![]()
Oeuvre numérisée par Marc Szwajcer
EUTROPE
BREVIARUM HISTORIAE ROMANAE
LIBER SEXTUS
pour avoir la traduction française d'un chapitre, cliquer sur ce chapitre

|
[I] M. Aemilio Lepido, Q. Catulo coss., quum Sylla rempublicam composuisset, bella nova exarserunt : unum in Hispania; aliud in Macedonia; tertium in Pamphylia et Cilicia; quartum in Dalmatia. Nam Sertorius, qui partium Marianarum fuerat, timens fortunam ceterorum qui interempti erant, ad bellum commovit Hispanias. Missi sunt contra eum duces Q. Caecilius Metellus, filius ejus, qui Jugurtham regem vicit, et L. Domitius praetor. A Sertorii duce Hirtuleio Domitius occisus est : Metellus vario successu contra Sertorium dimicavit : postea, quum impar pugnae solus putaretur, Cn. Pompeius ad Hispanias missus est. Ita duobus ducibus adversis, Sertorius fortuna varia saepe pugnavit. Octavo demum anno a suis occisus est, et finis ei bello datus per Cn. Pompeium adulescentem, et Q. Metellum Pium; atque omnes prope Hispaniae in ditionem populi romani redactae sunt. [II] Ad Macedoniam missus est Appius Claudius post consulatum. Levia proelia habuit contra varias gentes, quae Rhodopam provinciam incolebant, atque ibi morbo mortuus est. Missus ei successor C. Scribonius Curio post consulatum; is Dardanos vicit, et usque ad Danubium penetravit; triumphumque meruit, et intra triennium bello finem dedit. [III] Ad Ciliciam et Pamphyliam missus est P. Servilius ex consule, vir strenuus. Is Ciliciam subegit, Lyciae urbes clarissimas oppugnavit et cepit, in his Phaselidem, Olympum, Corycum Ciliciae. Isauros quoque aggressus, in deditionem redegit, atque intra triennium bello finem dedit. Primus omnium Romanorum in Tauro iter fecit. Revertens, triumphum accepit, et nomen Isaurici meruit. [IV] Ad Illyricum missus est C. Cosconius pro consule. Multam partem Dalmatiae subegit, Salonas cepit et, composito bello, Romam post biennium rediit. Iisdem temporibus consul M. Aemilius Lepidus, Catuli collega, bellum civile voluit commovere; intra unam tamen aestatem motus ejus oppressus est. Ita uno tempore multi simul triumphi fuerunt : Metelli ex Hispania; Pompeii secundus ex Hispania; Curionis ex Macedonia; Servilii ex Isauria. [V] Anno Urbis conditae DCLXXVI, L. Licinio Lucullo et M. Aurelio Cotta coss., mortuus est Nicomedes, rex Bithyniae, et testamento populum romanum fecit heredem. Mithridates, pace rupta, Bithyniam et Asiam rursus voluit invadere. Adversus eum ambo consules missi, variam habuere fortunam. Cotta, apud Chalcedonem victus ab eo acie, etiam intra oppidum coactus est, et obsessus. Sed quum se inde Mithridates Cyzicum transtulisset, ut, Cyzico capta, totam Asiam invaderet, Lucullus ei, alter consul occurrit; ac dum Mithridates in obsidione Cyzici commoratur, ipse eum a tergo obsedit, fameque consumpsit, et multis proeliis vicit; postremo Byzantium (quae nunc Constantinopolis est) fugavit; navali quoque proelio duces eius Lucullus oppressit. Ita, una hieme et aestate, a Lucullo ad centum fere milia regis extincta sunt. [VI] Anno urbis Romae DCLXXVIII, Macedoniam provinciam M. Licinius Lucullus accepit, consobrinus ejus qui contra Mithridatem bellum gerebat. Et in Italia novum bellum subito commotum est. Septuaginta enim quattuor gladiatores, ducibus Spartaco, Crixo et Oenomao, effracto Capuae ludo, effugerunt, et per Italiam vagantes, paene non levius bellum in ea, quam Annibal, moverunt. Nam multis ducibus, et duobus simul Romanorum consulibus victis, sexaginta fere millium armatorum exercitum congregaverunt, victique sunt in Apulia a M. Licinio Crasso proconsule, et, post multas calamitates Italiae, tertio anno, bello huic est finis impositus. [VII] Sexcentesimo octogesimo primo Urbis conditae anno, P. Cornelio Lentulo et Cn. Aufidio Oreste coss., duo tantum gravia bella in imperio romano