M. PORCIUS CATON.
DE RE RUSTICA
pour avoir la traduction d'un chapitre, cliquer sur le chapitre
Est interdum praestare mercaturis rem quaerere ni tam periculosum siet; et item foenerari, si tam honestum siet. Maiores nostri hoc sic habuerunt, et ita in legibus posuerunt, furem dupli condemnari, foeneratorem quadrupli. Quanto peiorem civem existimarint foeneratorem quam furem, hinc licet existimare. Et virum bonum cum laudabant, ita laudabant, bonum agricolam bonumque colonum. Amplissime laudari existimabatur, qui ita laudabatur. Mercatorem autem strenuum studiosumque rei quaerendae existimo; verum (ut supra dixi) periculosum et calamitosum. At ex agricolis et viri fortissimi et milites strenuissimi gignuntur, maximeque pius quaestus stabilissimusque consequitur, minimeque invidiosus : minimeque male cogitantes sunt, qui in eo studio occupati sunt. Nunc (ut ad rem redeam) quod promisi institutum principium hoc erit. I. Quomodo agrum emi pararique oporteat. Praedium quum parare cogitabis, sic in animo habeto, uti ne cupide emas, neve opera tua parcas visere et ne satis habeas semel circumire. Quoties ibis, toties magis placebit, quod bonum erit. Vicini quo pacto niteant, id animum advertito: in bona regione bene nitere oportebit : et uti eo introeas et circumspicias, uti inde exiri possit : uti bonum caelum habeat, ne calamitosum siet. Solo bono, sua virtute valeat. Si poteris, sub radice montis siet, in meridiem spectet, loco salubri, operariorum copia siet, bonumque aquarium, oppidum validum prope siet, aut mare, aut amnis, qua naves ambulant, aut via bona, celebrisque. Siet in iis agris, qui non saepe dominos mutant: qui in his agris praedia vendiderint, quos pigeat vendidisse. Uti bene aedificatum siet. Caveto alienam disciplinam temere contemnas. De domino bono colono, bonoque aedificatore melius emetur. Ad villam cum venies, videto vasa torcula et dolia multane sient. Ubi non erunt, scito pro ratione fructum esse. Instrumenti ne magni siet, loco bono siet. Videto quam minimi instrumenti, sumptuosusque ager ne siet. Scito idem agrum quod hominem, quamvis quaestuosus siet, si sumptuosus erit, relinqui non multum. Praedium quod primum siet, si me rogabis, sic dicam. De omnibus agris, optimoque loco si emeris iugera agri centum, vinea est prima, si vino bono et multo siet;, secundo loco hortus inriguus, tertio salictum, quarto oletum, quinto pratum, sexto campus frumentarius, septimo silva caedua, octavo arbustum, nono glandaria silva. II. Patris familias officia. Pater familias ubi ad villam venit, ubi larem familiarem salutavit, fundum eodem die, si potest, circumeat; si non eo die, at postridie. Ubi cognovit, quomodo fundus cultus siet, operaque quae facta infectaque sient, postridie eius diei vilicum vocet, roget quid operis siet factum, quid restet. Satisne temperi opera sient confecta, possitne quae reliqua sient conficere: et quid factum vini, frumenti aliarumque rerum omnium. Ubi ea cognovit, rationem inire oportet operarum, dierum, si ei opus non apparet. Dicit vilicus sedulo se fecisse, servos non valuisse, tempestates malas fuisse, servos aufugisse, opus publicum effecisse. Ubi eas aliasque causas multas dixerit, ad rationem operum operarumque vilicum revoca. Cum tempestates pluviae fuerint, videto quot dies, quaeve opera per imbrem fieri potuerint, dolia lavari, picari, villam purgari, frumentum transferri, stercus foras efferri, sterquilinum fieri, semen purgari, funes veteres sarciri, novos fieri : centones, cuculiones familiam opportuisse sibi sarcire. Per ferias potuisse fossas veteres tergeri, viam publicam muniri, vepres recidi, hortum fodiri, pratum purgari, virgas vinciri, spinas runcari, expinsi far, mundicias fieri. Cum servi aegrotarint, cibaria tanta dari non oportuisse. Ubi haec cognita aequo animo sient, quaeve reliqua opera seint curare uti perficiantur: rationes putare argentariam, frumentariam, pabuli causa quae parata sunt; rationem vinariam, oleariam, quid venierit, quid exactum siet, quid reliquum siet, quid siet quod veneat: quae satis accipiunda sint, satis accipiantur. Reliqua quae sient, uti compareant. Si quid desit in annum, uti paretur; quae supersint, ut veneant: quae opus sient locato, locentur: quae opera fieri velit, et quae locari velit, uti imperet, et ea scripta relinquat : pecus consideret. Auctionem uti faciat. Vendat oleum, si precium habeat, vinum, frumentum quod supersit. Vendat boves vetulos, armenta delicula, oves deliculas, lanam, pelles, plostrum vetus, ferramenta vetera, servum senem, servum morbosum, et si quid aliut supersit, vendat. Patrem familias vendacem, non emacem esse oportet. III. Quomodo agrum in adulescentis consuere (patremfamilias) opoeteat. Prima adulescentia patrem familiae agrum conserere studere oportet, aedificare diu cogitare oportet, conserere cogitare non oportet, sed facere oportet. Ubi aetas accessit ad annos XXXVI, tum aedificare oportet, si agrum consitum habeas. Ita aedifices, ne villa fundum quaerat, neve fundus villam. Patrem familiae villam rusticam bene aedificatam habere expedit, cellam oleariam, vinariam, dolia multa, uti lubeat caritatem expectare; et rei et virtuti et gloriae erit. Torcularia bona habere oportet ut opus bene effici possit. Olea ubi lecta siet, oleum fiat continuo, ne corrumpatur. Cogitato quotannis tempestates magnas venire, et oleam deicere solere. Si cito sustuleris, et vasa parata erunt, damni nihil erit ex tempestate, et oleum viridius et melius fiet. Si in terra et tabulato olea nimium diu erit, putescet, oleum fetidum fiet. Ex quavis olea oleum viridius et bonum fieri potest, si temperi facies. In iugera oleti CXX vasa bina esse oportet. Si oletum bonum beneque frequens, cultumque erit, trapetos bonos privos, impares esse oportet : si orbes contriti sient, ut conmutare possis; funes loreos privos, vectes senos, fibulas duodenas, medipontos privos loreos, trochileas graecanicas binas, quae funibus sparteis ducuntur. Orbiculis superioribus octonis, inferioribus senis citius duces. Si rotas voles facere, tardius ducetur, sed minore labore. IV. Bubilla uti bene aedificata habeantur, et vicinia bona. Bubilia bona, bonas praesepis, faliscas clatratas. Clatros interesse oportet pede. Si ita feceris, pabulum boves non eiicient. Villam urbanam pro copia aedificato. In bono praedio si bene aedificaveris, bene posiveris : ruri si recte habitaveris, libentius et saepius venies, fundus melius erit, minus peccabitur, fructi plus capies. Frons occipitio prior est. Vicinis bonus esto. Familiam ne siveris peccare. Si te libenter vicinitas videbit, facilius tua vendes, opera facilius locabis, operarios facilius conduces. Si aedificabis, operis, iumentis, materie adiuvabunt. Si quid (bona salute) usus venerit, benigne defendent. V. Villici officia. (qualia oportet fiant.) Haec erunt vilici officia. Disciplina bona utatur. Feriae serventur. Alieno manum abstineat. Sua servet diligenter. Litibus familia supersedeat.Si quis quid deliquerit, pro noxa bono modo vindicet. Familiae male ne sit, ne algeat, ne esuriat; opere bene exerceat : facilius malo et alieno prohibebit. Vilicus si nolet male facere, non faciet. Si passus erit, dominus impune ne sinat esse. Pro beneficio gratiam referat, ut aliis recte facere libeat. Vilicus ne sit ambulator, sobrius siet semper, ad coenam ne quo eat. Familiam exerceat : consideret, quae dominus imperaverit, fiant. Ne plus censeat sapere se, quam dominum. Amicos domini, eos habeat sibi amicos. Cui iussus siet, auscultet. Rem divinam nisi compitalibus in compito aut in foco ne faciat. Iniussu domini credat nemini. Quod dominus crediderit, exigat. Satui semen, cibaria, far, vinum, oleum mutuum dederit nemini. Duas aut tres familias habeat, unde utenda roget, et quibus det : praeterea nemini. Rationem cum domino crebro putet. Operarium, mercennarium, politorem diutius eundem ne habeat die. Ne quid emisse velit insciente domino, ne quid dominum celavisse velit. Parasitum nequem habeat. Haruspicem, augurem, hariolum, chaldaeum ne quem consuluisse velit. Segetem ne defrudet: nam id infelix est. Opus rusticum omne curet uti sciat facere, et id faciat saepe, dum ne lassus fiat. Si fecerit, scibit in mente familiae quid siet, et illi animo aequiore facient. Si hoc faciet, minus libebit ambulare, et valebit rectius, et dormibit libentius. Primus cubitu surgat: postremus cubitum eat. Prius villam videat clausa uti siet, et uti suo quisque loco cubet et uti iumenta pabulum habeant. Boves maxima diligentia curatos habeto. Bubulcis obsequitor, partim, quo libentius boves curent. Aratra vomeresque facito uti bonos habeas. Terram cariosam cave ne ares, neve plostrum, neve pecus impellas. Si ita non caveris, quo impuleris, triennii fructum amittes. Pecori et bubus diligenter substernatur; ungulae curentur. Scabiem pecori et iumentis caveto. Id ex fame, et si impluit, fieri solet. Opera omnia mature conficias face. Nam res rustica sic est : si unam rem sero feceris, omnia opera sero facies. Stramenta si deerunt, frondem iligneam legito; eam substernito ovibus bubusque. Sterquilinum magnum stude ut habeas. Stercus sedulo conserva, cum exportabis, saprgito et comminuito. Per autumnum evehito. Circum oleas autumnitate ablaqueato, et stercus addito. Frondem populneam, ulmeam, querneam caedito, per tempus eam condito, non peraridam, pabulum ovibus. Item faenum cordum, sicilimenta de prato, ea arida condito. Post imbrem autumnum rapinam, pabulum lupinumque serito. VI. Quibus locis agrum conseri oporteat. Agrum quibus locis conseras, sic observari oportet ; Ubi ager crassus, et laetus est sine arboribus, eum agrum frumentarium esse oportet. Idem ager si nebulosus est, rapa, raphanos, milium, panicum id maxime seri oportet. In agro crasso, et caldo oleam conditivam, radium maiorem, Salentinam, orchitem, poseam, Sergianam colminianam, albicerem. Quam earum in his locis optimam dicent esse, eam maxime serito. Hoc genus oleae in XXV aut in XXX pedes conserito. Ager oleto conserundo, qui in ventum Favonium spectabit, et soli ostentus erit, alius bonus nullus erit. Qui ager frigidior et macrior erit, ibi oleam Licinianam seri oportet. Sin in loco crasso aut caldo severis, hostus nequam erit, et ferundo arbor peribit, et muscus ruber molestus erit. Circum coronas, et circum vias ulmos serito, et partim populos, uti frondem ovibus et bubus habeas, et materia, si quae opus sit, parata erit. Sicubi in iis locis ripae, aut locus humectus erit, ibi cacumina populorum serito et harundinetum. Id hoc modo serito: bipalio vortito, ibi oculos arundinis pedes ternos alium ab alio serito. Ibi corudam serito, unde asparagi fiant. Nam convenit arundinetum cum coruda, eo quia foditur, et incenditur, et umbram per tempus habet. Salicem graecam circum arundinetum serito, uti siet qui vineam alliges. Vineam quo in agro conseri oportet, sic observato. Qui locus vino optimus dicetur esse, et ostentus soli, ibi Amineum minusculum, et geminum eugeneum, helveolum minusculum conserito. Qui locus crassus erit, aut nebulosior, ibi Amineum maius, aut Murgentinum, Apicium, Lucanum serito. Ceterae vites, miscellae maxime, in quemvis agrum conveniunt. VII. Quo in loco arbusta et virgae serantur. Fundum suburbanum arbustum maxime convenit habere, et ligna et virgae venire possunt, et domino erit, qui utatur. In eodem fundo suum quidquid conseri oporte, arbustosque vitem copulari. Aminnaeum minusculum, et maiusculum, et Apicium. Haec in ollis, ollae in vinaceis conduntur; eadem in sapa, in musto, in lora recte conduntur; quas suspendas duracinas, aminnaeas maiores, vel ad fabrum ferrarium pro passis eae recte servantur. Poma, mala struthea, cotonea scantiana, Quiriniana, item alia conditiva mala mustea, et Punica (eo lotium suillum aut stercus ad radicem addere oportet, uti stabilia mala fiat), Pira volema, Aniciana, et sementiva (haec conditiva in sapa bona erunt), Tarentina, mustea, et cucurbitiva. Item alia genera quam plurima serito, aut inserito. Oleas orchites, posias, eae optime conduntur vel virides in muria, vel in lentisco contusae. Orchites ubi nigrae erunt et siccae, sale confriato dies V; postea salem excutito, in solem ponito biduum, vel sine sale in defrutum condito. Sorba in sapa cum vis condere, vel siccare, arida facias item pira eodem modo facias. VIII. Ficos plurium generum quo loco serere oporteat. Ficos mariscas in loco cretoso et aperto serito : Africanas, et Herculaneas, Saguntinas, hibernas, Telanas atras pediculo longo, eas in loco crasso, aut stercorato serito. Pratum si irriguum habebis, faenum non deficiet. Si non erit, siccum, ne foenum desiet, submittito. Sub urbe hortum omne genus, coronamenta omne genus, bulbos megaricos, murtum coniugulum et album et nigrum, laurum Delphicam et Cypricam, et silvaticam, nuces calvas, avellanas, Praenestinas, et Graecas, haec facito uti serantur. Fundum suburbanum, et qui eum fundum solum habebit, ita paret, itaque conserat, utii quam sollertissimum habeat. IX. Uti salicta locis aquosis serantur. Salicta locis aquosis, humectis, umbrosis ,propter amnes ibi seri oportet. Et id videto, uti aut domino opus sient, aut ut vendere possint. Prata irrigiva, si aquam habebis, id potissimum facito; si aquam non habebis, sicca quam plurima facito. Hoc est praedium quod ubi vis expedit facere. X. Quos conservos, quot boves asinosque et ministros atque ustensilia habere oporteat. Quo modo oletum agri iugera CCXL instruere oportet : vilicum, vilicam, operarios V, bubulcos III, asinarium I, subulcum I, opilionem I. Summa homines XIII; boves trinos, asinos ornatos clitellarios, qui stercus vectent, tris, asinum unum, oves C; vasa olearia instructa iuga V, ahenum quod capiat quadrantalia XXX, operculum aheni, uncos ferreos III, urceos aquarios III, infidibula II, ahenum quod capiat quagrantalia V, aheni operculum, uncos III, labellum polulum, amphoras olearias II, urnam quinquagenariam unam, trullas III, situlum aquarium unum, pelvim unam, matellionem, trullium, scutriscum, matellam, nassiternam, candelabrum, sextarium, plostra maiora III, aratra cum vomeribus VI, iuga cum loris ornata III, ornamenta bubus VI; irpicem unum, crates stercerarias IV, sirpeas stercerarias III, semuncias III, instrata asinis III; ferramenta: ferreas VIII, sarcula VIII, palas IIII, rutra V, rastros quadridentes II, falces faenarias VIII, stramentarias VI, arborarias V, secures III, cuneos III, fistulam farrariam I, forpices II, rutabulum I, focolos II; dolia olearia C, labra XII, dolia quo vinacios condat X, amurcaria X, vinaria X, frumentaria XX, labrum lupinarium unum, serias VI, labrum eluacrum unum, solium unum, labra aquaria II, opercula doliis, seriis priva plura; molas asinarias unas, et trusatiles unas, hispanienses unas, molilia III, abacum I, orbes aheneos II, mensas II, scamna magna III, scamnum in cubiculo unum, scabilla III, sellas IV, solia II. Lectum in cubiculo I, lectos loris subtentos IV et lectos tres communes; pilam ligneam unam, fullonicam unam, telam togalem unam, pilas duas, pilum fabarium unum, farrearium unum, seminarium unum, qui nucleos succernat unum, modium unum, semodium unum, culcitas VIII, instragula VIII, pulvinos XVI, operimenta X, mappas III, centones pueris VI. XI. Alia institutio, quot et quibus conservis atque operis instrui villicum oporteat. Quo modo vineae iugerum C instruere oportet : vilicum, vilicam, operarios X, bubulcum I, asinarium I, salictarium I, subulcum I. Summa homines XVI; boves II, asinos plostrarios II, asinum molarium I; vasa torcula instructa III, dolia V ubi vindemiae esse possint culleum DCCC, dolia ubi vinaceos condat XX, frumentaria XX, opercula doliorum, et tectaria priva. Urnas sparteas VI, amphoras sparteas IV, infidibula II, cola vitilia III, cola, qui florem demant tria, urceos mustarios decem. Plostra duo, aratra duo, iugum plostrarium duo, iugum vinarium I, iugum asinarium I, orbem aheneum I, molile I; ahenum, quod capiat culleum unum, operculum aheni unum, uncos ferreos III, ahenum coculum, quod capiat culleum, urceos aquarios II. Amphoram, nassiternam I, pelvim I, matellionem I, trullium I, situlum aquarium I, scutriscum, trullam, candelabrum, matellam, lectos IV, scamnum I, mensas II, abacum I, arcam vestiariam I, armarium promptarium I, scamna longa VI, rotam aquariam I, modium praeferratum I, semodium I, labrum eluacrum I, solium, labrum lupinarium I, serias X. Ornamenta bubus II, ornamenta asinis instrata III, semuncias III, sportas faecarias III, molas asinarias unas, trusatiles unas. Ferramenta, falces vineaticas VI, sirpiculas V, falces silvaticas V, arborarias III, secures V, et cuneos IV, vomeres ferreos X, palas VI, rutra quattuor, rastros quadridentes II, crates stercorarias IV, sirpiam stercorariam I, falculas viniaticas XL, falculas rustarias X. Foculos II, forpices II, rutabulum, corbulas Amerinas II, quala sataria VII, alveos XL, palas ligneas XL, luntres II, culcitas IV, instragula IV, pulvinos VI, operimenta VI, mappas III, centones pueris VI. XII. Quot et quae in torculari parari vasa oporteat. In torcularium quae opus sunt vasis quinis. Prela temperata V, supervacanea III, suculas V, supervacaneam I, funes loreos V, subductarios V, melipontos V, trochleas X, capistra V, assercula ubi prela sita sient V, serias III, vectes XL, fibulas XL confibulas ligneas, qui arbores comprimat, si dishiascent, et cuneos VI, trapetos V, cupas minusculas X, alveos X, palas ligneas X, rutra ferrea V. XIII. Quomodo torcularium et cellam oleariam parare oporteat.
