Oeuvre numérisée et traduite (pour certaines parties) par Marc Szwajcer
HELMOLDUSCHRONICA SLAVORUM
Quomodo Slavi fidem reliquerint. Capitulum XVI.Circa idem tempus impletus est annus incarnacionis verbi millesimus primus, in quo fortissimus imperator tercius Otto, cum iam tercio victor Romam intrasset, inmatura morte preventus occubuit. Cui successit in regnum pius Heinricus, iusticia et sanctitate insignis, ille, inquam, qui Bavenbergensem fundavit episcopatum et erga cultum ecclesiarum amplissimae fuit munificentiae. At vero anno regni eius X° mortuus est dux Saxoniae Benno, vir omni probitate conspicuus et strennuus ecclesiarum defensator. Cuius principatus heres factus est Bernardus filius eius, licet a paterna felicitate diverterit. Ex illo enim tempore, quo dux constitutus est, in hac regione nunquam cessavit discordia et perturbacio, quoniam dux Heinrico imperatori rebellare ausus totam secum ad rebellandum cesari movit Saxoniam. Deinde surgens in Christum omnes ecclesias Saxoniae terruit atque turbavit, illas precipue, quae in memorata rebellione ipsius maliciae noluerunt applicari. Accessit his malis, quod idem dux, tam paternae quam avitae devocionis, quam erga Slavos habebant, penitus inmemor, gentem Winulorum per avariciam crudeliter opprimens ad necessitatem paganismi coegit. Sane eo tempore Slavorum dominio potiti sunt Theodericus marchio et dux Bernardus, illo quidem orientalem, isto occidentalem possidente provinciam, quorum ignavia coegit Slavos fieri desertores. Rudes enim adhuc in fide gentilium populos, quos optimi quondam principes cum magna lenitate foverant, temperantes rigorem his, quorum propensius insistebant saluti, isti tanta crudelitate insectati sunt, ut excusso tandem servitutis iugo libertatem suam armis defendere cogerentur. Principes Winulorum erant Mistiwoi et Mizzidrag, quorum ductu sedicio inflammata est. Sermo igitur est et veterum narracione vulgatum, quod idem Mistiwoi petiit sibi neptem ducis Bernardi [dari in uxorem], illeque promisit. Tunc idem princeps Winulorum volens sponsione dignus fieri perrexit cum duce in Italiam cum equitibus mille, qui omnes fere ibidem sunt interfecti. Cumque rediens de expeditione pollicitam sibi mulierem expeteret, Theodericus marchio intercepit consilium, consanguineam ducis proclamans non dandam cani. Quo ille audito cum magna indignacione recessit. Cum igitur dux mutato consilio nuntios post eum direxisset, ut concupitis potiretur nuptiis, ille refertur tale dedisse responsum: 'Oportet quidem generosam magni principis neptem prestantissimo viro copulari, non vero cani dari. Magna gratia nobis pro servicio refertur, ut iam canes, non homines iudicemur. Si igitur canis valens fuerit, magnos morsus dabit'. Et hoc dicens reversus est in Slaviam, et primo omnium transivit in civitatem Rethre, quae est in terra Luticiorum, convocatisque omnibus Slavis, qui ad orientem habitant, intimavit eis illatam sibi contumeliam, et quia Saxonum voce Slavi canes vocentur. At illi: 'Merito haec', inquiunt, 'pateris, qui spernens contribules tuos excoluisti Saxones, gentem perfidam et avaram. Iura igitur nobis, quod deseras eos, et stabimus tecum'. Iuravitque eis. Postquam autem dux Bernardus emergentibus causis arma adversus cesarem corripuit, Slavi, oportunitate accepta, congregato exercitu totam primo Nordalbingiam ferro et igne depopulati sunt. Deinde reliquam peragrantes Slavaniam omnes ecclesias incenderunt et ad solum usque diruerunt. Sacerdotes autem et reliquos ecclesiarum ministros variis suppliciis enecantes nullum Christianitatis vestigium trans Albiam reliquerunt. Apud Hammemburg eo tempore ac deinceps multi ex clero et civibus in captivitatem abducti sunt, plures etiam interfecti propter odium Christianitatis. Narrant seniores Slavorum, qui omnes barbarorum gestas res in memoria tenent, Aldenburg civitatem populatissimam de Christianis inventam fuisse. Sexaginta igitur presbiteri, ceteris more pecudum obtruncatis, ibi ad ludibrium servati sunt. Quorum maior loci prepositus Oddar nomen habuit. Ille igitur cum ceteris tali martirio consummatus est, ut, cute capitis in