|
[I] His igitur abeuntibus
administratione rei publicae Constantius et Galerius Augusti creati sunt
divisusque inter eos ita Romanus orbis, ut Galliam, Italiam, Africam
Constantius, Illyricum, Asiam, Orientem Galerius obtineret, sumptis duobus
Caesaribus. Constantius tamen, contentus dignitate Augusti Italiae atque Africae
administrandae sollicitudinem recusavit, vir egregius et praestantissimae
civilitatis, divitiis provincialium ac privatorum studens, fisci commoda non
admodum adfectans, dicensque melius publicas opes a privatis haberi quam intra
unum claustrum reservari, adeo autem cultus modici, ut festis diebus, si amicis
numerosioribus esset epulandum, privatorum ei argento ostiatim petito triclinia
sternerentur. Hic non modo amabilis, sed etiam venerabilis Gallis fuit,
praecipue quod Diocletiani suspectam prudentiam et Maximiani sanguinariam
temeritatem imperio eius evaserant. Obiit in Britannia Eboraci principatus anno
tertio decimo atque inter Divos relatus est.
[II] Galerius vir et probe moratus et
egregius re militari, cum Italiam quoque sinente Constantio administrationi suae
accessisse sentiret, Caesares duos creavit, Maximinum, quem Orienti praefecit,
et Severum, cui Italiam dedit. Ipse in Illyrico moratus est. Verum Constantio
mortuo Constantinus, ex obscuriore matrimonio eius filius, in Britannia creatus
est imperator et in locum patris exoptatissimus moderator accessit. Romae
interea praetoriani excito tumultu Maxentium, Herculii filium, qui haud procul
ab urbe in villa publica morabatur, Augustum nuncupaverunt. Quo nuntio
Maximianus Herculius ad spem arrectus resumendi fastigii, quod invitus amiserat,
Romam advolavit e Lucania, quam sedem privatus elegerat in agris amoenissimis
consenescens, Diocletianumque etiam per litteras adhortatus est, ut depositam
resumeret potestatem, quas ille irrisas habuit. Sed adversum motum
praetorianorum atque Maxentii Severus Caesar Romam missus a Galerio cum exercitu
venit obsidensque urbem militum suorum scelere desertus est. Auctae Maxentii
opes confirmatumque imperium. Severus fugiens Ravennae interfectus est.
[III] Herculius tamen Maximianus post
haec in contione exercituum filium Maxentium nudare conatus seditionem et
convicia militum tulit. Inde ad Gallias profectus est dolo conposito, tamquam a
filio esset expulsus, ut Constantino genero iungeretur, moliens tamen
Constantinum reperta occasione interficere, qui in Galliis et militum et
provincialium ingenti iam favore regnabat caesis Francis atque Alamannis
captisque eorum regibus, quos etiam bestiis, cum magnificum spectaculum muneris
parasset, obiecit. Detectis igitur insidiis per Faustam filiam, quae dolum viro
enuntiaverat, profugit Herculius Massiliaeque oppressus (ex ea enim navigare ad
filium praeparabat) poenas dedit iustissimo exitu, vir ad omnem acerbitatem
saevitiamque proclivis, infidus, incommodus, civilitatis penitus expers.
[IV] Per hoc tempus a Galerio Licinius
imperator est factus, Dacia oriundus, notus ei antiqua consuetudine et in bello,
quod adversus Narseum gesserat, strenuis laboribus et officiis acceptus. Mors
Galerii confestim secuta. Ita res publica tum a novis quattuor imperatoribus
tenebatur, Constantino et Maxentio, filiis Augustorum, Licinio et Maximino,
novis hominibus. Quinto tamen Constantinus imperii sui anno bellum adversum
Maxentium civile commovit, copias eius multis proeliis fudit, ipsum postremo
Romae adversum nobiles omnibus exitiis saevientem apud pontem Mulvium vicit
Italiaque est potitus. Non multo deinceps in Oriente quoque adversum Licinium
Maximinus res novas molitus vicinum exitium fortuita apud Tarsum morte
praevenit.
[V] Constantinus tamen, vir ingens et omnia
efficere nitens, quae animo praeparasset, simul principatum totius orbis
adfectans, Licinio bellum intulit, quamquam necessitudo et adfinitas cum eo
esset; nam soror Constantia nupta Licinio erat. Ac primo eum in Pannonia secunda
ingenti apparatu bellum apud Cibalas instruentem repentinus oppressit omnique
Dardania, Moesia, Macedonia potitus numerosas provincias occupavit.
[VI] Varia deinceps inter eos bella gesta
et pax reconciliata ruptaque est. Postremo Licinius navali et terrestri proelio
victus apud Nicomediam se dedidit et contra religionem sacramenti Thessalonicae
privatus occisus est. Eo tempore res Romana sub uno Augusto et tribus
Caesaribus, quod numquam alias, fuit, cum liberi Constantini Galliae, Orienti
Italiaeque praeessent. Verum insolentia rerum secundarum aliquantum Constantinus
ex illa favorabili animi docilitate mutavit. Primum necessitudines persecutus
egregium virum filium et sororis filium, commodae indolis iuvenem, interfecit,
mox uxorem, post numerosos amicos.