In torcularium in usu quod opus est. Urceum, aheneum I quod
capiat quadrantalia quinque, uncos ferreos tres, orbem aheneum unum, molas unas,
cribrum unum, incerniculum unum, securim unam, scamnum unum, seriam vinariam
unam, clavem torculari unam, lectum stratum ubi duo custodes liberi cubent, et
tertius servus una cum factoribus uti cubet, fiscinas novas veteres, epidromum,
pulvinum, corium unum, lucernas
craticulas duas, carnarium unum, scalas unas. In cellam
oleariam haec opus sunt. Dolia olearia, opercula, labra olearia XIV, conchas
maiores duas et minores duas, trullas aheneas tres, amphoras olearias duas,
urceum aquarium unum, urnam quinquagenariam unam, sextarium olearium unum,
labellum unum, infidibula duo, spongeas duas, urceos fictiles II, urnales II,
trullas ligneas duas, claves cum clostris in cellas duas, trutinam unam,
centumpondium incertum unum, et pondera cetera. Villam aedificandam si locabis novam ab solo, faber haec faciat oportet. Parietes omnes (uti iussitur) calce et cementis, pilas ex lapide angulari, tigna omnia quae opus sunt, limina, postes, iugumenta, asseres, fulmentas, praesepis bubus hibernas, et aestivas faliscas, equile, cellas familiae, carnaria III, orbem, ahena II, haras X, focum, ianuam maximam et alteram quam volet dominus, fenestras, clatros in fenestras maiores, et minores bipedalis X, lumina VI, scamna III, sellas V, telas jogales duas, luminaria VI, paullulam pilam, ubi triticum pinsat, unam, fullonicm unam, antepagmenta, vasa torcula duo. Hae rei materiem, et quae opus sunt dominus praebebit, et ad opus dabit, (succidet, dolabit lineabit secabitque materiam dumtaxat conductor) lapidem, calcem, arenam, aquam, paleas, terram, unde lutum fiat. Si de caelo villa tacta siet, de ea re verba uti fiant. Huic operi precium ab domino bono, qui bene praebeat quae opus sunt, et nummos fide bona solvat, in tegulas singulas II : sic numerabitur tegula: integra quae erit, unde quarta pars aberit, duae pro una, conliciares quae erunt, pro binis putabuntur; in aliis quot erunt, in singulas quaternae numerabuntur. Villa, lapide calce fundamenta supra terram pede, caeteros parietes ex latere, iugumenta et antepagmenta, quae opus erunt indito. Caetera lex uti villae ex calce caementis; pretium in tegulas singulas H. S. loco salubri bono domino haec, quae supra pretia posita sunt: ex signo manupretium erit : pestilenti, ubi aestate fieri non potest, bono domino pars quarta precii accedat. XV. Maceriae quomodo aedificentur. Macerias ex calce, cementis, silice, uti dominus omnia ad opus praebeat, altam P. V, et columen P. I, crassam P. I S, longam P. XIV, et uti sublinat locari oportet. Parietes villae si locet in pedes C, id est P. X quoquovorsum, libellis in pedes V et perticam unam P. VIC. N. X. Sesquipedalem parietem dominus fundamenta faciat, et ad opus praebeat calcis in P. singulos in longitudinem modium unum, arenae modios duos. XVI. Calx quo pacto locetur. Calcem partiario coquendam qui dant, ita dant. Perficit, et coquit, et ex fornace calcem eximit calcarius, et ligna conficit ad fornacem. Dominus lapidem, ligna ad fornacem, quod opus siet, praebet. Materies qui tempore anni tempestiva sit. Robus, materies, item pro ridica, ubi solstitium fuerit ad brumam semper tempestiva est. Quae materies semen habet, cum semen maturum habet, tum tempestiva est. Quae materies semen non habet, cum glubet, tum tempestiva est. Ea quae semen viride et maturum habet, uti semen de cupresso, de pino, quidvis annis legere possis. Item quidvis anni matura est, et tempestiva, ibi dum sunt nuces bimae, inde semen excidet, et anniculae eae ubi primum incipiunt hiascere, tum legi oportet; per sementim primum incipiunt maturae esse. Postea usque adeo sunt plus menses VIII. Hornotinae nuces virides sunt. Ulmus, cum folia cadunt, tum utaque tempestiva est. XVIII. Torcularium quomodo aedifices. Torcularium si aedificare voles, quadrinis vasis uti contra ora sient, ad hunc modum vasa conponito : arbores crassas P. II, altas P. IX cum cardinibus, foramina longa P. III S 〓 exculpta digit. VI. Ab solo foramen primum P. I S, inter arbores et parietes P. II, in II arbores P. I 〓 ━, arbores ad stipitem primum derectas P. XVI, stipites crassi P. II, alti cum cardinibus P. X, sucula praeter cardines P. IX, prelum longum P. XXV, inibi lingulam P. II S, pavimentum binis vasis cum canalibus duobus P. XXXIV, trapetibus locum dextra, sinistra pavimentum P. XX, inter binos stipites vectibus locum P. XVIII. Alteris vasis ex adversum ab stipite extremo ad parietem, qui pone arbores est, P. XXII. Summa torculario, vasis quadrinis longinutidine P. LXVI, latitudine P. XXXVI inter parietes. Arbores ubi statues, fundamenta bona facito alta P. V, inibi lapides totum forum longum P. V latum P. II S, crassum P. I S. Ibi foramen pedicinis duobus facito. Ibi arbores pedicino in lapide statuito. Inter duas arbores, quod loci supererit, robore expleto, eo plumbum infundito, superiorem partem arborum digitos sex altam facito siet, eo capitulum robustum indito. Uti siet stipites ubi stendamenta P. V facit, funto; ibi silicem longum P. II S, latum P. II S, crassum P. II S planum statuito, ibi stipites statuito. Item alterum stipitem statuito. Insuper arbores stipitesque trabem planam inponito, latam P. II, crassam P. I, longam P. XXXVII, vel duplices indito, si solidas non habebis. Sub eas trabes inter canales, et parietes extremos, ubi trapeti stent, trabeculam pedum XXIII S imponito sesquipedalem, aut binas pro singulis eo supponito. In iis trabeculis trabes, quae insuper arbores stipites stant, conlocato In his tignis parietes extruito, iungitoque materiae, uti oneris satis habeat. Aream ubi facies, P. V fundamenta alta facito, lata P. VI, aream, et canalem rutundam facito latam P. IV S. 〓━,. Caeterum pavimentum totum fundamenta pedum duorum facito. Fundamenta primum fistucato, postea cementis minutis, et calce arenato semipedem unumquodque corium struito. Pavimenta ad hunc modum facito, ubi libraveris, de glarea, et calce arenato primum corium facito, id pilis subigito, idem alterum corium facito; eo calcem cibro succretam indito alte digitos duo. Ibi de testa arida pavimentum struito. Ubi structum erit, pavito fricatoque oleo, uti pavimentum bonum siet. Arbores, stipitesque robustas facito, aut pineas. Si trabes minores facere voles, canales extra columnam expolito. Si ita feceris, trabes pedum XXII longae opus erunt. Orbem olearium latum pedibus IV punicanis coagmentis facito, crassum digitos VI facito, subscudes iligneas adindito. Eas ubi confixeris, clavis corneis occludito. In eum orbem tris catenas indito. Eas catenas cum orbi clavis ferreis corrigito. Orbem ex ulmo, aut ex corylo facito. Si utrumque habebis, alternas indito. XIX. Quot vasa vinaria, quibus stipitibus et qualiter facias. In vasa vinaria stipites arboresque binis pedibus altiores facito, supra foramina arborum, pedem quaeque uti absient. Unae fibulae locum facito semi pedem quoquoversum. In suculam sena foramina indito. Foramen quod primum facies, semipedem ab cardine facito, caetera dividito quam rectissime. Porculum in media sucula facito. Inter arbores medium quod erit, id ad mediam collibrato, ubi porculum figere oportebit. Uti in medio prelum recte situm siet. Lingulam cum facies, de medio prelo collibrato, ut inter arbores bene conveniat. Digitum pollicem laxamenti facito. Vectes longissimos pedum XVIII, secundos P. XVI, tertios P. XIV, remissarios pedum XII, alteros pedum X, tertios P. VIII. XX. Trapeti columnella quo sit concinnanda modo. Trapetum quomodo concinnare oporteat. Columellam ferream, quae in miliario stat, eam rectam stare oportet in medio ad perpendiculum, cuneis salignis circumfigi oportet bene. Eo plumbum effundere, caveto, ne labet columella. Si movebitur, eximito, denuo eodem modo facito, ne se moveat. Modiolos in orbis oleagineos ex orchite olea facito, et eos circumplumbato, caveto ne laxi sient. Si autem labent in cupam, eo indito tunicas solidas et latas digitum pollicem. Facito labeam bifariam faciat habeant, quas figas clavis duplicibus, ne cadant. XXI. Cupa trapeti quomodo fabrefiat. Cupam facito P. X, tam crassam quam modioli postulabunt, mediam inter orbis quae conveniat, tam crassam quam columella ferrea erit. Eam mediam pertundito, uti columellam indere possis. Eo fistulam ferream indito, quae in columellam conveniat, et in cupam. Inter cupam dextra sinistra pertundito late digitos primoris IV, alte digitos primoris tres, sub cupa tabulam ferream lata cupa media erit, pertusam figito, quae in columellam conveniat. Dextra sinistra foramina ubi feceris, laminis circumplectito, replicato in interiorem partem cupae omnis quatuor laminas : dextra sinistra foramina utrinque secus utrimque secus laminas. Sublaminas polulas minutas supponito, eas inter sese configito, ne foramina maiora fiant, quo cupulae minusculae indentur. Cupam, qua fini in modiolos erit, utrinque secus imbricibus ferreis quatuor desues, ibi utrinque secus facito, qui figas. Imbrices medias clavulis figito. Supra imbrices extrinsecus cupam pertundito, qua clavus est qui orbem cludat. Insuper foramen librarium ferreum digitos sex latum indito, pertusum utrunque secus qua clavus eat. Haec omnia eius rei causa fiunt, uti ne cupa in lapide conteratur. Armillas IV facito, quas circum orbem indas, ne cupa et clavus conterantur intrinsecus. Cupam materia ulmea aut faginea facito. Ferrum factum, quod opus erit uti idem faber figat. HS LX opus sunt, cum plumbum cupam emito HS IV cupam qui concinnet, et modiolos qui indat, et plumbet, operas fabri dumtaxat HS VIII. Idem trapetum oportet accommodet. Summa sumpti HS LXXII praeter adiutores. XXII. Quomodo faber trapetum accommodet. Trapetum hoc modo accommodare oportet : librator uti statuatur pariter. Ab labris digitum minimum orbem abesse oportet. Ab solo mortari orbes cavere oportet, ne quid mortarium terant. Inter orbem, et miliarium unum digitum interesse oportet. Si plus intererit, atque orbes nimium aberunt, fumi circumligato miliarium arcte crebro, uti expleas quod nimium interest. Si orbes altiores erunt, atque nimium mortarium deorsom teret, orbiculos ligneos pertusos in miliarium, in columellam supponito, eo altitudinem temperato. Eodem modo latitudinem orbiculis ligneis, aut armillis ferreis temperato, usque dum recte temperabitur. Trapetus emptus est in Suessano HS CCCC et olei P. L composturae HS LX vectura boum, operas sex homines VI, cum bubulcis HS LXXII cupam ornatam HS LXXI pro oleo HS XXV S.S. HS DCXXVIIII. Pompeiis emptus ornatus HS CCCXXCIV vectura HS CCXXC. Domi melius concinnatur, et accommodatur. Eo sumpti opus est HS LX. Summa HS DCCXXIV. Si orbes in veteres trapetos parabis, medios crassos P. I digitos III, altos P. I, foramen semipedem quoquovorsum; eos cum advexeris, ex trapeto temperato. II emuntur ad Rufri macerias HS CXXC, temperantur HS XXX tantidem Pompeis emitur. XXIII. Quae ad vindemimam in tempore parari opus sit. Fac ad vindemiam, quae opus sunt, ut parentur, vasa laventur : corbulae sarciantur : picentur, dolia : quae opus sunt, picentur, cum pluet; quala parentur, sarciantur. Far molatur. Menae emantur. Oleae caducae salliantur. Uvas miscellas, vinum praeliganeum, quod operarii bibant, ubi tempus erit, legito. Succum puriter omnium dierum pariter in dolia dividito. Si opus erit, defrutum indito in mustum, cineris lixivi cocti partem quadragesimam addito defruto, vel salis sesquilibram in culleum. Marmor si indes, in culleum libram indito. Id indito in urnam, misceto cum musto. Id indito in dollum. Resinam si indes, in culleum musti P. III bene comminuito, indito in fiscellam et facito ut in doleo musti pendeat. Eam quassato crebro, uti resina condeliquescat. Si indideris defrutum, aut marmor, aut resinam, dies XX permisceto crebro, tribulato quotidie. Tortivum mustum circumcidaneum suo cuique dolio dividito, additoque pariter. XXIV. Vinum graecum rt helveolum quo fiat modo. Vinum Graecum hoc modo fieri oportet : Uvas Apicias percoctas bene legito. Ubi delegeris, in eius musti culleum aquae marinae veteris quadrantalia II vel salis puri modium. Eum in fiscella suspedito, sinitoque cum musto distabescat. Si helvolum vinum facere voles, dimidium helveoli, dimidium apicii vini indito, defruti veteris partem tricesimam addito. Quicquid vini defrutabis, partem trigesimam defruti addito. XXV. Vinum coctum quo fiat modo. Quum vinum coctum erit, et quum legetur, facito uti servetur familiae primum. Sicque facito studeat bene percoctum siccumque legere, ne vinum nomen perdat. Vinaceos quotidie recentes succernito, lecto caestibus subtento, vel rei parato, eos conculcato in dolia picata, vel in lacum vinarium picatum. Id bene operito, iubeto oblini, quod des bubus per hiemem. Indidem, si voles, lavito paulatim. Erit lora familiae, quod bibat. XXVI. Quod, vindemia facta, vasa peponantur. Vindemia facta vasa torcula, corbulas, fiscinas, funes, patibula, fibulas iubeto suo quidquid loco condi. Dolia cum vino bis in die fac extergeantur. Privasque scopulas in dolia facito habeas illi rei, qui labra doliorum circumfrices, ubi erit lectum dies triginta; si bene deacinata erunt dolia, oblinito. Si voles de faece demere vinum, tum erit ei rei optimum tempus. XXVII. Sementim, uti facias. Sementim facito, ocinum, viciam, faenum Graecum, fabam, ervum, pabulum bubus. Alteram, et tertiam pabuli sationem facito. Deinde alias fruges serito. Scrobis in vervacto oleis, ulmis, vitibus, ficis, simul cum semine serito. Si erit locus siccus, tum oleas per sementim serito, et quae ante satae erunt, teneras tum supputato, et arbores ablaqueato. XXVIII. Oleas, vites, ficos, ceterasque arbores cum seres, quomodo seras. Oleas, ulmos, ficos, poma, vites, pinos, cupressos cum seres, bene cum radicibus eximito cum terra sua quam plurima, circumligatoque uti ferre possis. In alveo aut in corbula ferri iubeto. Caveto cum ventus siet aut imber, effodias, aut feras. Nam id maxime cavendum est. In scrobe cum pones, summam terram subdito. Postea operito terra radicibus fini, deinde calcato pedibus bene, deinde festucis vectibusque calcato quam optime poteris. Id erit ei rei primum. Arbores crassiores digitis V quae erunt, eas praecisas