIBANUS 
Da, inquam : vah ! formido miser, ne hic me tibi arbitretur
suasisse, sibi ne crederes. Da, quaeso, ac ne formida:
salvom, hercle, erit. 
MERCATOR 
Credam fore, dum quidem ipse in manu habeo.
Pregrinus ego sum, Sauream non gnovi. 
LIBANUS 
At gnosce sane.
MERCATOR 
Sit, non sit, non, edepol, scio : si is est, eum esse oportet. 465
Ego certe me incerto scio hoc daturum nemini homini.
LEONIDA 
Hercle, istum di omneis perduint. Verbo cave subplicassis.
Ferox est, viginti minas meas tractare sese.
Nemo adcipit : aufer te domum : abscede hinc, molestus ne sis.
MERCATOR 
Nimis iracunde. Non decet superbum esse hominem servom. 470
LIBANUS 
Malo, hercle, iam magno tuo ni isti nec recte dicis.
Inpure, nihili, non vides irasci? 
LEONIDA 
Perge porro.
LIBANUS 
Flagitium hominis, da, obsecro, argentum huic, ne male loquatur.
MERCATOR 
Malum, hercle, vobis quaeritis. 
LEONIDA 
Crura, hercle, disfringentur,
ni istum inpudicum percies. 
LIBANUS 
Perii, hercle : age inpudice, 475
sceleste, non audes mihi scelesto subvenire?
LEONIDA 
Pergin' precari pessimo? 
MERCATOR Quae res? tun' libero homini
male servos loquere? 
LEONIDA 
Vapula. 
MERCATOR 
Id quidem tibi, hercle, fiet,
ut vapules, Demaenetum simul ac conspexero hodie.
in ius voco te. 
LEONIDA 
Non eo. 
MERCATOR 
Non is? memento. 
LEONIDA 
Memini. 480
MERCATOR 
Dabitur, pol, subplicium mihi de tergo vostro. 
LEONIDA Vae te !
Tibi quidem subplicium, carnufex, de nobis detur?
MERCATOR 
Atque etiam
pro vostris dictis maledicis poenae pendentur mi hodie.
LEONIDA 
Quid, verbero? ain' tu, furcifer? herum nos fugitare censes? 484-485
I nunc iam ad herum, quo vocas, iamdudum, quo volebas. 486
MERCATOR 
Nunc demum? tamen nunquam hinc feres argenti numum, nisi me
dare iusserit Demaenetus. 
LEONIDA 
Ita facito; age, ambula ergo.
Tu contumeliam alteri facias, tibi non dicatur?
tam ego homo sum quam tu. 
MERCATOR 
Scilicet ita res est. 
LEONIDA 
Sequere hac ergo. 490
Praefiscini hoc nunc dixerim; nemo etiam me adcusavit
merito meo, neque me alter Athenis est alter hodie quisquam,
quoi credi recte aeque putent. 
MERCATOR 
Fortassis ! sed tamen me
numquam hodie induces, ut tibi credam hoc argentum ignoto.
Lupus est homo homini, non homo, quom, qualis sit, non gnovit. 495
LEONIDA 
Iam nunc secunda mihi facis : scibam huic te capitulo hodie
facturum satis pro iniuria. Quamquam ego sum sordidatus,
frugi tamen sum, nec potest peculium enumerari.
MERCATOR 
Fortasse ! 
LEONIDA 
Etiam nunc dico : Periphanes Rhodo mercator dives,
absente hero, solus mihi talentum argenti soli 500
adnumeravit, et credidit mihi, neque in eo deceptus.
MERCATOR 
Fortasse ! 
LEONIDA 
Atque etiam tu quoque ipse, si esses percontatus
me, ex aliis, scio pol, crederes, nunc quod fers. 
MERCATOR 
Haud negassim.