[VII] Vir primo imperii tempore optimis
principibus, ultimo mediis conparandus. Innumerae in eo animi corporisque
virtutes claruerunt. Militaris gloriae adpetentissimus, fortuna in bellis
prospera fuit, verum ita, ut non superaret industriam. Nam etiam Gothos post
civile bellum varie profligavit pace his ad postremum data, ingentemque apud
barbaras gentes memoriae gratiam conlocavit. Civilibus artibus et studiis
liberalibus deditus, adfectator iusti amoris, quem ab omnibus sibi et
liberalitate et docilitate quaesivit, sicut in nonnullos amicos dubius, ita in
reliquos egregius, nihil occasionum praetermittens, quo opulentiores eos
clarioresque praestaret.
[VIII] Multas leges rogavit, quasdam
ex bono et aequo, plerasque superfluas, nonnullas severas, primusque urbem
nominis sui ad tantum fastigium evehere molitus est, ut Romae aemulam faceret.
Bellum adversus Parthos moliens, qui iam Mesopotamiam fatigabant, uno et
tricesimo anno imperii, aetatis sexto et sexagesimo, Nicomediae in villa publica
obiit. Denuntiata mors eius est etiam per crinitam stellam, quae inusitatae
magnitudinis aliquamdiu fulsit; eam Graeci cometen vocant. Atque inter Divos
meruit referri
[IX] Is successores filios tres reliquit
atque unum fratris filium. Verum Dalmatius Caesar prosperrima indole neque
patruo absimilis haud multo post oppressus est factione militari et Constantio,
patrueli suo, sinente potius quam iubente. Constantinum porro bellum fratri
inferentem et apud Aquileiam inconsultius proelium adgressum Constantis duces
interemerunt. Ita res publica ad duos Augustos redacta. Constantis imperium
strenuum aliquamdiu et iustum fuit. Mox cum et valetudine inprospera et amicis
pravioribus uteretur, ad gravia vitia conversus, cum intolerabilis
provincialibus, militi iniucundus esset, factione Magnentii occisus est. Obiit
haud longe ab Hispaniis in castro, cui Helenae nomen est, anno imperii septimo
decimo, aetatis tricesimo, rebus tamen plurimis strenue in militia gestis
exercituique per omne vitae tempus sine gravi crudelitate terribilis.
[X] Diversa Constantii fortuna fuit. A
Persis enim multa et gravia perpessus saepe captis oppidis, obsessis urbibus,
caesis exercitibus, nullumque ei contra Saporem prosperum proelium fuit, nisi
quod apud Singara haud dubiam victoriam ferocia militum amisit, qui pugnam
seditiose et stolide contra rationem belli die iam praecipiti poposcerunt. Post
Constantis necem Magnentio Italiam, Africam, Gallias obtinente etiam Illyricum
res novas habuit, Vetranione ad imperium consensu militum electo. Quem
grandaevum iam et cunctis amabilem diuturnitate et felicitate militiae ad
tuendum Illyricum principem creaverunt, virum probum et morum veterum ac
iucundae civilitatis, sed omnium liberalium artium expertem adeo, ut ne elementa
quidem prima litterarum nisi grandaevus et iam imperator acceperit.
[XI] Sed a Constantio, qui ad ultionem
fraternae necis bellum civile commoverat, abrogatum est Vetranioni imperium;
novo inusitatoque more consensu militum deponere insigne conpulsus. Romae quoque
tumultus fuit Nepotiano, Constantini sororis filio, per gladiatoriam manum
imperium vindicante, qui saevis exordiis dignum exitium nanctus est. Vicesimo
enim atque octavo die a Magnentianis ducibus oppressus poenas dedit. Caput eius
pilo per urbem circumlatum est, gravissimaeque proscriptiones et nobilium caedes
fuerunt.
[XII] Non multo post Magnentius apud
Mursam profligatus acie est ac paene captus. Ingentes Romani imperii vires ea
dimicatione consumptae sunt, ad quaelibet bella externa idoneae, quae multum
triumphorum possent securitatisque conferre. Orienti mox a Constantio Caesar est
datus patrui filius Gallus, Magnentiusque diversis proeliis victus vim vitae
suae apud Lugdunum attulit imperii anno tertio, mense septimo, frater quoque
eius Decentius Senonibus, quem ad tuendas Gallias Caesarem miserat.
[XIII] Per haec tempora etiam a
Constantio multis incivilibus gestis Gallus Caesar occisus est, vim natura ferus
et ad tyrannidem pronior, si suo iure imperare licuisset. Silvanus quoque in
Gallia res novas molitus ante diem tricesimum extinctus est, solusque imperio
Romano eo tempore Constantius princeps et Augustus fuit.