serito, oblinitoque fimo summas, et foliis alligato. XXIX. Stercus ad arbores colendas uti dividas. Stercus dividito sic. Partem dimidiam in segetem, ubi pabulum seras, invehito. Et si ibi olea erit, simul ablaqueato, stercuque addito. Postea pabulum serito, partem quartam circum oleas ablaqueatas, qua maxime opus erit, addito, terraque stercus operito. Alteram quartam partem in pratum reservato, idque tum maxime opus erit, ubi favonius flabit. Evehito luna silenti. XXX. Quomodo bubus des et ovubus frondem. Bubus frondem ulmeam, populneam, querneam, ficulneam, usquedum habebis, dato. Ovibus frondem viridem, usquedum habebis, praebeto. Ubi sementim facturus eris, ibi oves delectato, et frondem usque ad pabula matura dato. Pabulum aridum quod condideris in hiemem, quam maxime conservato, cogitatoque hiems quam longa siet. XXXI. Ad oleam cogendam quae opus sint. Ad oleam cogendam quae opus erunt, parentur. Vimina matura, salix per tempus legatur, uti siet unde corbulae fiant, et veteres sarciantur. Fibulae unde fiant, aridae iligneae, ulmeae, nuceae, ficulneae, fac uti in stercus, aut in aquam coniiciantur. Inde ubi opus erit, fibulas facito. Vectes iligneos, aquifolias, laureos, ulmeos facito, uti sient parati. Prelum de carpino atra potissimum facito ; ulmeam, pineam, nuceam, hanc atque aliam materiem omnem cum effodies, luna decrescente eximito, post meridiem, sine vento austro. Tum erit tempestiva, cum semen suum maturum erit. Cavetoque per rorem trahas, aut doles. Quae materies semen non habebit, cum glubebit, tempestiva erit. Vento austro caveto, ne quam materiem, neve vinum tractes, nisi necessario. XXXII. Uti mature arbores putentur. Vineas, arboresque mature face ut incipias putare. Vites propages sulcos, susum vorsum, quod ad eius facere poteris, vitis facito uti ducas. Arbores hoc modo putentur, rami uti divaricentur, quos relinquantur, et uti recte caedantur, et ne nimium crebri relinquantur. Vites bene nodentur per omnes ramos. Diligenter caveto ne vitem praecipites, et ne nimium praestringas. Arbores facito uti bene maritae sint, vitesque uti satis multae adserantur et sicubi opus erit, de arbore deiiciantur, et in terram deprimantur, et biennio post praecidito veteres. XXXIII. Vinea quomodo curetur, et vetus renovetur. Viniam sic facito, uti curetur : Vitem bene nodatam deligato recte, flexuosa uti ne siet, susum vorsum semper ducito, quoad eius poteris, vinarios, custodesque recte relinquito. Quam altissimam viniam facito, alligatoque recte, dum ne nimium constringas. Hoc modo eam curato. Capita vitium per sementim ablaqueato. Vineam putatam circumfodito. Arare incipito, ultro citroque sulcos perpetuos ducito. Vites teneras quamprimum propagato, sic occato, veteres quam minimum castrato; potius, si opus erit, deiicito, biennioque post praecidito. Vitem novellam resicari tum erit tempus, ubi valebit. Si vinea a vite calva erit, sulcos interponito, ibique viveradicem serito, umbram ab sulcis removeto crebroque fodito. In vinea vetere serito ocinum, si macra erit; quod granum capiat ne serito, et circum capita addito stercus, paleas, vinaceas, aliquid horum, quo rectius valeat. Ubi vinea frondere coeperit, pampinato. Vineas novellas alligato crebro, ne caules praefringantur. Et quae iam in perticam ibit, eius pampinos teneros alligato leviter, corrigitoque, uti recte spectent. Ubi uva varia fieri coeperit, vites subligato, pampinato, uvasque expellito, circum capita sarito. Salictum suo tempore caedito, glubito, arcteque alligato. Librum conservato, cum opus erit in vinea, ex eo in aquam coniicito, alligato. Vimina unde corbulae fiant, conservato. XXXIV. De sementi faciunda, et quo loco. Redeo ad sementim. Ubi quisque locus frigidissimus aquosissimusque erit, ibi primum serito. In calidissimis locis sementim postremum fieri oportet. Terram cave cariosam tractes. Ager rubricosus et terra pulla, materina, rudecta, arenosa : item quae aquosa non erit, ibi lupinum bonum fiet. In creta, et uligine, et rubrica, et agro qui aquosus erit, semen adoreum potissimum serito; quae loca sicca et non herbosa erunt, aperta ab umbra, ibi triticum serito. XXXV. Quis locus faba, siligo et hordeum seri debeat. Fabam in locis validis non calamitosis serito. Viciam et faenum Graecum quam minime herbosis locis serito. Siliginem, triticum in loco aperto, celso, ubi sol quam diutissime siet, seri oportet. Lentim in rudecto et rubricoso loco, qui herbosus non siet, serito. Hordeum qui locus novus erit, aut qui restibilis fieri poterit, serito. Trimestrem quo in loco sementim maturam facere non potueris, et qui locus restibilis crassitudine fieri poterit, seri oportet. Rapinam (et) coles rapicii unde fiant, et raphanum in loco stercorato bene aut in loco crasso serito. XXXVI. Quod stercus praestantius ad segetem. (Quae segetem stercorant). Stercus columbinum spargere oportet in pratum, vel in hortum, vel in segetem. Caprinum, ovillum, bubulum, item ceterum stercus omne sedulo conservato. Amurcam spargas, vel irriges ad arbores, circum capita maiora amphoras, ad minora urnas cum aquae dimidio addito, ablaqueato prius non alte. XXXVII. Quae mala in segete sint. Si cariosam terram tractes, cicer, quod vellitur, et quod salsum est, eo malum est. Hordeum, faenum Graecum, ervum, haec omnia segetem exsugunt, et omnia quae velluntur. Nucleos in segetem ne indideris. Quae segetem stercorent fruges, lupinum, faba, vicia. Stercus unde facias, stramenta, lupinum, paleas, fabalia, acus, frondem iligneam, querneam. Ex segeti vellito ebulum, cicutam, et circum salicta herbam altam, ulvamque. Eam substernito ovibus, bubusque, frondem putidam. Partem de nucleis succernito et in lacum coniicito : eo aquam addito, permisceto rutro bene. Inde lutum circum oleas ablaqueatas addito, nucleos conbustos item addito. Vitis si macra erit, sarmenta sua concidito minute, et ibidem inarato, aut infodito. Per hiemem lucubratione haec facito. Ridicas et palos quos pridie in tecto posueras, siccos dolato, faculas facito, stercus egerito, nisi intermestri lunaque dimidiata. Tum ne tangas materiem, quam effodies aut praecides abs terra : diebus septem proximis, quibus luna plena fuerit, optime eximetur. Omnino caveto, ne quam materiem doles, neu cadas, neu tangas si potes, nisi siccam, neu gelidam, neu rorulentam. Frumenta face bis sarias runcesque, avenamque destringas. De vinea et arboribus putatis sarmenta degere, et fascinam face, et vitis, et ligna in caminum ficulna, et codicillos domino in acervum conponeto. XXXVIII. De fornace calcaria. Fornacem calcariam pedes latam X facito, altam pedes XX, usque ad pedes III summam latam redigito. Si uno praefurnio coques, lacunam intus magnam facito, uti satis siet, ubi cinerem concipiat, ne foras sit educendus. Fornacemque bene struito. Facito fortax totam fornacem infimam conplectatur. Si duobus praefurniis coques, lacuna nihil opus erit. Cum cinere eruto opus erit, altero praefurnio eruito, in altero ignis erit. Ignem caveto ne intermittas, quin semper siet, neve noctu, neve ullo tempore intermittatur, caveto. Lapidem bonum in fornacem quam candidissimum, quam minime varium indito. Cum fornacem facies, fauces praecipites deorsum facito. Ubi satis foderis, tum fornaci locum facito, uti quam altissima et quam minime ventosa siet. Si parum altam fornacem habebis, ubi facies, lateribus summam struito, aut cementis cum luto summam extrinsecus oblinito. Cum ignem subdideris, si qua flamma exibit, nisi per orbem summum, luto oblinito. Ventus ad praefurnium caveto ne accedat. Inibi austrum caveto maxime. Hoc signi erit, ubi calx cocta erit, summos lapides coctos esse oportebit. Item infimi lapides cocti cadent, et flamma minus fumosa exibit. Si ligna et virgas non poteris vendere, neque lapidem habebis, unde calcem coquas, de lignis carbones coquito, virgas et sarmenta, quae tibi usioni supererunt, in segete comburito. Ubi eas conbusseris, ibi papaver serito. XXXIX. Quid confici per tempestatem debeat. Ubi tempestates malae erunt, cum opus fieri non poterit, stercus in sterquilinum egerito. Bubile, ovile, cortem, villam bene purgato. Dolia plumbo vincito, vel materie quernea vere sicca alligato. Si bene sarceris, aut bene alligaveris, et in rimas medicamentum indideris, beneque picaveris, quodvis dolium vinarium facere poteris. Medicamentum in dolium hoc modo facito: Cerae P. I, resinae P. I, sulpuris P. C' C'. Haec omnia in calicem novum indito. Eo addito gypsum contritum, uti crassitudo fiat quasi emplastrum, eo dolia sarcito. Ubi sarseris, qui colorem eundem facias, cretae crudae partes duas, calcis tertiam commisceto; inde laterculos facito, coquito in fornacem, tum conterito, idque inducito. Per imbrem in villa quaerito quid fieri possit. Ne cessetur, munditias facito. Cogitato, si nihil fiet, nihilo minus sumptum futurum. XL. Quid veris tempore fiat. Per ver haec fieri oportet. Sulcos et scrobes fieri, seminariis. Vitiariis locum verti. Vites propagari. In locis crassis et humectis ulmos, ficos, poma, oleas seri oportet. Ficos, oleas, mala, pira, vites inseri oportet luna silenti post meridiem sine vento austro. Oleas, ficos, pira, mala hoc modo inserito. Quem ramum insiturus eris, praecidito, inclinato aliquantum, ut aqua defluat. Cum praecides, caveto ne librum convellas. Sumito tibi surculum durum, eum praeacuito, salicem graecam discindito. Argillam vel cretam coaddito, arenae paululum, et fimum bubulum. Haec una bene condepsito, quam maxime uti lentum fiat. Capito tibi scissam salicem, ea stirpem praecisum circumligato, ne liber frangatur. Ubi id feceris, surculum praeacutum inter librum et stirpem artito primoris digitos duos. Postea capito tibi surculum, quod genus inserere voles, eum primorem praeacuito oblicum primoris digitos duos. Surculum aridum quem artiveris eximito, eo artito surculum, quem inserere voles. Librum ad librum vorsum facito, artito usque adeo quo praeacueris. Idem alterum surculum, tertium, quartum facito. Quot genera voles, tot indito. Salicem graecam amplius circumligato, luto depsto stirpem oblinito, digitos crassum III. Insuper lingua bubula obtegito, si pluat, ne aqua in librum permanet. Eam linguam insuper libro alligato, ne cadat. Postea stramentis circumdato, alligatoque, ne gelus noceat. XLI. Vitis insitio, pirorumque et malorum, quali modo fiat. Vitis insitio una est per ver, altera est cum uva floret, ea optuma est. Pirorum ac malorum insitio per ver et per solstitium dies quinquaginta, et per vindemiam. Oleae et ficorum insitio est per ver. Vitem sic inserito. Praecidito quam inseres. Eam mediam diffindito per medullam. Eo surculos praeacutos artito, quos inseres, medullam cum medulla componito. Altera insitio est: Si vitis vitem continget, vitem utrinque teneram praeacuito oblique, inter sese medullam cum medulla libro colligato. Tertia insitio est: Terebra vitem quam inseres, pertudtio, eo duos surculos vitigineos, quod genus esse voles, insectos obliquos artito ad medullam. Facito iis medullam cum medulla coniungas, artitoque ea qua terebraveris, alterum ex altera parte. Eos surculos facito sint longi pedes binos : eos in terram demittito, replicatoque ad vitis caput, medias vitis vinclis in terram defigito, terraque operito. Haec omnia luto depsto oblinito, alligato, integitoque ad eundem modum, tamquam oleas. XLII. Ficorum et olearum insitio alio modo. Ficos et oleas altero modo. Quod genus aut ficum, aut oleam esse voles, inde librum scalpro eximito, alterum librum cum gemma de eo fico, quod genus esse voles, eximito; apponito in eum locum, unde exicaveris in alterum genus, facitoque uti conveniat. Librum longum facito digitos III S, latum digitos tres. Ad eundem modum oblinito, integito, uti cetera. XLIII. Vites et oleae quomodo infodiantur. Sulcos, si locus aquosus erit, alveatos esse oportet latos summos pedes III, altos pedes IV, infimum latum pedem unum, et palmum, eos lapide consternito. Si lapis non erit, perticis saligneis viridibus controversis collatis consternito : si pertica non erit, sarmentis colligatis. Postea scrobes facito altos P. III S, latos P. IV, et facito de scrobe aqua in sulcum defluat, ita oleas serito. Vitibus sulcos et propagines, ne minus pedibus H. S quoquo versus facito. Si voles vinea cito crescat, et olea, quam severis, semel in mense sulcos sarrito, et circum capita oleaginea quot mensibus usque donec trimae erunt, fodere oportet. Eodem modo ceteras arbores procurato. XLIV. Olivetum quo tempore putetur. Olivetum diebus XV ante aequinoctium vernum incipito putare. Ex eo die dies XLV recte putabis. Id hoc modo putato. Qua locus recte ferax erit, quae arida erunt, et siquid ventus interfregerit, ea omnia eximito. Qua locus ferax non erit, id plus concidito aratoque. Bene enodato, stirpesque levis facito. XLV. Quantam taleam oleaginam decidas. Taleas oleagineas, quas in scrobe saturus eris, tripedaneas decidito, diligenterque tractato, ne liber laboret, cum dolabis aut secabis. Quas in seminario saturus eris, pedalis facito, eas sic inserito. Locus bipalio subactus siet, beneque terra tenera siet beneque glittus siet. Cum taleam demittes, pede taleam opprimito. Si parum descendet, malleolo aut mateola adigito, cavetoque ne librum scindas cum adiges. Palo prius locum ne feceris, quo taleam demittas : si ita severis uti stet talea melius vivet. Taleae ubi trimae sunt, tum denique maturae sunt, ubi liber sese vertet. Si in scrobibus aut in sulcis seres, ternas taleas ponito, easque divaricato. Supra terram, ne plus IV digitos transvorsos emineant, vel oculos serito. XLVI. Seminarium quo fiat modo. Seminarium ad hunc modum facito : Locum quam optimum et apertissimum et stercorosissimum poteris, et quam simillimum genus terrae eae, ubi semina positurus eris, et uti ne nimis longe semina ex seminario ferantur, eum locum bipalio vertito, delapidato, circumque saepito bene, et in ordine serito, in sesquipedem quoquovorsum taleam demittito, opprimitoque pede. Si parum deprimere poteris, malleo aut mateola adigito. Digitum supra terram facito semina emineant, fimoque bubulo summam taleam oblinito, signumque aput taleam apponito, crebroque sarito, si voles cito semina crescant. Ad eundem modum alia semina serito. XLVII. Arundinetum et vitiarum uti seratur.
