RETOUR À L’ENTRÉE DU SITE

ALLER A LA TABLE DES MATIÈRES D'EUTROPE

Oeuvre numérisée par Marc Szwajcer

 

EUTROPE

 

 

 

BREVIARUM HISTORIAE ROMANAE   

 

LIBER  SECUNDUS

 

traduction française

 

pour avoir la traduction française d'un chapitre, cliquer sur ce chapitre

 

 

     LIBER PRIMUS        LIBER TERTIUS

 

 


 

[I] Anno trecentesimo sexagesimo quinto ab Urbe condita, post captam autem primo, dignitates mutatae sunt, et pro duobus consulibus facti tribuni militares consulari potestate. Hinc jam coepit romana res crescere. Nam Camillus, eo anno, Volscorum civitatem, quae per septuaginta annos bellum gesserat, vicit, et Aequorum urbem, et Sutrinorum; atque omnes, deletis eorum exercitibus, occupavit, et tres simul triumphos egit. Titus etiam Quintius Cincinnatus Praenestinos, qui usque ad urbis Romae portas cum bello venerant, persequutus ad flumen Alliam vicit; et civitates, quae sub ipsis agebant, Romanis adjunxit : ipsum Praeneste aggressus, in deditionem accepit. Quae omnia ab eo gesta sunt viginti diebus, triumphusque ipsi decretus. Verum dignitas tribunorum militarium non diu perseveravit; nam post aliquantum nullos placuit fieri : et quadriennium in urbe ita fluxit, ut potestates ibi majores non essent. Resumpserunt tamen tribuni militares consulari potestate iterum dignitatem, et triennio perseveraverunt. Rursus consules facti.

[II] L. Genucio et Q. Servilio coss. mortuus est Camillus : honor ei secundus post Romulum delatus est. T. Quintius dictator adversus Gallos, qui ad Italiam venerant, missus est. His ab urbe quarto miliario trans Anienem fluvium consederant. Nobilissimus de senatoribus T. Manlius, provocantem Gallum ad singulare certamen, congressus occidit, et, sublato torque aureo, colloque suo imposito, in perpetuum Torquati sibi et posteris cognomen accepit. Galli fugati sunt; mox per C. Sulpicium dictatorem etiam victi. Non multo post a C. Martio Tusci victi sunt : VIII milia captivorum ex his in triumphum ducti.

[III] Census iterum habitus est;  et quum Latini, qui a Romanis subacti erant, milites praestare nollent, ex Romanis tantum tirones lecti sunt, factaeque legiones decem  : qui modus sexaginta, vel amplius, armatorum milia efficiebat : arvis adhuc Romanis rebus, tanta tamen in re militari virtus erat ! Quae quum profectae essent adversum Gallos duce L. Furio, quidam ex Gallis unum ex Romanis, qui esset optimus, provocavit. Tum se M. Valerius, tribunus militum, obtulit, et, quum processisset armatus, corvus ei supra dextrum brachium sedit; mox commissa adversum Gallum pugna, idem corvus alis et unguibus Galli oculos verberavit, ne rectum posset aspicere. Ita a tribuno Valerio interfectus, non solum victoriam ei, sed etiam nomen dedit ; nam postea idem Corvinus est dictus; ac propter hoc meritum, annorum trium et viginti consul est factus. Latini, qui noluerant milites dare, hoc quoque a Romanis exigere coeperunt, ut unus consul ex eorum, alter ex Romanorum populo crearetur. Quod quum esset negatum, bellum contra eos susceptum est, et ingenti pugna superati sunt, ac de his perdomitis triumphatum est. Statuae consulibus ob meritum victoriae in Rostris positae sunt. (Eo anno etiam Alexandria ab Alexandro Macedone condita est.)

[IV] Iam Romani potentes esse coeperant; bellum enim in centesimo et tricesimo fere miliario ab Urbe apud Samnites gerebatur, qui medii sunt inter Picenum, Campaniam et Apuliam. Lucius Papirius Cursor cum honore dictatoris ad id bellum profectus est: qui, quum Romam rediret, Q. Fabio Maximo, magistro equitum, quem apud exercitum reliquit, praecepit ne se absente pugnaret. Ille occasione reperta, felicissime dimicavit, et Samnites delevit. Ob quam rem a dictatore capitis damnatus, quod se vetante pugnasset, ingenti favore militum et populi liberatus; tanta Papirio seditione commota, ut paene ipse interficeretur. Postea Samnites Romanos T. Veturio et Sp. Postumio coss. ingenti dedecore vicerunt et sub jugum miserunt. Pax tamen a senatu et populo soluta est, quae cum ipsis propter necessitatem facta fuerat. Postea Samnites victi sunt a L. Papirio consule : septem millia eorum sub iugum missa. Papirius de Samnitibus triumphavit. Eo tempore,  Appius Claudius censor aquam Claudiam induxit, et viam Appiam stravit.