ACTUS III. i CLEARETA, PHILAENIUM 

CLEARETA 
Nequeon' ego ted interdictis facere mansuetem meis?
An ita tu es animata, utqui matris expers inperii sies? 505
PHILAENIUM 
Ubi piem Pietatem, si isto more moratam tibi
postulem placere, mater, mihi quo pacto praecipis?
CLEARETA 
An decorum'st adversari meis te praeceptis? 
PHILAENIUM 
Quid est?
CLEARETA 
Hoccine est pietatem colere, matris inperium minuere?
PHILAENIUM 
Neque, quae recte faciunt, culpo; neque, quae delinquont, amo. 510
CLEARETA 
Satis dicacula es amatrix. 
PHILAENIUM 
Mater, is quaestu'st mihi :
lingua poscit, corpus quaerit, animus orat, res monet.
CLEARETA 
Ego te volui castigare, tu mi adcusatrix ades.
PHILAENIUM 
Neque, edepo,l te adcuso, neque id me facere fas existimo.
Verum ego meas queror fortunas, quom illo, quem amo, prohibeor. 515
CLEARETA 
Ecqua pars orationis de die dabitur mihi?
PHILAENIUM 
Et meam partem loquendi et tuam trado tibi.
Ad loquendum, atque ad tacendum tute habeas portisculum.
Quin, pol, si reposivi remum, sola ego in casteria
ubi quiesco, omnis familiae causa consistit tibi. 520
CLEARETA 
Quid ais tu, quam ego unam vidi mulierem audacissumam?
Quotiens te votui Argyrippum filium Demaeneti,
conpellare aut contrectare, conloquive aut contui?
Quid dedit? quid deportari iussit ad nos ? an tibi
verba blanda esse aurum rere ? dicta docta pro datis? 525
ultro amas, ultro expetessis, ultro ad te accersi iubes.
Illos qui dant, eos derides : qui deludunt, deperis.
An te id exspectare oportet, si quis promittat tibi,
te facturum divitem, si moriatur mater sua?
Ecastor, nobis periclum magnum et familiae portenditur, 530
dum eius exspectamus mortem, ne nos moriamur fame.
Nunc adeo, nisi mihi huc argenti adfert viginti minas,
ne ille, ecastor, hinc trudetur largus lacrumarum foras.
Hic dies summu'st quo est apud me inopiae excusatio.
PHILAENIUM 
Patiar, si cibo carere me iubes, mater mea. 535
CLEARETA 
Non veto te amare, qui dant, qua amentur gratia.
PHILAENIUM 
Quid si hic animus obcupatu'st, mater, quid faciam? mone. 
CLEARETA 
Hem !
meum caput contemples, siquidem ex re consultas tua.
PHILAENIUM 
Etiam opilio, qui pascit, mater, alienas oveis, 539-540
aliquam habet peculiarem, qui spem soletur suam. 541
Sine me amare unum Argyrippum, animi causa, quem volo.
CLEARETA 
Intro abi : nam te quidem, edepol, nihil est inpudentius.
PHILAENIUM 
Audientem dicto, mater, produxisti filiam. 

III.ii  LEONIDA, LIBANUS 

LEONIDA
Perfidiae laudes gratiasque habemus merito magnas, 545
quom nostris sycophantiis, dolis astutiisque,
scapularum confidentia, virtute ulmorum freti,
qui advorsum stimulos, laminas, crucesque, conpedesque,
nervos, catenas, carceres, numellas, pedicas, boias, 549-550
indoctoresque acerrumos gnarosque nostri tergi, 551
qui saepe ante in nostras scapulas cicatrices indiderunt :
eae nunc legiones, copiae, exercitusque eorum,
vi, pugnando, periuriis nostris, eugae, potiti. 555
Id virtute huius conlegae, meaque comitate
factum'st. 
LIBANUS 
Qui me vir fortior ad subferundas plagas?
LEONIDA 
Edepol, virtutes qui tuas non possis conlaudare,
sicut ego possim, quae domi duellique male fecisti ?
Nae illa, edepol, pro merito tuo memorari multa possunt, 560
ubi fidentem fraudaveris, ubi hero infidelis fueris,
ubi verbis conceptis sciens libenter periuraris,
ubi parietes perfoderis, in furto ubi sis prehensus,
ubi saepe causam dixeris pendens advorsus octo
astutos, audaceis viros, valenteis virgatores. 565
LIBANUS 
Fateor profecto, ut praedicas, Leonida, esse vera.
Verum, edepol, nae etiam tua quoque malefacta iterari multa.
Et vero possunt, ubi sciens fideli infidus fueris,
ubi prehensus in furto sies manifesto et verberatus,
ubi periuraris, ubi sacro manus sis admolitus, 570
ubi heris damno, et molestiae, et dedecori saepe fueris,
ubi creditum tibi quod sit, tibi datum esse pernegaris,
ubi amicae, quam amico tuo, fueris magis fidelis,
ubi saepe ad languorem tua duritia dederis octo
validos lictores, ulmeis adfectos lentis virgis. 575
Num male relata 'st gratia ? ut conlegam conlaudavi?
LEONIDA 
Ut meque teque maxume atque ingenio nostro decuit.
LIBANUS 
Iam omitte ista, atque hoc, quod rogo, responde. 
LEONIDA 
Rogita quod vis.
LIBANUS 
Argenti vinginti minas habesne? 
LEONIDA 
Hariolare.
Edepol, senem Demaenetum lepidum fuisse nobis, 580
ut adsimulabat Sauream med esse quam facete!
Nimis aegre risum continui, ubi hospitem inclamavit,
quod, se absente, mihi fidem habere noluisset.
Ut memoriter me Sauream vocabat atriensem!
LIBANUS 
Mane dum. 
LEONIDA 
Quid est? 
LIBANUS 
Philaenium estne haec, quae intus exit ? 585
atque Argyrippus una. 
LEONIDA 
Obprime os : is est; subauscultemus.
Lacrumantem lacinia tenet lacrumans : quidnam esse dicam?
Taciti auscultemus. 
LIBANUS 
Attate ! modo, hercle, in mentem venit,
nimis vellem habere perticam. 
LEONIDA 
Quoi rei? 
LIBANUS 
Qui verberarem
asinos, si forte obceperint clamare hinc ex crumina. 590