(Harundinem sic serito. Ternos pedes oculos
disponito.) XLVIII. Semina cupressi, piri, nucis, et pini, ceterarumque arborum qualiter serantur ac foveantur. Pomarium seminarium ad eundem modum, atque oleagineum facito. Suum quidquid genus talearum serito. Semen cupressi ubi seres, bipalio vertito. Vere primo serito. Porcas pedes quinos latas facito. Eo stercus minutum addito, consarito, glebasque conminuito. Porcam planam facito, paulum concavam. Tum semen serito crebrum tamquam linum, eo terram cribro incernito, altam digitum transversum. Eam terram tabula aut pedibus conplanato, furcas circum offigito. Eo perticas intendito. Eo sarmenta aut crates ficarias imponito, quae frigus defendant, et solem. Uti subtus homo ambulare possit, facito. Crebro runcato. Simul herbae inceperint nasci, eximito. Nam si herbam duram velles, cupressos simul evelles. Ad eundem modum semen pirorum, malorum serito, tegitoque. Nuces pineas ad eundem modum, nisi tanquam alium serito. XLIX. Uti vinea vetus de loco transferatur. Vineam veterem si in alium locum transferre voles, dumtaxat brachium crassam licebit. Primum deputato, binas gemmas ne amplius relinquito. Ex radicibus bene exfodito, usque radices persequito, et caveto ne radices saucies. Ita uti fuerit, ponito in scrobe, aut in sulco, operitoque, et bene occulcato. Eodem modo vineam statuito, alligato, flexatoque uti fuerat, crebroque fodito. L. Prata quo modo serantur. Prata primo vere stercerato luna silenti, quae irrigua non erunt, ubi favonius flare coeperit. Cum prata defendes, depurgato, herbasque malas omneis radicitus effodito. Ubi vineam deputaveris, acervum lignorum virgarumque facito. Ficos interputato, et in vinea ficos subradito alte, ne eas vitis scandat. Seminaria facito, et vetera resarcito. Hoc facito, antequam vineam fodere incipias. Ubi daps profanata comestaque erit, verno arare incipito, et loca primum arato quae siccissima erunt : et quae crassissima et aquosissima erunt, ea postremum arato, dum ne prius obdurescant. LI. Propagatio oleae pomorumque. Propagatio pomorum, aliarum arborum. Ab arbore abs terra pulli qui nascentur, eos in terram deprimito, extollitoque primorem partem, uti radicem capiat : inde biennio post effodito, seritoque. Ficum, oleam, malum Punicum, cotoneum aliaque mala omnia, laurum, myrtum, nuces Praenestinas, platanum. Haec omnia a capite propagari eximique, serique eodem modo oportet. LII. Quae diligentius propagari voles. Quae diligentius propagari voles, in aulas, aut in qualos pertusos propagari oportet, et cum iis in scrobem deferri oportet. In arboribus, uti radices capiant, calicem pertundito per fundum, aut qualum. Ramum, quem radicem capere voles, traiicito. Eum qualum, aut calicem terra impleto, calcatoque bene, in arborem relinquito. Ubi ita fuerit, ramum sub qualo praecidito. Qualum incidito ex una parte per imum. Si vero calix erit, conquassato. Cum eo qualo, aut calice in scrobem ponito. Eodem modo vitem facito, eam anno post praecidito, seritoque cum qualo. Hoc modo quod genus vis propagabis. LIII. De foenisicio. Foenum, ubi tempus erit, secato, cavetoque ne sero seces. Priusquam semen maturum siet, secato : et quod optimum foenum erit, seorsum condito. Per ver cum arabunt, antequam ocinum nascatur, des quod edant bubus. LIV. Bubus pabulum. Pabulum hoc modo parari darique oportet. Ubi sementim patraveris, glandem parari legique oportet, et in aquam coniici. Inde semodios singulis bubus in dies dari oportet; et si non laborabunt, pascantur, satius erit. Aut modium vinaceorum quos in dolium condideris. Interdiu pascito, noctu faeni pondo XXV uni bovi dato. Si foenum non erit, frondem iligneam et ederaciam dato. Paleas triticeas, et ordeaceas, acus fabaginum, viciam, vel de lupino : item de caeteris frugibus omnia condito. Cum stramenta condes, quae herbosissima erunt, in tecto condito, et sale spargito, deinde ea pro foeno dato. Ubi verno dare coeperis, modium glandis aut vinaceorum dato, aut modium lupini macerati, et foeni pondo XV. Ubi ocinum tempestivum erit, dato primum. Manibus carpito, id renascetur. Quod falcula secueris, non renascetur. Usque ocinum dato, donec arescat, ita temperato, postea viciam dato, postea panicum dato, secundum panicum frondem ulmeam dato. Si populneam habebis, admisceto, ut ulmea satis siet. Ubi ulmeam non habebis, querneam et ficulneam dato. Nihil est quod magis expediat, quam boves bene curare. Boves nisi per hiemem, cum non arabunt, pasci non oportet. Nam viride cum edunt, id semper expectant. Et fiscellas habere oportet, ne herbam sectentur cum arabunt. LV. De lignis domini. Ligna domino in tabulato condito, codicillos oleagineos, radices in acervo sub dio metas facito. LVI. Familiae cibaria quanta dentur. Familiae cibaria qui opus facient per hiemem, tritici modios IV, per aestatem modios IV S, vilico, vilicae, epistatae, opilioni modios III, compeditis per hiemem panis P. IV. Ubi vineam fodere coeperint, panis P. V, usque adeo dum ficos esse coeperint, deinde ad P. IV redito. LVII. Vinum familiae quantum detur. Vinum familiae. Ubi vindemia facta erit, loram bibant menses III. Mense quarto heminas in dies, id est in mense congios II S. Mense quinto, sexto, septimo, octavo, in dies sextarios, id est in mense congios quinque. Nono, decimo, undecimo et duodecimo, in dies heminas ternas : id est amphoram. Hoc amplius Saturnalibus et Compitalibus in singulos homines congios. Summa vini in homines singulos inter annum (Q. VIII) compeditis uti quicquid operis facient pro portione addito : eos non est nimium in annos singulos vini quadrantalia X ebibere. LVIII. Pulmentarium familiae quantum detur. Pulmentarium familiae, oleae caducae quam plurimum condito. Postea oleas tempestivas, unde minimum olei fieri poterit, eas condito, parcito, uti quam diutissime durent. Ubi oleae comesae erunt, halecem et acetum dato. Oleum dato in menses unicuique sextarium I. Salis unicuique in anno modium satis est. LIX. Vestimenta familiae. Vestimenta familiae. Tunicam P. III S, saga alternis annis. Quotiens cuique tunicam aut sagum dabis, prius veterem accipito, unde centones fiant. Sculponias bonas alternis annis dare oportet. LX. Bubus citaria. Bubus cibaria annua in iuga singula lupini modios CXX aut glandis modios CCXL, foeni pondo IƆXXƆ ocini, fabae modios XX, viciae modios XXX. Praeterea granatui (generatim) videto uti satis viciae seras. Pabulum cum seres, multas sationes facito. LXI. Quomodo ager colatur. Quid est agrum bene colere? bene arare. Quid secundum? arare. tertio, Stercorare. Qui oletum saepissime et altissime miscebit, is tenuissimas radices exarabit. Si male arabit, radices sursum abibunt, crassiores fient, et in radices vires oleae abibunt. (Agrum frumentarium cum ares, bene et tempestivo ares, sulco vario ne ares.) Caetera cultura est multum serere, et diligenter eximere semina, et per tempus radices quam plurimas cum terra ferre. Ubi radices bene operueris, calcare bene, ne aqua noceat. Siquis quaerat, quod tempus oleae serendae siet, agro sicco per sementim, agro laeto per ver. LXII. Quot plostra habere oporteat. Quot iuga boverum, mulorum, asinorum habebis, totidem plostra esse oportet. LXIII. Funem quam longum esse oporteat. Funem torculum esse oportet extentum P. LV. Funem loreum in plostrum P. LX, lora retinacula longa P. XXVI, subiugia in plostrum P. XVIII, funiculum P. XV, in aratrum subiugia lorum P. XVI, funiculum P. VIII. LXIV. De olea legenda. Olea ubi matura erit, quam primum cogi oportet, quam minimum in terra et in tabulato esse oportet. In terra et in tabulato putrescit. Leguli volunt, uti olea caduca quam plurima sit, quo plus legatur. Factores, ut in tabulato diu sit, ut fracida sit, quo facilius efficiant. Nolito credere oleum in tabulato posse crescere. Quam citissime conficies, tam maxime expediet, et totidem modiis collecta et plus olei efficiet, et melius. Olea quae diu fuerit in terra, aut in tabulato, inde olei minus fiet et deterius. Oleum, si poteris, bis in die depleto. Nam oleum quam diutissime in amurca et in fracibus erit, tam deterrimum erit. LXV. Oleum viride quomodo fiat. Oleum viride sic facito : Oleam quam primum ex terra tollito. Si inquinata erit, lavito, a foliis et stercore purgato. Postridie aut post diem tertium, quam lecta erit, facito. Olea ubi nigra erit, stringito. Quam acerbissima olea oleum facies, tam oleum optimum erit. Domino de matura olea oleum fieri maxime expediet. Si gelicidia erunt, cum oleam coges, triduum atque quatriduum post oleum facito. Eam oleam, si voles, sale spargito. Quam calidissimum torcularium et cellam habeto. LXVI. Custodis et capulatoris officia. Custodis et capulatoris officia. Servet diligenter cellam et torcularium. Caveat quam minimum in torcularium et in cellam introeatur. Quam mundissime purissimeque fiat, vase aheneo, neque nucleis ad oleum ne utatur. Nam si utetur, oleum male sapiet. Cortinam plumbeam in lacum ponito, quo oleum fluat. Ubi factores vectibus prement, continuo capulator concha oleum, quam diligentissime poterit, tollat, ne cesset. Amurcam caveat ne tollat. Oleum in labrum primum indito. Inde in alterum dolium indito. De iis labris fraces amurcamque semper subtrahito. Cum oleum sustuleris de cortina, amurcam deorito. LXVII. Custodis in torculari officia. IQui in torculario erunt, vasa pura habeant, curentque uti olea bene perficiatur, beneque siccentur. Ligna in torculario ne caedant. Oleum frequenter capiant. Factoribus det in singulos factus, olei sextarios, et in lucernam quod opus siet. Fraces quotidie reiiciat. Amurcam commutet usque adeo, donec in lacum, qui in cella est, postremum pervenerit. Fiscinas spongia effingat. Quotidie oleo lacum commutet, donec in dolium pervenerit. In torculario et in cella caveat diligenter, ne quid olei subripiatur. LXVIII. Vasa olearia et vinaria extollere. Ubi vindemia et oletas facta erit, prela extollito, funes torculos, melipontos, subductarios in carnario, aut in prelo suspendito. Orbes, fibulas, vectes, scutulas, fiscinas, corbulas, quala, scalas, patibula, omnia, queis usus erit, in suo quidque loco reponito. LXIX. Dolia quomodo imbuantur. Dolia olearia nova sic imbuito. Amurca impleto dies VII. Facito ut amurcam quotidie suppleas. Postea amurcam eximito et arfacito. Ubi arebit, cummim pridie in aquam infundito. Ea postridie diluito. Postea dolium calfacito. Minus, quam si picare velis tepeat, satis est. Lenibus lignis facito calescat. Ubi temperate tepebit, tum cummim indito, postea linito. Si recte leveris, in dolium quinquagenarium cummim P. IV satis erit. LXX. Bubus medicamentum. Bubus medicamentum. Si morbum metues, sanis dato salis micas III, folia laurea III, porri fibras III, ulpici spicas III, alii spicas III, thuris grana III, herbae sabinae plantas III, rutaa folia III, vitis albae caules III, fabulos albos III, carbones vivos III, vini S. III. Haec omnia sublimiter legi, teri, darique oportet. ieiunus siet qui dabit. Ter triduum de ea potione unicuique bovi dato. ita dividito, cum ter unicuique dederis, omnem absumas. Bosque ipsus, et qui dabit, facito ut uterque sublimiter stent. Vaseo ligneo dato. LXXI. Bos si aegrotare coeperit. Bos si aegrotare coeperit, dato continuo ei unum ovum gallinaceum crudum, integrum facito devoret. Postridie caput ulpici conterito, cum hemina vini, facitoque ebibat. Sublimiter terat et vaso ligneo det. Bosque ipsus, et qui dabit sublimiter stet. Ieiunus ieiuno bovi dato. LXXII. Boves ne pedes subterant. Boves ne pedes subterant, priusquam in viam quoquam ages, pice liquide cornua infima unguito. LXXIII. Quomodo bubus medicamentum detur. Ubi uvae variae coeperint fieri, bubus medicamentum dato quotannis, uti valeant. Pellem anguinam ubi videris, tollito et condito, ne quaeras cum opus siet. Eam pellem, et far, et salem, et serpulum, haec omnia una conterito, cum vino dato bubus bibant omnibus. Per aestatem boves aquam bonam et liquidam bibant semper curato. Ut valeant refert. LXXIV. Panem depsiticum sic facito. Panem depsticium sic facito. Manus, mortariumque bene lavato. Farinam in mortarium indito, aquae paulatim addito, subigitoque pulchre. Ubi bene subegeris, defingito, coquitoque sub testu. LXXV. Libum hoc modo facito. Libum hoc modo facito. Casei P. II bene disterat in mortario. Ubi bene distriverit, farinae siligineae libram, aut, si voles tenerius esse, selibram similaginis eodem indito, permiscetoque cum caseo bene. Ovum I addito, et una permisceto bene. Inde panem facito. Folia subdito. In foco caldo sub testu coquito leniter. LXXVI. Placentam sic facito. Placentam sic facito. Farinae siligneae L. II, unde solum facias, in tracta farinae L. IV et alicae primae L. II alicam in aquam infundito. Ubi bene mollis erit, in mortarium purum indito, siccatoque bene. Deinde manibus depsito. Ubi bene subactum erit, farinae L. IV paulatim addito. Id utrumque tracta facito. In qualo, ubi arescant, componito. Ubi arebunt, componito puriter. Tum facies singula tracta. Ubi depsueris, panno oleo uncto tangito, et circumtergeto, unguitoque, ubi tracta erunt, focum, ubi coquas, calfacito bene et testum. Postea farinae L. II conspergito, condepsitoque. Inde facito solum tenue. Casei ovilli P. XIV ne acidum et bene recens, in aquam indito. Ibi macerato, aquam ter mutato. Inde eximito, siccatoque bene paulatim [manibus], siccum bene in mortarium imponito. Ubi omne caseum bene siccaveris, in mortarium purum manibus condepsito, comminuitoque quam maxime. Deinde cribrum farinarium purum sumito, caseumque per cribrum facito transeat in mortarium. Postea indito mellis boni P. IV S id una bene commisceto cum caseo. Postea in tabula pura, quae pateat P. I, ibi balteum ponito, folia laurea uncta supponito, placentam fingito. Tracta singula in totum solum primum ponito, deinde de mortario tracta linito, tracta addito singulatim, item linito usque adeo, donec omne caseum cum melle abusus eris. In summum tracta singula indito, postea solum contrahito ornatoque focum. *De ve primo, temperatoque, tunc placentam imponito testo caldo, operito, pruna insuper, et circum operito. Videto ut bene, et otiose percoquas. Aperito, dum inspicias, bis aut ter. Ubi cocta erit, eximito et melle unguito : haec erit placenta semodialis. LXXVII. Spiram sic facito. Spiram sic facito. Quantum voles pro ratione, ita uti placenta fit, eadem omnia facito, nisi alio modo fingito in solo tracta. Cum melle oblinito bene. Inde tamquam restim tractes facito, ita imponito in solo, dein plicis completo bene arcte. Caetera omnia quasi placentam facias, facito, coquitoque. LXXVIII. Scribillam sic facito.
