RETOUR À L’ENTRÉE DU SITE

ALLER A LA TABLE DES MATIÈRES D'EUTROPE

Oeuvre numérisée par Marc Szwajcer

 

EUTROPE

 

 

 

BREVIARUM HISTORIAE ROMANAE   

 

LIBER  TERTIUS

 

traduction française

 

pour avoir la traduction française d'un chapitre, cliquer sur ce chapitre

 

 

     LIBER SECUNDUS        LIBER QUARTUS

 

 

 

 

[I] Finito igitur Punico bello, quod per XXIII annos tractum est, Romani, jam clarissima gloria noti, legatos ad Ptolomaeum, Aegypti regem, miserunt auxilia promittentes, quia rex Syriae Antiochus ei bellum intulerat. Ille gratias Romanis egit, auxilia a Romanis non accepit : jam enim fuerat pugna transacta. Eodem tempore, potentissimus rex Siciliae Hiero Romam venit ad ludos spectandos, et ducenta millia modiorum tritici populo dono dedit. L. Cornelio Lentulo, Fulvio Flacco coss., quibus Hiero Romam venerat, etiam contra Ligures intra Italiam bellum gestum est, et de his triumphatum. Carthaginienses tum bellum reparare tentabant; Sardinienses, qui, ex conditione pacis, Romanis parere debebant, ad rebellandum impellentes. Venit tamen Romam legatio Carthaginiensium, et pacem impetravit. T. Manlio Torquato, C. Atilio Balbo coss. de Sardis triumphatum est;  et, pace omnibus locis facta, Romani nullum bellum habuerunt : quod his, post Romam conditam, semel tantum Numa Pompilio regnante, contigerat. L. Postumius Albinus, Cn. Fulvius Centumalus coss. bellum contra Illyrios gesserunt; et, multis civitatibus captis, etiam reges in deditionem acceperunt : ac tum primum ex Illyriis triumphatum est.

[II] L. Aemilio cos., ingentes Gallorum copiae Alpes transierunt : sed pro Romanis tota Italia consensit; traditumque est a Fabio historico, qui ei bello interfuit, DCCC millia hominum parata ad id bellum fuisse. Sed res per cos., tam prospere gesta est : XL millia hostium interfecta sunt, et triumphus Aemilio decretus. Aliquot deinde annis post, contra Gallos intra Italiam pugnatum est, finitumque bellum M. Claudio Marcello, Cn. Cornelio Scipione coss. Tunc Marcellus cum parva manu equitum dimicavit, et regem Gallorum, Viridomarum nomine, manu sua occidit. Postea cum collega ingentes copias Gallorum peremit, Mediolanum expugnavit, grandem praedam Romam pertulit; ac triumphans Marcellus spolia Galli, stipiti imposita, humeris suis vexit. M. Minucio, Rufo P. Cornelio coss., Istris bellum illatum est, quia latrocinati navibus Romanorum fuerant, quae frumenta exhibebant; perdomitique sunt omnes.

[III] Eodem anno, bellum punicum secundum Romanis illatum est per Annibalem, Carthaginiensium ducem : qui Saguntum, Hispaniae civitatem, Romanis amicam, oppugnare agressus est, annum agens vicesimum aetatis, copiis congregatis CL miliumpeditum et XX millium equitum. Huic Romani per legatos denuntiaverunt, ut bello abstineret. Is legatos admittere noluit. Romani etiam Carthaginem miserunt; ut mandaretur Annibali, ne bellum contra socios populi Romani gereret. Dura responsa a Carthaginiensibus reddita. Saguntini interea fame victi sunt, captique ab Annibale ultimis poenis afficiuntur. Tum P. Cornelius Scipio cum exercitu in Hispaniam profectus est, Tiberius Sempronius in Siciliam, bellum Carthaginiensibus indictum est.

[IV] Annibal relicto in Hispania fratre Hasdrubale, Pyrenaeum transiit; Alpes, adhuc ea parte invias, sibi patefecit. Traditur ad Italiam LXXX milia peditum et XX millia equitum, septem et XXX elephantos adduxisse. Interea multi Ligures et Galli Annibali se junxerunt. Sempronius Gracchus cognito ad Italiam Annibalis adventu, e Sicilia exercitum Ariminum trajecit. P. Cornelius Scipio Annibali primus occurrit : commisso proelio, fugatis suis, ipse vulneratus in castra rediit. Sempronius Gracchus et ipse confligit apud Trebiam amnem; is quoque vincitur. Annibali multi se in Italia dediderunt. Inde ad Tusciam veniens Annibal, Flaminio consuli occurrit; ipsum Flaminium interemit : Romanorum XXV millia caesa sunt; ceteri diffugerunt. Missus adversus Annibalem postea a Romanis Q. Fabius Maximus. Is eum, differendo pugnam, ab impetu fregit; mox, inventa occasione, vicit.