[V] Samnites reparato bello, Q. Fabium Maximum vicerunt, tribus milibus hominum occisis. Postea, quum pater ei Fabius Maximus legatus fuisset fuisset, et Samnitas vicit et plurima ipsorum oppida cepit. Deinde P. Cornelius Rufinus M. Curius Dentatus, ambo consules, contra Samnitas missi, ingentibus proeliis eos confecere. Tum bellum cum Samnitibus per annos novem et quadraginta actum sustulerunt; neque ullus hostis fuit intra Italiam, qui romanam virtutem magis fatigaverit. Interjectis aliquot annis, iterum se Gallorum copiae, contra Romanos, Tuscis Samnitibusque junxerunt; sed, quum Romam tenderent, a Cn. Cornelio Dolabella consule deletae sunt.

[VI] Eodem tempore, Tarentinis, qui jam in ultima Italia sunt, bellum indictum est, quia legatis Romanorum injuriam fecissent. Hi Pyrrhum, Epiri regem, contra Romanos auxilio poposcerunt, qui ex genere Achillis originem trahebat. Is mox ad Italiam venit, tumque primum Romani cum transmarino hoste dimicaverunt. Missus est contra eum consul P. Valerius Levinus, qui quum exploratores Pyrri cepisset, jussit eos per castra duci, ostendi omnem exercitum tumque dimitti, ut renuntiarent Pyrrho quaecumque a Romanis agerentur. Commissa mox pugna, quum iam Pyrrhus fugeret, elephantorum auxilio vicit : quos incognitos Romani expaverunt; sed nox proelio finem dedit. Laevinus tamen per noctem fugit. Pyrrus Romanos mille octingentos cepit, eosque summo honore tractavit; occisos sepelivit. Quos quum adverso vulnere et truci vultu, etiam mortuos jacere vidisset, tulisse ad caelum manus dicitur, cum hac voce: « Se totius orbis dominum esse potuisse, si tales sibi milites contigissent.  »

[VII] Postea Pyrrhus, junctis sibi Samnitibus, Lucanis, Brittiisque, Romam perrexit, omnia ferro ignique vastavit, Campaniam depopulatus est, atque ad Praeneste venit, miliario ab Urbe octavo decimo. Mox terrore exercitus, qui cum consule sequebatur, in Campaniam se recepit. Legati ad Pyrrhum de redimendis captivis missi, ab eo honorifice suscepti sunt : captivos sine pretio Romam misit. Unum ex legatis Romanorum Fabricium sic admiratus, ut, quum eum pauperem esse cognovisset, quarta parte regni promissa, sollicitare voluerit, ut ad se transiret; contemptusque a Fabricio est. Quare quum Pyrrus Romanorum ingenti admiratione teneretur, legatum misit, qui pacem aequis condicionibus peteret, praecipuum virum, Cineam nomine; ita ut Pyrrhus partem Italiae, quam jam armis occupaverat, obtineret. Pax displicuit, remandatumque Pyrrho a senatu est, eum cum Romanis, nisi ex Italia recessisset, pacem habere non posse. Tum Romani jusserunt captivos omnes, quos Pyrrhus reddiderat, infames haberi, qui se armati defendere potuissent : nec ante eos ad veterem statum reverti, quam binorum hostium occisorum spolia retulissent. Ita legatus Pyrrhi reversus est; a quo quum quaereret Pyrrus « qualem Romam comperisset;  » Cineas dixit « Regum se patriam vidisse : scilicet tales illic fere omnes esse, qualis unus Pyrrhus apud Epirum et reliquam Graeciam putaretur.  »