Scriblitam sic facito. In balteo tractis caseo, ad eundem modum
facito, uti placentam sine melle. Globos sic facito. Caseum eum alica ad eundem modum misceto. Inde quantos voles facere facito. In ahenum caldum unguen indito. Singulos aut binos coquito, versatoque crebro duabus rudibus; coctos eximito. Eos melle unguito, papaver infriato, ita ponito. LXXX. Encytum uti facias. Encytum ad eundem modum facito, uti globos, nisi calicem pertusum cavum habeas. Ita in unguen caldum fundito. Honc in restim quasi spiram facito. Idque duabus rudibus vorsato, praestatoque. Item unguito, coloratoque, caldum ne nimium. Id cum melle, aut cum mulso apponito. LXXXI. Erneum sic facito. Erneum tamquam placentam facito, eadem omnia indito quae in placentam. Id permisceto in alveo. Indito in hirneam fictilem, eam demittito in aulam aheneam aquae calidae plenam. Ita coquito ad ignem. Ubi coctum erit, hirneam confringito, ita ponito. LXXXII. Spaeritam quomodo facies. Spaeritam sic facito, ita uti spiram, nisi sic fingito. De tractis, caseo, melle, sphaeras pugnum altas facito. Eas in solo componito, densas eodem modo componito atque spiram, itemque coquito. LXXXIII. Votum pro bubus. Votum pro bubus, uti valeant, sic facito. Marti Silvano in silva interdius, in capita singula boum votum facito farris adorei libras III et lardi IV S et pulpae P. IV S, vini sextarios tres. Id in unum vas liceto coniicere, et vinum item in unum vas liceto coniicere. Eam rem divinam vel servus, vel liber licebit faciat. Ubi res divina facta erit, statim ibidem consumito. Mulier ad eam rem divinam ne adsit, neve videat quomodo fiat. Hoc votum in annos singulos, si voles, licebit vovere. LXXXIV. Savillum sic facito. Savillum hoc modo facito. Farinae selibram, casei P. II S una conmisceto quasi libum, mellis P 〓━ et ovum unum. Catinum fictile oleo unguito. Ubi omnia bene commiscueris in catinum, indito, catinum testo, operito. Videto ut bene percocas medium, ubi altissimum est. Ubi coctum erit, catinum eximito, melle unguito, papaver infriato, sub testum subde paulisper, postea eximito. Ita pone cum catillo, et lingula. LXXXV. Pultem Punicam sic facito. Pultem Punicam sic coquito. Libram alicae in aquam indito, facito uti bene madeat. Id infundito in alveum purum, eo casei recentis P. III, mellis P. S, ovum unum, omnia una permisceto bene. Ita insipito in aulam novam. LXXXVI. Graneam triticeam sic facito. Graneam triticeam sic facito. Selibram tritici puri in mortarium purum indat, lavet bene, corticemque deterat bene, eluatque bene. Postea in aulam indat, et aquam puram, coquatque. Ubi coctum erit, lacte addat paulatim usque adeo, donec cremor crassus erit factus. LXXXVII. Amyllum sic facito. Amyllum sic facito. Siliginem purgato bene, postea in alveum indat, eo addat aquam bis in die. Die decimo aquam exsiccato, exurgeto bene, in alveo puro misceto bene, facito tamquam faex fiat. Id in linteum novum indito, exprimito cremorem in patinam novam, aut in mortarium. Id omne ita facito, et refricato denuo. Eam patinam in sole ponito, arescat. Ubi arebit, in aulam novam indito, inde facito cum lacte coquat. LXXXVIII. Salem candidum sic facito. Salem candidum sic facito. Amphoram defracto collo puram inpleto aquae purae, in sole ponito : ibi fiscellam cum sale populari suspendito, et quassato, suppletoque identidem. Id aliquotiens in die [quotidie] facito, usque adeo donec sal desiverit tabescere biduum. Id signi erit, maenam aridam, vel ovum demittito; si natabit, ea muries erit, qua vel carnem, vel caseos, vel salsamenta condias. Eam muriam in labella, vel in patinas in sole ponito. Usque adeo in sole habeto, donec concreverit. Inde flos salis fiet. Ubi nubilabitur, et noctu sub tecto ponito. Quotidie, cum sol erit, in sole ponito. LXXXIX. Gallinas et anseres sic farcito. Gallinas et anseres sic farcito. Gallinas teneras, quae primum parient, concludat, polline, vel farina ordeacia conspersa turundas faciat. Eas in aquam intinguat, in os indat. Paulatim quotidie addat. Ex gula consideret, quod satis sit. Bis in die farciat, et meridie bibere dato, nec plus aqua sita siet horam unam. Eodem modo anserem alito, nisi prius dato bibere, et bis in die, bis escam. XC. Palumbum recentem sic farcito. Palumbum recentem sic farcito. Ubi prensus erit, ei fabam coctam tostam primum dato. Ex ore in eius os inflato item aquam. Hoc dies VII facito. Postea fabam fresam puram, et far purum facito, et fabae tertia pars ut infervescat. Tum far insipiat, puriter facito, et coquito bene. Id ubi excoxeris depsito bene, oleo manum unguito. Primum pusillum, postea magis depses, oleo tangito depsitoque, dum poterit facere turundas, ex aqua dato, escam temperato. XCI. Aream sic facito. Aream sic facito. Locum ubi facies confodito, postea amurca conspargito bene, sinitoque combibat. Postea comminuito glebas bene. Deinde coaequato, et paviculis verberato. Postea denuo amurca conspergito, sinitoque arescat. Si ita feceris, neque formicae nocebunt, neque herbae nascentur. XCII. Frumento ne noceat curculio. Frumento ne noceat curculio, neu mures tangant, lutum de amurca facito, palearum paulum addito, sinito macerescant bene, et subigito bene, eo granarium totum oblinito crasso luto, postea conspergito amurca omne quod lutaveris. Ubi aruerit, eo frumentum refrigeratum condito, curculio non nocebit. XCIII. Olea si fructum non ferat. Olea si fructum non feret, ablaqueato. Postea stramenta circumponito. Postea amurcam cum aqua commisceto aequas partes. Deinde ad oleam circumfundito, ad arborem maximam amphoram unam commixti sat est. Ad minores arbores pro ratione indito. Et idem hoc si facies ad arbores feraces, eae quoque meliores fient. Ad eas stramenta ne addideris. XCIV. Fici uti grossos teneant. Fici uti grossos teneant, facito omnia, quo modo oleae, et hoc amplius. Cum ver adpetet, terram adaggerato bene. Si ita feceris, et grossi non cadent, et fici scabrae non fient, et multo feraciores erunt. XCV. Convolvulus in vinea ne fiat. Convolvulus in vinea ne siet, amurcam condito, puram bene facito, in vas aheneum indito congios II. Postea igni leni coquito, rudicula agitato crebro usque adeo, dum fiat tam crassum quam mel. Postea sumito bituminis tertiarium,et sulfuris quartarium. Conterito in mortario seorsum utrumque. Postea infriato quam minutissime in amurcam caldam, et simul rudicula misceto, et denuo coquito sub dio. Nam si in tecto coquas, cum bitumen et sulfur additum est, excandescet. Ubi erit tam crassum, quam viscum, sinito frigescat. Hoc vitem circum caput, et sub brachia unguito, convolvulus non nascetur. XCVI. Oves ne scabrae fiant.
