table des matières de SERENUS SAMMONICUS
SERENUS SAMMONICUS.
Oeuvre numérisée par Marc Szwajcer
DE MEDECINA PRAECEPTAProoemiumMembrorum series certo deducta tenore Ut stet, et assimilis medicinae defluat ordo, Principio celsa de corporis arce loquamur.
Phoebe, salutiferum quod pangimus [1] assere carmen Inventumque tuum prompto comitare favore. Tuque, potens artis, [2] reduces qui tradere vitas Nosti atque in caelum manes revocare sepultos, Qui colis Aeginam, [3] qui Pergama quique Epidaurum, Qui quondam placidi tectus sub pelle draconis Tarpeias arces [4] atque indita templa petisti Depellens tetros praesenti numine morbos: Huc ades et quicquid cupide mihi saepe roganti Firmasti, nunc tu teneris expone papyris. [5] I. Capiti medendo.Balsama si geminis instillans auribus indas, Tum poteris alacrem capitis reparare vigorem. Vel quae septenis censentur gramina nodis [6] Utiliter nectes, vel corno ex arbore sertum. Pulegiumve potens una super aure locabis Aut illud mixto recoquens clementer aceto Cauta nare trahes; seu visco splenia nexo Induces fronti seu tritae gramina menthae; Spongia cum tepidis annexa liquoribus imbris Profuit, aut hedera ex oleo colata vetusto. Profuit et cocleis frontem tractare minutis. Si nocuit cerebro violentia solis aperto, Saepe chelidonia ex acido perducta liquore Sanavit: prosunt et amica papavera somno, Si prius in lento madefacta coquantur olivo. II. Hemicranio medendo. [7]Portio si capitis morbo tentetur acuto, Allia diversam, lana contecta, per aurem [8] Inducta prosunt, et eodem balsama pacto; Allia vel ternis piperis terna addita granis. [9] Trita lines: certam dabit haec tibi cura salutem. III. Porrigini depellendae.Est insensibilis morbus, sed noxia formae, [10] Quum caput immensa pexum porrigine ningit, Copia farris uti frangentibus edita saxis. [11] Hanc poterit malvae radix decocta levare; Aut tu foeniculum nitrumque et sulphura viva Contere; deinde caput permixtis obline cunctis; Furfuribusve novis durum miscebis acetum, Ut varios crines [12] tali des unguine puros. Prodest et tarda demptus testudine sanguis, Et prodest cedro demissus ab arbore sucus. Desinet interea glomerari farrea nubes Cessabitque gravis crebrae porriginis imber. IV. Capillo tingendo.Quos pudet aetatis longae, quos sancta senectus Offendit, cupiunt properos abscondere canos Et nigrum crinem fuco simulare doloso, His prodest acri contrita cupressus aceto Vel frons lentisci vel tristia poma sabuci; [13] Lumbrici quoque terrestres miscentur olivo Et juvenem praestant redivivo flore capillum. Praeterea niveum poterit depellere crinem, Resina ex facili cera viscoque coacta. Ad rutilam speciem nigros flavescere crines, Unguento cineris praedixit Tullius auctor. [14] Si praegnans artus captivi soricis edit, [15] Dicuntur foetus nigrantia lumina fingi. V. Pthiriasi arcendae.Noxia corporibus quaedam de corpore nostro Progenuit natura volens abrumpere somnos, Sensibus admonitis vigiles incendere curas. Sed quis non paveat Pherecydis fata tragoedi, [16] Qui nimio sudore fluens animalia tetra Eduxit, turpi miserum quae morte tulerunt. Sylla quoque infelix [17] tali languore peresus Corruit, et foedo se vidit ab agmine vinci. Saepius ergo decet mordax haurire sinapi, Vel nitro ac sale permixtis, acidoque liquore Laxatis (ut sint simul allia) tangere corpus, Aut lacrimis hederae, aut suco perducere cedri, Quin etiam furfur mixto medicatur aceto. Unda maris lendes capiti deducet iniquas, Et quicquid crebri defendit silva capilli. VI. Prurigini, papulis ac scabiei arcendis.Illotus sudor, vel inopia nobilis escae [18] Saepe gravi scabie correptos asperat artus. Ergo lutum prodest membris adhibere fricatis, Quod facit ex asino saccatus corporis humor. [19] Nec pudeat tractare fimum, quem bucula fudit; Stercoris ex porco cinerem confundito lymphis, Sic scavidum corpus, dextra parcente, foveto; Proderit ex oleo pulvis, quem congerit alte Dulcibus ex latebris patiens formica laborum. Convenit hinc tepido lita tradere corpora soli. Ferventes papulas oleo curato liquenti, Aut acido Baccho miscebis farra lupini Atque hinc in calido percurres membra lavacro. Pruritus autem salsos levat humor aceti, Sive maris rabidi sudor cochleaeque minutae, Quarum contactu perimetur acerba libido. VII. Phrenesi et capiti purgando.Ex vitio cerebri phrenesis furiosa movetur Amissasque refert frendens amentia vires, Sive calens febris jactatos exedit artus, Sive meri gustus, seu frigoris efficit aura. Conveniet calidis pecudum pulmonibus apte Tempora languentis medica redimire corona. Illotis etiam lanis suffire memento. Cerritum saepe horrendi medicantur odores. Atque ideo sanos etiam curarier est par. Purgatur cerebrum mansa radice pyrethri, Ungitur et sucis, dederit quos parva sabucus, Expressusque hederae mandatur naribus humor Aut mixtum rutae cerebro instillatur acetum Non semper praesens dolor est sanabilis: [20] ergo Cura magis prodest venturis obvia morbis. VIII. De fluore capillorum et maculis capitis tollendis.Defluit expulsus morbo latitante capillus, Si raro lavitur; seu vis epota veneni Seu salamandra [21] potens nullisque obnoxia flammis Eximium capitis tactu dejecit honorem. Nonnunquam variant maculae parvisque parumper Orbibus aspersum ducit nova vulnera tempus: Vipereae pellis cinerem his addito morbis Roboreasve pilas ursino jungito sevo Vel testudineo mala praemulceto cruore. IX. Humoribus et perfrictionibus medendis.Saepe ita pervadit vis frigoris ac tenet artus, Ut vix quaesito medicamine pulsa recedat. Si ranam ex oleo decoxeris, abjice carnem, Membra fove: parili sanat ratione rigorem Urticae semen, perceptaque frigora vincit. Et cervina potest mulcere medulla rigorem. Decoctum raphani semen cum melle vorabis. Sive fel ursinum tepefacta dilue lympha: Proderit hoc fotu: seu cassis ostrea testis Usta dabit cinerem, qui pro sale sumptus in escis Discutiet gelidum calefacto vertice virus. Nonnullus liquidum sumit, mulsumque sinapi Atque palato agitat pariter retinensque vomensque. Allia nonnulli mandunt, oleive liquore Perfundunt calido cerebrum, nasique latebras. Quidam lactucae credunt prodesse sapores: Curandi modus hic et suavis et utilis idem est. X. Elephantiasi propellendae.Est elephas morbus [22] tristi quoque nomine dirus, Non solum turpans infandis ora papillis, Sed cita praecipitans funesto fata veneno Huic erit adversus cedri de cortice sucus Mustellaeque cinis, vel fusus sanguis ab illa. Nonnulli dixere serum prodesse