III.iii  ARGYRIPPUS PHILAENIUM,  LIBANUS, LEONIDA

ARGYRIPPUS 
Cur me retentas? 
PHILAENIUM 
Quia tui amans abeuntis egeo.
ARGYRIPPUS  
Vale. 
PHILAENIUM 
Aliquanto amplius valerem, si heic maneres.
ARGYRIPPUS  
Salve.
PHILAENIUM 
Salvere me iubes, quoi tu abiens adfers morbum.
ARGYRIPPUS  
Mater supremam mihi tua dixit, domum ire iussit.
PHILAENIUM 
Acerbum funus filiae faciet, si te carendum est. 595
LIBANUS 
Homo, hercle, hinc exclusu'st foras. 
LEONIDA 
Ita res est. 
ARGYRIPPUS  
Mitte, quaeso.
PHILAENIUM 
Quo nunc abis? quin tu heic manes? 
ARGYRIPPUS  
Nox, si voles, manebo.
LIBANUS 
Audin hunc ? opera ut largus est nocturna : nunc enim est
negotiosus interdius videlicet Solonem,
leges ut conscribat, quibus se populus teneat : gerrae! 600
qui sese parere adparent huius legibus, profecto
numquam bonae frugi sient, dies noctesque potent.
LEONIDA 
Ne iste, hercle, ab ista non pedem discedat, si licessit,
qui nunc festinat, atque ab hac minatur sese abire.
LIBANUS 
Sermoni iam finem face tuo; huius sermonem adcipiam. 605
ARGYRIPPUS  
Vale. 
PHILAENIUM 
Quo properas? 
ARGYRIPPUS  
Bene vale : apud Orcum te videbo :
nam equidem me iam, quantum pote'st, a vita abiudicabo.
PHILAENIUM 
Cur tu, obsecro, inmerito meo me morti dedere optas?
ARGYRIPPUS  
Ego te? quam si intellegam deficere vita, iam ipse
vitam meam tibi largiar, et de mea ad tuam addam. 610
PHILAENIUM 
Cur ergo minitaris tibi te vitam esse amissurum?
Nam quid me facturam putas, si istuc quod dicis, faxis?
Mihi certum 'st ecficere in me omnia eadem, quae tu in te faxis.
ARGYRIPPUS  
Oh melle dulci dulcior mihi tu es. 
PHILAENIUM 
Certe enim tu vita es 
mihi : conplectere. 
ARGYRIPPUS  
Facio lubens. 
PHILAENIUM 
Utinam sic ecferamur ! 615
LEONIDA 
O Libane, ut miser est homo, qui amat. 
LIBANUS 
Imo, hercle, vero,
qui pendet, multo est miserior. 
LEONIDA 
Scio, qui periculum feci.
Circumsistamus : alter hinc, hinc alter adpellemus.
LIBANUS 
Here, salve; sed num fumus est haec mulier, quam amplexare?
ARGYRIPPUS  
Quidum? 
LIBANUS 
Quia oculi sunt tibi lacrumantes, eo rogavi. 620
ARGYRIPPUS  
Patronus qui vobis fuit futurus, perdidistis.
LIBANUS 
Equidem, hercle, nullum perdidi; ideo quia nunquam ullum habui.
LEONIDA 
Philaenium, salve. 
PHILAENIUM 
Dabunt di, quae velitis, vobis.
LIBANUS 
Noctem tuam et vini cadum velim, si optata fiant.
ARGYRIPPUS  
Verbum cave faxis, verbero. 
LIBANUS 
Tibi equidem, non mihi opto. 625
ARGYRIPPUS  
Tum tu igitur loquere, quod lubet. 
LIBANUS 
Hunc, hercle, verberare.
LEONIDA 
Quisnam istuc adcredat tibi, cinaede calamistrate?
Tun' verberes, qui pro cibo habeas te verberari?
ARGYRIPPUS  
Ut vostrae fortunae meis praecedunt, Libane, longe,
qui hodie nunquam ad vesperum vivam ! 
LIBANUS 
Quapropter, quaeso? 630
ARGYRIPPUS  
Quia ego hanc amo, et haec me amat; huic quod dem, nusquam quidquam 'st.
Hinc med amantem ex aedibus eiecit huius mater.
Argenti viginti minae me ad mortem adpulerunt,
quas hodie adulescens Diabolus ipsi daturus dixit :
ut hanc ne quoquam mitteret, nisi ad se, hunc annum totum. 635
Videtin' viginti minae quid pollent, quidve possunt?
Ille, qui illas perdit, salvos est : ego, qui non perdo, pereo.
LIBANUS 
Iam dedit argentum? 
ARGYRIPPUS  
Non dedit. 
LIBANUS 
Bono animo es, ne formida.
LEONIDA 
Secede huc, Libane, te volo. 
LIBANUS Si quid vis. 
ARGYRIPPUS  
Obsecro vos,
eadem istac opera suaviu'st complexos fabulari. 640
LIBANUS 