Oves ne scabrae fiant, amurcam condito, puram
bene facito, aquam, ubi lupinus deferverit, et faecem de vino bono, inter se
omnia conmisceto pariter. Postea cum detonderis, unguito totas, sinito biduum
aut triduum consudent. Deinde lavito in mari : si aquam marinam non habebis,
facito aquam salsam, ea lavito. Si haec sic feceris, neque scabrae fient, et
lanae plus, et meliorem habebunt, et ricini non erunt molesti. Eodem in omnes
quadrupedes utito, si scabrae erunt. Amurca decocta axem unguito, et lora, et calciamenta, et coria : omnia meliora facies. XCVIII. Vestimenta ne tineae tangant. Vestimenta ne tineae tangant, amurcam decoquito ad dimidium; ea unguito fundum arcae, et extrinsecus, et pedes, et angulos. Ubi ea adaruerit, vestimenta condito. Si ita feceris, tineae non nocebunt. Et item ligneam supellectilem omnem si ungues, non putescet : et cum ea terseris, splendidior fiet. Item ahenea omnia unguito, sed prius extergeto bene. Postea cum unxeris, cum uti voles, extergeto, splendidior erit, et aerugo non erit molesta. XCIX. Fici aridae ut integrae sint. Fici aridae si voles uti integrae sint, in vas fictile condito. Id amurca decocta unguito. C. Oleum sic in metretam indes. Oleum sic in metretam novam inditurus eris ; amurca ita uti est cruda prius colluito, oppilato; agitatoque diu, ut bene combibat. Id si feceris, metreta oleum non bibet, et oleum melius faciet, et ipsa metreta firmior erit. CI. Virgas myrteas uti serves; item aliud genus. Virgas myrteas si voles cum bacis servare, (et) item aliut genus quod vis, et si ramulos ficulneos voles cum foliis, inter se alligato, fasciculos facito, eos in amurcam demittito, supra stet amurca facito. Sed ea quae demissurus eris, sumito paulo acerbiora. Vas, quo condideris, oblinito plane. CII. Si bovem aliamve quadrupedem serpens momorderit. Si bovem, aut aliam quamvis quadrupedem serpens momorderit, Melanthii acetabulum, et, quod medici vocant smyrneum, conterito in vini veteris hemina. Id per nares indito, et ad ipsum morsum stercus suillum adponito. Et idem hoc (si usus venerit) homini facito. CIII. Boves uti valeant. Boves uti valeant, et curati bene sient, et qui fastidient cibum, uti magis cupide appetant, pabulum, quod dabis amurca spargito; primo paululum, dum consuescant, postea magis; et dato rarenter bibere conmixtam cum aqua aequabiliter. Quarto quintoque die. Hoc sic feceris ita, boves et corpore curatiores erunt, et morbus aberit CIV. Vinum familiae per hiemem. Vinum familiae per hiemem qui utatur. Musti quadrantalia X in dolium indito, aceti acris quadrantalia II. Eodem infundito sapae quadrantalia duo, aquae dulcis quadrantalia L. Haec rude misceto ter in die dies V continuos. Eo addito aquae marinae veteris sextarios LXIV et operculum in dolium imponito, et oblinito post dies X. Hoc sinum durabit tibi usque ad solstitium. Si quid superfuerit post solstitium, acetum acerrimum et pulcherrimum erit. CV. Si ager a mari longe aberit, vinum graecum sic facito. Qui ager longe a mari aberit, ibi vinum Graecum sic facito. Musti quadrantalia XX in aheneum, aut plumbeum infundito, ignem subdito. Ubi bullabit vinum, ignem subducito. Ubi id vinum refrixerit, in dolium quadragenarium infundito; seorsum in vas aquae dulcis quadrantal I infundito. Salis mod. I sinito muriam fieri. Ubi muria facta erit, eodem in dolium infundito. Schoenum, et calamum in pila contundito, quod satis siet, sextarium unum eodem in dolium infundito, ut odoratum siet. Post dies XXX dolium oblinito. Ad ver diffundito in amphoras. Biennium in sole sinito positum esse. Deinde in tectum conferto. Hoc vinum deterius non erit quam Coum. CVI. Aquae marinae concinnatio. Aquae marinae quadrantal I ex alto sumito, quo aqua dulcis non accedit, sesquilibram salis frigito, eodem indito, et rude misceto usque adeo, donec ovum gallinaceum coctum natabit, desinito miscere. Eodem vini veteris, vel aminnei, vel miscelli albi congios II infundito, misceto probe. Postea in vas picatum confundito, et oblinito. Siquis plus voles aquae marinae concinnare, pro portione ea omnia facito. CVII. Quomodo labra doliorum circumlinias, odorata ut sint, et ne quid vitii in vinum accedat. Quo labra doliorum circumlinas, ut bene odorata sint et nequid vitii in vinum accedat. Sapae congios VI quam optimae infundito in aheneum, aut in plumbeum et iris aridae contusae heminam et sertam Campanicam P. V bene odoratam, una cum iri contundas quam minutissime, per cribrum cernas, et una cum sapa coquas sarmentis, et levi flamma. Commoveto, videto ne aduras. Usque coquito, dum dimidium excoquas. Ubi refrixerit, confundito in vas picatum bene odoratum, et oblinito, et utito in labra doliorum. CVIII. Vinum si voles experiri duraturum sit, nec ne. Vinum si voles experiri duraturum sit, nec ne, polentam grandem dimidium acetabuli in caliculum novum indito, et vini sextarium de eo vino quod voles experiri, eodem infundito, et imponito in carbones, facito bis, aut ter inferveat. Tum id percolato, polentam abicito. Vinum ponito sub dio. Postridie mane gustato. Si id sapiet, quod in dolio est, scito duraturum. Si subacidum erit, non durabit. CIX. Vinum asperum lene fieri. Vinum asperum quod erit, lene et suave si voles facere, sic facito. De ervo farinam facito lib. IV et vini cyathos IV conspergito sapa. Postea facito laterculos. Sinito combibant noctem et diem. Postea commisceto cum eo vino in dolio, et oblinito post dies LX. Id vinum erit lene, et suave, et bono colore, et bene odoratum. CX. Odorem deteriorem vino demere. Odorem deteriorem demere vino si voles, testam de tegula crassam puram calfacito in igni bene. Ubi calebit, eam picato, resticula alligato, testam demittito in dolium infimum leniter, sinito biduum oblitum dolium : si demptus erit odor deterior, id optime; si non, saepius facito, usque dum odorem malum dempseris. CXI. Si voles scire in vinum aqua addita sit, nec ne. Si voles scire in vinum aqua addita sit, nec ne, vasculum facito de materia hederacia. Vinum id, quod putabis aquam habere, eodem mittito. Si habebit aquam, vinum effluet, aqua manebit. Nam non continet vinum vas ederaceum. CXII. Vinum Coum si facere voles. Vinum Coum si voles facere, aquam ex alto marinam sumito, mari tranquillo, cum ventus non erit, dies LXX ante vindemiam, quo aqua dulcis non perveniet. Ubi hauseris de mari, in dolium infundito, nolito implere, quadrantalibus V minus sit, quam plenum. Operculum imponito, relinquito qua interspiret. Ubi dies XXX praeterierint, transfundito in alterum dolium puriter, et leniter. Relinquito in imo quod desiderit. Post dies XX in alterum dolium item transfundito, ita relinquito usque ad vindemiam. Unde vinum Coum facere voles, uvas relinquito in vinea, sinito bene coquantur. Et ubi pluerit, et siccaverit, tum deligito. Et ponito in sole biduum, aut triduum sub dio, si pluviae non erunt, si pluvia erit, in tecto in cratibus componito, et siqua acina corrupta erunt, depurgato. Tum sumito aquam marinam Q. S. S. E. in dolium quinquagenarium infundito aquae marinae Q. X. Tum acina de uvis miscellis decarpito de scopione, in idem dolium, usque dum impleveris, manu comprimito, ut combibant aquam marinam. Ubi impleveris dolium, operculo operito, relinquito qua interspiret. Ubi triduum praeterierit, eximito de dolio, calcato in torculario, et id vinum condito in dolia lauta, et pura, et sicca. CXIII. Ut odoratum bene sit. Ut odoratum bene sit, sic facito : sumito testam picatam, eo prunam lenem indito, suffito serta, et schoeno et palma, quam habent unguentarii, ponito in dolio, et operito, ne odor exeat, ante quam vinum indas. Hoc facito pridie quam vinum infundere voles; de lacu quam primum vinum in dolia indito, sinito dies XV operta ante quam oblinas, relinquito qua interspiret vinum. Postea oblinito. Post dies XL diffundito in amphoras, et addito in singulas amphoras sapae sextarium unum. Amphoras nolito implere nimium, ansarum infimarum fini. Et amphoras in sole ponito, ubi herba non siet; et amphoras operito, ne aqua accedat, et ne plus quadriennium in sole siveris. Post quadriennium in culleum componito, et instipato. CXIV. Vinum si voles concinnare ad alvum. Vinum si voles concinnare, ut alvum bonam faciat, secundum vindemiam, ubi vites ablaqueantur, quantum putabis ei rei satis esse vini, tot vites ablaqueato et signato. Earum radices circumsecato, et purgato. Veratri radices contundito in pila, eas radices dato circum vitem. Et stercus vetus, et cinerem veterem, et duas partes terrae circumdato radices vitis. Terram insuper iniicito. Hoc vinum seorsum legito. Si voles servare in vetustatem, ad alvum movendam servato, nec commisceas cum caetero vino. De eo vino cyathum sumito, et misceto aqua, et bibito ante coenam. Sine periculo alvum movebit. CXV. Vinum ad alvum movendam. In vinum mustum veratri atri manipulum coniicito in amphoram. Ubi satis efferverit, de vino manipulum eiicito, id vinum servato ad alvum movendam. Vinum ad alvum movendam concinnare si voles : Vites cum ablaqueabuntur, signato rubrica, ne admisceas cum caetero vino. Treis fasciculos veratri atri circumponito circum radices, et terram insuper iniicito. Per vindemiam de iis vitibus, quod delegeris, seorsum servato, cyathum in caeteram potionem indito, alvum movebit, et postridie perpurgabit sine periculo. CXVI. Lentim quomodo servari oporteat. Lentim quomodo servari oporteat. Laserpitium aceto diluito, permisceto lentim aceto laserpiciato et ponito in sole. Postea lentim oleo perfricato, sinito arescat, ita integra servabitur recte. CXVII. Oleae albae quomodo condiantur. Oleae albae quemadmodum condiantur. Ante quam nigrae fiant, contundantur, et in aquam deiciiantur. Crebro aquam mutet, deinde ubi satis maceratae erunt, exprimas, et in acetum coniicias, et oleum addas, salis selibram in modium olearum. Foeniculum, et lentiscum seorsum condas in acetum. Si una admiscere voles, cito utitor, in orculam calcato, manibus siccis, cum uti voles, sumito. CXVIII. Oleam albam secundum vindemiam qua utaris. Oleam albam, quam secundum vindemiam uti voles, sic condito. Musti tantundem addito, quantum aceti. Caetera item condito ita, uti supra scriptum est. CXIX. Epityrum album, nigrum, et varium. Epityrum album, nigrum, variumque sic facito. Ex oleis albis, nigris variisque nuculeos eiicito. Sic condito. Concidito ipsas : addito oleum, acetum, coriandrum, cuminem, foeniculum, rutam, mentam. In orculam condito, oleum supra siet. Ita utitor. CXX. Mustum si voles totum annum habere. Mustum si voles totum annum habere, in amphoram mustum indito, et corticem oppicato, demittito in piscinam. Post XXX, diem eximito. Totum annum mustum erit. CXXI. Mustaceos sic facito. Mustaceos sic facito. Farinae siligineae modium unum musto conspergito. Anisum, cuminum, adipis P. II, casei libram, et de virga lauri deradito, eodem addito. Et ubi definxeris, lauri folia subtus addito, cum coques. CXXII. Vinum concinnare ad lotium. Vinum concinnare, si lotium difficilius transibit. Capreidam, vel iuniperum contundito in pila, libram indito in duobus congiis vini veteris in vase aheneo, vel in plumbeo defervefacito. Ubi refrixerit, in lagonam indito. Id mane ieiunus cyatum sumito : proderit. CXXIII. Vinum ad ischiacos. Vinum ad isciacos sic facito. De iunipero materiem semipedem crassam concidito minutim. Eam infervefacito cum congio vini veteris. Ubi refrixerit, in lagonam confundito, et postea id utito cyathum mane ieiunus : proderit. CXXIV. Ut interdiu canes clausos habeas. Canes interdiu clausos esse oportet, ut noctu acriores et vigilantiores sint. CXXV. Vinum myrteum sic facito. Vinum murteum sic facito : Murtam nigram arfacito in umbra. Ubi iam passa erit, servato ad vindemiam : in urnam musti contundito murtae semodium, id oblinito. Ubi desiverit fervere mustum, murtam eximito. Id est ad alvum crudam, et ad lateris dolorem, et ad coeliacum. CXXVI. Ad tormina, et si alvus non consistat, et si tineae, ac lumbrici molesti exsistant. Ad tormina, et si alvus non consistet, et si teniae, et lumbrici molesti erunt, XXX mala Punica acerba sumito, contundito, indito in urceum, et vini nigri austeri congios tres, vas oblinito. Post dies XXX aperito, et utito : ieiunus heminam bibito. CXXVII. Ad dyspepsiam et stranguriam. Ad dyspepsiam et stranguriam [mederi]. Malum Punicum ubi florebit, colligito. Tris minas in amphoram infundito. Vini Q. I veteris addito, et foeniculi radicem puram contusam minam. Oblinito amphoram, et post dies XXX aperito et utitor. Ubi voles cibum concoquere, et lotium facere, hinc bibito quantum voles sine periculo. Idem vinum tenias perpurgat, et lumbricos, si sic concinnes. Incenatum iube esse, postridie thuris drachmam I; conterito, et mel coctum drachmam unam, et vini sextarium origaniti, dato ieiuno, et puero pro aetate triobolium, et vini heminam. Supra pilam inscendat, et saliat decies, et deambulet. CXXVIII. Habitionem delutare. Si habitationem delutare vis, terram quam maxime cretosam, vel rubricosam sumito, eo amurcam infundito, paleas indito. Sinito quadriduum fracescat. Ubi bene fracuerit, rutro concidito; ubi concideris, delutato. Ita neque aspergo nocebit, neque mures cava facient, neque herba nascetur, neque lutamenta scindent se. CXXIX. Area frumentaria quomodo fiat. Aream ubi frumentum teratur, sic facito : Confodiatur minute terra, amurca bene conspargatur, et combibat quam plurimum. Comminuito terram, et cylindro aut pavicula coaequato. Ubi coaequata erit, neque formicae molestae erunt, et cum pluerit, lutum non erit. CXXX. Ligna amurca aspargantur. Codicillos oleagineos, et caetera ligna amurca cruda perspergito, et in sole ponito, perbibant bene. Ita neque fumosa erunt, et ardebunt bene. CXXXI. Dapem pro bubus. Dapem pro bubus piro florente facito. Postea verno arare incipito. Ea loca primum arato quae rudecta arenosaque erunt. Postea uti quaeque gravissima et aquosissima erunt, ita postremo arato. CXXXII. Dapem quomodo facias. Dapem hoc modo fieri oportet. Iovi dapali culignam vini quantum vis polluceto. Eo die feriae bubus et bubulcis et qui dapem facient. Cum pollucere oportebit, sic facies. Iuppiter dapalis, quod tibi fieri oportet, in domo familia mea culignam vini dapi, eius rei ergo macte hac illace dape pollucenda esto. Manus interluito. Postea vinum sumito. Iuppiter dapalis, (macte istace dape pollucenda esto.) Macte vino inferio esto. Vestae si voles dato. Daps Iovi assaria pecunia, urna vini Iovi caste. Profanato sine contagione. Postea dape facta serito milium, panicum, alium, lentim. CXXXIII. Propagatio pomorum, caeterarum arborum. Propagatio pomorum, caeterarumque arborum. Arboribus ab terra pulli qui nati erunt, eos in terram deprimito, extollito uti radicem capere possint. Inde, ubi tempus erit, effodito; seritoque recte. Ficum, oleam, malum Punicum, mala struthea, cotonea, aliaque mala omnia, laurum Cypriam, Delphicam, prunum, myrthum coniugulum et myrtum album et nigrum, nuces Avellanas, Praenestinas, platanum; haec omnia genera a capitibus propagari eximique ad hunc modum oportebit. Quae diligentius seri voles, in calicibus seri oportet. In arboribus radices uti capiant, calicem pertusum sumito tibi aut, quasillum, per eum ramulum transerito, eum quasillum