bibendo. Mentastri folium potu apposituque salubre est. Nec frustra bulbos et sulfura jungis aceto Praeterea nitrum debes cum melle jugatum Spargere lacte bovis, varias sic ungere frontes. Cerussam, et chartam, quam gens Aegyptia mittit, [23] Tunde simul misceque oleum, quod flore rosarum Conditum est: line sic faciem, et sic redde salutem. XI. Cutis et faciei vitiis propellendis.Invida si maculat faciem lentigo decoram Nec prodesse valent naturae dona benignae, Erucam atque acidum laticem simul illine malis; Proderit et bulbus mellis dulcedine victus, Crudave dulcacido miscebis rapa liquori. Sanguine vel leporis morbus delebitur oris. Frons salicis cum flore suo contrita medetur. Saepiolae cineres ex ossibus omnia tollunt. Cygneos adipes hilari misceto Lyaeo, Omne malum propere maculoso ex ore fugabis. Horrebit si livor atrox aut nigra cicatrix, Attrito sapone genas purgare memento, Rugarum sulcos lentisci mastice tendens. Si vero vitium est quod ducit ad impete nomen. [24] Hoc matutina poteris cohibere saliva Seu folio platani, quod mansum mane vorabis. Foeda fluunt curvi quae purgamenta cameli Urentur, cineremque dabunt, jungentur aceto Mascula thura [25] simul, divinaque cura valebit. [26] XII. Aurium vitiis succurrendis.Quum saevus teneras dolor alte sauciat aures, Fraxinea in flammis fundit quem talea sucum Instilles, sive obscenos ex virgine rores, [27] Aut sucum ex folio, dederit quem populus alba: Saepe chelidoniae rapidum sociatur acetum Adjunctoque nitro procedit cura salubris. Mentastri liquor expressus conducere fertur. Infectum violis oleum bene consulit auri. Annosa rubros si legeris arbore vermes, Ex oleo tere, sic tepidos infunde dolenti. Si vero obstrusa sensus remoretur in aure, Lumbricos terrae sevumque ex ansere rauco Excoque: sic veterem poteris depellere morbum. Felque bovis surdis etiam prodesse loquuntur, Si jungas olidae grave quod minxere capellae. Si vero incautas animal penetraverit aures, Proderit admixto pavidi fel muris aceto. At si lympha nocens pervaserit, anseris aptus Immittetur adeps, caeparum non sine suco: Qui gravis est oculis, sensum tamen auribus auget. Vis et Phoebigenae [28] divinam discere curam, Si qua vel annosis confecta doloribus auris, Allia tum septem numero, septemque lupinos Cretaceam dabis in testam: tum Delphica frondis Addatur, mixto totum fervescat aceto, Doctus eris tepidos illinc immittere rores. XIII. Oculorum dolori mitigando.Summa boni est alacres homini contingere visus, Quos quasi custodes defensoresque pericli Prospiciens summa natura locavit in arce: Sic tamen ut nullos paterentur desuper ictus, Atque supercilio pavidi tegerentur opaco. Sed dolor immeritum lumen [29] si forte lacessit, Lana madens oleo noctu connectitur apte, Viventisve nepae [30] lumen gestatur amicum. Ex folio caulis cineres, confractaque thura Et laticem Bacchi foetae cum lacte capellae Desuper induces, atque una nocte probabis. Hyblaei mellis sucus cum felle caprino Subveniunt oculis dira caligine pressis. Vettonicae mansus siccabit lumina succus. Si tenebras oculis obducit pigra senectus, Expressae marathro guttae cum melle liquenti Detergere malum poterunt, vel vulturis atri Fella, chelidonio fuerint queis gramine mixta, Haec etiam annosis poterunt succurrere morbis. Fel quoque de gallo mollitum simplice lympha Exacuet puros, dempta caligine, visus: Sive columbarum fimus admiscetur aceto, Seu fel perdicis parili cum pondere mellis. Vina chelidoniae simili ratione jugantur Efficiuntque suo praeclaros unguine visus, Aspera quin etiam mulcent et rupta reducunt. Si genus est morbi, miserum quod lumen adurit, Hic calor infuso mitescit lacte canino. Anguibus ereptos adipes aerugine misce, Hi poterunt ruptas oculorum jungere partes. Si vero horrendum ducent glaucomata plumbum, Spiritus alterius prodest, qui grana cumini [31] Pallentis mandens visus exalat in ipsos. Si tumor insolitus typho se tollat inani, Turgentes oculos vili circumline coeno. XIV. Dentium vitio et oris foetori medendo.Haud facile est acrem dentis tolerare dolorem, Quo magis est aequum medicam pernoscere curam. Cum Baccho violas incoxeris, ore teneto. Mansus item prodest sucis oleaster acerbis: Hinc oscedo fugit, linguae quoque vulnera cedunt. Cum vino piper et nitro tepidum inde dolenti. Saepe chelidoniae suco vel lacte capellae Sanescunt dentes, aut tauri felle juvantur. Aut acidi latices clauso volvuntur in ore. Manditur apta rubus gingivis et bona labris. Lentiscus myrtusque emendant oris odorem. Quod vero assumpsit nomen de dente fricando, Cervino ex cornu cinis est, aut ungula porcae Torrida, vel cinis ex ovis, sed non sine vino, Muricis aut tosti, vel bulbi extincta favilla. Ambitiosa putas, sunt ista salubria cunctis. [32] Exesos autem dentes si forte quereris, Ure fimum muris, patulis et hiatibus adde; Vel cinerem dentis cervini extinguere aceto Convenit atque cavis immittere partibus apte. Prodest et pulvis lumbrici corpore tosto. Ora ambusta cibo sanabis lacte canino. Saepe etiam gelida gingivas collue lympha, Dentibus ut firmum possis servare vigorem. Si vero infandum proserpit ad intima vulnus, Permisceto salem parili cum pondere turis: Hinc tractato locum, miram experiere medelam. Aut tu sume pilam, quae caudis haeret ovinis, Haec siccata dabit molles et fracta farinas; Hujus et attractu tetrum mulcebitur ulcus. XV. Uvae faucibus collo et collo medendis.Aegrescunt tenerae fauces, cum frigoris atri Vis subiit, vel cum ventis agitabilis aer Vertitur, atque ipsas flatus gravis inficit auras, Vel rabidus clamor facto cum forte sonore Plenum radit iter; sic est Hortensius [33] olim Absumptus: causis etenim confectus agendis Obticuit, cum vox domino vivente periret Et nondum exstincti moreretur lingua diserti. Ergo autem studio quaeres inhibere dolorem. Simplicibus lymphis confunditur aerium mel, [34] Additur excussus nivea similagine furfur, Decocta haec clauso simul exercentur in ore. Praeterea fauces extrinsecus unguere prodest Ursino et tauri sevo, cerisque liquatis, Omnia quae geminis aequabis lancibus ante. Disce etiam miram ex vili medicamine curam. Attiaco melli jungas agreste papaver, Decoctumque simul mandes, mansumque vorabis. Crinitae porri radices quinque coquantur, Hinc aqua non fervens volvatur fauce sonora, Nec tamen in stomachum descendat gutta patentem. Si vero afflictam languor dejecerit uvam, Tunc horas aliquot pronus recubare memento: Aut illam pulvis tosti relevabit anethi, Aut cinis ex cochlea, vel