[XIV] Mox Iulianum Caesarem ad Gallias
misit, patruelem suum, Galli fratrem, tradita ei in matrimonium sorore, cum
multa oppida barbari expugnassent, alia obsiderent, ubique foeda vastitas esset
Romanumque imperium non dubia iam calamitate nutaret. A quo modicis copiis apud
Argentoratum, Galliae urbem, ingentes Alamannorum copiae extinctae sunt, rex
nobilissimus captus, Galliae restitutae. Multa postea per eundem Iulianum
egregia adversum barbaros gesta sunt summotique ultra Rhenum Germani et finibus
suis Romanum imperium restitutum.
[XV] Neque multo post, cum Germaniciani
exercitus a Galliarum praesidio tollerentur, consensu militum Iulianus factus
Augustus est, interiectoque anno ad Illyricum obtinendum profectus Constantio
Parthicis proeliis occupato. Qui rebus cognitis ad bellum civile conversus in
itinere obiit inter Ciliciam Cappadociamque anno imperii octavo et tricesimo,
aetatis quinto et quadragesimo, meruitque inter Divos referri, vir egregiae
tranquillitatis, placidus, nimium amicis et familiaribus credens, mox etiam
uxoribus deditior, qui tamen primis imperii annis ingenti se modestia egerit,
familiarium etiam locupletator neque inhonoros sinens, quorum laboriosa expertus
fuisset officia, ad severitatem tum propensior, si suspicio imperii moveretur,
mitis alias, et cuius in civilibus magis quam in externis bellis sit laudanda
fortuna.
[XVI] Hinc Iulianus rerum potitus est
ingentique apparatu Parthis intulit bellum, cui expeditioni ego quoque interfui.
Aliquot oppida et castella Persarum in deditionem accepit vel vi expugnavit
Assyriamque populatus castra apud Ctesiphontem stativa aliquamdiu habuit.
Remeansque victor, dum se inconsultius proeliis inserit, hostili manu
interfectus est VI Kal. Iul., imperii anno septimo, aetatis altero et tricesimo,
atque inter Divos relatus est, vir egregius et rem publicam insigniter
moderaturus, si per fata licuisset. Liberalibus disciplinis adprime eruditus,
Graecis doctior atque adeo, ut Latina eruditio nequaquam cum Graeca scientia
conveniret, facundia ingenti et prompta, memoriae tenacissimae, in quibusdam
philosopho propior. In amicos liberalis, sed minus diligens quam tantum
principem decuit. Fuerunt enim nonnulli, qui vulnera gloriae eius inferrent. In
provinciales iustissimus et tributorum, quatenus fieri posset, repressor.
Civilis in cunctos, mediocrem habens aerarii curam, gloriae avidus ac per eam
animi plerumque inmodici, religionis Christianae nimius insectator, perinde
tamen, ut cruore abstineret, M. Antonino non absimilis, quem etiam aemulari
studebat.
[XVII] Post hunc Iovianus, qui tunc
domesticus militabat, ad obtinendum imperium consensu exercitus lectus est,
commendatione patris militibus quam sua notior. Qui iam turbatis rebus exercitu
quoque inopia laborante uno a Persis atque altero proelio victus pacem cum
Sapore, necessariam quidem, sed ignobilem, fecit, multatus finibus ac nonnulla
imperii Romani parte tradita. Quod ante eum annis mille centum et duobus de
viginti fere, ex quo Romanum imperium conditum erat, numquam accidit. Quin etiam
legiones nostrae ita et apud Caudium per Pontium Telesinum et in Hispania apud
Numantiam et in Numidia sub iugum missae sunt, ut nihil tamen finium traderetur.
Ea pacis conditio non penitus reprehendenda foret, si foederis necessitatem tum
cum integrum fuit mutare voluisset, sicut a Romanis omnibus his bellis, quae
commemoravi, factum est. Nam et Samnitibus et Numantinis et Numidis confestim
bella inlata sunt neque pax rata fuit. Sed dum aemulum imperii veretur, intra
Orientem residens gloriae parum consuluit. Itaque iter ingressus atque Illyricum
petens in Galatiae finibus repentina morte obiit, vir alias neque iners neque
inprudens.
[XVIII] Multi exanimatum opinantur
nimia cruditate (inter cenandum enim epulis indulserat), alii odore cubiculi,
quod ex recenti tectorio calcis grave quiescentibus erat, quidam nimietate
prunarum, quas gravi frigore adoleri multas iusserat. Decessit imperii mense
septimo, tertio decimo Kal. Mart., aetatis, ut qui plurimum vel minimum tradunt,
tertio et tricesimo anno, ac benignitate principum, qui ei successerunt, inter
Divos relatus est. Nam et civilitati propior et natura admodum liberalis fuit.
Is status erat Romanae rei Ioviano eodem et Varroniano consulibus anno urbis
conditae millesimo centesimo et octavo decimo. Quia autem ad inclitos principes
venerandosque perventum est, interim operi modum dabimus. Nam reliqua stilo
maiore dicenda sunt. Quae nunc non tam praetermittimus, quam ad maiorem
scribendi diligentiam reservamus.
|