terra impleto calcatoque, in arbore relinquito. Ubi biennum erit, ramum tenerum infra praecidito, cum quasillo serito. Eo modo quod vis genus arborum facere poteris uti radices bene habeant. Item vitem in quasillum propagato terraque bene operito, anno post praecidito, cum qualo serito. CXXXIV. Antequam messem incipias, uti porcum praecidaneum facias. Priusquam messim facies, porcam praecidaneam hoc modo fieri oportet. Cereri porca praecidanea, porco femina, priusquam hasce fruges condantur, far, triticum, ordeum, fabam, semen rapicium, thure, vino, Iano, Iovi, Iunoni, praefato. Priusquam porcum foeminam immolabis. Iano struem ommoveto sic: Iane pater, te hac strue commovenda bonas preces precor, uti sies volens propitius mihi liberisque meis, domo familiaeque meae. Ferctum Iovi obmoveto et mactato sic: Iupiter te hoc fercto obmovendo bonas preces precor, uti sies volens propitius mihi liberisque meis, domo familiaeque meae. Factus hoc ferto. Postea Iano vinum dato sic: Iane pater, uti te strue commovenda bonas preces bene precatus sum, eiusdem rei ergo macte vino inferio esto. Postea Iovi sic: Iupiter macte isto ferto esto. Macte vino inferio esto. Postea porcam praecidaneam inmolato. Ubi exta prosecta erunt, Iano struem commoveto, mactatoque item uti prius obmoveris. Iovi ferctum obmoveto, mactatoque item uti prius feceris. Item Iano vinum dato, et Iovi vinum dato, ita uti prius datum ob struem obmovendam, et ferctum libandum. Postea Cereri exta et vinum dato. CXXCV. Tunicae et centones ferramenta et reliqua ustensilia ubi emantur. Romae tunicas, togas, saga, centones, sculponeas : Calibus et Minturnis cuculliones, ferramenta, falces, palas, ligones, secures, ornamenta, murices, catellas : Venafro palas. Suessae, et in Lucanis plostra, treblae Albae : Romae dolia, labra : tegulae ex Venafro. Aratra in terram validam Romanica bona erunt, in terram pullam Campanica, iuga Romanica optima erunt Vomis indutilis optimus erit. Trapeti Pompeis, Nolae ad Rufri maceriam claves. Clostra Romae. Hamae, urnae oleariae, urcei aquarii, urnae vinariae, alia vasa ahenea Capuae. Nolae fiscinae Campanicae. Hae hamae utiles sunt. Funis subductarius, spartum omne Capuae. Fiscinas Romanicas Suessae, Casino. Eae optimae erunt Romae. Funem torculum si quis faciet Casini L. Tunnius. Venafri C. Mennius L. F. eo indere oportet coria bona VIII. Nostratia, recentia quae depsta sient, quam minimum salis habeant, ea depsere et unguere unguine prius oportet, tum siccare. Funem exordiri oportet longum pedes LXXII toros III habeat, lora in toros singulos IX lata digitos II. Cum tortus erit, longus pedes XLIX. In commissura abibunt pedes III, reliquum erit pedes XLVI. Ubi extentus erit, accedent P. V longus erit P. LI. Funem torculum extentum longum esse oportet pedes LV maximis vasis : minoribus pedes LI. Funem loreum in plostrum iustum pedes LX. Semifunium pedes XLV. Lorea retinacula in plostrum ped. XXXVI, ad aratrum ped. XXVI lora praeductoria ped. XXVII S, subiugia in plostrum lora P. XIX, funiculum ped. XV, in aratrum subiugia lora P. XII. Funiculum ped. VIII. Trapetos latos maximos ped. IV S, orbis altos ped. III S, orbis medios (ex lapicaedinis cum eximet) crassos pedem, et palmum. Inter miliarium et labrum ped. digitos II, labra crassa digitos V. Secundarium trapetum latum ped. IV et palmum. Inter miliarium et labrum pedem unum, digitum unum, labra crassa digitos V, orbes altos ped. III et digitos V, crassos ped. I, et digitos III. Foramen in orbes semiped. quoquoversum facito. Tertium trapetum latum ped. IV, inter miliarium et labrum ped. I, labrum dig. V, orbis altus ped. III digitos III, crassos ped. I digitos II. Trapetum ubi arvectum erit, ubi statues, ibi et commodato concinnatoque. CXXXVI. Pollintionem quo pacto dari oporteat. Politionem quo pacto dari oporteat. In agro Casinate et Venafro in loco bono parti octava corbi dividat, satis bono septima, tertio loco sexta; si granum modio dividet, parti quinta. In Venafro ager optimus IX parti corbi dividat. Si communiter pisunt, qua ex parte politori pars est, eam partem in pistrinum politor. Ordeum quinta modio, fabam quinta modio dividat. CXXXVII. Vineam redemtori partiario quomodo des. Vineam curandam partiario bene curet; fundum, arbustum, agrum frumentarium. Partiario foenum et pabulum, quod bubus satis siet, qui illic sient. Caetera omnia pro indiviso. CXXXVIII. Boves quomodo feriis coniungere licet. Boves feriis coniungere licet. Hoc licet facere, arvohant ligna, fabalia, frumentum, quod non daturus erit. Mulis, equis, asinis feriae nullae, nisi si in familia sunt. CXXXIX. Quemadmodum lucum collocare debeas. Lucum conlucare Romano more sic oportet. Porco piaculo facto. Sic verba concipito: Si deus, si dea es, quoium illud sacrum est, uti tibi ius est porco piaculo facere illiusce sacri coercendi ergo. Harumque rerum ergo sive ego sive quis iussu meo fecerit, uti id recte factum siet. Eius rei ergo te hoc porco piaculo immolando bonas preces precor, uti sies volens propitius mihi, domo familiaeque meae, liberisque meis. Harumce rerum ergo macte hoc porco piaculo immolando esto. CXL. Si fodere velis altero piaculo quid facere debeas. Si fodere velis, altero piaculo, eodem modo facito; hoc amplius dicito, operis faciundi causa. ; tum opus quotidie per partes facito; si intermiserint aut feriae publicae aut familiares intercesserint, altero piaculo facito. CXLI. Si agrum lustraveris, quid tunc facere debeas. Agrum lustrare sic oportet. Impera suovitaurilia circumagi: Cum divis volentibus, quodque bene eveniat, mando tibi, Mani, uti illace suovitaurilia fundum, agrum, terramque meam quota ex parte sive circumagi, sive circumferenda censeas, uti cures lustrare. Ianum, Iovemque vino praefamino, (sic dicito) : Mars pater te precor, quaesoque uti sies volens propitius mihi, domo, familiaeque nostrae, quoius re ergo agrum, terram, fundumque meum suovitaurilia circumagi iussi Ut tu morbos visos, invisosque, viduertatem, vastitudinemque, calamitates, intemperiasque prohibessis defendas averruncesque. Utique tu fruges, frumenta, vineta virgultaque grandire, beneque evenire sinas. Pastores, pecuaque salva servassis, duisque bonam salutem valetudinemque mihi, domo, familiaeque nostrae. Harumce rerum ergo, fundi, terrae agrique mei lustrandi, lustrique faciendi ergo, sicuti dixi macte hisce suovitaurilibus lactentibus immolandis esto. Mars pater eiusdem rei ergo, macte hisce suovitaurilibus lactentibus esto. Item cultro facito struem, et fertum uti adsiet. Inde obmoveto. Ubi porcum immolabis, agnum, vitulumque, sic oportet, Eiusque rei ergo macte hisce suovitaurilibus immolandis esto. Nominare vetat Martem, neque agnum, vitulumque. Si minus in omnes litabit, sic verba concipito: Mars pater, si quid tibi in illisce suovitaurilibus lactentibus, neque satisfactum est, te hisce suovitaurilibus piaculo. Si in uno duobusve dubitaverit, sic verba concipito: Mars pater, quod tibi illoc porco, neque satisfactum est, te hoce porco piaculo. CXLII. Villici officia. Vilici officia quae sunt, quae dominus praecepit, ea omnia quae in fundo fieri oportet, quaeque emi pararique oportet, quomodoque cibaria, vestimenta familiae dari oportet, eadem uti curet, faciatque moneo, dominoque dicto audiens sit. Hoc amplius, quomodo vilicam uti oportet, et quo modo eae imperari oportet, uti adventu domini, quae opus sunt, parentur, curenturque diligenter. CXLIII. Villicae officia. Vilicae quae sunt officia, curato faciat. Si eam tibi dederit dominus uxorem, ea esto contentus. Ea te metuat. Facito ne nimium luxuriosa siet. Vicinas aliasque mulieres quam minimum utatur. Neve domum, neve ad sese recipiat. Ad coenam nequo eat, neve ambulatrix siet. Rem divinam ni faciat, neve mandet, qui pro ea faciat, iniussu domini, aut dominae. Scito dominum pro tota familia rem divinam facere. Munda siet. Villam conversam mundeque habeat. Focum purum circumversum quotidie, priusquam cubitum eat, habeat. Kalendis, Idibus, Nonis, festus dies cum erit, coronam in focum indat. Per eosdemque dies Lari familiari pro copia supplicet. Cibum tibi et familiae curet uti coctum habeat. Gallinas multas, et ova uti habeat. Pira arida, sorba, ficos, uvas passas, sorba in sapa, et pira, et uvas in doliis, et mala struthea. Uvas in vinaceis et in urceis, in terra obrutas. Et nuces Praenestinas recentes in urceo in terra habeat. Mala Scantiana in doliis, et alia quae condi solent, et silvatica. Haec omnia quotannis diligenter uti condita habeat. Farinam bonam, et far subtile sciat facere. CXLIV. Lex oleae legendae. Oleam legendam hoc modo locare oportet. Oleam cogito recte omnem arbitratu domini, aut quem custodem fecerit, aut cui olea venierit. Oleam ne stringito, neve verberato iniussu domini aut custodis. Si adversus ea quis fecerit, quod ipse eo die delegerit, pro eo nemo solvet, neque debebitur. Qui oleam legerint, omnes iuranto ad dominum, aut ad custodem, sese oleam non subripuisse, neque quemquam suo dolo malo, ea oletate ex fundo L. Manli. Qui eorum non ita iuraverit, quod is legerit omne, pro eo argentum nemo dabit, neque debebitur. Oleam cogi recte, satisdato arbitratu L. Manli. Scalae ita uti datae erunt, ita reddito, nisi quae vetustate fractae erunt. Si non erunt, reddet aequas, aut arbitratu deducetur. Si quid redemtoris opera domino damni datum erit, resolvito. Id viri boni arbitratu deducetur. Legulos, quot opus erunt, praebeto, et strictores. Si non praebuerit, quanti conductum erit, aut locatum erit, deducetur, tanto minus debebitur. De fundo ligna et oleam ne deportato. Qui oleam legerit, qui deportarit, in singulas deportationes SS. N. II deducentur, neque id debebitur. Omnem oleam puram metietur modio oleario. Assiduos homines quinquaginta praebeto, duas partes strictorum praebeto. Ne quis concedat, quo olea legunda et faciunda carius locetur. Extraquam si quem socium inpraesentiarum dixerit. Si quis adversum ea fecerit, si dominus aut custos volent, iurent omnes socii. Si non ita iuraverint, pro ea olea legunda et faciunda nemo dabit, neque debebitur ei, qui non iuraverit. Accessiones in mod. M. CC accedit oleae salsae mod. V, olei puri P. IX. In tota oletate SS. V aceti quadrantalia V. Quod oleae salsae non acceperint, dum oleam legent, in modios singulos SS. S. S. dabuntur. CXLV. Lex oleae faciundae. Oleam faciundam hac lege oportet locare. Facito recte arbitratu domini, aut custodis, qui id negotium curabit. Si sex iugis vasis opus erit, facito. Homines eos dato, qui placebunt aut custodi, aut quis eam oleam emerit. Trapeti facito. Si operarii conducti erunt, aut facienda locata erit, pro eo resolvito, aut deducetur. Oleum ne tangito utendi causa, neque furandi causa, nisi quod custos dederit, aut dominus. Si sumpserit, in singulas sumptiones SS. N. XL deducentur, neque debebitur. Factores, qui oleum fecerint, omnes iuranto aut ad dominum, aut ad custodem sese de fundo L. Manlii, neque alium quemquam suo dolo malo, oleum, neque oleam subripuisse. Qui eorum non ita iuraverit, quae eius pars erit, omne deducetur, neque debebitur. Socium nequem habeto, nisi quem dominus iusserit, aut custos. Si quid redemtoris opera domino damni datum erit, viri boni arbitratu deducetur. Si viride oleum opus siet, facito. Accedet oleum et sale suae usioni, quod satis siet, vasarium vict. II. CXLVI. Lex oleae pendentis. Oleam pendentem hac lege venire oportet. Olea pendens in fundo Venafro venibit. Qui oleam emerit, amplius quam, quanti emerit, omnis pecuniae centesima accedet. Praeconium praesens SS. L et oleum, Romanici pondo M. D, viridis P. CC, oleae caducae mod. L, strictivae mod. X modio oleario mensum dato. Unguinis pondo X. Ponderibus modiisque domini dato iri primae cotulas duas. Dies argento ex K. Nov. mensum X oleae legendae faciendae quae locata est, et si emtor locarit, Idibus solvito. Recte haec dari, fierique, satisque dari domino, aut cui iusserit, promittito, satisque dato arbitratu domini. Donicum solutum erit, aut ita satis datum erit, quae in fundo illata erunt, pigneri sunto. Ne quid eorum de fundo deportato. Si quid deportaverit, domini esto. Vasa torcula, funes, scalas, trapetos, si quid et aliut datum erit, salva recte reddito, nisi quae vetustate fracta erunt. Si non reddet, aequum solvito. Si emtor legulis et factoribus, qui illic opus fecerint, non solverit, cui dari oportebit, si dominus volet, solvat. Emtor domino debeto, et id satis dato, proque ea re ita uti S. S. E. item pignori sunto. CXLVII. Lex vini pendentis. Hac lege vinum pendens venire oportet. Vinaceos illutos, et faecem relinquito. Locus vinis ad K. Octob. primas dabitur. Si non ante ea exportaverit, dominus vino, quid volet, faciet. Caetera lex, quae oleae pendenti. CXLVIII. Lex vino in doliis. Vinum in doliis hoc modo venire oportet. Vini in culleos singulos quadragenae et singulae urnae dabuntur; quod neque aceat, neque muceat, id dabitur. In triduo proxumo, viri boni arbitratu, degustato. Si non ita fecerit, vinum pro degustato erit. Quot dies per dominum mora fuerit, quo minus vinum degustet, totidem dies emtori procedent. Vinum accipito ante K. Ian. primas. Si non ante acceperit, dominus vinum admetietur. Quod admensum erit, pro eo resolvito. Si emtor postularit, dominus iusiurandum dabit, verum fecisse. Locus vinis ad K. Octobres primas dabitur. Si ante non deportaverit, dominus vino quid volet filia faciet. Caetera lex, quae oleae pendenti. CXLIX. Lex pabulo. Qua lege pabulum hibernum venire oporteat. Qua vendas fini, dicito. Pabulum frui occipito ex Kalend. Septembribus. Prato sicco decedat, ubi pirus florere coeperit : prato irriguo, ubi super inferque vicinus permittet tum decedito, vel diem certam utrique facito. Caetero pabulo Kalend. Martiis cedito. Bubus domitis binis, canterio uni, cum emtor pascet, domino pascere recipitur. Oleris, asparagis, lignis, aqua, itinere, actu domini usioni recipitur. Si quid emtor, aut pastores aut pecus emtoris domino damni dederit, viri boni arbitratu resolvat. Si quid dominus, aut familia, aut pecus emtori damni dederit, viri boni arbitratu resolvetur. Donicum pecuniam satisfecerit, aut delegarit, pecus et familia, quae illic erit, pigneri sunto. Si quid de iis rebus controversiae erit, Romae iudicium fiat. CL. Fructus ovium qua lege venierit. Fructum ovium hac lege venire oportet. In singulas casei P. I S dimidium aridum, lacte feriis quod mulserit dimidium, et praeterea lactis urnam I. Hisce legibus agnus diem et noctem qui vixerit in fructum; et Kal. Iun. emtor fructu decedat. Si interkalatum erit, K. Mais. Agnos XXX ne amplius promittat. Oves quae non pepererint, binae pro singulis in fructu cedent. Die lanam et agnos vendat. Menses X ab coactore releget. Porcos serarios in oves denas singulos pascat. Conductor II menses pastorem praebeat. Donec domino satisfeceritn, aut solverit, pignori esto. CLI. Quo pacto cupresseta seri oporteat. Semen cupressi quando legi, seri, propagarique oporteat, et quo pacto cupresseta seri oporteat, Manius Percennius Nolanus ad hunc modum monstravit. Semen cupressi Tarentinae per ver legi oportet, maturum, ubi hordeum flavescit. Id ubi legeris, in sole ponito, semen purgato. Id aridum condito : uti aridum expostum