erant, Mithridaticum et macedonicum. Haec duo Luculli agebant, L. Lucullus et M. Lucullus. L. ergo Lucullus, post pugnam Cyzicenam, qua vicerat Mithridatem, et navalem, qua duces ejus oppresserat, persequutus est eum; et recepta Paphlagonia atque Bithynia, etiam regnum ejus invasit, Sinopen et Amisum, civitates Ponti nobilissimas, cepit. Secundo proelio apud Cabira civitatem, quo ingentes copias ex omni regno adduxerat Mithridates, quum XXX millia lectissima regis a quinque millibus Romanorum vastata essent, Mithridates fugatus est, et, castra ejus direpta. Armenia quoque minor, quam tenuerat, eidem sublata est. Susceptus tamen est Mithridates post fugam a Tigrane, Armeniae rege, qui tum ingenti gloria imperabat, Persas saepe vicerat, Mesopotamiam occupaverat, et Syriam et Phoenices partem. Ergo Lucullus, repetens hostem fugatum, etiam regnum Tigranis, qui Armeniis imperabat, ingressus est. Tigranocertam, civitatem Armneniae nobilissimam, cepit. Ipsum regem cum sexcentis millibus clibanariorum, et centum milibus sagittariorum et armatorum venientem, XVIII millia militum habens, ita vicit, ut magnam partem Armeniorum deleverit. Inde Nisibin profectus, eam quoque civitatem cum regis fratre cepit. Sed hi, quos in Ponto Lucullus reliquerat, cum exercitus parte, ut regiones victas etiam Romanorum tuerentur, neglegenter se et avare agentes, occasionem iterum Mithridati in Pontum inrumpendi dederunt; atque ita bellum renovatum est. Lucullo paranti, capta Nisibi, contra Persas expeditionem, successor est missus. [VIII] Alter autem Lucullus, qui Macedoniam administrabat, Bessis primus Romanorum intulit bellum, atque eos ingenti proelio in Haemo monte superavit, oppidum Uscudamam, quod Bessi habitabant, eodem die, quo aggressus est, vicit : Cabylen cepit, usque ad Danubium penetravit. Inde multas supra Pontum positas civitates aggressus est. Illic Apolloniam evertit; Callatim, Parthenopolim, Tomos, Histrum, Burziaonem cepit : belloque confecto, Romam rediit. Ambo triumphaverunt : Lucullus, qui contra Mithridatem pugnaverat, majore gloria, quum tantorum regnorum victor redisset. [IX] Confecto bello macedonico, manente Mithridatico, quod, recedente Lucullo, rex collectis auxiliis reparaverat, bellum creticum ortum est. Ad id missus Caecilius Metellus, ingentibus proeliis intra triennium omnem provinciam cepit, appellatusque est Creticus, atque ex insula triumphavit. Quo tempore Libya quoque Romano imperio per testamentum Apionis, qui rex ejus fuerat, accessit : in qua inclytae civitates erant, Berenice, Ptolomais, Cyrene. [X] Dum haec geruntur, piratae omnia maria infestabant, ita ut navigatio Romanis, toto orbe victoribus, sola tuta non esset. Quare id bellum Cn. Pompeio decretum est; quod intra paucos menses ingenti felicitate et celeritate confecit. Mox ei delatum etiam bellum contra regem Mithridatem et Tigranem : quo suscepto, Mithridatem in Armenia minore nocturno proelio vicit, castra diripuit : quadraginta millibus ejus occidit, viginti tantum de exercitu suo perdidit, et duos centuriones. Mithridates cum uxore fugit, et duobus comitibus. Neque multo post, quum in suos saeviret, Pharnacis filii sui, apud milites seditione ad mortem coactus, venenum hausit. Hunc finem habuit Mithridates; periit autem apud Bosphorum, vir ingentis industriae consiliique. Regnavit annis sexaginta, vixit septuaginta duobus, contra Romanos bellum habuit annis quadraginta. [XI] Tigrani deinde Pompeius bellum intulit; ille se ei dedidit, et in castra Pompeii sextodecimo milliario ab Artaxata venit, ac diadema suum, quum procubuisset ad genua Pompeii reposuit, honorificeque eum habitum, regni tamen parte mulctavit, et grandi pecunia. Adempta est ei Syria, Phoenice, Sophene : sex millia praeterea talentorum argenti, quae populo Romano daret, quia bellum sine causa Romanis