torrida brassica flammis. Verum angina mixtum sale poscit acetum, Quod refert clauso versatum agitare palato. XVI. De rigore cervicis.At si cervices, durataque colla rigebunt (Mira loquar), geminus mulcebitur unguine poples, Hinc longum per iter nervos medicina sequetur [35]. Anseris aut pingui torpentia colla fovebis. Illinitur valido multum lens cocta in aceto, Aut caprae fimus et bulbi, aut cervina medulla Hoc etiam immotos flectes medicamine hervos. Quos autem vocitant tolles [36], attingere dextra Debebis, qua grillus erit pressante peremptus [37] XVII. Tussi et choleribus medendis.Noxia si cholerum penitus saevire venena Perspicies, cocta lactucae fronde levabis, Proderit et caules assumere saepe madentes. Interdum fauces tussi quatiuntur atroci, Allia tum sumes decocta, et melle peruncta, Semina vel raphani permixto dulcia mella. Aut si fraxinea semen de fronde revellis, Interiora vora vetitus contingere dente. [38] Ovum melle teres domitum ferventibus undis Marrubiumve potens, haec faucibus optima sumes, Frenabisque gravem facili medicamine tussim. XVIII. Digestioni et stomacho medendo.Qui stomachum regem totius corporis esse Contendunt, vera niti ratione videntur. Hujus enim validus firmat tenor omnia membra: At contra ejusdem franguntur cuncta dolore. Quin etiam (nisi cura juvat) vitiare cerebrum Fertur, et integros illinc avertere sensus. Lactucae semen nigrae quod lignea pila Triverit, admixto jejunus sumito melle, Sed cochlear trinum gustu tibi sufficit uno. Aut tritum semen raphani mulsumque juvabit; Sive duae partes absinthi, et tertia rutae Decoctis potantur aquis, siliquaeque madentes, [39] Semina vel marathri foetae cum lacte capellae; Pulegium quoque decoctum curabit amice. Et potu et fotu stomacho conducit acetum. Seu cochleas undis calefactas ac prope victas Suppositis torre prunis, vinoque garoque Perfusas cape; sed prodest magis esse marinas. At male digestis si crapula saeviet escis, Ex pipere, et calida florem de rore marino Ebibe: seu salibus piper adde [40] et tenue cuminum, [41] Quae coctis junges epulis et rapta vorabis. [42] Aut cubitum pergens sucum cape tristis aceti. Ventriculis mergi raptus sal tostus et ustus Tosto pane super, piperis quoque pulvere multo Miscetur, capies divinum munus in istis. Proderit hoc stomacho, victas et concoquet escas, Grana peregrini piperis [43] diffindito quinque, Nicolao molli [44] quae mane inserta capesses. XIX. Felli et pthisi arcendis.Lutea si crescunt, et cunctis noxia fella, Allia parva novem, piperis tot permole grana, Quae cyatho diluta gari mandesque bibesque: Haec iterum septena capis, post denique quina. Praeterea caules, frondet si parva sabucus [45] Decoctos sale permisces, ac jungis olivo: Tum capis, ac tali auxilio fella horrida purgas. Prosunt et pelagi latices, quos pondere justo Dulcibus associas lymphis, mellique liquenti. Et niveus prodest ex ubere sucus asellae, Si tepido vinum infundas, ac mella piperque. At vomitum radix narcissi pota movebit. [46] Si vero pthisis annoso sedet improba morbo, Intritas vino cochleas hausisse juvabit. Proderit et veteris sevi pila sumpta suilli, Carne asinae sevoque caprae medicina salubris. XX. Mammis sanandis, vel stringendis.Ubera fecundo valde lactentia suco Saepe sibi noxae nimium manando fuerunt: Faece igitur valida duri reprimentur aceti. Post partum tumidas injuste assurgere mammas Interdum aspicies: harum mala commemoratur Murinus fimus ex pluvio sedare liquore. Sin autem clausas penitus dolor angit acerbus, Lumbricis terrae turgentes unge corymbos. Si castigatas studium est praestare mamillas, Ex hedera sertis ambas redimire memento, Protinus et raptas fumis mandare coronas: [47] Anseris aut sevum pariter cum lacte tepenti Aut ovum illinito, tulerit quod garrula perdix. Praeterea pluvio decocta papavera rore Haerescant, multis post dissolvenda diebus. Vis et Phoebigenae caelestia sumere dona, Ubera cum tetris laniata doloribus horrent? Navis ramentum [48] et quae nomine prassion herba est Et quae vulgari sermone insana vocatur, Graecos hyoscyamon [49] propria scito dicere lingua Nec non et calami radix, lapathique legumen Mixta dabunt miras, experto crede, medelas. XXI. Rejectioni cibi aut sanguinis restringendae.Si stomachus nondum concoctas expuit escas Et magis atque magis vitium removendo valescit, Allia caedemus, tetrumque trahemus odorem. Sin etiam rutilus fertur de pectore sanguis, Sorbitio menthae, raphanus vel cocta juvabit. Saepe lapis teritur (specularem nomine dicunt) [50] Et mixtis hauritur aquis, sistitque cruorem. Uritur interdum raptus de subere cortex, Et cinis ex calido prodest epota Lyaeo, Ovorum cinis, aut cochlearum, aut denique melis; Aut mansus salicum fructus prodesse putatur, Aut platani pilulas acri infundemus aceto: Nullus erit sanguis, quem non cibus iste moretur. XXII. Jecoris et lateris vitiis medendis.Si mollis jecoris fibras dolor hauriet acer, Protinus ex mulsa potanda elelisphagus herba est: Sumitur aut semen, quod fraxinus alta profudit, Vulturiive jecur, vel jus perdicis apricae. [51] Praeterea simili drachma pix dura, piperque Franguntur; sic in mollito pulvere juncta Egelidis miscentur aquis, recreantque bibentem. Absinthi quoque decocti potabitur humor. Si latus immeritum morbo temptatur acuto, Accensum tinges lapidem stridentibus undis, Hinc bibis: aut aceris radicem tundis, et una Cum vino capis: hoc praesens medicamen habetur. Quid referam multis composta Philonia rebus? [52] Quid loquar antidotus variis? quis ista requirat? At nos pauperibus praecepta feramus amica. Nec non et jecoris quaeretur fibra lupini Jungenturque simul costum, foliumque piperque, [53] Quae Diluta mero dantur potanda Lyaeo. Est et vis morbi, quod telum commemoratur, [54] Cum subito dolor insanus furit incitus ictu: Persicon huic potum e nuce traditur interiore; Quae mihi cura satis casu monstrante probata est. XXIII. Spleni curando.Quando lien tumido circumligat ilia vinclo, Et plena splenis demonstrant membra rigore, Mollibus ex hederae tornantur pocula lignis, [55] Hinc trahet assuetos aeger quoscumque liquores: Aut viridis coctorum holerum potabitur unda. Proderit exsucto fluvialis hirudo cruore, Sive myrica potens, seu ros cum pane marinus; Aut hederae sucus potu apposituque juvabit. Nec non intactam ferro quam videris alnum, Huic liber eripitur ferro sine, decoquiturque, Donec victarum pars tertia subsit aquarum. Hinc medico potu pulsus dolor omnis abibit. Nonnulli