modum crucis incisa, ferro cerebrum singulis aperiretur. Deinde ligatis post terga manibus confessores Dei per singulas civitates Slavorum tracti sunt, usque dum deficerent. Taliter illi spectaculum facti et angelis et hominibus in stadio medii cursus exhalarunt victorem spiritum. Multa in hunc modum per diversas Slavorum aut Nordalbingorum provincias tunc facta memorantur, quae scriptorum penuria nunc habentur pro fabulis. Tani denique in Slavia habentur martyres, ut vix possent libro comprehendi. Omnes igitur Slavi, qui inter Albiam et Odoram habitant, per annos LXX et amplius Christianitatem coluerunt, omni scilicet tempore Ottonum, talique modo se absciderunt a corpore Christi et ecclesiae, cui ante coniuncti fuerant. O vere occulta super homines Dei iudicia, qui miseretur cui vult et quem vult indurat! Cuius omnipotentiam mirantes videmus eos ad paganismum relapsos esse, qui primi crediderunt, illos autem conversos ad Christum, qui videbantur novissimi. Ille igitur iudex iustus, fortis et paciens, qui olim deletis coram Israel VII gentibus Canaan solos reservavit allophilos, in quibus experiretur Israel, ille, inquam, modicam gentilium portionem nunc indurare voluit, per quos nostra confunderetur perfidia. Haec facta sunt ultimo tempore senioris Libentii archiepiscopi sub duce Bernardo, filio Bennonis, qui populum Slavorum graviter afflixit. Theodericus marchio Slavorum, cui cum commemorato eadem fuit avaritia, similis crudelitas, depulsus ab honore et ab omni hereditate prebendarius apud Magdeburg mala morte, ut dignus fuit, vitam finivit. Mistiwoi princeps Slavorum, circa ultima tempora penitentia ductus et ad Deum reversus, cum nollet Christianitatem deserere, depulsus est patria fugiensque ad Bardos ibidem consenuit fidelis. De persecucione Godescalci. Capitulum XIX.In diebus illis pax firma fuit in Slavia, eo quod Conradus, qui pio Heinrico successit in imperium, Winithos frequentibus bellis attriverit. Verumptamen Christiana religio et cultus domus Dei parvum recepit incrementum prepediente avaricia ducis et Saxonum, qui omnia corrodentes nec ecclesiis nec sacerdotibus quicquam passi sunt esse residui. Principes Slavorum Anadrag et Gneus, tercius Udo, male Christianus. Unde etiam propter crudelitatem suam a quodam a Saxonum transfuga improvise confossus est. Filius eius Godescalcus nomine apud Lunenburg scolaribus erudiebatur disciplinis. Qui morte patris comperta fidem reiecit cum litteris amneque transmisso pervenit ad gentem Winithorum. Congregataque multitudine latronum percussit in ultionem patris omnem terram Nordalbingorum; tantas strages fecit Christianae plebis, ut crudelitas omnem modum excesserit. Nichilque remansit in Holzatorum et Sturmariorum provincia sive eorum qui Thetmarsi dicuntur, quod manus eius effugerit, preter notissima illa presidia Echeho et Bokeldeburg. Illo se quidam armati contulerant cum mulieribus et parvulis et substantiis, quae direptioni superfuerant. Quadam igitur die, cum memoratus princeps latrocinali more per campos et miricas ferretur, videns regionem viris et ecclesiis quandoque refertam vastae solitudini subiacere, exhorruit propriae crudelitatis opus et tactus dolore cordis intrinsecus deliberavit a nefariis ceptis cohibere tandem manus. Avulsus ergo parumper a sociis et quasi ad insidias exiens inopinate offendit quendam Saxonem Christianum. Qui cum armatum eminus venientem fugeret, ille clamore sublato hortatur, ut subsistat, iurat etiam se nichil ei nociturum. Cumque vir timidus recepta fiducia substitisset, cepit [per]cunctari ab eo, quis esset, aut quid nosset rumoris. At ille: 'Ego', inquit, 'sum homo pauper, Holsatia genitus; sinistros autem rumores cotidie experimur, quia princeps iste Slavorum Godescalcus multa mala infert populo et terrae nostrae sitimque crudelitatis suae saturare cupit sanguine nostro. Tempus enim esset, ut vindex Deus ulcisceretur iniurias nostras'. Cui Godescalcus: 'Multum', inquit, 'coarguis virum illum, principem Slavorum. Revera enim multas ille pressuras suscitavit populo et terrae vestrae, ultor paternae cedis existens magnificus. Ego autem sum