Non omnia eadem aeque omnibus, here, suavia esse scito:
vobis est suave amantibus conplexos fabulari :
ego conplexum huius nihil moror. Meum autem haec adspernatur.
Proinde istud facias ipse, quod faciamus, nobis suades.
ARGYRIPPUS  
Ego vero, et quidem, edepol, lubens : interea si videtur, 645
concedite istuc. 
LEONIDA 
Vin' herum deludi? 
LIBANUS 
Dignu'st sane.
LEONIDA 
Vin' faciam ut te Philaenium, praesente hoc ,amplexetur?
LIBANUS 
Cupio, hercle. 
LEONIDA 
Sequere hac. 
ARGYRIPPUS  
Ecquid est salutis? satis locuti ?
LEONIDA 
Auscultate, atque operam date, et mea dicta devorate.
Primum omnium, servos tuos nos esse non negamus : 650
sed tibi si viginti minae argenti proferentur,
quo nos vocabis nomine? 
ARGYRIPPUS  
Libertos. 
LEONIDA 
Non patronos?
ARGYRIPPUS  
Id potius. 
LEONIDA 
Viginti minae heic insunt in crumina,
Has ego, si vis, tibi dabo. 
ARGYRIPPUS  
Di te servassint semper,
custos herilis, decus popli, thesaurus copiarum, 655
salus interioris hominis, amorisque imperator.
Heic pone, heic istam conloca cruminam in collo plane.
LEONIDA 
Nolo ego te, qui herus sis, mihi onus istuc sustinere.
ARGYRIPPUS  
Quin tu labore liberas te, atque istam inponis in me.
LEONIDA 
Ego baiulabo : tu, ut decet dominum, ante me ito inanis. 660
ARGYRIPPUS  
Quid nunc? quid est? quin tradis huc cruminam pressatum
umerum?
LEONIDA 
Hanc, quoi daturu's hanc, iube petere atque orare mecum.
Nam istuc proclive 'st, quod iubes, me plane conlocare.
PHILAENIUM 
Da, meus ocellus, mea rosa, mi anime, mea voluptas,
Leonida, argentum mihi, ne nos diiunge amanteis. 665
LEONIDA 
Dic me igitur tuom passerculum, gallinam, coturnicem,
agnellum, haedillum me tuum dic esse, vel vitellum :
prehende auriculis, conpara labella cum labellis.
ARGYRIPPUS  
Ten' osculetur, verbero? 
LEONIDA 
Quam vero indignum visum 'st?
atqui, pol, hodie non feres, ni genu confricantur. 670
ARGYRIPPUS  
Quidvis egestas inperat; fricentur. Dan quod oro?
PHILAENIUM 
Age, mi Leonida, obsecro, fer amanti hero salutem.
Redime istoc beneficio te ab hoc, et tibi eme hunc isto argento.
LEONIDA Nimis bella es atque amabilis, et si hoc meum esset, hodie
numquam me orares, quin darem: illum te orare meliu'st, 675
illic hanc mihi servandam dedit : i sane, bella belle.
Cape hoc sis, Libane. 
ARGYRIPPUS  
Furcifer, etiam me delusisti?
LEONIDA 
Nunquam, hercle, facerem, genua ni tam nequiter fricares.
Agesis tu, in partem nunciam hunc delude, atque amplexare hanc.
LIBANUS 
Taceas, me spectes. 
ARGYRIPPUS  
Quin ad hunc, Philaenium, adgredimur, 680
virum quidem, pol, optimum, et non similem furis huius.
LIBANUS 
Inambulandum 'st: nunc mihi vicissim subplicabunt.
ARGYRIPPUS  
Quaeso, hercle, Libane, sis herum tuis factis sospitari,
da mi istas viginti minas : vides me amantem egere.
LIBANUS 
Videbitur, factum volo, redito huc conticinio. 685
Nunc istanc tantisper iube, petere atque orare mecum.
PHILAENIUM 
Amandone exorarier vis te, an osculando?
LIBANUS 
Enimvero utrumque. 
PHILAENIUM 
Ergo, obsecro et, tu utrumque nostrum serva.
ARGYRIPPUS  
O Libane, mi patrone, mihi trade istuc. Magis decorum'st
libertum potius, quam patronum, onus in via portare. 690
PHILAENIUM 
Mi Libane, ocellus aureus, donum decusque amoris,
amabo, faciam quod voles, da istuc argentum nobis.
LIBANUS 
Dic igitur med aniticulam, columbam, catellum,
hirundinem, monerulam, passerculum, putillum.
Fac proserpentem bestiam me, duplicem ut habeam linguam, 695
