FRONTON
PRINCIPES DE L'HISTOIRE
Oeuvre numérisée et mise en page par Thierry Vebr
M. C. FRONTONIS PRINCIPIA HISTORIAE Macedonum spes torrentis modo magna vi ortae brevi die occidenrunt : quorum unius humnae prolis aetate imperium extinctum est. Nam illa quae Alexandri comites familiaresque tenuerunt, praefecturae magis, quam imperia appellandae... Nemini usquam oppidum neque tectum diutunum aut limen inveteratum : libertatem inopia sortiti, quia inope in solo subigendi sterilis fructus laboris capitur... Vagi palantes, nullo itnineris destinato fine, non ad locum, sed ad vesperum contenditur... . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . ... (decep)tionibus clades ediderunt, latronum potius quam hostium numero duco. Soli hominum Parthi adversus populum Romanum hostile nomen haud umquam contemnendum gesserunt. Id satis demonstrat non Crassi modo clades et Antonii foeda fuga, sed etiam fortissimi imperatoris Trajani ductu legatus cum exercitu caesus, et principis ad triumphum decedentis haudquaquam secura nec incruenta regressio. Bella igitur duo maxima a duobus maximis imperatoribus adversus Parthos nostra memoria pari eventu bellata contendere inter sese pro copiis cujiusque ducis et temporis pergam : haud ignarus fortia facinora viventium gravatius, mortuorum gratius accipi : faveri praeteritis, invideri praesentibus. Namque invidia semper... persistere... de... in... docebitur. Dempta (q)uisque (extra) posse (quo) bi... an... (ecce)... pertum est da... his... publicam sibi admninistrandam... qui... sis a patria... nec belli adversus Parthos instaurandi (auc)tor. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . ubi primum magnum ducem resp. poposcit, omnibus Arpinati paupertate aut nursina duritia ortis ducibus bellicosior extitit... Parthos romano sanguine inpiatos... visui... orbant... tranquillus... oratoribus... atque... Olim adversus Romanos intentum et infestum et instructum, bellis exercitatum... ab insidiis... ad omne facinus audendum praeceps agebatur nullo jam scelere, quod atrocius auderet reliquo. Tum praeterea... nodatum... bellum ... Ad hoc . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . in bellum profectus est cum cognitis militibus hostem Parthum contemnentibus, sagittarum ictus post ingentia Dacorum falcibus inlata volnera despicatui habentibus. Multos militum imperator suo quemque nomine proprio aut castrensi cognomento (jo)culari appellabat. Pigros... vel corniculo, vel (aureo), vel... partim... cujusque... triumphus... Lucio milites aut dilectu novo tirones sumendi fuerunt aut... et molli militia corrupti. Namque post ... propemodum... Hadriano principe regundis et facunde appellandis exercitibus satis inpigro, sed a summ... bellorum... Hadrianus provincias manu Trajani captas omittere maluit quam exercitu retinere. Ejus itinerum monumenta videas per plurimas Asiae atque Europae urbes, et regum... exercitus... suum... nem(ine) apstinendo uni omnium Romanorum principum Numae regi aequiperandus... alia multa tum sepulcra ex saxo formata. Non solum in gelosas, sed etiam in alias meridionalis sedis terras profectus est saluti his provinciis, quas trans Euphratis et Danuvii ripas sitas Trajanus spe Moesiae et Asiae provinciae addere . . . e . imperio Romano adnexuerat. Has omnino provincias, Daciam et Parthis omissas partes, ultro restituit. Exercitus in Asia se pro scutis atque gladiis salibus sub pellibus delectare: Neminem umquam ducem post ejusmodi vidit... ... longa desuetudine bellandi miles romanus ad ignaviam redactus. Nam cum omnibus vitae artibus, tum praecipue rei militari desidia noxia est... per(moti)... est... experiri, et... milites in campo exercere. Corruptissimi vero omnium Syriatici milites, seditiosi, contumaces, apud signa infrequentes... praesidiis vagi... ac palantes, de meridie... temulenti ; ne armatu quidem sustinendo adsueti, sed inpatientia laboris