memorant consumi posse lienem, Ervum si semper jejuno sumpseris ore. Arida ficus item fervente domatur aceto Et trita inlinitur, vel splen apponitur haedi. Marrubium in vino potum prodesse loquuntur, Praeterea piper, ac nepetae cum flore et anethum Capparis atque apium buglossaque jungitur una: Horum decoctos latices potare salubre est. Pulegium, abrotonum nitida cum mastiche coctum Ac thymbrae speciem, quam commemorant cephaloten, Praedixit spleni Deus Idae [56] posse mederi. Dulcia Plautus ait, [57] grandi minus apta lieni. Splen tumidus nocet, et risum tamen addit ineptum, Ut mihi Sardois videatur proximus herbis, [58] Irrita quae miseris permiscent gaudia fatis. Dicitur exsectus faciles auferre cachinnos, Perpetuoque aevo frontem praestare severam. XXIV. Praecordiis sanandis.Languida si duro turgent praecordia morbo, Miscetur mulsae farris sextarius unus, Nec non et lini tunsum siliquaeque legumen. [59] Haec decocta simul nondumque tepentia nectes. Aut quae poma Cydon Creteis misit ab oris [60] Cocta lines, durum ut possis mollire tumorem. Ocima praeterea bulbive linuntur amari. Proderit et lymphis corpus mersare marinis. Quin etiam catulum lactantem apponere membris Convenit: omne malum transcurrere fertur in illum: Cui tamen extincto munus debetur humandi. [61] Humanos quoque contactus mala tanta sequuntur Et junctus vitium ducit de conjuge conjux. Quod superest thridaci [62] junges ramenta carinae Quodque decem ex rebus confit simul atque vocatur, Mastichis addentur fractae jam mollia farra. Talibus auxiliis praecordia tuta resident. XXV. Lumbis et renibus sanandis.Quum saevit penitus haerens injuria lumbis, Igne lapis candens datur exultantibus undis, Hoc poteris potu tristem superare dolorem: Aut cum melle picem, nitrum sulphurque et acetum Sucida lana rapit contacta calentibus iisdem, Proderit hanc aegris crebro perducere membris. Aut caput asparagi cum vino sume vetusto, Seu mavis appone: modus conducit uterque. Aut adipi mixtum lumbis inductio sulphur. Saepe chelidoniam cum suco Palladis [63] addes, Farraque quae tremulis prosunt sudantia flammis. [64] Fertur amygdalinae succus nucis esse bibendus: Pinsitur, ac tepidis sorbebitur addita lymphis. Aut tres ex vino cochleas fervescere coges, Cumque suis domibus franges, piperis quoque grana Ter quinque adjicies, potuque juvaberis illo. Furfur item parca fuerit quum fervidus unda, Post oleo madidus saccis immittitur aptis, Quos vix passuris urentes addito membris. Prodest cervinae violens natura medullae. Nec nocuit ciceris cocti potasse liquorem; Aut mixtam teneris madlvam contundito porris, Contritumque simul cum mastiche confer anethum, Quodque decem rebus componi ex nomine clarum est: [65] His continge locum: Deus haec mihi certa probavit. XXVI. Ventris dolori mitigando.Si dolor insanus tota desaevit in alvo, Heminis tribus in lymphae tu decoque tritum In vino prius hyssopum, validam quoque rutam, Atque apium, donec pars duplex desit aquarum. Potus erit medicus non detrectante palato. Praeterea nivei sterilis testa uritur ovi, Quae postquam in tenuem fuerit conversa farinam, Ex calidis potatur aquis, et pota medetur. Nec non jungenda est utero nova virga myricae: Illaesa haec ferro, terraque intacta, feratur. Aut medio ventris prodest aspergere terram, Quam signaverunt vestigia pressa rotarum. Proderit et pulvis facili sub cardine raptus. Quin etiam ex lymphis tritum potare cuminum Conveniet, quod jam nobis documenta probarunt. Mentha quoque hoc pacto medicos dabit hausta sapores. Coeliacos autem recreabis pane salubri, Quem madido farre efficies, ac mollibus ovis, Quorum testa fero prius evanescat aceto. Refert et teretes bulbos mollire terendo, Cumque his Lenaei durum potare fluentum. XXVII. Hydropisi depellendae.Corrupti jecoris vitio, vel splenis acervo Crescit hydrops aut quum siccatae febre medullae Atque avidae fauces gelidum traxere liquorem, Tum lympha interius, vitio gliscente, tumescit, Secernens miseram proprio de viscere pellem. Conveniet tenerae radix decocta sabuci In geminis calidi cyathis potanda Lyaei. Nec non et tepidis convolves corpus arenis. Apposituque leves nepetae gustuque juvabunt. Helleboro quoque purgatur lymphaticus humor. Aut hujus vice quod fert semen lenta genista Miscetur mulsis, ac haustis ducitur undis. Saepe et scillitico [66] pelluntur noxia Baccho. Est qui praevalidum frixo sale miscet acetum, Atque olei suco refricat turgentia membra Fraxineum semen cum Bacchi rore bibendum est. Nec non apposito curantur dropace [67] membra, Aut calido filicis radicem mollit Iaccho, Qui subito raptos ventos succosque revellit Unguine, quo frangit vires languoris aquosi. XXVIII. Ventri molliendo.Saepe cibi specie, vitio vel corporis ipso, Potibus aut duris quum adstricta morabitur alvus, Vincetur talis mora gramine mercurialis, Cujus aquam cocti minimo cum melle bibemus. Prunaque conveniunt, quae mittit clara Damascus. [68] Multos praeterea medici componere succos Assuerunt: pretiosa tamen quum veneris emptum, Falleris, frustraque immensa numismata fundes. Quin age, et in tenui certam cognosce salutem. Aut igitur tectum lana supponis alumen Aut edis in patinis tenerae decocta sabuci Vel salsum mulsum caprae cum lacte capessis. Crede tamen potum meliorem lactis equini: Dicitur hic validos asinae pervincere succos. Silvestris fici lacrymam [69] prodesse loquuntur. Quodque satis melius verbis dicemus Horati, [70] Mugilis et viles pellent obstantia conchae. Sed cochleas prius est urtica aut furfure pasci; Purior hinc gustus noxa sine moverit alvum. Saepe thalassomeli [71] adjecto cumulavimus imbri: Haec purgant, parili fuerint si pondere mixta. XXIX. Solutioni ventris et dysenteriae compescendae.Tam varii casus mortalia secla fatigant, Ut sint diversis obnoxia corpora morbis. Saepe etenim nimio cursu fluit impetus alvi: Frenatur commixto quum fervet brassica vino: Aut cerasi victum longo jam tempore pomum. Succus aminaeae vitis [72] cum pane medetur: Vel bene permixtum calida potatur acetum: Vile quidem facili facto, tamen utile opinor. Si lentent medica data purgatoria dextra, Adjecto piperis medicatur pulvere calda. Sin autem longo decurrent intima fluxu Atque immane malum multo jam tempore gliscit, Torridus ex vino cortex potabitur ovi. Ramentum nivei credunt, prodesse elephantis. Arbore Pyramea [73] cortex direpta coquetur Axe sub aethero, sic nigro mixta Lyaeo Immensum poterit potu retinere fluorem. Numinis aut jussu cedrini mastiche misces