siet. Per ver serito in loco ubi terra tenerrima erit, quam pullam vocant, ubi aqua propter siet. Eum locum stercorato primum bene stercore caprino, aut ovillo. Tum vortito bipalio, terram cum stercore bene permisceto, depurgato ab herba graminibusque. Bene terram comminuito. Areas facito pedes latas quaternos : subcavas facito, uti aquam continere possint. Inter eas sulcos facito, qua herbas de areis purgare possis. Ubi areae factae erunt, semen serito crebrum, ita uti linum seri solet. Eo cribro terram incernito, dimidiatum digitum terram altam succernito. Id bene tabula, aut manibus, aut pedibus complanato. Si quando non pluet, uti terra sitiat, aquam irrigato leniter in areas. Si non habebis unde irriges, gerito, inditoque leniter. Quotienscumque opus erit, facito uti aquam addas. Si herbae natae erunt, facito uti ab herbis purges. Quam tenerrimis herbis, et quoties opus erit, purges per aestatem. Ita uti dictum est, fieri oportet, et ubi semen satum siet, stramentis operiri oportet, ubi germen nascere coeperit, tum demi. CLII. Quae Memius et M. Manlius de vino emtoribus admetiendo monstraverint. De scopis virgeis, Q. A. M. Manlii monstraverunt. In diebus XXX, quibus vinum legeris, aliquoties facito scopas virgeas ulmeas aridas, in asserculo alligato, eabus latera doliis intrinsecus usque bene perfricato, ne faex in lateribus adhaerescat. CLIII. De vino faecato. Vinum faecatum sic facito. Fiscinas olearias Campanicas duas illae rei habeto. Eas faecis impleto, sub prelumque subdito, exprimitoque. CLIV. Vinum emtoribus quomodo admetiaris. Vinum emtoribus sine molestia quomodo admetiaris. Labrum culleare illae rei facito. Id habeat ad summum ansas IV, uti transferri possitur. Id imum pertundito. Ea fistulam subdito uti obturarier recte possit. Et ad summum, qua fini culleum capiet, pertundito. Id in suggestu, inter dolia positum habeto, uti in culleum, de dolio vinum salire possit. Id impleto. Postea obturato. CLV. Per hiemem de agro aquam pellere. Per hiemem aquam de agro depelli oportet. In monte fossas inciles puras habere oportet. Prima autumnitate cum pluvius est, tum maxime ab aqua periculum est. Cum pluere incipiet familiam cum ferreis sarculis exire oportet, incilia aperire, aquam deducere in vias, et segetem curare oportet uti fluat. In villa cum pluet, circumire oportet, sicubi perpluat, et signare carbone, cum desierit pluere, uti tegula mutetur. Per segetem in frumentis, aut in segete, aut in fossis sicubi aqua constat, aut aliquid aquae obstat, id emittere, patefieri, removerique oportet. CLVI. Medicamenta brassicae. [De brassica quod concoquit.] Brassica est, quae omnibus holeribus antistat. Eam esto vel coctam, vel crudam. Crudam si edes, in acetum intinguito. Mirifice concoquit. Alvum bonam facit, lotiumque ad omnes res salubre est. Si voles in convivio multum bibere, coenareque libenter, ante coenam esto crudam quantum voles ex aceto. Et item, ubi coenaveris, comesto aliqua V folia, reddent te quasi nihil ederis, (biberisque,) bibes quantum voles. Alvum si voles deiicere superiorem, sumito brassicae quae levissima erit P. IV. Inde facito manipulos aequales tres, colligatoque. Postea ollam statuito cum aqua. Ubi occipiet fervere paulisper, demittito unum manipulum, fervere desistet. Postea ubi occipiet fervere, paulisper demittito admodum dum quinquies quinque numeres. Tum eximito. Item facito alterum manipulum, item tertium, postea coniicito, contundito. Item eximito, in linteum, exurgeto sucum, quasi heminam, in pocillum fictile. Eo indito salis micam quasi ervum, et cumini fricti tantum quod oleat. Postea ponito pocillum in sereno noctu. Qui poturus erit, lavet calida, bibat aquam mulsam, cubet incenatus. Postea mane bibat sucum, deambuletque horas IV. Agat, negotii si quid habebit. Ubi libido veniet nauseae, eumque adprehendet, decumbat, purgetque sese. Tantum bilis, pituitaeque eiiciet, uti ipse miretur, unde tantum siet. Postea ubi deorsum versus ibit, heminam, aut paulo plus bibat. Si amplius ibit, sumito farinae minutae conchas duas, infriet in aquam, paulum bibat, constituet. Verum quibus tormina molesta erunt, brassicam in aqua macerare oportet. Ubi macerata erit, coniicito in aquam calidam, coquito usque donec ea commadebit bene. Aquam defundito. Postea salem addito, et cumini paululum, et pollinem polentae. Eodem addito et oleum, postea fervefacito infundito in catinum, uti frigescat. Eo interito, quod volet, cibi postea edit. Sed si poterit solam brassicam esse, edit. Et si sine febre erit, dato vini atri duri. Aquatum bibat quam minimum. Si febris erit, aquam. Id facito quotidie mane. Nolito multum dare, ne pertaedescat, uti possit porro libenter esse. Ad eundem modum viro et mulieri, et puero dato. Nunc de illis, quibus aegre lotium it, quibusque substillum est. Sumito brassicam, coniicito in aquam ferventem, coquito paulisper, uti subcruda siet. Postea aquam defundito non omnem. Eo addito oleum bene, et salem, et cumini paululum infervefacito paulisper, postea inde iusculum frigidum sorbere, et ipsam brassicam esse oportet. Uti quam primum excoquatur, quotidie id facito. CLVII. Quot brassicae genera, et quae natura. Principium te cognoscere oportet, quae genera brassicae sint et cuiusmodi naturam habeant. Omnia ad salutem temperat, commutatque sese semper cum calore (et rigore) arido, simul humido, et dulci, et amaro, et acri. Sed quae vocantur septem bona in conmixturam, natura omnia haec habet brassica. Nunc uti cognoscas naturam earum, prima est, levis quae nominatur. Ea est grandis, latis foliis, caule magno : validam habet naturam, et vim magnam habet. Altera est crispa, apiacon vocatur. Haec est aspera et natura bona ad curationem. Validior est, quam quae supra scripta est. Item est tertia, quae lenis vocatur, minutis caulibus, tenera, et acerrima omnium est istarum, tenui suco vehementissima. Et primum scito, de omnibus brassicis nulla est illius modi medicamentosior. Ad omnia vulnera, tumores eam contritam imponito. Haec omnia ulcera purgabit, sanaque faciet sine dolore. Eadem tumida concoquit, eadem erumpit. Eadem vulnera putida, canceresque purgabit, sanosque faciet, quod aliud medicamentum facere non potest. Verum priusquam id imponas, aqua calida multa lavato. Postea bis in die contritam imponito. Ea omnem putorem adimet. Cancer ater, is olet, et saniem spurcam mittit. Albus purulentus est. Sed fistulosus subtus suppurat sub carne. In ea vulnera huiuscemodi teras brassicam, sanum faciet. Optima est ad huiuscemodi vulnus. Et luxatum siquid est, bis die aqua calida foveto, brassicam tritam opponito, cito sanum faciet. Si bis die apponitur, dolores auferet. Et si quid contusum est, erumpet. Si brassicam tritam apposueris, et sanum faciet : et si quid in mammis ulceris natum, et carcinoma, brassicam tritam opponito, sanum faciet. Et si ulcus acrimoniam eius ferre non poterit, farinam hordeaceam misceto, ita opponito. Huiuscemodi ulcera omnia haec sana faciet : quod aliud medicamentum facere non potest, neque purgare. Et puero, et puellae si ulcus erit huiuscemodi, farinam hordeaceam addito. Et si voles eam consectam, lautam (siccam,) sale, aceto sparsam esse, salubrius nihil erit. Quo libentius edas, aceto mulso spargito, mentam siccam, et rutam coriandrum sectam, sale sparsam paulo. Libentius edes. Id bene faciet, et mali nihil sinet in corpore consistere, et alvum bonam faciet. Si quid antea mali intus erit, omnia sana faciet. De capite, et de oculis omnia deducet, et sanum faciet. Hanc mane esse oportet ieiunum. Et si bilis atra est, et si lienes turgent, et si cor dolet, et si iecur, aut pulmones, aut praecordia, uno verbo omnia sana faciet, intro quae dolitabunt. Eodem silphium inradito, bonum est. Nam venae omnes, ubi sufflatae sunt ex cibo, non possunt perspirare in toto corpore, inde aliqui morbus nascitur. Ubi ex multo cibo alvus non it, pro portione brassica si uteris, (id ut te moneo) nihil istorum usu veniet morbis. Verum morbum articularium nulla res tam purgat, quam brassica cruda, si eam edes cum ruta et coriando concisam. Sic et laserpilium inrasum cum brassica ex (aceto) oxymelli et sale sparsa. Haec si uteris, omnes articulos poteris experiri. Nullus sumptus est : et si sumptus esset, tamen valetudinis causa experires. Hanc oportet mane ieiunum esse. Omnis qui insomnius est, hac eadem curatione sanum facies. Verum assam brassicam, et unctam caldam, salis paulum dato homini ieiuno. Quam plurimum ederit, tam citissime sanus fiet ex eo morbo. Tormina quibus molesta erunt, sic facito : brassicam macerato bene, postea in aulam coniicito, defervefacito bene. Ubi cocta erit bene, aquam defundito. Eo addito oleum bene, et salis paululum, et cuminum, et pollinem polentae. Postea ferve bene facito. Ubi ferverit, in catinum indito. Dato edit, si poterit, sine pane; si non, dato panem purum. Ibidem madefaciat. Et si febrim non habebit, dato vinum atrum bibat. Cito sanus fiet. Et hoc, si quando usus venerit, qui debilis erit, haec res sanum facere potest. Brassicam edit ita uti S. S. E. Et hoc amplius. Lotium conservato eius, qui brassicam essitarit. Id calfacito. Eo hominem demittito, cito sanum facies hac cura. Expertum hoc est. Item pueros pusillos, si laves eo lotio, nunquam debiles fient. Et quibus oculi parum clari sunt, eo lotio inunguito, plus videbunt. Si caput aut cervices dolent, eo lotio caldo lavito, desinent dolere. Et si mulier eo lotio locos fovebit, nunquam ii virosi fient. Et fovere sic oportet: ubi in scutra fervefeceris, foetae sub sellam supponito pertusam. Eo mulier adsidat, (operito,) circum vestimenta eam dato. Brassica erratica maximam vim habet. Eam arfacere, et conterere oportet bene minutam. Si quidem purgare voles, pridie ne coenet, mane ieiuno dato brassicae tritae decoctaeque aquae cyathos IV. Nulla res tam bene purgabit, neque elleborum, neque scamonium, et sine periculo; et scito salubrem esse corpori. Quos diffidas sanos facere, facies. Qui hac purgatione purgatus erit, sic eum curato : sorbitione liquida hoc per dies VII dato. Ubi esse volet, carnem assam dato. Si esse non volet, dato brassicam coctam, et panem, et bibat vinum lene dilutum, lavet raro, utatur unctione. Qui sic purgatus erit, diutina valetudine utetur, neque ullus morbus veniet nisi sua culpa. (Et) si quis ulcus tetrum, vel recens habebit, hanc brassicam erraticam aqua spargito, opponito, sanum facies. Et si fistula erit, turundam intro trudito. Si turundam non recipiet, diluito, indito in vesicam, eo calamum alligato. Ita premito, in fistulam introeat. Ea res sanum faciet cito. Et ad omnia ulcera vetera et nova contritam cum melle opponito, sanum faciet. Et si polypus in naso introerit, brassicam erraticam aridam tritam in manum coniicito, et ad nasum admoveto. Ita subducito susum animam quam plurimum poteris. In triduo polypus excidet. Et ubi exciderit, tamen aliquot dies idem facito, ut radices polypi persanas facias. Auribus si parum audies, terito cum vino brassicam, sucum exprimito, in aurem intro tepidum instillato. Cito te intelleges plus audire. Depetigini spurcae brassicam opponito, sanam faciet, et ulcus non faciet. CLVIII. Alvum deiicere hoc modo oportet. Alvum deiicere hoc modo oportet. Si vis bene tibi deiicere, sume tibi ollam, addito eo aquae sestarios VI et eo addito ungulam de perna. Si ungulam non habebis, addito de perna frustum P. S quam minime pingue. Ubi iam coctum incipit esse, eo addito brassicae coliculos II, betae coliculos II cum radice sua feliculae paulum, herbae mercurialis non multum. Mitulorum L. II, piscem capitonem, et scorpionem I, cochleas VI et lentis pugillum. Haec omnia decoquito usque ad sextarios tres iuris. Oleum ne addideris. Indidem sume tibi sextarium unum tepidum. Adde vini Coi cyathum unum. Bibe, interquiesce. Deinde iterum eodem modo, deinde tertium. Purgabis te bene. Et si voles insuper vinum Coum mixtum bibere, licebit bibas. Ex iis tot rebus, quod scriptum est, unum, quod eorum vis, alvum deiicere potest. Verum ea re tot res sunt, uti bene deiciias, et suave est. CLIX. Ad intertriginem remedia. Intertrigini remedium in viam cum ibis, absinthi Pontici surculum sub anulo habeto. CLX. Luxum ut excantes. Luxum si quod est, hac cantione sanum fiet. Harundinem prende tibi viridem P. IV aut V longam. Mediam diffinde, et duo homines teneant ad coxendices. Incipe cantare: IN ALIO S. F. MOTAS VAETA, DARIES ASTARIES DISSUNAPITER, usque dum coeant. Ferrum insuper iactato. Ubi coierint, et altera alteram tetigerint; id manu prehende, et dextra sinistra praecide. Ad luxum, aut ad fracturam alliga, sanum fiet. Et tamen quotidie cantato in alio, S. F. luxato. Vel hoc modo, HUAT HANAT HUAT ISTA PISTA SISTA, DOMIABO DAMNAUSTRA, etluxato. Vel hoc modo, HUAT HAUT HAUT ISTA SIS TAR SIS ARDANNABON DUNNAUSTRA. CLXI. Asparagus quomodo seratur. Asparagus quomodo seratur. Locum subigere oportet bene, qui habeat humorem, aut loco crasso : ubi erit subactus, areas facito, ut possis dextra sinistraque sarire runcare, ne calcetur. Cum areas deformabis, intervallum facito inter areas semipedem latum in omnes partes. Deinde serito. Ad lineam palo grana bina aut terna demittito. Et eodem palo cavum terra operito. Deinde supra areas stercus spargito, bene serito. Secundum aequinoctium vernum, ubi erit natum, herbas crebro purgato, cavetoque ne asparagus una cum herba vellatur. Quo anno severis, substramentis per hiemem operito, ne preruratur. Deinde primo vero aperito, sarito, runcatoque. Post annum tertium, quam severis, incendito vere primo. Deinde ne ante sarueris, quam asparagus natus erit, ne in sariendo radices laedas. Tertio, aut quarto anno asparagum vellito ab radice. Nam si defringes, stirpes fient, et intermorientur. Usque licebit vellas, donicum in semen videris ire. Semen maturum fit ad autumnum. Ita, cum sumpseris semen, incendito, et cum coeperit asparagus nasci, sarito, et stercorato. Post annos VIII aut IX, cum iam est vetus, digerito, et in quo loco posturus eris, terram bene subigito, et stercerato. Deinde fossulas facito, qua radices asparagi demittas. Intervallum sit ne minus pedes singulos inter radices asparagi. Vellito, sic circumfodito, ut facile vellere possis. Caveto ne frangatur. Stercus ovillum quam plurimum fac ingeras : id est optimum ad eam rem. Aliud stercus herbas creat. CLXII. Salsura pernarum et offelae Puteolanae.
Pernas sallire sic oportet, in dolio, aut in seria. Cum pernas emeris, ungulas
earum praecidito. Salis Romaniensis moliti in singulas semodius. In fundo dolii,
aut seriae sale sternito. Deinde pernam ponito. Cutis deorsum spectet.
Sale
obruito totam. Deinde alteram insuper ponito. Eodem modo obruito. Caveto, ne
caro carnem tangat. Ita omnes obruito. Ubi iam omnes composueris, sale insuper
obrue, ne caro appareat. Aequalem facito. Ubi iam dies V in sale fuerint,
eximito omnes cum suo sale. Quae tum summae fuerint, imas facito. Eodemque modo
obruito, et componito. Post dies omnino duodecimum pernas eximito, et salem omnem
detergeto, et suspendito in vento biduum. Die tertio extergeto spongia bene,
perunguito oleo. Suspendito in fumo biduum. Tertio die demito. Perunguito oleo
et aceto commixto. Suspendito in carnario. Nec tinia, nec vermes tangent. |