circumdatorque brachiis, meum collum circumplecte.
ARGYRIPPUS  
Ten' complectatur, carnufex? 
LIBANUS 
Quam vero indignus videor !
Ne istuc necquiquam dixeris tam indignum dictum in me,
vehes, pol, hodie me, si quidem hoc argentum ferre speres.
ARGYRIPPUS  
Ten' ego veham? 
LIBANUS 
Tun' hoc feras argentum aliter a me? 700
ARGYRIPPUS  
Perii, hercle ! si verum quidem 'st decorum erum vehere servom,
inscende. 
LIBANUS 
Sic isti solent superbi subdomari.
Adsta igitur, ut consuetus es puer olim : scin' ut dicam?
Hem sic : abi, laudo : nec te equo magis est equos ullus sapiens.
ARGYRIPPUS  
Inscende actutum. 
LIBANUS 
Ego fecero : hem ! quid istuc est? ut tu incedis ! 705
Demam, hercle, iam de ordeo, tolutim ni badizas.
ARGYRIPPUS  
Amabo, Libane, iam sat est. 
LIBANUS 
Nunquam, hercle, hodie exorabis.
Nam iam calcari quadrupedo agitabo advorsum clivom,
postidea ad pistores dabo, ut ibi cruciere currens.
Adsta, ut descendam nunciam in proclivi, quamquam nequam es. 710
ARGYRIPPUS  
Quid nunc, amabo? quoniam, ut est libitum, nos delusistis,
datisne argentum? 
LIBANUS 
Si quidem mihi statuam et aram statuis,
atque ut deo mihi heic inmolas bovem: nam ego tibi Salus sum.
LEONIDA 
Etiam tu, here, istunc amoves abs te, atque ipse me adgredere?
Atque illa, sibi quae hic iusserat, mihi statuis supplicasque? 715
ARGYRIPPUS  
Quem te autem deum nominem? 
LEONIDA 
Fortunam, atque Obsequentem.
ARGYRIPPUS  
Iam istoc es melior. 
LIBANUS 
An quid est homini salute melius?
ARGYRIPPUS  
Licet laudem Fortunam, tamen ut ne Salutem culpem.
PHILAENIUM 
Ecastor, ambae sunt bonae. 
ARGYRIPPUS  
Sciam, ubi boni quid dederint.
LEONIDA 
Opta id, quod, ut contingat, tibi vis. 
ARGYRIPPUS  
Quid, si optaro? 
LEONIDA 
Eveniet. 720
ARGYRIPPUS  
Opto annum hunc perpetuom mihi huius operas. 
LEONIDA 
Inpetrasti.
ARGYRIPPUS  
Ain' vero? 
LEONIDA 
Certe, inquam. 
LIBANUS 
Ad me adi vicissim, atque experire.
Exopta id, quod vis maxume tibi evenire, fiet.
ARGYRIPPUS  
Quid ego, aliud exoptem amplius, nisi illud quoius inopia'st ?
viginti argenti commodas minas, huius quas dem matri. 725
LIBANUS 
Dabuntur; animo sis bono face; exoptata obtingent.
ARGYRIPPUS  
Ut consuere, homines Salus frustratur et Fortuna.
LEONIDA 
Ego caput huic argento fui hodie reperiundo.
LIBANUS 
Ego pes fui. 
ARGYRIPPUS  
Quin nec caput, nec pes sermoni adparet.
Nec quid dicatis, nec me cur ludatis, scire possum. 730
LIBANUS 
Satis iam delusum censeo : nunc rem, ut est, eloquamur.
Animum, Argyrippe, advorte, sis; pater nos ferre hoc iussit
argentum ad ted. 
ARGYRIPPUS  
Ut tempore obportuneque adtulistis.
LIBANUS 
Heic inerunt viginti minae bonae, mala opera partae :
has tibi nos pactis legibus dare iussit. 
ARGYRIPPUS  
Quid id est, quaeso? 735
LIBANUS 
Noctem huius et coenam sibi ut dares. 
ARGYRIPPUS  
Iube advenire quaeso.
Meritissimo eius, quae volet, faciemus, qui hosce amores
nostros dispulsos conpulit. 
LEONIDA 
Patierin, Argyrippe, 
patrem hanc amplexari tuum? 
ARGYRIPPUS  
Haec facile faciet, ut patiar.
Leonida, curre, obsecro; patrem huc orato ut veniat. 740
LIBANUS 
Iamdudum 'st intus. 
ARGYRIPPUS  
Hac quidem non venit. 
LIBANUS 
Angiporto
illac per hortum circumit clam, ne quis se videret
huc ire familiarium: ne uxor resciscat, metuit.
De argento, si mater tua sciat ut sit factum...
ARGYRIPPUS  
Heia,
benedicite. Ite intro cito; valete.
LEONIDA 
Et vos amate. 745 