Mollitamque picem, et rasum de navibus unguen: Languida quo fidens medicamine membra fovebis. Proderit et pueris quos dentis origo fatigat, Castaneas coxisse nuces et sorba vetusta, Atque apium caulesque, rubus quos fundit acuta: Potio quae fluidam quum sumpta morabitur alvum. XXX. Lumbricis et taeniis aspurgandis.Quid non adversum miseris mortalibus addit Natura? interno cum viscere taenia serpens Et lumbricus edax vivant inimica creanti: Quod genus assiduo laniat praecordia morsu, Saepe etiam scandens oppletis faucibus haeret Obsessasque vias vitae concludit anhelae. Ergo cinis cornu cervini proderit haustus, Vel nepetae tritum ex vino vel lacte capellae: Nec non et succus medici potatur aceti. Prodest praeterea cum Baccho Persica frons, et Democritus [74] memorat menthae conducere potum. Sumitur abrotonum, nec non et vile melanthum. Allia per sese sanant, aut vis coriandri. Quin et marrubium decoctum haustumque juvabit. Pulegiumve potens et agreste jugatur anethum: Synthesis haec prodest unda mollita calenti. XXXI. Colo sedando.Quum colum, invisum morbi genus, intima carpit, Mande galeritam volucrem quam nomine dicunt. Aut pavidi leporis madefacta coagula pota. Sive apio nepetas tereti cum mastiche junges, Nec non et species ambas redolentis anethi, Quarum decoctos patiens haurito liquores. XXXII. Vesicae et calculo purgando et urinae provocandae.Si cui vesicae tardus cunctabitur humor, Haec mora rumpetur vino pervicta vetusto. Proderit ex parvis acinos potare sabucis Aut hederae sucum, aut lacrymosi intrita sinapis. Nec non resinas ex Oricia terebintho [75] In speciem erviliae parvos glomerabis in orbos, Quos ternos tepida mixtos hausisse medella est. Quondam etiam nimio praeceps urina fluento Inrigat exuvias obscenoque inficit imbri: Tum leporis cerebrum ex vino potare juvabit. Si dolor internam vesicae concoquit alvum, Subveniet radix frondosae epota cupressi Puleiumve potens domitum ferventibus undis. Si vero in lapides densus convertitur humor, Qui retinet cursus, gemitumque dolore frequentat, Saxifragam seu fongitenam [76] succurrere credunt. Praeterea semen myrti silvestris Iaccho Atque oleo mixtum bibitur, nec desit acetum, Vinaque sumantur fricto condita cumino: Sive palumborum capitur fimus aeriorum Dulcacidis sparsum sucis, trituque solutus: Nec non obscenus caprae potabitur humor: Obruet hic morbum, labefactaque saxa remittit. XXXIII. Conceptioni et partui.Irrita conjugii sterilis si munera languent Nec sobolis spes est multos jam vana per annos Femineo fiat vitio res, necne, silebo: Hoc poterit quartus magni monstrare Lucreti [77] Sed natura tamen medicamine victa potenti Saepe dedit foetus, studio curante, paratos. Aut igitur leporis consumit femina vulvam, Aut ovis in stabulis carptas quum ruminat herbas, Pendentem spumam molli deducit ab ore Atque illam meminit mixto potare Falerno. Mercurialis item capitur communiter herba, Si cubitum noctu conjunx festinat uterque. Atque ubi jam certum spondet praegnatio foetum, Ut facili vigeat servata puerpera partu, Dictamnum bibitur, et cochleae manduntur edules. Aut quum olim menses minus octo moratus in alvo, [78] Erumpit thalamis et nexus solvit inertes, Pulegii quoque purgari tunc convenit imber, Cujus opem veram casus mihi saepe probarunt. Quin etiam stercus supponunt vulturis atri, Sentiat ut minime partus quam proximus urget. Ova etiam rutae et fragili miscentur anetho, Quae diluta simul vino, atque exhausta medentur. XXXIV. Profluvio cujuscumque sanguinis et matrici subveniendae.Si modicus pleno manat de corpore sanguis, Subvenit; at nimius cum vita funditur ipsa. Quapropter multo naris completa cruore Quum fluit, attritus cimex conducit odore. Lana oleo madefit, sed nondum lauta, rosato: Haec datur in nares vel claudit densior aures. Contritis prodest cochleis perducere frontem Aut galli cerebro, vel sanguine tinge columbae. Quod nisi supprimitur sanguis, potandus et ipse est. Praeterea Phariis caput emetire papyris, Detrahe quod superest, illo genitalia necte. [79] Femineas illinc prodest vincire mamillas. Menstruus inmenso si profluit impete sanguis, Succida lana malos remoratur subdita cursus, Mortua quin etiam producit corpora partu. Sed quacumque fluit vis immoderata cruoris, Subereus cortex calidis potatur in undis Ante minutatim studio vincente terendus. Pulegii calido purgatur femina potu; Sed si forte cruor clausa cunctabitur alvo, Aut molles nepetae, aut rutae quaecumque bibentur. At si puniceos fundit vessica liquores, Marrubium ex passo tritum perfunditur undis: Hi poterunt haustus rutilum purgare liquorem. Relliquias partus dictamni detrahit herba. Quod si feminei properabit sanguinis imber, Est qui frusta molae percussu decutit uno, Quorum aliquod lanis tectum ad praecordia nectit, Haec simul incantans, [80] sisti debere cruorem, Ut lapis ille viae solitos jam destitit orbes. XXXV. Internecandis quae oculos laedunt aut impediunt.Mollis hirsutas horret lascivia saetas Et gaudet rapto nudari flore pilorum. Sed bona nonnumquam vellendi causa videtur, Corpora quum relevat ratio manifesta salutis. Namque oculos infesta pilorum tela lacessunt, Quodque illis dederat vallum natura tuendis, Inde inimica seges proprios desaevit in orbes. Ergo locum crinis vulsi continge cruore Quem dat avis tremulis simulat quae pellibus alas. [81] Praeterea quascumque voles avertere saetas Atque in perpetuum rediviva occludere tela, Corporibus vulsis saniem perducito ranae, Sed quae parva situ est, [82] et rauco garrula questu. Nec non quae stagnis cessantibus haesit hirudo Sumitur, et vivens Samia torretur in olla, [83] Haec acidis unguit permixta liquoribus artus Avulsamque vetat rursus percrescere silvam. XXXVI. Omnibus obscenis medendis.Dicendum et quae sit membris medicina pudendis. Languidus antiquo purgatur penis Iaccho Ac super illinitur fecundae felle capellae. Mane novo myrti frondes commandere prodest Cui dolet, atque illas in vulnus despuere ipsum. Faece etiam vini genitalia lauta levantur, Et tumidos testes Nereia lympha [84] coercet, Vel bulbi ex mulso, vel cera immixta cupresso; Aut faba quum tepuit Bacchi decocta fluentis. Ramicis immensum fertur cohibere tumorem Far madidum lympha, et feralis fronde cupressi, Unde etiam ex fotu frons haec memoratur amica. Sin autem exsistit duratis tibi glandibus inguen, Proderit induci cochleas cum melle minutas. Obscenos si pone locos nova vulnera carpent, Horrentum mansa curantur fronde ruborum. At si jam veteri