[VIII]  Missi sunt contra Pyrrhum duces P. Sulpicius et Decius Mus consules. Certamine commisso, Pyrrhus vulneratus est, elephanti interfecti, viginti millia caesa hostium, et ex Romanis tantum quinque millia; Pyrrhus fugatus. Interjecto anno, contra Pyrrhum Fabricius est missus, qui prius inter legatos sollicitari non potuerat, quarta regni parte promissa. Tum, quum vicina castra ipse et rex haberent, medicus Pyrrhi ad eum nocte venit, promittens veneno Pyrrhum occisurum, si sibi aliquid polliceretur; quem Fabricius vinctum reduci iussit ad dominum, Pyrrhoque dici, quae contra caput ejus medicus spopondisset. Tum rex admiratusn eum dixisse fertur: « Ille est Fabricius, qui difficilius ab honestate, quam sol a cursu suo averti potest.  » Tum rex in Siciliam profectus est : Fabricius, victis Lucanis et Samnitibus, triumphavit. Coss. deinde Curius Dentatus et Cornelius Lentulus adversum Pyrrhum missi sunt. Curius contra eum pugnavit, exercitum ejus cecidit, ipsum Tarentum fugavit, castra cepit. Ea die, caesa hostium XXIII millia. Curius in consulatu triumphavit : primus Romam elephantos quatuor duxit. Pyrrhus etiam a Tarento mox recessit, et apud Argos, Graeciae civitatem, occisus est.

[IX] C. Fabio Licinio et C. Claudio Canina coss. anno Urbis conditae CCCCLXI, legati Alexandrini, a Ptolomaeo missi, Romam venere, et a Romanis amicitiam, quam petierant, obtinuerunt. Quintio Gulone, C. Fabio Pictore coss. Picentes bellum commovere, et ab insequentibus coss. P. Sempronio, Appio Claudio victi sunt; et de his triumphatum est. Conditae a Romanis civitates, Ariminum in Gallia, et Beneventum in Samnio. M. Attilio Regulo, L. Junio Libone coss. Sallentinis in Apulia bellum indictum est : captique sunt cum civitate simul Brundisini, et de his triumphatum est.

[X] Anno CCCCLXXII, cum jam clarum urbis Romae nomen esset, arma tamen extra Italiam mota non fuerant. Ut igitur cognosceretur quae copiae Romanorum essent, census est habitus : inventa sunt civium capita CCXCII millia CCCXXXIV, quanquam a condita Urbe numquam bella cessassent. Et contra Afros bellum susceptum est primum Appio Claudion Q. Fulvio coss. In Sicilia contra eos pugnatum est, et Appius Claudius de Afris et rege Siciliae Hierone triumphavit. Insequenti anno, Valerio Marco et Otacilio coss. in Sicilia a Romanis res magnae gestae sunt. Tauromenitani, Catinenses, et praeterea quinquaginta civitates in fidem acceptae. Tertio anno, in Sicilia contra Hieronem bellum paratum est ; is cum omni nobilitate Syracusanorum pacem a Romanis impetravit, deditque argenti talenta ducenta. Afri in Sicilia victi sunt, et de his secundo Romae triumphatum est. Quinto anno belli punici, quod contra Afros gerebatur, primum Romani, C. Duillio et Cn. Cornelio Asina coss. in mari dimicaverunt, paratis navibus rostratis, quas Liburnas vocant. Consul Cornelius fraude deceptus est ; Duillius, commisso proelio, Carthaginiensium ducem vicit, XXXI naves cepit, XIV mersit, VII millia hostium cepit, III occidit. Neque ulla victoria Romanis gratior fuit, quod, invicti terra, jam etiam mari plurimum possent. C. Aquilio Floro, L. Scipione coss. Scipio Corsicam et Sardiniam vastavit, multa millia inde captivorum adduxit, triumphum egit.

[XI] L. Manlio Vulsone, M. Atilio Regulo coss., bellum in Africam translatum est : contra Amilcarem, Carthaginiensium ducem, in mari pugnatum, victusque est. Nam perditis LXIV navibus, retro se recepit ; Romani XXII amiserunt. Sed quum in Africam transissent, primam Clypeam Africae civitatem in deditionem acceperunt. Consules usque ad Carthaginem processerunt : multisque vastatis oppidis, Manlius victor Romam rediit, et XXVII millia captivorum reduxit. Atilius Regulus in Africa remansit; is contra Afros aciem instruxit : contra tres Carthaginiensium duces dimicans, victor fuit, XVIII millia hostium cecidit, quinque millia cum XVIII elephantis cepit; LXXIV civitates in fidem accepit. Tum victi Carthaginienses pacem a Romanis petiverunt : quam quum Regulus nollet nisi durissimis condicionibus dare, Afri auxilium a Lacedaemoniis petiverunt : et duce Xanthippo, qui a Lacedaemoniis missus fuerat, Romanorum dux Regulus victus est ultima pernicie. Nam duo millia tantum ex omni Romano exercitu refugerunt; quingenti cum imperatore Regulo capta sunt, XXX milia occisa; Regulus ipse in catenas coniectus.