ACTUS IV, i  DIABOLUS, PARASITUS 

DIABOLUS 
Agedum, istum ostende, quem conscripsti syngraphum
inter me et amicam et lenam; leges perlege.
Nam tu poeta es prorsus ad eam rem unicus.
PARASITUS 
Horrescet faxo lena, leges cum audiet.
DIABOLUS
Age, quaeso, mi, hercle, translege. 
PARASITUS 
Audin' ? 
DIABOLUS
Audio. 750
PARASITUS 
Diabolus, Glauci filius, Cleaeretae
lenae dedit dono argenti viginti minas,
Philaenium ut secum esset nocteis et dies
hunc annum totum.
DIABOLUS
Neque cum quiquam alio quidem.
PARASITUS 
Addone? 
DIABOLUS
Adde, et scribas, vide, plane et probe. 755
PARASITUS 
Alienum hominem intromittat neminem.
Quod illa aut amicum aut patronum nominet...
DIABOLUS
Neminem.
PARASITUS 
Aut quod illa amica amatorem praedicet :
foreis obclusae omnibus sient, nisi tibi.
In foribus scribat, obcupatam esse se. 760
Aut quod illa dicat peregre adlatam epistolam;
ne epistola quidem ulla; sit in aedibus,
nec cerata adeo tabula; et si qua inutilis
pictura sit, eam vendat : ni in quadriduo
abalienarit, quo abs te argentum adceperit, 765
tuos arbitratus sit, conburas, si velis;
ne illi sit cera, ubi facere possit litteras.
Vocet convivam neminem illa, tu voces.
Ad eorum ne quem oculos adiiciat suos.
Si quem alium adspexit, caeca continuo siet. 770
Tecum una potet aeque pocla potitet,
abs ted adcipiat, tibi propinet, tu bibas :
ne illa minus, aut plus, quam tu sapiat.
DIABOLUS
Satis placet.
PARASITUS 
Subspiciones omneis ab se segreget;
neque illaec ulli pede pedem homini premat, 775
quom surgat, neque in lectum inscendat proxumum :
neque, quom descendat, inde, det quoquam manum.
Spectandum ne quoi anulum det, neque roget.
Talos ne quoiquam homini admoveat, nisi tibi.
Quom iaciat, Te, ne dicat : nomen nominet. 780
Deam invocet sibi, quam lubebit, propitiam,
deum nullum : si magis religiosa fuerit,
tibi dicat, tu pro illa ores, ut sit propitius.
Neque illa ulli homini nutet, nictet, adnuat.
Post, si lucerna extincta est, ne quid sui 785
membri commoveat quidquam in tenebris.
DIABOLUS
Optumum'st.
Ita scilicet facturam. Verum in cubiculo...
deme istuc : equidem illam moveri gestio.
Nolo illam habere causam, et votitam dicere.
PARASITUS 
Scio, captiones metuis. 
DIABOLUS
Verum. 
PARASITUS 
Ego, ut iubes 790
tollam. 
DIABOLUS
Quidni? 
PARASITUS 
Audi relicua. 
DIABOLUS
Loquere, audio.
PARASITUS 
Neque ullum verbum faciat perplexabile.
Neque ulla lingua sciat loqui, nisi Attica.
Forte si tussire obcoepsit, ne sic tussiat,
ut quoiquam linguam in tussiendo proserat. 795
Quod illa autem simulet, quasi gravedo profluat,
hoc ne sic faciat: tu labellum abstergeas
potius, quam quoiquam savium faciat palam.
Nec mater lena ad vinum adcedat interim,
nec ulli verbo male dicat : si dixerit, 800
haec multa ei esto, vino viginti dies
ut careat.
DIABOLUS
Polchre scribsti : scitum syngraphum !
PARASITUS
Tum si coronas, serta, unguenta iusserit
ancillam ferre Veneri aut Cupidini,
tuos servos servet, Venerine eas det, an viro. 805
Si forte pure velle habere dixerit,
tot nocteis reddat spurcas, quot pure habuerit :
haec sunt non nugae : non enim mortualia.
DIABOLUS
Placent profecto leges : sequere intro.
PARASITUS 
Sequor. 

IV.ii  DIABOLUS, PARASITUS 

DIABOLUS
Sequere hac : egon' haec patiar? aut taceam? emori 810
me malim, quam haec non eius uxori indicem.
Ain' tu? apud amicam munus adulescentuli
fungare ? uxori excuses te, et dicas senem?
praeripias scortum amanti atque argentum obicias
lenae? subpiles clam domi uxorem tuam? 815
Suspendam potius me, quam tu tacita haec abferas.
Iam quidem, hercle, ad illam hinc ibo, quam tu propediem,
nisi quidem illa ante obcupassit te, ecfliges scio,
luxuriae sumtus subpeditare ut potsies.
PARASITUS 
Ego sic faciundum censeo: me honestiu'st, 820
quam te, palam hanc rem facere, ne illa existumet
amoris causa percitum id fecisse te
magis, quam sua causa. 
DIABOLUS
At, pol, qui dixti rectius.
Tu ergo fac, ut illi turbas liteis concias,
cum suo sibi gnato unam ad amicam de die 825
potare, illam expilare.
PARASITUS 
Iam ne mone,
ego istuc curabo.
DIABOLUS
At ego te ooperiar domi.