succedit fistula morbo, Mustelae cinere immisso purgabitur ulcus, Sanguine seu ricini, quem bos gestaverit ante. Herba chelidoniae fertur cum melle mederi Herbaque cum sevo foliis de mille vocata. XXXVII. Ischiae et articulari morbo.Saepius occultus victa coxendice morbus Perfurit, et gressus diro languore moratur: Populus alba dabit medicos de cortice potus; Nec non et tenerae gracili de fronde genestae Arreptos caules, acidoque liquore madentes Sumere conveniet, rubiam quoque ducere potu, Aut in aminaeo cochleas haurire Lyaeo. [85] Si vero articulos tabes inimica per omnes Haeserit, ex ficu betas cum melle ligabis Vel pelagi latices, simul et Baccheia dona Sumere curabis, nimio sed parcito vino. Ennius ipse pater, [86] dum pocula siccat iniqua, Hoc vitio tales fertur meruisse dolores. XXVIII. Furunculo medendo.Quum sanguis nimius puri permixtus atroci Aestuat et papulas alte sustollit acutas, Resinam misces, et saxis hordea fracta: Conspersa haec tepidis apponere convenit undis. Vis et hyoscyamum cerae sevoque jugatum Nectere, non minus haec poterit medicina juvare. Praetereaque fimum ex gallo quod legeris albo, Imbribus ex acidis fidens appone dolenti. Auribus aut pecudum molles expromito sordes, Unguine quo fotis dabitur medicina papullis. XXXIX. Carboni medendo.Horrendus magis est, perimit qui corpora, carbo: Urit hic inclusus, vitalia rumpit acerbus; Hunc veteres quondam variis pepulere medellis. Tertia namque Titi simul et centesima Livi Charta docet ferro talem candente dolorem Exsectum, aut poto raporum semine pulsum: Infecti dicens vix septem posse diebus Vitam produci: tanta est violentia morbi. Dulcacidum laticem cum lini semine junge Atque fimum pariter Paphiae compone columbae: Hinc line duratas partes et clausa venena. Praeterea triti reserant et operta lupini. Nonnullus calcem vivam dissolvit aceto Fumantemque illam papulis apponit acerbis. Est qui gallinae perducat stercore corpus. Allia vel piperi parce commixta linuntur. Pythagorae cognata [87] levi condita cumino Proderit, et madido fermentum polline turgens. XL. Pano, vomicae et strumae depellendis.Sunt alii, quos dura movet natura, tumores Non minus horrendi, sed non ita perniciosi, Vomica qualis erit, vel eidem proxima quaedam. Simplice resina miscebimus hordea tusa, Et mulsos amnes et purgamenta columbae: His bene decoctis languentia membra foventur. Mollis odorato faba jungatur coriandro: Proderit appositu, mollitque aperitque tumorem. Aut de phasganio radix decocta palustri, Quae salis admixto tundetur condimento; Proderit et mansum quod traxeris arbore viscum. Gramen hyoscyami cerae sevoque vetusto Concilia mixtisque locos perduce dolentes. Exercere etiam corpus medicina potens est. Ovum defundes in fictile, deinde putamen Marrubii suco implebis, post melle liquenti Omnia consociata, tepenti prospera potu Sumuntur, reserantque malum purgantque levantque. XLI. Igni sacro removendo.Est etiam morbi species, quae dicitur ignis, [88] Languida quod multo torrentur membra calore. Vel tu vicino sevum bovis igne remittis Mollitumque lines: vel oloris faecibus ova, Sed non cocta, dabis, sic torrida membra fovebis, Lumbricus terrae mixto inducetur aceto, Aut parili nova ruta modo, sed jungis olivum. Ovaque cum betis prosunt super illita tritis. Allia dant cinerem sociandum oleoque garoque, Unguine quo gliscens deponet flamma furorem. Saepe chelidoniae pars, candida jungitur ovi, Quae modico in potu, sed valde trita, capesses, Admiscere memor lymphas amnemque Falerni. XLII. Podagrae depellendae.Quaedam sunt rabidae medicamina digna podagrae, Cui ter tricenas species Epidaurius ipse Dixit inesse deus: requiem tamen indere morbo Fas erit, et tristem saltem mulcere dolorem. Ergo age et arreptum salicis frondemque librumque Cum vino tere, sic contractos perline nervos. Aut quum prima mali sese ostentabit origo, Fervida non timidis tolera cauteria plantis: Seminecisve hirci reserato pectore calces Insere, sic dirae reprimes primordia pestis. Aut si corruptus persederit altius humor, Trita cupressus ibi Baccho jungetur acerbo, Panibus et teneris: cohibebitque addita questus. Parva sabucus item hircino collita sevo, Triticeaeque acido manantes amne farinae, Aut nitido ranae decoctum viscus olivo Sive chelidoniae succus, sed mixtus aceto. Sunt quibus apposita siccatur hirudine sanguis. Non audita mihi sit fas, sed lecta referre: [89] Hoc quidam rabidus morbo per tempora messis [90] Vicino plantas frumenti pressit acervo Evasitque gravem casu medicante dolorem. XLIII. Vulneribus ferro aut verberibus factis.Naturae vitiis medicas objecimus artes: Nunc et fortunae jaculis obsistere par est. Si cui forte lapis teneros violaverit artus, Necte adipes vetulos simul et tritam chamaecisson [91] Nec pudeat luteae stercus perducere porcae. Sin autem saevo laceratum est verbere corpus, Tum lixiva cinis [92] ceras dissolvit et ova Admixtoque oleo vibices comprimit atras. Si vero infrenus manat de vulnere sanguis, Purpura torretur conchyli perlita fuco, Hujus et atra cinis currentem detinet undam. Verrucae quoque desectae frenare cruorem Dicitur ambustus Tyrio de vellere pulvis: Praeterea nimios reserati vulneris amnes Feniculi cinis adstringit, vel fimbria porri. Sive fimus manni cum testis uritur ovi Et reprimit fluidos miro medicamine cursus. XLIV.Vulneribus quibuscumque casibus factis.Tam varia humanae sunt vulnera conditionis, Ut nequeam proprias cunctis adscribere curas. Iisdem igitur monitis casus sanabimus omnes, Sic tamen ut nullus medicinam excluserit error. Ergo, modus quicumque obtingit vulneris atri, Contritus cum melle dabit medicamina bulbus: Herbaque quae foliis nomen de mille recepit, Appositu prodest adipi permixta vetusto. Succida cum tepido nectetur lana Lyaeo Ambustaeve cinis complebit vulneris oras. Concludit vero vel frons vel ramus ab ulmo; At sucis hederae pulchrescit foeda cicatrix. XLV. Hominis ac simiae morsui.Sive homo seu similis turpissima bestia nobis Vulnera dente dedit, virus simul intulit atrum, Vettonicam ex puro prodest assumere Baccho. Nec non et raphani cortex decocta medetur, Si trita admorsis fuerit circumlita membris. XLVI. Serpentium morsibus et venenus excludendis.Cuspide non quisquam, longae neque caede sarissae, Fulmine non gladii, volucris nec felle sagittae Quam cito vipereo potis est affligier ictu. Quare aptam dicamus opem, succosque medentes. Quae nocuit serpens: fertur caput illius apte Vulneribus jungi: sanat quem sauciat ipsa