commovisset. Pompeius mox etiam Albanis bellum intulit et eorum regem Orodem ter vicit; postremo, per epistolas ac munera rogatus, veniam ei ac pacem dedit. Iberiae quoque regem Artacen vicit acie, et in deditionem accepit. Armeniam minorem Dejotaro, Galatiae regi, donavit, quia socius belli Mithridatici fuerat. Attalo et Pylaemeni Paphlagoniam reddidit; Aristarchum Colchis regem imposuit. Mox Ituraeos et Arabas vicit; et quum venisset in Syriam, Seleuciam, vicinam Antiochiae civitatem, libertate donavit, quod regem Tigranen non recepisset. Antiochensibus obsides reddidit, aliquantum agrorum Daphnensibus dedit, quo lucus ibi spatiosior fieret, delectatus amoenitate loci et aquarum abundantia. Inde ad Judaeam transgressus, Hierosolymam, caput gentis tertio mense cepit, duodecim millibus Judaeorum occisis, ceteris in fidem acceptis. His gestis, in Asiam se recepit, et finem antiquissimo bello dedit. [XII] M. Tullio Cicerone oratore et C. Antonio coss., anno ab Urbe condita DCLXXXIX, L. Sergius Catilina, nobilissimi generis vir, sed ingenii pravissimi, ad delendam patriam conjuravit cum quibusdam, claris quidem, sed audacibus viris. A Cicerone Urbe expulsus est; socii ejus deprehensi, in carcere strangulati sunt. Ab Antonio, altero consule, Catilina ipse proelio victus est et interfectus. [XIII] Sexcentesimo nonagesimo anno ab Urbie condita, D. Iunio Silano et L. Murena coss., Metellus de Creta triumphavit; Pompeius de bello piratico et Mithridatico. Nulla unquam pompa triumphi similis fuit : ducti sunt ante ejus currum filii Mithridatis, filius Tigranis, et Aristobulus, rex Judaeorum; praelata est ingens pecunia, auri atque argenti infinitum. Hoc tempore nullum per orbem terrarum grave bellum erat. [XIV] Anno Urbis conditae DCXCIII C. Iulius Caesar, qui postea imperavit, cum L. Bibulo consul est factus. Decreta est ei Gallia et Illyricum, cum legionibus decem. Is primus vicit Helvetios, qui nunc Sequani appellantur; deinde vincendo per bella gravissima, usque ad oceanum Britannicum processit. Domuit autem annis novem fere omnem Galliam, quae inter Alpes, flumen Rhodanum, Rhenum, et Oceanum est, et circuitu patet ad bis et tricies centena millia passuum. Britannis mox bellum intulit, quibus ante eum ne nomen quidem Romanorum cognitum erat : et eos quoque victos, obsidibus acceptis, stipendiarios fecit. Galliae autem tributi nomine annuum imperavit stipendium quadringenties; Germanosque trans Rhenum aggressus immanissimis proeliis vicit. Inter tot successus ter male pugnavit : apud Arvernos semel praesens, et absens in Germania bis; nam legati ejus duo Titurius et Aurunculeius, per insidias caesi sunt. [XV] Circa eadem tempora, anno Urbis conditae DCXCVII, M. Licinius Crassus, collega Cn. Pompeii Magni in consulatu secundo, contra Parthos missus est : et quum circa Carras contra omen et auspicia dimicasset, a Surena, Orodis regis duce, victus, ad postremum interfectus est cum filio, clarissimo et praestantissimo juvene. Reliquiae exercitus per C. Cassium quaestorem servatae sunt : qui singulari animo perditas res tanta virtute restituit, ut Persas, rediens, trans Euphratem crebris proeliis vinceret. [XVI] Hinc jam bellum civile successit exsecrandum et lacrimabile; quo praeter calamitates, quae in proeliis acciderunt, etiam romani nominis fortuna mutata est. Caesar enim, rediens ex Gallia victor, coepit poscere alterum consulatum : atque, quum sine dubietate aliqui deferretur, contradictum est a Marcello consule, a Bibulo, a Pompeio, a Catone, jussusque, dimissis exercitibus, ad Urbem redire. Propter quam injuriam, ab Arimino, ubi milites congregatos habebat, adversum patriam cum exercitu venit. Consules cum Pompeio senatusque omnis atque universa nobilitas ex Urbe fugit, et in Graeciam transivit : apud Epirum, Macedoniam, Achaiam, Pompeio duce, senatus