ACTVS V, i  ARGYRIPPUS,  DEMAENETUS 

ARGYRIPPUS 
Age, decumbamus sis, pater. 
DEMAENETUS 
Ut iusseris,
mi gnate, ita fiet. 
ARGYRIPPUS  
Pueri, mensam adponite.
DEMAENETUS  
Numquidnam tibi molestum 'st, gnate mi, si haec nunc mecum adcubat? 830
ARGYRIPPUS  
Pietas, pater, oculis dolorem prohibet : quamquam ego istanc amo
potsum equidem inducere animum, ne aegre patiar, quia tecum adcubat.
DEMAENETUS  
Decet verecundum esse adulescentem, Argyrippe. ARGYRIPPUS  
Edepol, pater,
merito tuo facere potsum. 
DEMAENETUS  
Age ergo, hoc agitemus convivium
vino ut sermone suavi : nolo ego metui, amari mavolo, 835
mi gnate, me abs te. 
ARGYRIPPUS  
Pol, ego utrumque facio, ut aequom 'st filium.
DEMAENETUS  
Credam istuc, si esse te hilarum videro. 
ARGYRIPPUS  
An tu esse me tristem putas?
DEMAENETUS  
Putem ego, quem videam aeque esse maestum, ut quasi dies si dicta sit?
ARGYRIPPUS  
Ne dixis istuc. 
DEMAENETUS  
Ne sic fueris, inlico ego non dixero. 839-840
ARGYRIPPUS  
Hem ! adspecta: rideo. 
DEMAENETUS  
Utinam, male qui mihi volunt, sic rideant. 841
ARGYRIPPUS  
Scio equidem quam ob rem me, pater, tu tristem credas nunc tibi:
quia istaec est tecum; atque ego quidem, hercle, ut verum tibi dicam, pater,
ea res me male habet : at non eo, quin tibi non cupiam quae velis.
Verum istam amo; aliam tecum esse equidem facile possum perpeti. 845
DEMAENETUS  
At ego hanc volo. 
ARGYRIPPUS  
Ergo sunt, quae exoptas: mihi quae ego exoptem, volo.
DEMAENETUS  
Unum hunc diem perpetere, quoniam tibi potestatem dedi,
cum hac annum ut esses, atque amanti argenti feci copiam.
ARGYRIPPUS  
Hem istoc me facto tibi devinxti. 
DEMAENETUS  Quin te ergo hilarum das mihi? 849-850 