Ut Larissaea curatus Telephus hasta. [93] Proderit et caulem cum vino haurire sabuci Aut coctum raphani librum tritumque ligare, Sive etiam celsa folium de mole cupressi. Aut tithymallus atrox vulnus contrita perungit. Carduus est nondum doctis fullonibus aptus, Ex illo radix tepido potatur in amni. Cervino ex foetu commixta coagula vino Sumuntur, quae res membris agit atra venena Aut ferulae radix potatur in imbre Lyaei Betonicaeve leves, gallinae aut jura vetustae. Si vero horrendum vulnus fera fecerit aspis, Urinam credunt, propriam conducere potu: Varronis fuit ista senis sententia; nec non, Plinius ut memorat, sumpti juvat imber aceti. Dicendum, et quae sit praecox medicina timenti: Cautio namque potest diros praevertere morsus. Si jecur exsectum tardo de vulture portes, Erucis aut si totos perduxeris artus, Quas prius attritas vehementi spargis aceto. Aut tu cervina per noctem in pelle quiesces, Aut genere ex ipso dentem portabis amicum. Toxica praetera qua sint pellenda medella, Expediam: sanguis poterit prodesse caninus, Qui facili potu antidotos imitatur honestas. Vis et mirificos cautus praediscere odores, Accensis quibus arcetur teterrima serpens? Aut styracem torres, aut diri vulturis alam, Vel nepetam, aut frondem rigidae stirpemque myricae. XLVIII. Ictibus scorpii et morsibus muris caeci, vel aranei.Sunt minimae specie, sed dirae vulnere pestes, Quae magis in tenui latitantes corpore fallant: Scorpius ut gravis est, et araneus: haec mala semper Captant securos multa jam nocte sopores. Et documenta dedit nobis prostratus Orion, [94] Magna quod exiguis perimantur saepe venenis. At qui vulnus atrox incussit scorpius ardens, Continuo capitur; tunc digna caede revulsus, Vulneribusque aptus, fertur revocare venenum. Aut calidis pelagi lymphis loca laesa foventur: Sive meri potu dissolvitur improba pestis. Ad cunctos autem morsus ictusque minorum Caseus aptus erit simae de lacte capellae [95] Cumque hoc absumi debebit origanus herba: Haec duo mirificis curabunt icta medelis. Nec non feniculo calidum annectetur anethum Aut vivum sulphur sicca cum faece Lyaei. Exiguo piperis cerebrum conspergito galli, Quo lita sanescant depulso membra dolore. Sin autem muris nocuit violentia caeci, Quae sola signavit volvendis orbita plaustris, Illine: mira datur vili de pulvere cura. XLVIII. Subitanco dolori, febri atque ostocopo.Nonnunquam exsistit subiti nova causa doloris, Cujus origo latet, veris reprimenda medelis. Namque chelidoniam mixto sale nectere prodest Velleraque infuso recalentia sulphure sanant. Ostocopon [96] lento conducit melle perungui. Sin autem calidae depascent corpora febres, Tunc apii succus leni sociatur olivo. Membra lines, fotuque ferus mulcebitur ignis. Nec spernendus adeps, dederit quem bestia melis. Seminecis cervi lacrymam miscere liquori Convenit, atque artus illinc mulcere calentes: Febribus at longis galli nova jura vetusti Subveniunt, tremulis etiam medicantia membris. XLIX. Quartanae typo medicando.Nec tu crede levem dilato tempore febrem, Quae spatium sibi dat, magis ut cessando calescat, Letali quae grassatur quartana calore, Ni medicas adhibere manus curemus et herbas. Allia non pudeat terno cum cimice trita Et diluta mero mediis haurire diebus; Aut facilem jecoris murini ducere fibram, Quattuor ut puri junguntur scrupula Bacchi. Mira est absinthi cum simplice potio lympha. Sume tribus digitis apprensum semen anethi, Tantumdem marathri, mulsum nec desit acetum, In cujus cyatho praedicta salubriter hauris. Maeoniae Iliados quartum suppone timenti: Aut leporis trepidi diluta coagula trade. Prodest et potus, sed mulsus Doridis humor. [97] Quidam etiam miranda ferunt, veniente calore, Jurantes ludum Veneris munusque petendum. Sed prius est oleo partus fervescere ranae In triviis, [98] illoque artus perducere succo. L. Tertianae typo medicando.Est etiam alternis febris rediviva diebus, Tempora discernens quasi justae pondera librae. Ut possis igitur talem prohibere furorem, Involves cera pallentis grana cumini, Puniceaeque indes pelli, colloque ligabis. Pulegii ramus lanae velatus amictu Tempore suspecto medicos praebebit odores. Praeterea tritus cimex potatur in ovo, Horridus attactu, sed gustu commodus apto. LI. Quotidianae typo medicando.At qui continuis non cessat adire diebus, Sed tantum certas morbus discriminat horas, Triticeum metuit granum, si credere dignum est, Quod latitans fracto fuerit sub pane repertum. Nec non ossa juvant septis inventa domorum: Convenit haec tereti pendentia subdere collo. Multaque praeterea verborum monstra silebo: [99] Nam febrem vario depelli carmine posse Vana superstitio credit tremulaeque parentes. LII. Hemitritaeo depellendo.Mortiferum magis est quod Graecis hmitritaion Vulgatur verbis: hoc nostra dicere lingua Non potuere ulli, puto, nec volvere parentes. Inscribes chartae quod dicitur abracadabra, [100] Saepius, et subter repetis, sed detrahe summae, Et magis atque magis desint elementa figuris Singula, quae semper rapies, et cetera figes, Donec in angustum redigatur littera conum: His lino nexis collum redimire memento. Nonnulli memorant adipem prodesse leonis. Coralium [101] atque crocum corio connectito felis, Ne dubites illi verides miscere smaragdos: Talia languenti conducent vincula collo Lethalesque abiget, miranda potentia, morbos. LIII. Fracturis et luxis sanandis.Infandum dictu cunctis procul absit amicis, Sed Fortuna potens omen convertat in hostes: Vis indigna novo si sparserit ossa fragore, Conveniet cerebrum blandi canis addere fractis, Lintea deinde superque indutas nectere lanas: Saepius et sucos conspergere pinguis olivi: Bis septem credunt coalescere cuncta diebus. Aut veteri Baccho caprae fimus inde petulcae: Hoc aperit clausum, trahit haerens, sanat apertum. Si vero caput infestus colliserit ictus, Ex oleo necti vestis debebit arachnes: Nesciet haec illinc, nisi quum sanarit abire. Quod si luxa suo decedant membra tenore, Urere femineos crines, ac jungere sevum Congruet, ac tali medicamine mota ligare. Aut malum ex pingui tritam apposuisse juvabit. At si conclusum servavit tibia vulnus, Stercus ovis placidae adipesque vetustos, Pandere quae poterunt ulcus, patuloque mederi. LIV. Nervis incisis, et dolentibus, atque contractis.Haud quisquam credet desectos vulnere nervos Ad solitum rursus revocari posse vigorem; Sed prodest terrae lumbricos indere tritos, Queis vetus et rancens sociari axungia debet. Si vero occultus nervos dolor urit