[XII] M. Aemilio Paulo, Servio Fulvio Nobiliore coss. ambo romani consules ad Africam profecti sunt cum trecentarum navium classe; primum Afros navali certamine superant. Aemilius consul CIV naves hostium demersit, XXX cum pugnatoribus cepit; XV millia hostium aut occidit aut cepit; militem suum ingenti praeda ditavit. Et subacta Africa tunc fuisset, nisi tanta fames fuisset, ut diutius expectare exercitus non posset. Consules, cum victrici classe redeuntes, circa Siciliam naufragium passi sunt, et tanta tempestas fuit, ut ex quadringentis sexaginta quatuor navibus, octoginta servari potuerint; neque ullo tempore tanta maritima tempestas audita est. Romani tamen statim ducentas naves reparaverunt, neque in aliquo animus his infractus fuit.

[XIII] Cn. Servilius Caepio et C. Sempronius Blaesus css. cum ducentis sexaginta navibus ad Africam profecti sunt : aliquot civitates ceperunt : praedam ingentem reducentes, naufragium passi sunt. Itaque, quum continuae calamitates Romanis displicerent, decrevit senatus ut a maritimis proeliis recederetur, et tantum sexaginta naves ad praesidium Italiae salvae essent. L. Caecilio Metello, C. Furio Pacillo css. Metellus in Sicilia Afrorum ducem, cum CXXX elephantis et magnis copiis venientem superavit, XX millia hostium cecidit, XXVI elephantos cepit, reliquos errantes per Numidas, quos in auxilium habebat, collegit, et Romam deduxit ingenti pompa, quum CXXX elephantorum numerus omnia itinera compleret.

[XIV] Post haec mala, Carthaginienses Regulum ducem, quem ceperant, petiverunt, ut Romam proficisceretur, et pacem a Romanis obtineret, ac permutationem captivorum faceret. Ille Romam quum venisset, inductus in senatum, nihil quasi Romanus egit : dixitque « se, ex illa die, qua in potestatem Afrorum venisset, Romanum esse desisse. » Itaque et uxorem a complexu removit, et Romanis suasit, ne pax cum Poenis fieret. « Illos enim fractos tot casibus spem nullam habere : tanti non esse, ut tot millia captivorum propter unum se, et senem, et paucos, qui ex Romanis capti fuerant, redderentur. » Itaque obtinuit; nam Afros pacem petentes nullus admisit. Ipse Carthaginem rediit; offerentibusque Romanis ut eum Romae tenerent, negavit se in ea urbe mansurum, in qua, postquam Afris servierat, dignitatem honesti civis habere non posset. Regressus igitur ad Africam, omnibus suppliciis extinctus est.

[XV] P. Claudio Pulchro et C. Junio coss., Claudius contra auspicia pugnavit, et a Carthaginiensibus victus est : nam ex CCXX navibus cum XXX fugit : nonaginta cum pugnatoribus captae sunt, demersae ceterae. Alius quoque consul naufragio classem amisit; exercitum tamen salvum habuit, quia vicina litora erant.

[XVI] C. Lutatio Catulo, A. Postumio Albino css., anno belli punici XXIII Catulo bellum contra Afros commissum est. Profectus est cum CCC navibus in Siciliam; Afri contra ipsum CCCC paraverunt. [Numquam in mari tantis copiis pugnatum est.] Lutatius Catulus navem aeger ascendit; vulneratus enim in pugna superiore fuerat. Contra Lilybaeum, civitatem Siciliae, pugnatum est ingenti virtute Romanorum. Nam LXIII Carthaginiensium naves captae sunt, CXXV demersae, XXXII millia hostium capta, XIII millia occisa; infinitum auri, argenti, praedae in potestatem Romanorum redactum; ex classe Romana XII naves demersae. Pugnatum est, VI idus martias. Statim Carthaginienses pacem petiverunt; tributaque est eis pax; captivi Romanorum, qui tenebantur a Carthaginiensibus, redditi sunt. Etiam Carthaginienses petiverunt ut redimi eos captivos liceret, quos ex Afris Romani tenebant. Senatus jussit sine pretio dari eos, qui in publica custodia essent : qui autem a privatis tenerentur, ut, pretio dominis reddito, Carthaginem redirent; atque id pretium ex fisco magis, quam a Carthaginiensibus solveretur. Q. Lutatius, A. Manlius, coss. creati, bellum Faliscis intulerunt, quae civitas Italiae opulenta quondam fuit ; quod ambo coss. sex dies, quam venerant, transegerunt, XV millibus hostium caesis, ceteris pace concessa; agro tamen ex medietate sublato.