V.ii  ARTEMONA, PARASITUS, DEMAENETUS, ARGYRIPPUS, PHILAENIUM 

ARTEMONA 
Ain' tu ? meum virum heic potare, obsecro, cum filio ? 851
et ad amicam detulisse argenti viginti minas ?
meoque filio sciente, id facere flagitium patrem?
PARASITUS 
Neque divini, neque mi humani posthac quicquam adcreduas,
Artemona, si huius rei me mendacem inveneris. 855
ARTEMONA 
At scelesta ego, praeter alios meum virum fui rata,
siccum, frugi, continentem, amantem uxoris maxume.
PARASITUS 
At nunc dehinc scito, illum ante omneis minumi mortalem preti,
madidum, nihili, incontinentem, atque osorem uxoris suae.
ARTEMONA 
Pol, ni vera istaec essent, nunquam faceret ea, quae nunc facit. 860
PARASITUS 
Ego quoque, hercle, illum antehac hominem semper sum frugi ratus,
Verum hoc facto sese ostendit, qui quidem cum filio
potet una, atque una amicam ductet, decrepitus senex.
ARTEMONA 
Hoc, ecastor, est, quod ille it ad coenam cottidie.
Ait sese ire ad Archidemum, Chaeream, Chaerestratum, 865
Cliniam, Chremem, Cratinum, Diniam, Demosthenem.
Is apud scortum conruptelae est liberis lustris studet.
PARASITUS 
Quin tu illum iubes ancillas rapere sublimen domum?
ARTEMONA 
Tace modo : nae illum, ecastor, miserum habebo. 
PARASITUS 
Ego istuc scio.
Ita fore illi, dum quidem cum illo nubta eris. 
ARTEMONA 
Ego censeo. 870
eum etiam hominem aut in senatu dare operam, aut clientibus:
ibi labore delassatum noctem totam stertere.
Ille opere foris faciundo lassus noctu advenit :
fundum alienum arat, incultum familiarem deserit.
Is etiam conruptus, porro suom conrumpit filium. 875
PARASITUS 
Sequere hac me modo, iam faxo ipsum hominem manifesto obprimas.
ARTEMONA 
Nihil, ecastor, est, quod facere mavelim. 
PARASITUS 
Mane dum. 
ARTEMONA 
Quid est?
PARASITUS 
Potsis, si forte adcubantem tuom virum conspexeris,
cum corona amplexum amicam, si videas, cognoscere?
ARTEMONA 
Potsum, ecastor. 
PARASITUS 
Hem tibi hominem. 
ARTEMONA 
Perii ? 
PARASITUS 
Paulisper mane. 880
Aucupemus ex insidiis clanculum, quam rem gerant.
ARGYRIPPUS  
Quid modi, pater, amplexandi facies? 
DEMAENETUS  
Fateor, gnate mi.
ARGYRIPPUS  
Quid fatere? 
DEMAENETUS  
Me ex amore huius conruptum oppido.
PARASITUS 
Audin' quid ait? 
ARTEMONA 
Audio. 
DEMAENETUS  
Egon' ut non domo uxori meae
subripiam in deliciis pallam quam habet, atque ad te deferam ? 885
Non, edepol, conduci possum vita uxoris annua.
PARASITUS 
Censen' tu illum hodie primum ire adsuetum esse in ganeum?
ARTEMONA 
Ille, ecastor, subpilabat me, quod ancillas meas
subspicabar, atque insonteis miseras cruciabam. 
ARGYRIPPUS  
Pater,
iube dari vinum; iam dudum factum 'st, quom primum bibi. 890
DEMAENETUS  
Da, puere, ab summo; age, tu interibi ab infimo da savium.
ARTEMONA 
Perii misera ! ut osculatur carnufex, capuli decus.
DEMAENETUS  
Edepol, animam suaviorem aliquanto, quam uxoris meae.
PHILAENIUM 
Dic, amabo, an foetet anima uxoris tuae? 
DEMAENETUS  
Fufae ! Nauteam
bibere malim, si necessum 'st, quam illam oscularier. 895
ARTEMONA 
Ain' tandem? edepol nae tu istuc cum malo magno tuo
Dixisti in me : sine ! revenias modo domum, faxo ut scias
quid pericli sit dotatae uxori vitium dicere.
PHILAENIUM 
Miser, ecastor, es. 
ARTEMONA 
Ecastor, dignus est. 
ARGYRIPPUS  
Quid ais, pater?
ecquid matrem amas? 
DEMAENETUS  
Egone ? illam nunc amo, quia non adest. 900
ARGYRIPPUS  
Quid, quom adest? 
DEMAENETUS  
Periisse cupio. 
PARASITUS 
Amat homo hic te, ut praedicat.
ARTEMONA 
Nae ille, ecastor, foenerato funditat: nam si domum
redierit hodie, osculando ego ulciscar potissumum.
ARGYRIPPUS  
Iace, pater, talos, ut porro nos iaciamus. 
DEMAENETUS  
Maxume.
Te, Philaenium, mihi atque uxori mortem. Hoc Venerium 'st. 905
Pueri, plaudite et mihi ob iactum cantharo mulsum date.
ARTEMONA 
Non queo durare. 
PARASITUS 
Si non didicisti, fullonicam,
non mirandum 'st. In oculos invadi est optumum.
ARTEMONA 
Ego, pol, vivam et tu ishtaec hodie cum tuo magno malo
invocavisti. 
PARASITUS 
Ecquis currit pollictorem accersere ! 910
ARGYRIPPUS  
Mater, salve. 
ARTEMONA 
Sat saluti'st. 
PARASITUS 
Mortuu'st Demaenetus.
Tempus est subducere hinc me; polchre hoc gliscit proelium.
Ibo ad Diabolum, mandata dicam facta, ut voluerit.
Atque interea ut decumbamus suadebo, hi dum litigant.
Post, demum huc cras adducam ad lenam, ut viginti minas 915
ei det, in partem hac amanti ut liceat ei potirier.
Argyrippus exorari, spero, poterit, ut sinat
Sese alternas cum illo nocteis hac frui : nam ni inpetro,
regem perdidi: ex amore tantum 'st homini incendium.
ARTEMONA 
Quid tibi hunc receptio ad te est meum virum? 
PHILAENIUM 
Pol, me quidem 920
miseram odio enicavit. 
ARTEMONA 
Surge, amator; i domum.
DEMAENETUS  
Nullus sum. 
ARTEMONA 
Imo es, ne nega, omnium, pol, nequissimus.
At etiam cubat cuculus : surge, amator; i domum.
DEMAENETUS  
Vae mihi ! 
ARTEMONA 
Vera hariolare : surge, amator, i domum.
DEMAENETUS  
Abscede ergo paululum istuc. 
ARTEMONA 
Surge, amator; i domum. 925
DEMAENETUS  
Iam obsecro, uxor. 
ARTEMONA 
Nunc uxorem me esse meministi tuam?
Modo, quom dicta in me ingerebas, odium, non uxor eram.
DEMAENETUS  
Totus perii ! 
ARTEMONA 
Quid tandem? anima foetetne uxoris tuae?
DEMAENETUS  
Murram olet. 
ARTEMONA 
Iam subrupuisti pallam, quam scorto dares !
Ecastor...
PHILAENIUM 
ARGYRIPPUS  
Quin subrupturum pallam promisit tibi. 930
DEMAENETUS  
Non taces? 
ARGYRIPPUS  
Ego dissuadebam, mater. 
ARTEMONA 
Bellum filium !
Istoscine patrem aequom 'st mores liberis largirier?
Nihilne te pudet? 
DEMAENETUS  
Pol, si aliud nil sit, tui me, uxor, pudet.
ARTEMONA 
Cano capite te cuculum uxor ex lustris rapit.
DEMAENETUS  
Non licet manere (coena coquitur) dum coenem modo? 935
ARTEMONA 
Ecastor, coenabis hodie, ut te dignus 'st, magnum malum.
DEMAENETUS  
Male cubandum 'st: iudicatum me uxor abducit domum.
ARGYRIPPUS  
Dicebam, pater, tibi, ne matri consuleres male.
PHILAENIUM 
De palla memento, amabo. 
DEMAENETUS  
Iuben' hanc hinc abscedere?
ARTEMONA 
I domum. 
PHILAENIUM 
Da savium etiam prius, quam abis. 
DEMAENETUS  
I in crucem. 940
PHILAENIUM 
Imo intro potius. sequere hac me, mi anime. 
ARGYRIPPUS  
Ego vero sequor.

GREX
Hic senex, si quid, clam uxorem, suo animo fecit volup,
neque novom, neque mirum fecit, nec secus, quam alii solent.
Nec quisquam 'st tam ingenio duro, nec tam firmo pectore,
quin, ubi quicque obcasionis sit, sibi faciat bene. 945
Nunc si voltis deprecari huic seni, ne vapulet,
remur impetrari posse, plausum sic clarum datis.