vir iste, de quo nunc sermo est, et veni, ut loquar tecum. Doleo enim me tantum nefas commisisse adversus Deum et Christicolas et vehementer cupio redire in gratiam eorum, quibus me tanta iniuste intulisse recognosco. Accipe igitur verba mea et revertens ad populum tuum annuntia eis, ut ad locum destinatum transmittant viros fideles, qui mecum clam agant de federe et pacis conventione. Quo facto omnem hanc turbam latronum, cum quibus magis necessitate quam voluntate detineor, tradam in manus eorum'. Et haec dicens designavit ei locum et tempus. Qui cum venisset ad presidium, in quo Saxonum superstites in magno timore consistebant, nuntiavit senioribus verbum istud absconditum, suggerens omnimodis, ut transmitterent viros ad prefixum colloquii locum. At illi non intenderunt, reputantes dolum insidiis oportunum. Post aliquot itaque dies idem princeps a duce captus et quasi princeps latronum in vinculis coniectus est. Reputans autem dux virum fortem et ad arma strennuum utilem sibi fore iniit cum eo fedus et honorifice donatum abire permisit. At ille dimissus abiit ad regem Danorum Kanutum et mansit apud illum multis diebus sive annis, variis bellorum exercitiis in Normannia sive Anglia virtutis sibi gloriam consciscens. Unde etiam filia regis honoratus est. Passio sancti Iohannis episcopi. Cap. XXIII.Iohannes episcopus senex cum ceteris Christianis in Magnopoli, id est Mikilenburg, captus servabatur ad triumphum. Ille igitur pro confessione Christi fustibus cesus, deinde per singulas civitates Slavorum ductus ad ludibrium, cum a Christi nomine flecti non posset, truncatis manibus ac pedibus corpus eius in platea proiectum est. Caput vero desectum, quod barbari conto prefigentes in titulum victoriae Deo suo Radigasto inmolaverunt. Haec in metropoli Slavorum Rethre gesta sunt IIII. Idus Novembris. Prima defectio Slavorum a fide. Cap. XXIIII.Filia regis Danorum apud Mikilinburg civitatem Obotritorum nuda dimissa est cum ceteris mulieribus. Hanc enim, ut supra diximus, Godescalcus princeps habuit uxorem; a qua et filium suscepit Heinricum. Ex alia vero Butue natus fuit, magno uterque Slavis excidio genitus. Et Slavi quidem victoria potiti totam Hammemburgensem provinciam ferro et igne demoliti sunt, Sturmarii et Holzati fere omnes aut occisi aut in captivitatem ducti. Castrum Hammemburgense funditus excisum, et in derisionem salvatoris nostri etiam cruces a paganis truncatae sunt. Ipso eodemque tempore Sleswich, quae alio nomine Heidibo dicitur, civitas Transalbianorum, quae sita est in confinio regni Danici, opulentissima atque populosissima, ex improviso barbarorum incursu funditus excisa est. Impleta est nobis prophetia, quae ait: Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum et reliqua, quae prophetice deplorantur in Ierosolimitanae urbis excidio. Huius auctor cladis Blusso fuisse dicitur, qui sororem habuit Godescalci, domumque reversus et ipse obtruncatus est. Itaque omnes Slavi facta conspiracione generali ad paganismum denuo relapsi sunt, eis occisis, qui perstiterunt in fide. Dux Ordulfus in vanum sepe contra Slavos dimicans per XII annos, quibus patri supervixit, nullam umquam poterat obtinere victoriam, tociensque victus a paganis, a suis etiam derisus est. Accidit autem perturbacio haec in Slavorum provincia anno post incarnacionem Domini millesimo LX°VI°, anno regni Heinrici quarti VIII°. Et vacavit sedes Aldenburgensis annis octoginta IIIIor. De interfectione Rugianorum. Capit. XXXVI..... Quodam igitur tempore, cum Heinricus resideret in urbe Lubeke, ecce improvisus supervenit exercitus Rugianorum sive Ranorum, subvectique per alveum Trabenae urbem navibus circumdederunt. Sunt autem Rani, qui ab aliis Runi appellantur, populi crudeles, habitantes in corde maris, ydolatriae supra modum dediti, primatum preferentes in omni Slavorum nacione, habentes regem et fanum celeberrimum. Unde etiam propter specialem fani illius cultum primum veneracionis locum optinent, et cum multis iugum imponant, ipsi nullius iugum paciuntur, eo quod inaccessibiles sint propter difficultates locorum. Gentes, quas armis subegerint, fano suo