[V] Quingentesimo et quadragesimo anno a condita Urbe, L. Aemilius Paulus P. Terentius Varro, contra Annibalem mittuntur, Fabioque succedunt : qui ambos consules monuit, ut Annibalem, callidum et impatientem ducem, non aliter vincerent, quam proelium differendo. Verum, quum impatientia Varronis consulis, contradicente altero, apud vicum, qui Cannae appellatur, in Apulia, pugnatum esset, ambo consules ab Annibale vincuntur. In ea pugna III milia Afrorum pereunt, magna pars de exercitu Annibalis sauciatur, nullo tamen punico bello, Romani gravius accepti sunt : periit enim in eo consul Aemilius Paulus, consulares aut praetorii XX; senatores capti aut occisi XXX, nobiles viri CCC, militum XL milia, equitum III milia et quingenti. In quibus malis nemo tamen Romanorum pacis mentionem habere dignatus est. Servi, quod numquam ante, manumissi et milites facti sunt.

[VI] Post eam pugnam, multae Italiae civitates, quae Romanis paruerant, se ad Annibalem transtulerunt. Annibal Romanis obtulit, ut captivos redimerent : responsumque est a senatu eos cives non esse necessarios, qui quum armati essent, capi potuissent. Ille omnes postea variis suppliciis interfecit, et tres modios anulorum aureorum Carthaginem misit, quos e manibus equitum romanorum, senatorum et militum detraxerat. Interea in Hispania, ubi frater Annibalis Asdrubal remanserat cum magno exercitu, ut eam totam Afris subigeret, a duobus Scipionibus, Romanis ducibus, vincitur; perditque in pugna XXXV millia hominum; ex his capiuntur X millia, occiduntur XXV millia. Mittuntur ei a Carthaginiensibus ad reparandas vires XII millia peditum, IV millia equitum, XX elephanti.

[VII] Anno quarto postquam ad Italiam Annibal venit, M. Claudius Marcellus consul apud Nolam, civitatem Campaniae, contra Annibalem bene pugnavit. Annibal multas civitates Romanorum per Apuliam, Calabriam, et Bruttios occupavit. Quo tempore etiam, rex Macedoniae Philippus ad eum legatos misit, promittens auxilia contra Romanos sub hac conditione ut, deletis Romanis, ipse quoque contra Graecos ab Annibale auxilia acciperet. Captis igitur legatis Philippi, et re cognita, Romani in Macedoniam M. Valerium Laevinum ire jusserunt; in Sardiniam T. Manlium Torquatum proconsulem : nam etiam ea sollicitata ab Annibale Romanos deseruerat. Ita, uno tempore, quatuor locis pugnabatur: in Italia contra Annibalem; in Hispaniis contra fratrem eius Asdrubalem; in Macedonia contra Philippum; in Sardinia contra Sardos, et alterum Asdrubalem Carthaginiensem. Is a T. Manlio proconsule, qui ad Sardiniam missus fuerat, vivus est captus ; occisa cum eo XII millia, capti mille quingenti, et a Romanis Sardinia subacta. Manlius victor captivos et Asdrubalem Romam reportavit. Interea etiam Philippus a Laevino in Macedonia vincitur; et in Hispania, a Scipionibus Asdrubal, et Mago, tertius frater Annibalis.

[VIII] Decimo anno postquam Annibal in Italiam venerat, P. Sulpicio, Cn. Fulvio coss., Annibal usque ad quartum miliarium Urbis accessit, equites eius usque ad portas. Mox consulum metu cum exercitu venientium, Annibal ad Campaniam se recepit. In Hispania, a fratre eius Asdrubale ambo Scipiones, qui per multos annos victores fuerant, interficiuntur; exercitus tamen integer mansit : casu enim magis erant, quam virtute, decepti. Quo tempore etiam a consule Marcello Siciliae magna pars capta est, quam tenere Afri coeperant : et e nobilissima urbs Syracusana; praeda ingens Romam perlata est. Laevinus in Macedonia cum Philippo, et multis Graeciae populis, et rege Asiae Attalo amicitiam fecit : et ad Siciliam profectus, Hannonem quendam, Afrorum ducem, apud Agrigentum civitatem, cum ipso oppido cepit, eumque Romam cum captivis nobilibus misit; XL civitates in deditionem accepit, XXVI expugnavit. Ita omni Sicilia recepta, Macedonia fracta, cum ingenti gloria Romam regressus est. Annibal in Italia Cn. Fulvium consulem subito aggressus cum octo milibushominum interfecit.