contra Caesarem bellum paravit. Caesar, vacuam Urbem ingressus, dictatorem se fecit, inde Hispanias petiit. Ibi Pompeii exercitus validissimos et fortissimos, cum tribus ducibus, L. Afranio, M. Petreio, M. Varrone, superavit. Inde regressus in Graeciam transiit, adversum Pompeium dimicavit. Primo proelio victus est et fugatus, evasit tamen, quia nocte interveniente Pompeius sequi noluit; dixitque Caesar, " nec Pompeium scire vincere et illo tantum die se potuisse superari." Deinde in Thessalia apud Palaeopharsalum, productis utrinque ingentibus copiis dimicaverunt. Pompeii acies habuit XL millia peditum, equitum in sinistro cornu sexcentos, in dextro quingentos; praeterea totius Orientis auxilia, totam [que] nobilitatem, innumeros senatores, praetorios, consulares, et qui magnorum jam populorum victores fuissent. Caesar in acie sua habuit peditum non integra XXX millia, equites mille. Nunquam adhuc romanae copiae in unum, neque maiores neque melioribus ducibus, convenerant, totum terrarum orbem facile subacturae, si contra barbaros ducerentur. Pugnatum tamen est ingenti contentione; victusque ad postremum Pompeius, et castra ejus direpta sunt; ipse fugatus, Alexandriam petiit, ut a rege Aegypti, cui tutor a senatu datus fuerat, propter juvenilem ejus aetatem, acciperet auxilia : qui, fortunam magis quam amicitiam sequutus; occidit Pompeium, caput ejus et annulum Caesari misit; quo conspecto, Caesar etiam lacrimas fudisse dicitur, tanti viri intuens caput, et generi quondam sui. [XVII] Mox [etiam] Caesar Alexandriam venit. Ipsi quoque Ptolomaeus parare voluit insidias; qua causa regi bellum illatum est; victus in Nilo periit, inventumque est corpus ejus cum lorica aurea. Caesar, Alexandria potitus, regnum Cleopatrae dedit, Ptolomaei sorori, cum qua consuetudinem stupri habuerat. Rediens inde Caesar, Pharnacen, Mithridatis Magni filium, qui Pompeio in auxilium apud Thessaliam fuerat, rebellantem in Ponto, et multas populi Romani provincias occupantem, vicit acie; postea ad mortem coegit. [XVIII] Inde Romam regressus, tertio se consulem fecit, cum M. Aemilio Lepido, qui ei dictatori magister equitum ante annum fuerat. Inde in Africam profectus est, ubi infinita nobilitas cum Juba, Mauretaniae rege, bellum reparaverat. Duces autem romani erant P. Cornelius Scipio, ex genere antiquissimo Scipionis Africani (hic etiam socer Pompeii Magni fuerat), M. Petreius, Q. Varro, M. Porcius Cato, L. Cornelius Faustus, Syllae dictatoris filius. Contra hos commisso proelio, post multas dimicationes victor fuit Caesar. Cato, Scipio, Petreius, Juba, ipsi se occiderunt. Faustus [Syllae quondam dictatoris filius], Pompeii gener, a Caesare interfectus est. [XIX] Post annum, Caesar Romam regressus, quarto se consulem fecit, et statim ad Hispanias est profectus, ubi Pompeii filii, Cnaeus et Sextus, ingens bellum praeparaverant. Multa proelia fuerunt; ultimum apud Mundam civitatem, in quo adeo Caesar paene victus est, ut, fugientibus suis, se voluerit occidere, ne, post tantam rei militaris gloriam, in potestatem adulescentium, natus annos sex et quinquaginta, veniret. Denique reparatis suis vicit: et Pompeii filius major occisus est, minor fugit. [XX] Inde Caesar, bellis civilibus toto orbe compositis, Romam rediit; agere insolentius coepit, et contra consuetudinem romanae libertatis. Quum ergo et honores ex sua voluntate praestaret, qui a populo antea deferebantur, nec senatui ad se venienti adsurgeret, aliaque regia et paene tyrannica faceret, conjuratum est in eum a LX vel amplius senatoribus equitibusque romanis. Praecipui fuerunt inter conjuratos duo Bruti, ex eo genere Bruti, qui primus Romae consul fuerat, et reges expulerat; et C. Cassius et Servilius Casca. Ergo Caesar, quum senatus die inter ceteros venisset ad curiam, XXIII vulneribus confossus est.
|