censuales faciunt; maior flaminis quam regis veneracio apud ipsos est. Qua sors ostenderit, exercitum dirigunt. Victores aurum et argentum in erarium Dei sui conferunt, cetera inter se partiuntur.............................. De victoria Mistue. Capitulum XXXVII.Cum igitur vice quadam Brizanorum et Stoderanorum populi, hii videlicet qui Havelberg et Brandenburg habitant, rebellare pararent, visum fuit Heinrico armis adversus eos utendum, ne forte duarum gentium insolentia toto orienti rebellionis materiam parturiret. Perrexit cum amicissimis suis Nordalbingorum armatis peragransque Slavorum provinciam cum ingenti periculo venit Havelberg eamque obsidione vallavit. Precepitque omni Obotritorum populo, ut descenderent ad expugnationem urbis, et crevit obsidio in dies et menses. Interea perlatum est ad Mistue filium Heinrici, quod gens quaedam foret e vicino, fertilis omnibus bonis, habitatoresque eius quieti et nullius turbulentiae suspecti. Porro Slavi illi dicti sunt Lini sive Linoges. Assumpsitque secum ducentos Saxonum et trecentos Slavorum, omnes electos, et abiit inconsulto patre iter bidui per angustias nemorum et difficultates aquarum et paludis maximae, irruitque super securos et impavidos et duxit ex eis infinitam predam et captivitatem hominum, abieruntque onusti. Cumque maturantes reditum difficiliora paludis transirent, ecce circumiacentium locorum incolae pariter conglobati ad pugnam proruunt, volentes captivitatem liberare. Videntes igitur hii qui erant cum Mistue se inmensa multitudine hostium circumfusos viamque ferro aperiendam, adhortati sunt se mutuo totisque viribus enisi omnem obsistentium multitudinem peremerunt in ore gladii. Preterea principem eorum captivum secum abduxerunt veneruntque ad Heinricum et exercitum, qui erat in obsidione, cum salute victoriam et divitias maximas reportantes. Post paucos autem dies Brizani ceterique rebelles pacem postulaverunt, datis obsidibus quos Heinricus voluisset; atque in hunc modum sedatis rebellibus Heinricus ad sua reversus est, Nordalbingorum quoque populi ad sedes suas reversi sunt. De ritu Slavorum. Capitulum LII.Postquam igitur mortuus est Kanutus cognomento Lawardus rex Obotritorum, successerunt in locum eius Pribizlaus atque Niclotus, bipartito scilicet principatu, uno scilicet Wairensium atque Polaborum, altero Obotritorum provinciam gubernante. Fueruntque hii duo truculentae bestiae, Christianis valde infesti. Invaluitque in diebus illis per universam Slaviam multiplex ydolorum cultura errorque supersticionum. Nam preter lucos atque penates, quibus agri et opida redundabant, primi et precipui erant Prove deus Aldenburgensis terrae, Siwa dea Polaborum, Radigast deus terrae Obotritorum. His dicati erant flamines et sacrificiorum libamenta multiplexque religionis cultus. Porro sollempnitates diis dicandas sacerdos iuxta sortium nutum denuntiat, conveniuntque viri et mulieres cum parvulis mactantque diis suis hostias de bobus et ovibus, plerique etiam de hominibus Christianis, quorum sanguine deos suos oblectari iactitant. Post cesam hostiam sacerdos de cruore libat, ut sit efficacior oraculis capescendis. Nam demonia sanguine facilius invitari multorum opinio est. Consummatis iuxta morem sacrificiis populus ad epulas et plausus convertitur. Est autem Slavorum mirabilis error; nam in conviviis et compotacionibus suis pateram circumferunt, in quam conferunt, non dicam consecracionis, sed execracionis verba sub nomine deorum, boni scilicet atque mali, omnem prosperam fortunam a bono deo, adversam a malo dirigi profitentes. Unde etiam malum deum lingua sua Diabol sive Zcerneboch, id est nigrum deum, appellant. Inter multiformia autem Slavorum numina prepollet Zuantevith, deus terrae Rugianorum, utpote efficacior in responsis, cuius intuitu ceteros quasi semideos estimabant. Unde etiam in peculium honoris annuatim hominem Christicolam, quem sors acceptaverit, eidem litare consueverunt. Quin et de omnibus Slavorum provinciis statutas sacrificiorum impensas illo transmittebant. Mira autem reverentia circa fani diligentiam affecti sunt; nam neque iuramentis facile indulgent neque