armis singillatim omittendis in velitum atque funditorum modum seminudi. Praeter hujuscemodi dedecora malis proeliis ita perculsi fuerunt, ut ad primum Parthorum conspectum terga verterent, tubas quasi fugae signum canentis audirent. Tantam militaris disciplinae labem... coercuit, industria sua ad militandum exemplo proposita. Primus ipse in agmine haud saepius equo vehi, quam pedibus fatisci : tam solem torridum facile, quam diem serenum ferre : pulverem confertum pro nebula pati, sudorem in armis, ut in ludicris ; insuper habere; caput apertum soli et imbribus et grandini et nivibus, neque (se) adversus tela munitum praebere : spectandis in campo militibus operam dare, et aegros intervisere : non incuriose per militum contubernia transire, sed forte temere Syrorum munditias introspicere (et) Pannoniorum inscitias. Sero ipse post decisa negotia lava(re) : mensa sobria, victu in castris plebeio : vinum loci, aquam temporis bibere : primam vigiliam facile vigilare, postremam jamdudum expergitus opperiri : labore magis quam otio laetari, otio ad laborem abuti : vacua militaribus tempora civilibus negotiis occupare. In paenuria subita ramis nonnumquam et frondibus pro supellectile usus est, caespitem interdum ut torum incubans. Somnum cepit labore paratum, non silentio quaesitum. Graviora (de)mum perverse facta severe animadvertit, leviora sciens dissimulavit : locum paenitendi reliquit. Nam delicta sua plerique, dum ignorari putant, corrigunt; ubi manifesta sciunt, inpudentia obfirmantur... ... sciret catafractos somiles esse beluis piscibus, eas eludere alto mari cernuantis... spectes, Lucius consiliorum sollertia longe... magn(as personare)... Equi lubrico instabiles, manus frigore inritae, arcus imbribus enerves.... Litteras ultro dederat, bellum, si vellet, condicionibus poneret. Dum oblatam pacem spernit barbarus, male mulcatus est. Ea re dilucide patet, quanta Lucio cura insita sit militum salutis, qui gloriae suae dispendio redimere cupiverit pacem incruentam. Trajano suam potiorem gloriam in sanguine militum futuram, de ceteris ejus studiis multi conjectant. Nam saepe Parthorum legatos pacem precanteis dismisisse inritos. Justitiae quoque et clementiae fama apud barbaros sancta de Lucio : Trajanus non omnibus aeque purgatus. Regna fortunasque suas in fidem Luci contulisse neminem paenituit : Trajano caedes Parthamasiri regis supplicis haud satis excusata. Tametsi ultro ille vim coeptans tumultu orto merito interfectus est, meliore tamen Romanorum fama impune supplex abisset, quam jure supplicium luisset. Namque talium facinorum causa facti latet, factum spectatur ; longeque praestat secundo gentium rumore injuriam neglegere, quam adverso vindicare. Bello Parthico utroque consulares viri duo exercitum utrique ducentes obtruncati: Severianus quidem Lucio ab urbe necdum etiamtum profecto. Enimvero cum praesens Trajanus Euphrati et Tigridis portoria equorum et camelorum trib(uta onera...)... cer caesus est. Illud (etiam)... tum bello (incipiente) histriones ex urbe in Suriam accisse. Sed profecto, sicut arborum altissimas vehementius ventis quati videmus, ita virtutes maximas invidia criminosius insectatur. Ceterum bello an pace clarior Trajanus imp(erator) existimandus sit, in ambiguo equidem pono : nisi quod armis etiam Spartacus et Viriathus aliquantum potuere ; pacis artibus vix quisquam Trajano ad populum, nisi qui adaeque, acceptior exstitit. Ipsa haec cum pri... ae nonne ullis optrectationibus lacessunt ? Ex summa civilis scientiae ratione sumpta videntur, ne histrionum quidem ceterorumque scaenae aut circi aut harenae artificum indiligentem Principem fuisse, ut qui sciret, populum romanum duabus praecipue rebus, annona et spectaculis, teneri : imperium non minus ludicris, quam seriiis probari : majore damno seria, graviore invidia ludicra neglegi : minus acribus stimulis congiaria, quam spectacula expeti : congiariis frumentariam modo plebem singillatim placari ac nominatim, spectacul(eis) universum.. Quod... se oporteat. Namque ut famem... Neptunum Martemque mole(stias) illas sibi... est ... arceant non... magis aut... avis (votum)... quam ludeis spectaculorumque caerimonieis placarei. Ei rei pompas et carpenta et tensas et exuvias a majoribus dicatas, elephantos... populus romanus usus sit spectaculeis de(serti)... constrepi, aut linguis pluribus omina(ri). Haec a me refutanda... sunt... ceterum... quid.... litteris diserte ad significandum... compositis, ut qui facundiam inpenso studio... ... pauculis diebus in fascis tene(ntur), illi in pannis sunt omnem aetatem. Itaque bonus ille imperator... venire captivos jubebat... sint ingratiis quid ego, quippe cui... sin... num me... ais est.... Quod qui... Piscibus in caudis, avibus in pinnis, anguibus serpendi vi . . . . . . . . . . ... Imperium populi Romani ad flumina hostilia porrectum.... quamobrem... etiam tum junioris decer... (qu)ominus ad trium(phum)... habitus. Quantum a stipendiis otii datum, in venando occupatus... ... certaminis... necessita(tis)... visset providere : per tot provincias, tot obsidionum, proeliorum, arcium, stationum, castellorum excidendorum aperta discrimina, curas et (animum) dispergere... non... ducem... tametsi... num consentirem... gnarus... portare... (lon)gior mora... ... liberum amanti est inculpatum silentium. Namque ceteri mortales praesenti die mentiuntur; scribtorum mendacia tam culpam quam memoriam merent sempiternam... Eorum profecto uberrima ingenia frustra fuissent, nisi magnificis se rebus scribendeis occupassent : itemque nisi pro magnitudine rerum gestarum scriptorum quoque ingenia congruerint... Herculis erumnae celebres, si (non re) etiam discplinae... Enimvero fandi agendique laudibus longe praestantissimus omnium Cato Porcius... In navium... deus al... in... turtuend(i) ejus ergo denominatus : ita Cato oppidatim statuis ornandus, qui prima sollertiarum et Latini nominis subolem et Italicarum originum pueritias inlustravit.... Ut magnis rebus gestis historia non indiligenter scripta nonnihil studii et rumoris auctura sit, sicut ignem quamvis magnum vel levis aura, si adflaverit, adjuverit. Ubi primum frater tuus commentarium miserit, rem co(piose) scribere adgrediemur, si tamen thema, quod gustui mittimus, non displicebit ... Tantas res a te gestas, quantas et Achilles gessisse cuperet, et Homerus scribsisse... laborationibus... his... (rursus) vereor ne quando (taceo in solifundiis)... (concen)tibus et modis absonum quid modulatu et cantu cecinerim... (Com)parata si quis leget, seu proavus seu pronepos virtute praestare videbitur, comparationis quidem discrimen in familiae nomine permanebit. |
PRINCIPES DE L'HISTOIRE PAR M. C. FRONTO
La
puissance des Macédoniens, formée avec la violence d'un torrent, est
tombée comme en un jour ; leur empire n'a duré que l'espace de la
vie d'un seul homme : car les Etats qu'ont occupés les compagnons et
les amis d'Alexandre méritaient plutôt le nom de préfectures que
celui d'empires... Ils n'ont jamais eu ni villes, ni toits fixes, ni
foyers où vieillir. Ils ont acquis la liberté par l'indigence, parce
qu'il n'y a point de profit à subjuguer qui n'a rien... Errants,
dispersés, ils n'ont point de but dans leurs voyages, et ils
marchent, non pour arrivera un lieu, mais au soir *** Ceux qui ont
fait la guerre pour piller, je les mets au rang des brigands plutôt
que des ennemis. Les Parthes, seuls de tous les hommes, ont toujours
porté dignement le nom d'ennemis contre le peuple romain : c'est ce
que prouvent assez non seulement le désastre de Crassus et la fuite
honteuse d'Antonius, mais encore le massacre d'un lieutenant avec
son armée, sous le commandement du très vaillant empereur Trajanus,
et la retraite difficile et sanglante de ce prince, lorsqu'il
revenait pour le triomphe. |