[IX] Interea ad Hispanias, ubi, occisis duobus Scipionibus, nullus romanus dux erat, P. Cornelius Scipio mittitur, filius P. Scipionis, qui ibidem bellum gesserat, annos natus quatuor et viginti; vir Romanorum omnium et sua aetate, et posteriori tempore fere primus. Is Carthaginem Hispaniae capit; in qua omne aurum, argentum, et belli apparatum Afri habebant : nobilissimos quoque obsides, quos ab Hispanis acceperant. Magonem etiam, fratrem Annibalis, ibidem capit, quem Romam cum aliis mittit. Romae ingens laetitia post hunc nuntium fuit. Scipio Hispanorumn obsides parentibus reddidit. Quare omnes fere Hispaniae uno animo ad eum transierunt. Post quae, Asdrubalem, Annibalis fratrem, victum fugat et praedam maximam capit. Interea in Italia consul Q. Fabius Maximus Tarentum recepit, in qua ingentes copiae Annibalis erant; iIbi etiam ducem Annibalis Carthalonem occidit, XXV millia hominum captivorum vendidit, praedam militibus dispertivit, pecuniam hominum venditorum ad fiscum retulit. Tum multae civitates Romanorum, quae ad Annibalem transierant prius, rursus se Fabio Maximo dediderunt.

[X] Insequenti anno Scipio in Hispania egregias res egit, et per se, et per fratrem suum L. Scipionem, LXX civitates receperunt. In Italia tamen male pugnatum est; nam Claudius Marcellus consul ab Annibale occisus est. Tertio anno postquam Scipio ad Hispanias profectus est, rursus res inclytas gerit : regem Hispaniarum, magno proelio victum, in amicitiam accepit, et primus omnium a victo obsides non poposcit. Desperans Annibal Hispanias contra Scipionem diutius posse retineri, fratrem suum Asdrubalem in Italiam cum omnibus copiis evocavit. Is veniens eodem itinere, quo etiam Annibal venerat, a consulibus Appio Claudio Nerone, et M. Livio Salinatore, apud Senam, Piceni civitatem, in insidias compositas incidit : strenue tamen pugnans, occisus est; ingentes ejus copiae captae aut interfectae sunt; magnum pondus auri atque argenti Romam relatum. Post haec, Annibal diffidere jam de belli coepit eventu; Romanis ingens animus accessit. Itaque et ipsi evocaverunt ex Hispania P. Cornelium Scipionem; is Romam cum ingenti gloria venit. Q. Caecilio, L. Valerio coss., omnes civitates, quae in Bruttiis ab Annibale tenebantur, Romanis se tradiderunt.

[XI] Anno quarto decimo postuam in Italiam Annibal venerat, Scipio, qui multa bene in Hispania bene egerat, consul est factus, et in Africam missus. Cui viro divinum quiddam inesse existimabatur, adeo ut putaretur etiam cum numinibus habere sermonem. Is in Africa contra Hannonem, ducem Afrorum, pugnavit, exercitum ejus interficit. Secundo proelio, castra capit cum quatuor millibus et quingentis militibus, XI millibus occisis. Syphacem, Numidiae regem, qui se Afris conjunxerat, capit, et castra ejus invadit. Syphax cum nobilissimis Numidis, et infinitis spoliis, Romam a Scipione mittitur. Qua re audita, omnis fere Italia Annibalem deserit; ipse a Carthaginiensibus redire in Africam jubetur, quam Scipio vastabat. Ita, anno XVII ab Annibale Italia liberata est, quam flens dicitur reliquisse.

[XII] Legati Carthaginiensium pacem a Scipione petiverunt; ab eo ad senatum Romam missi sunt : quadraginta et quinque diebus his induciae datae sunt, quousque ire Romam et regredi possent : et XXX millia pondo argenti ab his accepta sunt. Senatus ex arbitrio Scipionis pacem jussit cum Carthaginiensibus fieri. Scipio his condicionibus dedit "ne amplius quam XXX naves haberent, D millia pondo argenti darent, captivos et perfugas redderent." Interim, Annibale veniente ad Africam, pax turbata est, multa hostilia ab Afris facta sunt; legati tamen eorum ex Urbe venientes a Romanis capti sunt, sed jubente Scipione, dimissi. Annibal quoque frequentibus proeliis victus a Scipione, petit etiam ipse pacem. Quum ventum esset ad colloquium, iisdem conditionibus data est, quibus prius, additis D millibus pondo argenti C millia librarum, propter novam perfidiam. Carthaginiensibus conditiones displicuerunt, jusseruntque Annibalem pugnare. Infertur a Scipione et Masinissa, alio rege Numidarum, qui amicitiam cum Scipione fecerat, Carthagini bellum.

[XIII] Hannibal tres exploratores ad Scipionis castra misit : quos captos Scipio circumduci per castra jussit, ostendique his totum exercitum; mox etiam prandium dari, dimittique, ut renuntiarent Annibali quae apud Romanos vidissent. Interea proelium ab utroque duce instructum est, quale vix ulla memoria fuit, quum peritissimi viri copias suas ad bellum educerent. Scipio victor recedit paene ipso Annibale capto; qui primum cum multis equitibus, deinde cum XX, postremo cum quatuor evasit. Inventa, in castris Annibalis, argenti pondo XX millia, auri LXXX, cetera supellectilis copiosa. Post id certamen, pax cum Carthaginiensibus facta est. Scipio Romam rediit, ingenti gloria triumphavit, atque Africanus ex eo appellari coeptus est. Finem accepit secundum punicum bellum, post annum nonum decimum, quam coeperat.