ambitum fani vel in hostibus temerari paciuntur. Fuit preterea Slavorum genti crudelitas ingenita, saturari nescia, inpaciens otii, vexans regionum adiacentia terra marique. Quanta enim mortium genera Christicolis intulerint, relatu difficile est, cum his quidem viscera extorserint palo circumducentes, hos cruci affixerint, irridentes signum redemptionis nostrae. Sceleratissimos enim cruci subfigendos autumant. Eos autem, quos custodiae mancipant pecunia redimendos, tantis torturis et vinculorum nodis plectunt, ut ignoranti vix opinabile sit. Concordia episcoporum Hartwici et Geroldi. Capitulum LXXXIII....... Quo expleto rediit episcopus in Wagiram assumpto germano suo abbate de Redegeshuse et abiit Aldenburg acturus diem sollempnem epyphaniae in loco cathedrali. Erat autem urbs deserta penitus, non habens menia vel habitatorem nisi sanctuarium parvulum, quod sanctae memoriae Vicelinus ibidem erexerat. Illic in asperrimo frigore inter cumulos nivis officium peregimus. Auditores nulli de Slavis preter Pribizlaum et paucos admodum. Expletis misteriis sacris rogavit Pribizlavus, ut diverteremus in domum suam, quae erat in opido remotiori. Et suscepit nos cum multa alacritate fecitque nobis convivium lautum. Mensam nobis appositam viginti fercula cumularunt. Illic experimento didici, quod ante fama vulgante cognovi, quia nulla gens honestior Slavis in hospitalitatis gratia. In colligendis enim hospitibus omnes quasi ex sententia alacres sunt, ut nec hospicium quenquam postulare necesse sit. Quidquid enim in agricultura, piscacionibus seu venacione conquirunt, totum in largitatis opus conferunt, eo fortiorem quemquam quo profusiorem iactitantes. Cuius ostentacionis affectacio multos eorum ad furta vel latrocinia propellit. Quae utique viciorum [genera] apud eos quidem venialia sunt, excusantur enim hospitalitatis palliacione. Slavorum enim legibus accedens, quod nocte furatus fueris, crastina hospitibus disperties. Si quis vero, quod rarissimum est, peregrinum hospicio removisse deprehensus fuerit, huius domum vel facultates incendio consumere licitum est, atque in id omnium vota pariter conspirant, illum inglorium, illum vilem et ab omnibus exsibilandum dicentes, qui hospiti panem negare non timuisset.
|
|
(2) Cet extrait est tiré de Histoire du Limbourg: suivie de celle des Comtes de Daelhem... de Simon Peter Ernst…
[1] Les Wendes. [2] Udo ou Uto († 1028), né Pribignev (Pribignew ou Pribygnev), était un chef Obodrite. Son nom Udo, d’origine germanique, lui fut probablement donné à son baptême, peut-être par son probable parrain, Lothaire Udo I de Stade. Son père, Mistiwoi, avait abandonné la foi chrétienne. Comme on a compté deux princes Obodrites contemporains, Anadrag (Anatrog) et Gneus (Gnew), le pouvoir d’Udo ne devait pas être très étendu. Il fut assassiné en 1028 par un Saxon. Udo eut de sa femme danoise son fils, Gottschalk. [3] Lunebourg est mentionnée pour la première fois en 956. Gottschalk fut éduqué au monastère Saint Michel. La ville fut érigée en duché en 1235. Au Moyen Âge, la ville était remarquablement riche, grâce au commerce du sel. La ville est en effet construite sur une colonne de sel baignant dans une nappe phréatique. L'eau était pompée et le sel extrait dans plusieurs fabriques des environs, puis exporté dans les fiefs voisins. Le long de la Vieille Route du Sel, il était transporté via Lauenburg jusqu'à Lübeck et de là, embarqué vers toutes les côtes de la Mer Baltique. Lunebourg et son sel faisaient partie des principales sources de pouvoir et de richesse de la Ligue Hanséatique. [4] Mars 810: Le comte franc Egbert construit le château d'Essefeld, aujourd'hui Itzehoe, dans le Holstein. [5] Bernard II de Saxe, né en 995 et décédé en 1059, régna sur le duché de Saxe de 1011 jusqu’à sa mort. [6] Knut II de Danemark ou Knut Ier d'Angleterre dit le Grand (994 ou 995 – 12 novembre 1035), fut gouverneur et seigneur du Schleswig et de Poméranie, puis roi d'Angleterre (à partir de 1016), roi de Danemark (1018) et de Norvège (1028). [7] De son union avec la princesse Sigrid de Danemark naquit Henri prince des Obodrites
|