inertes, Vulturis excisos adipes rutamque remittes Ac ceram, et tali recreabis languida fotu. Convenit et pelagi calidis perfundier undis: Carica vel betis lento cum melle jugatur Aut Baccho madefacta Ceres cum fronde cupressi, Quo poteris fotu recreare rigentia membra. Sin autem subito replicantur corpora morbo. Contractos revocat nervos caro sumpta columbae. LV. Aegris somno adsciscendo.Non solum miseros teterrima febris adurit, Sed super optato pergit viduare sopore, Ne prosint placidi, caelestia munera, somni. Charta igitur, variis quam pinxit littera verbis, Uritur, inde cinis calido potatur in amni. Proderit et magnum capiti substernere fulcrum. Prodest et mixtam lymphis potare cupressum, Palladiis itidem succis cum flore rosarum Jungis, et immisces madidum tritumque papaver, Quo lita frons facilem praebebit nocte quietem. Nec non mandragorae gustu sopor additur altus, Dilue praeterea glomeramina, quae gerit intus Clausa aries inter geminae coxendicis umbras: Inde soporati ducentur gutture potus. LVI. Lethargiae expellendae.Diximus hanc sortem miseris mortalibus esse, Ut saepe mala inter se contraria morbi. Denique nonnunquam somno sic membra gravantur, Ut conjungatur letho sopor altus acerbo. Ergo levi flamma torrentur cornua caprae, Quo nidore gravem depellent lumina somnum. Aut Veneris labrum quae dicitur herba, bibetur, Quae teritur prius, et vino confusa liquescit. Conveniunt acidis euphorbia mixta fluentis, Gramina vel rutae, gemina si nare trahantur. Quidam dira jubent; septeno cimice trito Ut vitientur aquae, cyathusque bibatur earum: Haec potiora putant, quam dulci morte perire. LVII. Comitiali morbo.Est subiti species morbi, cui nomen ab illo est, Quod fieri nobis suffragia justa recuset. Saepe etenim membris atro languore caducis, Consilium populi labes horrenda diremit. Ipse Deus memorat dubiae per tempora lunae Conceptum, talis quem saepe ruina profudit. Prodest cum veteri Baccho fel vulturis ampli: Sed cochlear plenum gustu tibi sufficit uno. Aut cruor ex Progne mixtus cum polline thuris: Aut apium elixum, aut conditum melle fel agni; Marrubiumve pari confusum pondere mellis, Cui tu terna dabis gustu cochlearia in uno. Aptus mustellae cinis est et hirundinis una. Praeterea pluvias hominis quas calva supina Excepit projecta sinu, consumere prodest. Aut lapis ex nido, vaga quem congessit hirundo, [102] Vellitur, et nexu fovet attollitque jacentem. Pellitur, ut fama est, gustu quoque languor anethi. LVIII. Regio morbo pellendo.Regius est vero signatus nomine morbus [103] Molliter hic quoniam celsa curatur in aula. Huic rubia ex mulsa fertur conducere lympha. Allia trita dabis vino madefacta calenti. Vellera cum vivo suffiri sulphure prodest. LIX. Infantibus dentientibus vel strige inquietatis.Nudum hominem primum mater natura profudit; Insuper excruciat, niveis quum dentibus armat. Collo igitur molli dentes nectentur equini, Qui primi fuerint pullo crescente caduci. Aut teneris cerebrum gingivis illine porci Aut leporis niveum bibitur cum lacte caprino. Praeterea si forte premit strix atra [104] puellos Virosa inmulgens exertis ubera labris, Allia praecepit Titini sententia [105] necti, Qui veteri claras expressit more togatas. LX. Combusturis igne, vel frigore.Sunt diversa quidem mala frigoris atque caloris: Sed tamen amborum simili nocet ulcere virus. Illa quoque usta putes, quae sunt nive laesa rigente. Conversa in cinerem platani pila curat utrumque. At vero ambustum flammis, qui candidus ovi Succus inest, penna inductus, sanare valebit. Aut tu succosae cinerem perducito lanae, Aut vivam ex oleo veteri componito calcem, Hordea vel franges atque ovi candida junges. Adsit adeps porcae, mira est haec forma medelae, Junge, chelidoniis ac sic line vulnera sucis. Quodque recens ussit glacies, axungia simplex Mulcet, et ex facili grata est medicamine cura. LXI. Venenis prohibendis.Ut tutus fias infestae fraude novercae Vel quicumque tuo carpetur lividus auctu, Non expectatis eat obvia cura venenis. Ante cibos igitur juglandis foetus edatur. Produnt electri [106] variantia pocula virus. Praeterea coctae querno cum cortice lymphae Conveniunt potu, demersave ficus olivo. Saepe etiam raphanum praedixit numen edendum. Antidotos vero multis Mithridatica [107] fertur Consociata modis, sed Magnus scrinia regis Quum raperet victor, vilem deprendit in illis Synthesin, et vulgata satis medicamina risit. Bis denum rutae folium, salis et breve granum Juglandesque duas, totidem cum corpore ficus: [108] Haec oriente die pauco conspersa Lyaeo Sumebat, metuens dederat quae pocula mater. LXII. Venenis datis.Si nequit infandum praevertere cautio virus, Proximus ille gradus data pocula pellere cura. Lacte asinae placidaeque bovis prodesse loquuntur. Betonicam ex parco sumunt plerique Lyaeo. Quod si hederae succos, quae truncos implicat altos, Instilles pateris, poterunt haud ulla nocere Pocula, quae quisquam saevis vitiaverit herbis. Si quis hyoscyamum gustarit, lacte capellae Exhausto subitos poterit mulcere furores. LXIII. Vulneribus ex re dubia curandis.Vulnera tabescunt spatio vitiata vetusto, Curaque nil prodest, nec ducitur ulla cicatrix. Sed tamen herbarum tam mira potentia pollet, Ulceris annosi sinus ut coalescere possit, Marrubium si melle coquas, illoque liquore Vulnus atrox foveas, cineres vel hirundinis altae Inducas, leporisve aspersa coagula vino, Aut hederam Baccho decoctam, et semen anethi, Aut cineres alni tardo cum melle ligentur. Lumbrici terrae poterunt conducere vulnus, Aut facilis lapathi coma latior ulcera purgat, Et commixtus adeps, sed non nullo sale tactus. Pinea praeterea vivo cum sulphure cortex Et pice cum spissa jam perdita membra reponit. LXIV. Verrucis tollendis.Interdum existit turpi verruca papilla: Hinc quondam Fabio verum cognomen adhaesit, Qui solus patriae cunctando restituit rem. [109] Id poterit vitium sanguis curare lacertae, Aut urina canis cum terra inducta madenti, Aut herbae succus, quae fertur nomine lathyr. [110] Et tithymallus item tali satis apta medelae. Si rupta inmensos fundit verruca cruores, Purpureo triti cineres de vellere prosunt, Quod fuerit vero conchyli sanguine tinctum. [111] LXV. Haemorrhoidibus medendis.Excruciant turpes anum si forte papillae, Agrestis prodest radix superaddita porri, Ne violet, sanant juglandis fragmina clausas. [112] Sal niveum sumes, Baeticum nomine dicunt, Dulcia cumque nigra junges fuligine mella, Apponesque super: pellit medicina dolorem.
|